Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D6

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search



Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem sextam quaeritur utrum angelus potuit appetere aequalitatem divinam.
[2] Quod non, videtur: Intellectus circa primum verum non errat, - igitur nec voluntas circa primum bonum non peccat; sed si appeteret se esse summum bonum, appeteret summum bonum; ergo non peccaret, quod falsum est.
[3] Contra dicit Magister in littera.
[4] Dicitur quod non potuit appetere aequalitatem divinam:
[5] Quia si sic, aut ex passione, - quod non contingit, quia non fuit ibi passio; aut ex ignorantia, - quod non contingit, quia illam ƿnon patiebatur; aut ex electione, - quod non contingit, quia secundum Philosophum "electio non est impossibilium", et angelus scivit hoc impossibile esse 'ipsum esse summum bonum'.
[6] Praeterea, angelum esse aequalem Deo, includit contradictionem; si igitur voluntas angeli hoc appetere possit, aut igitur fuit ostensum voluntati eius ratione recta, aut ratione erronea: non ratione erronea, quia tunc esset error ante peccatum in eis; nec ratione recta, quia tunc recte appeteret contradictionem.
[7] Praeterea, ipsum angelum esse summum bonum, includit suum 'non esse', quod falsum est.
[8] Item, quod non potest apprehendi, nec appeti potest; huiusmodi est aequalitas Dei; igitur etc.
[9] Sed istae rationes non videntur mihi concludere. Et ideo respondeo aliter, quod angelus potuit appetiisse aequalitatem divinam. ƿ
[10] Et primo modo hoc patet: voluntas enim habet pro obiecto suo bonum quod vult, et bonum cui vult, - et utroque modo habet bonum pro obiecto, quia cuicumque vult bonum, semper vult bonum. Unde per hoc distinguitur amor concupiscentiae et amicitiae: nam quando volo naturae bonum, est amor concupiscentiae; sed aequalitas Dei est quoddam bonum, et angelus similiter est quoddam bonum; igitur potuit velle amore concupiscentiae sibi bonum summum.
[11] Praeterea, angelus malus odit Deum; sed differentia est inter iratum et odientem, secundum Philosophum II Rhetoricae, quod 'iratus vult ulcisci de eo cui irascitur, sed odiens vult ipsum non esse quem odit'; igitur nullus 'angelus malus' est qui non vult Deum non esse. Sed hoc includit contradictionem; igitur propter incompossibilitatem non est negandum quin angelus potuisset appetiisse aequalitatem divinam.
[12] Ad primam rationem pro alia opinione, dicendum quod angeli potuerunt appetiisse aequalitatem divinam ex electione.
[13] Et quando dicitur quod 'electio non est impossibilium', dicendum quod aequivocatio est de electione. Nam uno modo accipitur communiter pro actione libera voluntatis, praesupposita sufficiente cognitione a parte intellectus; alio modo, prout est actus appetitus consiliativi, sequens sententiam de conclusione syllogismi practici. Et haec est proprie electio, - et iam non est impossibilium, quia est de aliquo efficaciter volendo, per cuius exsecutionem exterius, potest deveniri ad finem. Unde ista electio sequitur consilium de iis quae sunt ad finem, per quorum exsecutionem deƿvenitur ad finem, et consilium non est 'impossibilis'; unde nullus exsequitur aliquod impossibile operandum. Sed electio quae est acceptatio (non ad aliquid persequendum ut per illud aliquid acquiratur, sed est simplex acceptatio), haec potest esse impossibilium, sicut possum appetere immortalitatem meam et multa talia. Sic in proposito: angelus potuit appetere aequalitatem Dei non secundo modo electionis, ut persequendo illud impossibile ut per pugnam illam acquireret (hoc nihil est), sed simplici complacentia potuit appetere aequalitatem Dei.
[14] Ad aliud, quando arguitur quod 'aut ratione recta aut erronea hoc appetunt', dicendum quod nec sic nec sic, sed ut neutra ostenditur voluntati, - sicut apprehendendo quod 'astra sint paria', placet quod sint paria. Aliter potest dici quod non appetunt intellectu complexionis, sed intellectus simpliciter apprehendit aequalitatem divinam, et similiter naturam suam, - et sic voluntas potest appetere aequalitatem illam sibi inesse.
[15] Ad aliud, quando arguitur quod 'tunc appeteret se non esse', dico quod non sequitur, quia peccator quando peccat, appetit. ƿ
[16] Utrum primum peccatum angeli fuerit peccatum superbiae.
