Authors/Duns Scotus/Ordinatio/Ordinatio I/D3/Q6

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
Quaestio 6
333 Circa tertiam partem huius distinctionis - scilicet de imagine quaero utrum in parte intellectiva proprie sumpta, sit memoria, habens speciem intelligibilem priorem naturaliter actu intelligendi. Quod non, arguitur: Quia omnis species impressa ab obiecto, repraesentat illud sub ea ratione sub qua ab eo imprimitur, et si imprimatur ab alio, adhuc ƿrepraesentat sub eadem ratione sub qua repraesentaret si imprimeretur ab obiecto, alioquin non esset vera species eius; sed species quando imprimitur ab obiecto, imprimitur ab eo ut singulare est, quia actio est 'singularis'; ergo species impressa a quocumque non potest repraesentare universale, sed tantum universale quale repraesentatur intellectui: ergo nulla species impressa repraesentat intelligibile sub ratione intelligibilis.
334 Item, praesentia obiecti est causa praesentiae speciei, et non e converso: non enim quia species est in oculo ideo album est praesens, sed e converso; ergo prima repraesentatio obiecti non est per speciem, - ergo superflue ponitur species propter praesentiam obiecti.
335 Item, quaelibet species, si esset in intellectu, esset forma naturaliter agens ad intellectionem; sed multae possunt esse simul in intellectu si una ponatur; ergo omnes illae naturaliter agerent ad intellectiones sibi correspondentes: ergo simul essent plures intellectiones in intellectu, correspondentes illis pluribus speciebus. Si enim aliqua illarum ageret naturaliter et tamen non esset intellectio secundum eam, sequeretur quod numquam posset esse intellectio secundum eam, quia causa naturaliter agens quando agit secundum ƿultimum potentiae suae, si non potest habere effectum, numquam habebit. - Et pluralitas etiam ista specierum, quae sequitur ex hypothesi, improbatur per rationem illam Algazelis in Metaphysica, quia 'sicut unum corpus non potest figurari simul diversis figuris, ita non videtur idem intellectus posse figurari simul diversis obiectis', quod tamen sequeretur ponendo simul plures species intelligibiles .
336 Item, quarto, videtur sequi quod intellectus non patietur ab intelligibili in quantum intelligibile, sed tantum patietur passione reali, recipiendo quamdam formam, quae est sicut perfectio eius realis; recipit enim speciem illam ut subiectum recipit accidens reale, et ideo non patitur intellectus ab intelligibili in quantum intelligibile. - Ex hoc etiam sequitur quod 'intelligere' non erit 'motus rei ad animam', immo omnis intellectio erit actio eius absoluta, sicut forma stans in se, non habens aliquem terminum extra. ƿ
337 $a Item, posset conservari species illa sine actu, et ita non esset necessaria conversio ad phantasma.
338 Item, voluntas habet sufficienter obiectum sibi praesens, ut circa illud possit agere, licet nihil recipiat in se ab obiecto. Ergo ita potest esse in proposito, in quantum obiectum est terminativum actus. Confirmatur: sicut est praesens voluntati quia in intellectu, quare non ita de intellectu et phantasmate? a$
339 Ad oppositum: Intellectus quandoque est in potentia propinqua et accidentali ad intelligendum, qui prius fuit in potentia essentiali et remota. Istud non est in intellectu nisi per aliquam mutationem: sed non obiecti, patet; ergo ipsius intellectus. Ista mutatio, quae fit ad talem potentiam propinquam, videtur esse ad aliquam formam, per ƿquam obiectum intelligibile est praesens intellectui, - quae forma est prior actu intelligendi, quia prior naturaliter est potentia propinqua, qua quis est potens intelligere, quam actus intelligendi; illa forma, per quam obiectum est sic praesens, vocatur 'species'; ergo etc.
