Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D41
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura II
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
ƿ[1] Circa distinctionem quadragesimam primam quaeritur utrum potest esse aliquis actus indifferens, qui nec sit bonus nec malus. | |
[2] Quod non, videtur: Bonum et malum sunt privative opposita; sed privative opposita sunt contradictoria circa aptum natum (ex X Metaphysicae); ergo alterum sic inest apto nato; ergo etc. | |
[3] Praeterea, nullus est habitus indifferens; igitur a simili nec actus, cum habitus generetur ex actibus. | |
[4] Sed contra est quod dicit Ambrosius (et habetur in littera) quod 'affectus tuus nomen bonitatis actui imponit'; igitur secundum se est indifferens. | |
[5] Ad quaestionem uno modo dicitur quod aliqui actus sunt ab homine non 'humani', qui praeveniunt rationem; et tales non dicuntur ƿactus morales, quia deficiunt a prima condicione moralitatis, quia scilicet non sunt in potestate nostra. Et de talibus non est quaestio: tales enim non fiunt nec possunt fieri bene aut male. | |
[6] Sed loquendo de actibus ut sunt a libero arbitrio, sic dicitur quod nullus actus singularis indifferens est quin necessario sit bonus aut malus. | |
[7] Sed actus 'secundum speciem' est indifferens: et secundum se nec est bonus nec malus. Dicitur enim actus esse 'secundum speciem consideratus', quando intelligitur transire supra materiam debitam, ut 'dare eleemosynam' potest esse malus et potest esse bonus, quia in uno potest esse bonus et in alio malus; et ideo 'dare eleemosynam', secundum se consideratum, nec est actus bonus nec malus, sed indifferens ad bonitatem et malitiam secundum diversas circumstantias bonas aut malas, et tamen iste actus in quolibet singulari est bonus aut malus. Sicut homo secundum se ƿindifferens est ut sit albus aut niger etc., et tamen in singulari non est aliquis quin sit albus aut niger, sic in proposito actus secundum speciem est indifferens ad bonitatem aut malitiam; sed nullus est in particulari a voluntate elicitus quin sit bonus aut malus, quia voluntas imperans vel imperat secundum debitam circumstantiam et ordinat actum secundum debitas circumstantias, et tunc est bonus, vel si non, tunc est malus. | |
[8] Aliter potest dici quod actus non solum prout est consideratus secundum speciem potest esse indifferens, sed actus singularis. Nam actus naturalis potest comparari ad bonitatem et malitiam moralem, vel totum potest comparari ad bonitatem et malitiam meritoriam vel demeritoriam; et sicut actus naturalis est sicut materiale respectu bonitatis moralis, ita actus moralis est ut materiale respectu bonitatis meritoriae. Et utroque modo comparandi potest dici quod actus potest esse indifferens. | |
[9] Loquendo enim de actu naturali, potest esse quod nec est bonus nec malus moraliter. Nam aliqui actus praecedentes habitum generatum non sunt virtuosi nec boni moraliter, quia non sunt ex habitu; nec sunt mali moraliter, quia tunc non generarent habitum moralem bonum. ƿ | |
[10] Item, actus sequens habitum potest esse indifferens, quia si aliquis post virtutem genitam elicit actum qui natus est esse moralis, non tamen elicit syllogizando ex principio morali, scilicet ex fine, non est bonus moraliter nec malus, certum est. Unde quando quis post habitum generatum elicit actum, potest deliberare de actu, non referendo ad finem per syllogismum practicum rectum; tunc nec virtuose agit nec vitiose moraliter. | |
[11] Si secundo modo loquamur de actu, videtur quod potest esse indifferens, ita quod actus bonus moraliter potest esse indifferens quantum ad meritum vel demeritum, ut actus iste singularis 'dare eleemosynam'. | |
[12] Potest enim esse quod 'actualiter' voluntas referat in Deum, ita quod dat propter Deum. Vel potest referre 'virtualiter', sicut ex consideratione finis considerat actum ordinabilem ad finem, consulendo quid sit agendum de aliquo ad finem; sed quando venitur ad volendum illud, non refertur actualiter, ita quod non actu vult illum actum nec actu vult Deum, quia non actu fertur in Deum nec considerat Deum actualiter; sed tamen virtualiter vult Deum, quia habet unde potest ferri in Deum. Et talia sunt multa opera nostra in die. Tertio, potest esse actus quem non refert in finem (ut Deum) actualiter nec virtualiter, sed 'habitualiter' tantum, quia est in gratia et in caritate, nec tamen ante nec tunc refert actum in Deum; et tamen est actus qui natus est referri, et ideo non est peccatum. Unde talis actus non est bonus meritorie nec malus demeritorie. | |
[13] Similiter, 'non referri' contingit tripliciter: vel negative vel privative vel contrarie. 'Non referri negative', actualiter vel virtualiter, ƿstat cum referri habitualiter. Similiter 'non referri privative', quia non est natus referri in Deum; hoc autem est veniale peccatum; unde sic stat veniale cum caritate, quod non est natum referri. Sed 'non referri contrarie' corrumpit gratiam et est mortale peccatum, quia non est natum referri nec stat cum principio referendi, sed repugnat principio referendi. | |
[14] Tunc dico quod quando est actus circa obiectum qui natus est referri et stat cum principio meritorio, et tamen non refertur nec actualiter nec virtualiter, talis non est meritorius nec demeritorius, quia stat cum caritate et tamen potest elici secundum habitum moralem. Et sic aliquis actus singularis potest esse indifferens. | |
[15] Ad primam rationem dicendum quod carere bonitate non debita non est malum nec peccatum. Licet enim 'hic actus' natus est esse meritorius vel demeritorius, si non est meritorius non est malus, quia non est debitus esse, quia non est debitum quod actualiter vel virtualiter referam omnem actum: non enim obligamur debito necessitatis nisi ad praecepta, et de congruo ad alia, sicut patet supra de venialibus. | |
[16] Ad aliud dicendum quod habitus potest esse nec bonus nec malus. Sicut enim quis potest facere actus multos neutros, qui tamen nati sunt esse morales (boni vel mali moraliter) si plus adderetur eis, sic per illos actus possunt generari habitus neutri, id est facilitates eliciendi actus consimiles. Unde sicut potest quis facere ƿactus neutros, sic potest fieri habitus neuter ex eis, qui tamen natus esset esse moralis sicut actus generantes. | |
[17] Ad rationem in oppositum, si sustineatur alia via potest dici quod 'nomen bonitatis actui singulari imponit affectus tuus'; sed non tenet quantum ad actum in specie. |