[17] Quod sic, videtur: Per Augustinum De civitate Dei libro XIV cap. 13; ubi etiam adducit illud Eccli. 10: Initium omnis peccati, superbia.
[18] Praeterea, angeli non peccaverunt peccato pertinente ad temporalia: hoc enim non appetunt nisi pro nobis, ut nos decipiant et tentent (sicut diabolus dixit Christo: Haec omnia dabo tibi etc.); non igitur peccaverunt nisi per aliquid quo habentur temporalia, ita quod illo habito habentur temporalia. Item, non peccaverunt peccato alicuius delectationis, ut gulae et luxuriae: haec enim non cadunt in eis; igitur non peccaverunt nisi peccato spirituali. Sed non illo peccato spirituali quod est secundum actum nolendi (ut ira et invidia, quae causantur ex tristitia), quia actus nolendi respectu alicuius praesupponit actum volendi (numquam aliquis noluit aliquid, nisi quia vult oppositum vel aliquid cui oppositum inest; et hoc etiam patet per Anselmum De casu diaboli 13 cap.); patet igitur quod non peccaverunt primo actu nolendi, - igitur relinquitur quod peccaverunt tantum peccato superbiae.
[19] Praeterea, in canonica prima cap. 2: Omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae; sed peccatum angeli non fuit concupiscentia carnis, nec oculorum (ut avaritia), ut patet; igitur fuit superbia vitae. ƿ
[20] Contra: Peccatum angeli fuit gravissimum, quia irremediabile; sed superbia non est maximum peccatum, quia peccatum formaliter est malum quod formaliter opponitur bono; sola autem caritas formaliter est bona, quae 'dividit inter filios regni et filios perditionis'; ergo odium Dei est maximum peccatum.
[21] Praeterea, radix omnium malorum est cupiditas, ad Rom.
[22] Confirmatur, quia angeli peccaverunt per immoderatum modum appetendi quod non habuerunt (ut sapientiam vel aliquid aliud); sed haec est avaritia, licet non carnalis nec respectu carnalium.
[23] Circa istam quaestionem sic procedendum est: primo videndum est quis sit ille actus quo angelus peccavit, et secundo videndum est quale fuit illud peccatum.
[24] Circa primum dico quod ille actus fuit volendi et non actus nolendi, quia omne 'nolle' praesupponit 'velle'. Licet actus nolendi sit positivus, non tamen communiter actus nolendi est primus; non nego tamen quin possit esse primus, - sed si voluntas sit in puris naturalibus, primus actus est actus volendi: ideo enim habet actum nolendi, quia vult aliquid cum quo non potest stare nolitum, secundum illud Anselmi De casu diaboli: 'Avarus non vult deƿnarium, quia vult panem, quem non potest habere simul cum denario'. Primus igitur actus voluntatis in angelo fuit actus volendi.
[25] Sed cuiusmodi fuit ille actus volendi primus in angelo malo? Dico quod duplex est actus volendi, scilicet concupiscentiae et amicitiae. Actus volendi concupiscentiae est actus quo quis vult bonum sibi vel alteri bonum; sed actus volendi amicitiae est actus quo voluntas tendit in bonum absolute quando quis diligit se vel aliud absolute. - Et isti actus sunt ordinati. Nam amor concupiscentiae praesupponit amorem amicitiae: non enim volo mihi bonum nisi quia amo me, et volo sibi bonum quia amo illum (non enim voluntas concupiscit alteri bonum, nisi quia complacet illi amato).
[26] Dico tunc quod primus actus volendi angeli mali fuit immoderata complacentia sui, qua amabat se, - et ideo sequebatur immoderata concupiscentia, qua sibi bonum concupiscebat quia inordinatum amorem sui habebat. Hoc vult Augustinus De civitate Dei libro XIV cap. ultimo (in principio): "Duo amores fecerunt duas civitates" etc. Unde radix omnis peccati est amor sui immoderatus. Ideo non frustra dixit Apostolus: Erunt homines in diebus illis amantes se. Et sic angelus malus se habuit respectu suae essentiae: nam essentia sua visa plus placuit sibi quam essentia divina, quae fuit creatrix eius, sicut dicit Augustinus ubi supra.
[27] Sic ergo primo habetur quod actus primus angeli mali fuit actus ƿvolendi; et ille actus fuit actus volendi amoris sui immoderate, quem sequebatur immoderata concupiscentia et inordinata.
[28] Sed videndum quis fuit ordo in peccato eius, loquendo de amore concupiscentlae. Ad quod dico: cum triplex sit bonum (VIII Ethicorum), scilicet bonum honestum et bonum utile et bonum delectabile, potuit sine peccato concupiscere bonum honestum; et bonum utile amore concupiscentiae nullus concupiscit primo, sed illud ad quod est 'utile', quod est prius amore isto; igitur relinquitur quod bonum delectabile primo concupivit.
