Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D40

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem quadragesimam quaeritur utrum omnis actus sit bonus ex fine.
[2] Quod sic, videtur: Per Augustinum super illud Ps. Beati quorum etc.
[3] Praeterea, 'sicut principium in speculabilibus, ita finis in agibilibus'; sed actus intellectus omnis verus est qui immediate causatur a principio; igitur omnis actus est bonus qui ordinatur ad finem.
[4] Praeterea, actus voluntatis est unus, igitur habet unam causam bonitatis; et non nisi finem, quia, ablato fine, manente quocumque alio non manet actus bonus; igitur bonitas eius est a fine.
[5] Sed contra est quod dicit Augustinus Contra mendacium, et ponitur in littera. ƿ
[6] Respondeo quod sicut pulchritudo in corpore includit omnia convenientia illi corpori, scilicet quantitatem et figuram et colorem, et convenientiam eorum inter se, sic bonitas actus, quae dicitur illius pulchritudo (et non est de essentia illius) per comparationem ad ea quae sibi conveniunt.
[7] Loquamur igitur primo de bonitate naturali ipsius actus. Quando actus habet omnia quae habere eum decet et illa sunt sibi proportionata, tunc est actus bonus; et quando caret omnibus quae deberet habere, tunc est perfecte malus; et quando caret aliquo, tunc quidem est malus licet non in termino, quia "bonum est ex causa integra", secundum Dionysium. Actus igitur in genere naturae natus est habere ordinem ad causas suas: ad efficientem et ad finem et ad materiam super quam transit; et quando habet convenientiam et ordinem debitum ad ista et disconveniat ab illis a quibus debet disconvenire, tunc est actus bonus in genere naturae.
[8] Unde actus qui elicitur a potentia perfecta et habet obiectum perfectius, est perfectior in genere naturae, licet forte sit malus in genere moris quia contra praeceptum aliquod.
[9] Sic dicendum est de bonitate morali. Actus dicitur esse bonus in genere moris, quia habet convenientiam cum omnibus cum quibus ƿdebet habere secundum dictamen rationis rectae: unde quando est propter debitum finem et respectu debiti obiecti et est debito modo et secundum alias circumstantias. Actus igitur non habet bonitatem moralem ex actu in se, nisi bonitatem naturae, quia, ut naturalis est, habet finem alium quam ut moralis est (sicut patet de actu comedendi); habet igitur moralem bonitatem a fine praefixo secundum rationem rectam, sed non sufficientem bonitatem moralem, quia sicut ad pulchritudinem corporis non sufficit unus color nec etiam statura tantum, sed istorum convenientia ad corpus et inter se, sic actus non habet sufficientem bonitatem moralem a fine sine aliis circumstantiis. Unde si aliquis furetur ut det eleemosynam, non habet actum bonum, licet sit propter finem bonum. Ex fine igitur non habet actus bonitatem simpliciter, sed ex hoc quod circumstantionatur aliis debitis circumstantiis secundum dictamen rationis; ex fine igitur habet maximam circumstantiam, non ex illa circumstantia obiecti sive materiae, nam ex obiecto est actus bonus ex genere, et ex libertate est moralis. Unde ex fine habet actus bonitatem, sed non sufficit sine aliis.
[10] Ad primum: quod dictum Augustini habet veritatem, quia principalis circumstantia est ex fine, praesupponit tamen condicionem obiecti; et ideo non sufficit circumstantia finis ad bonitatem actus.
[11] Ad aliud: quod dissimile est in hoc de fine respectu actus et de principio respectu conclusionis, quia solus finis non dat bonitatem, sicut principium veritatem conclusioni, quia principium est verum ex conformitate terminorum et conforme intellectui, ƿnaturaliter movens; unde et obiectum ibi et tota causa est naturalis veritatis conclusionis. Sed licet obiectum, ut supra dictum est, sit partialis causa respectu volitionis et intellectus, tamen est alia causa quae potest difformiter agere, quia voluntas potest agere contra motionem intellectus respectu volitionis; unde voluntas non conformatur necessario inclinationi finis et obiecti. Et ideo non est simile quod 'sicut principium dat necessario veritatem conclusioni, quod sic finis det necessario bonitatem actui', quia non est sufficiens causa bonitatis actus ipse finis, sed requiritur quod sit a voluntate, secundum debitas circumstantias, quae potest contra agere.
[12] Ad aliud: quod sicut pulchritudo est una, licet non sit aliqua una qualitas sed debita proportio eorum quae conveniunt corpori et eorum inter se (unde est ex omnibus concurrentibus, et si aliquod deficit non manet pulchritudo), sic est bonitas una in actu ex omnibus causis et circumstantiis concurrentibus, quia 'bonitas est ex causa integra'; unde requiritur quod sit a voluntate et debito obiecto, et quod habeat finem debitum et similiter modum et 'quando' et alias circumstantias quae requiruntur.

Notes