Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D43
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura II
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
ƿ[1] Circa distinctionem quadragesimam tertiam quaeritur utrum quis possit peccare ex certa malitia. | |
[2] Quidam dicunt quod non, secundum Dionysium De divinis nominibus: 'Nemo operatur aspiciens ad malum'. | |
[3] Et hoc confirmatur per multa dicta Philosophi. ƿ | |
[4] Verumtamen posset dici quod sic, quia sic voluntas creata non posset velle nisi bonum (verum aut apparens), et non ferri in ordinationem quam Deus, et sic non posset plus peccare quam Deus: nam omnia bona quae sunt volibilia a nobis, sunt etiam volibilia a Deo; ergo videtur quod voluntas non potest velle deordinationem quam non Deus. | |
[5] Item, damnatus odit Deum vel potest Deum odire; non oportet quod praecedat in ratione dictamen quod 'odium Dei sit bonum', sed sufficit quod ostendatur nude. Ponatur igitur quod ostendatur a ratione non errante quod odium Dei sit bonum; unde igitur habet illud ostensum bonitatem?. Igitur videtur quod voluntas potest ferri in malum immediate. | |
[6] Si hoc verum sit, facile est assignare peccatum in Spiritum Sanctum. Quando enim peccamus circa delectabile appetitus sensitivi, est peccatum ex passione et contra Patrem appropriate, quia ex defectu potentiae; quando ex ratione errante, tunc est ex ignorantia ƿcontra Filium; sed quando ex illa malitia, tunc est contra Spiritum Sanctum, quia contra bonitatem. |