[29] Praeterea, Anselmus De casu diaboli cap. 13 et 14: Duplex est affectio boni, scilicet commodi et iustitiae; sed non concupivit secundum affectionem iustitiae, - non enim tunc peccasset; igitur concupivit affectione commodi. Sed in commodis appetiit maximum commodum, non servata iustitia, et commodum quod maxime conveniens fuit suae naturae, circumscripto quocumque alio; haec autem est delectatio. ƿ
[30] Unde Philosophus X Ethicorum approbat unum philosophum dicentem delectationem esse maximum bonum et felicitatem, quia prope est et eam consequitur et difficile sit distinguere: delectatio enim appetitur circumscripto quocumque alio, sed nihil aliud appetitur si fuerit triste et absit delectatio; igitur primus actus concupiscentiae eius fuit delectatio 'maxime delectabilis' et convenientis suae naturae.
[31] Item, hoc declaratur sic: voluntas nostra coniuncta est appetitui sensitivo sicut intellectus phantasmati; ideo sicut intellectus nihil intelligit nisi per abstractionem a phantasmate, sic nec voluntas nostra vult nec appetit communiter nisi quod appetitur ab appetitu sensitivo: et hoc quilibet potest experiri in se ipso, quod illud magis appetitur a voluntate in quod inclinatur magis appetitus sensitivus. Verumtamen hoc accidit voluntati - unde voluntas - quod sic non appetit nisi quod appetitus sensitivus appetit, sicut accidit ex parte intellectus quod non intelligit nisi per conversionem ad phantasmata. Et ideo sicut intellectus separatus non intelligit per conversionem ad phantasmata, ita si voluntas esset separata, posset velle sine appetitu sensitivo; unde si voluntas nostra esset separata, esset conveniens delectari in illo ad quod inclinatur voluntas ut volunƿtas: et hoc est maximum delectabile, quod etiam est maximum intelligibile. Sicut enim appetitus gustativus appetit maximum gustabile a gustu (ut perfectissimum saporem), et similiter appetitus visivus appetit illud quod est perfectissimum visibile (ut perfectissimum colorem), apprehensum a visu, - ponendo quod quilibet sensus apprehensivus habeat suum appetitum, et universaliter, obiectum illud quod est maxime apprehensum a potentia apprehensiva, illud est maxime appetitum. Et ideo cum angelus habeat voluntatem apprehensivam abstractam ab appetitu sensitivo, ipse concupiscet quod ab ipso est magis et maxime intelligibile; summum igitur intelligibile fuit summe ab ipso concupitum, ut in illo delectaretur aliquo modo; hoc autem summum delectabile et intelligibile est beatitudo; beatitudinem igitur inordinate concupivit.
[32] Et hoc dicit Anselmus De casu diaboli cap. 6, qui discipulo, quid angeli mali appetierunt, respondit se nescire, sed appetiit angelus malus quod habuisset si stetisset.
[33] Contra: Videtur quod non peccavit appetendo beatitudinem, sed appetiit Deum suo intellectui praesentem, ut voluntas illo delectaretur; igitur non peccavit, quia secundum Augustinum - XIII De Trinitate cap. 5 - 'beatitudo ab omnibus appetitur', et appetitu naturali omnes beatitudinem appetunt; voluntas autem naturalis ƿsemper recta est; ergo respectu finis ultimi non peccaverunt angeli mali.
[34] Praeterea, intellectus sic se habet ad primum principium sicut voluntas ad ultimum finem; igitur sicut intellectus non potest errare circa primum principium, errando circa alia, sic nec voluntas potuit peccare appetendo ultimum finem, licet peccaret appetendo alia.
[35] Praeterea, angelus bonus habuit affectionem commodi sicut et angelus malus (appetiit enim bonum naturae suae); sed secundum Anselmum De concordia cap. 22, angeli non potuerunt non velle affectionem commodi; igitur si angelus malus peccavit propter affectionem commodi, sequitur quod angelus bonus similiter peccavit.
[36] Respondeo quod affectio iustitiae, sive sit infusa sive innata, ipsa inclinat voluntatem ad volendum sicut ipsa debet velle; debet autem velle secundum conformitatem voluntati divinae in ratione volendi. Sed quia voluntas est appetitus, non potest appetere secundum affectionem commodi - commodum nisi tantum sibi, sed aliis potentiis non; et quia voluntas non sequitur inclinationem intellectus, ideo ex libertate sua potest velle et nolle quod non naturaliter vult.
