Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D44

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem quadragesimam quartam quaeritur utrum potestas peccandi sit a Deo.
[2] Respondeo quod sicut 'peccare' formaliter dicit deficere, et materialiter actum et modum agendi ipsius agentis (scilicet libere), sic potentia peccandi potest accipi pro 'potentia ante actum': et dico quod potentia peccandi ante actum nihil est, accipiendo 'potentiam' ut est differentia entis distincta contra 'actum'. Hic accipitur potentia pro 'principio et modo principii': totum hoc principium est voluntas, talis cui potest defectus inesse; et potentia peccandi sic accepta est a Deo. Sed potentia primo modo non est pars libertatis; et sic loquitur Anselmus; sed potentia secundo modo, cum libertate tali, est a Deo.

Notes