[37] Dico tunc quod angelus peccavit secundum immoderationem amoris concupiscentiae, quia plus amavit Deum sibi esse praesentem quam Deum in se; aliam immoderationem habuit forte in actu volendi accelerationem beatitudinis, quia nimis cito appetiit, cum tamen deberet eam voluisse pro termino statuto secundum legem divinam; tertiam immoderationem habuit in actu volendi ex parte causae, quia Deus voluit quod beatitudo daretur sibi pro meritis, ƿipse autem ex puris naturalibus voluit beatitudinem habere; et quarta immoderatio fuit in fine, appetendo summum delectabile sibi propter delectationem, et sic ut uteretur Deo.
[38] Et istis modis potuit peccasse; et verisimile est quod isto quarto modo peccavit. Unde dico quod circa finem ultimum potuit peccare appetendo finem ultimum non affectione iustitiae, sed affectione commodi; et hoc secundum immoderatam affectionem aliquo praedictorum quattuor modorum.
[39] Per hoc patet ad primum argumentum: concedo enim quod appetitus naturalis est respectu beatitudinis; sed in appetitu naturali non est praedicta aliqua immoderatio (ut nimis cito appetat), quoniam appetitus naturalis non est actus elicitus; sed ista immoderatio est secundum libertatem voluntatis (nimis cito accelerantis), quia voluntas sic libera habet unde potest moderari et regulare affectionem suam. Et ideo peccavit non utendo illa regula.
[40] Ad aliud dicendum quod non est simile, nam intellectus non potest non intense intelligere, nec est in potestate eius moderatio sui actus, quia intellectus respectu obiecti est in potentia mere naturali (circumscripto imperio voluntatis), nam praesente obiecto aliquo, intellectus fertur in illud quantum potest ex parte sui; sed voluntas debet reprimere intellectum ne intelligat summe quod non est summe intelligendum, sicut peccata et morosas cogitationes.
[41] Ad tertium, quando arguitur quod boni habuerunt sicut mali affectionem commodi, dico quod appetebant Deum secundum affectionem commodi moderate et secundum affectionem iustitiae, quia plus diligebant Deum in se bonum quam eis praesentem; sed mali e contra. Similiter, habuerunt moderationem ex parte causae ƿet ex parte finis, nec appetierunt Deum propter delectationem ut sic uterentur Deo, sicut mali fecerunt.
[42] Sed dices: quomodo est possibile quod boni potuerunt appetere Deum et non referendo ad delectationem? Dico quod hoc boni potuerunt. Sicut enim voluntas, non habens Deum praesentem, vult Deum bene esse (ut voluntas nostra ordinata), ita voluntas habens Deum praesentem intellectum, vult Deum esse, ut eodem praesente magis velit Deum bene esse, - et totum hoc ex affectione iustitiae.
[43] Iam igitur habemus duos actus quibus angeli mali peccaverunt, scilicet inordinatum amorem sui et immoderatam concupiscentiam beatitudinis ut summe delectabilis.
[44] Sed fuitne tunc peccatum eorum consummatum? Dico quod non. Nam voluntas in peccando incipit a minimis et sic tendit ad maiora, quia qui contemnit minima, paulatim decidet in maiora; non est autem tantum malum appetere Deum sibi esse praesentem propter delectationem ut odire Deum. Unde processit sic, in peccando, angelus malus: appetiit Deum praesentem sibi propter delectationem, et hoc appetiit ut ex puris naturalibus haberet Deum sibi praesentem, - et in hoc implicite parificari voluit Deo, quia hoc est solius Dei habere ipsum praesentem ex puris naturalibus; et quia sic ex puris naturalibus voluit habere beatitudinem, voluit non subesse Deo, licet non formaliter appetiit aequalitatem Dei; ultra, videns quod non potuit hoc habere, invidit excellentiae eius et habuit tristitiam de excellentia eius, - et tunc sequebatur odium quo odiebat Deum, volens ipsum non esse. Et omnia ista peccata et actus malos habuit in via, exsistens viator. Unde non tantum peccavit uno actu, nam inordinate primo diliƿgebat se, et post immoderate concupivit beatitudinem et Deum, et post invidit ei, et ultimo odivit eum, et tunc fuit consummatum, et fuerunt diversa obiecta et diversi actus peccati.
[45] Unde non intelligo quod tantum peccaverunt uno peccato in instanti indivisibili, et quod tunc fuerint in termino, et sic peccatum eorum fuerit irremediabile; sed dico quod in omnibus illis peccatis fuerunt viatores, - et quando peccavit angelus malus uno peccato, si in secundo instanti habuisset gratiam et poenituisset, fuisset remediabile. Et sic patet ordo in peccando, quia primo incipit voluntas a minimis, et deinde ad maxima. Et hoc est quod dicit Augustinus XIV De civitate Dei (ubi supra): "Duo amores fecerunt duas civitates, scilicet amor sui usque ad contemptum Dei".
[46] Sic igitur patet primum, 'quis fuit actus quo angelus malus peccavit', et plura etiam dicta sunt in speciali circa hoc.
[47] Nunc secundo restat videre quale fuerit peccatum quo angelus malus peccavit.
[48] Et dico quod non fuit superbia nec aliquod aliorum de septem capitalibus: Hoc apparet de primo actu, quo inordinate amabat se: non enim amare se inordinate est superbia, quia eiusdem rationis est actus quo quis amat se et quo quis amat alium (quia actus amicitiae). Sed si aliquis amat alium inordinate magis quam debet, non superbit nec est superbia; ita nec si aliquis inordinate amat se. Unde magis reducitur ad luxuriam spiritualem quam ad superbiam.
[49] Similiter, hoc patet de secundo actu, quo inordinate appetebat ƿsibi bonum, quod non sit superbia, quia superbia pertinet ad irascibilem (vel ad voluntatem ut habet vim irascibilis), eo quod irascibilis est circa ardua quae superbus inordinate appetit; sed concupiscibilis praecedit irascibilem, nam 'irascibilis' est propugnatrix concupiscibilis; igitur concupiscentia alicuius boni inordinate non est superbia.
[50] Praeterea, non videtur quod angeli inferiores peccantes voluerint subici supremo angelo Lucifero peccanti; ergo multo fortius non peccaverunt - primo actu - volendo subici Deo, qui in infinitum excedit in perfectione.
[51] Ideo dico quod peccatum eorum non fuit superbia nec aliquod aliorum, sed amor inordinatus, ad quem sequebatur inordinata concupiscentia boni respectu sui.
[52] Dicitur quod tunc plura peccata sunt quam septem.
[53] Respondeo quod non invenitur in Scriptura sacra ubi tantum ponantur illa septem, licet aliqui sancti loquuntur de illis. Bene enim inveniuntur in Scriptura sacra decem praecepta, et etiam ƿquattuor virtutes cardinales (sicut in libro Sapientiae) et tres virtutes theologicae (ab Apostolo). Modo quaero: aut peccata distinguuntur per respectum ad bonos actus, vel per respectum ad virtutes theologicas ordinantes animam? Si primo modo, tunc essent plura quam septem, quia decem sunt praecepta. Si secundo modo, pauciora essent quam septem. - Unde si accipitur desperationis peccatum (sive peccatum in Spiritum Sanctum), et infidelitas, non invenitur ad quod reducantur, sicut patet inducendo; et si quis bene consideret se ipsum, multa peccata inveniet quae non reducuntur ad illa septem.
[54] Unde dico quod amor inordinatus non est formaliter aliquod illorum peccatorum, sed est radix omnium malorum, secundum Apostolum et secundum Augustinum. Unde immoderata dilectio boni creati est prima aversio a Deo.
[55] Ad primum, quando arguitur quod 'initium omnis mali est superbia', dicendum quod superbia accipitur generaliter sicut et inobedientia. Nam inobedientia duplex est, qua quis non vult subesse suo superiori. Nam uno modo, quia habet actum elicitum nolendi subesse ei, et sic contemnit; alio modo, quia non habet actum elicitum, sed dimittit praeceptum superioris, non faciendo illud sed aliud ('non habet actum elicitum': sicut si quis non facit praeceptum superioris sed facit aliud, non tamen nolendo praeceptum): sic Adam dicitur peccare superbia et peccato inobedientiae ƿnon quia habuit actum nolendi praeceptum Dei, sed faciendo aliud (comedendo) praeceptum suum dimisit. Et sic accipitur superbia communiter. Et secundum hoc salvatur auctoritas Augustini: sic enim superbia est radix omnis peccati, quia non est aliud quam amor sui 'esse'.
[56] Ad rationem divisivam patet quod insufficiens est.
[57] Ad aliud dicendum quod illa auctoritas est intelligenda de omni peccato carnali (Omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis etc.); et tamen concupiscentia boni sibi inordinate potest aliquo modo reduci ad concupiscentiam oculorum, quae est avaritia.
[58] Ad rationes in oppositum patet per ea quae dicta sunt.


Notes