340 In ista quaestione sunt multi modi dicendi. Uno modo negatur omnis species intelligibilis praecedens naturaliter actum intelligendi, propter rationes positas ad primam partem quaestionis. - Modus ponendi est iste: habita impressione speciei sensibilis in organum sensus, et toto illo processu usque ad virtutem phantasticam, intellectus agens abstrahit ƿab obiecto in phantasmate, et immutat intellectum possibilem ad simplicem apprehensionem essentiae, ita tamen quod intellectus possibilis nullam speciem impressam recipit a phantasmate, nec est obiectum praesens intellectui nisi quia praesens in imaginatione.
341 Et hoc probatur ex ista sequente deductione: sensus enim recipit speciem aliam ab actu, vel quia organum est eiusdem rationis cum medio, vel quia species illa recepta est dispositio propinqua ad actionem sentiendi recipiendum. Neutrum istorum occurrit in intellectu; est enim intellectus virtus non organica, et de se summe disposita ad actum intelligendi, - ergo etc.
342 Haec dicitur esse intentio Aristotelis III De anima, ubi commendat antiquos dicentes ((animam esse locum specierum, non totam sed intellectivam)). Haec autem distinctio non videtur esse vera, intelligendo quod aliae partes non habent species (sunt enim species in parte sensitiva), sed quia aliae partes non habent species ut loca, sed ut subiecta habent accidentia; intellectus autem habet eas ut locus, quia ut formam expressam, non impressam. ƿ
343 Hoc etiam accipitur ex III De anima, quia secundum Aristotelem ((speculamur 'quod quid est' in phantasmatibus)), et ((phantasmata se habent ad intellectum sicut sensibilia ad sensum)), et ((nihil intelligimus sine phantasmate)), - et plura similia dicit. Et ex istis concluditur quod nullam speciem intelligibilem ponit, quia si ipsa poneretur, intellectus non specularetur 'quod quid est' in phantasmatibus sed in specie intelligibili; similiter, non oporteret converti ad phantasmata, sed sufficeret species intelligibilis, in qua haberet obiectum praesens ad quod converteretur.
344 Si arguitur contra hoc per Philosophum, ibi, ((necesse est quod aut res sint in anima, aut species rerum, - res non sunt ibi, ergo species)), respondet quod ex parte intellectus, hoc est in intellectu, est species impressa, quae est habitus vel actus, vel species expressa, quae est species in phantasmate, vel quiditas, quae quiditas relucens est species respectu singularis (non enim 'hic lapis' est in anima, sed quiditas, quae est species respectu huiusmodi lapidis). ƿ
345 Haec etiam ponitur intentio Augustini, qui vult quod verbum gignatur non ex specie intelligibili, sed ex habitu. Dicit enim XV De Trinitate cap. 10 vel 24, quod ((ex ipsa scientia quam memoria tenemus, nascitur verbum)); et eodem libro, cap. 12 vel 28 a, ((gignitur verbum de scientia quae manet in anima)).
346 Idem ponit alius doctor, negando speciem intelligibilem, et pertractat illam rationem de organo, quae tacta est in positione ista.
347 Ponit etiam aliam rationem, talem, quia quaecumque potentia est in potentia ad aliquem actum, primo perficitur secundum talem actum ab agente proportionato praesente; sed potentia apƿprehensiva est potentia primo ordinata ad hunc actum, scilicet ad apprehensionem; ergo ab agente proportionato primo perficitur secundum actum istum qui est 'apprehendere'.
348 Contra istam positionem arguo. - Sive singulare intelligatur, sive non, non curo modo; certum est enim quod universale potest intelligi ab intellectu et magis a philosophis intellectus ponitur potentia distincta a potentiis sensitivis propter intellectionem universalis, et propter compositionem et divisionem, et propter syllogiƿzationem, quam propter cognitionem singularis, si possit intelligere singulare.
349 Ex hoc ergo manifesto, scilicet quod intellectus potest intelligere universale, accipio hanc propositionem: 'intellectus potest habere obiectum actu universale, per se sibi praesens in ratione obiecti, prius naturaliter quam intelligat'. Ex hoc sequitur propositum, quod in illo priore habet obiectum praesens in specie intelligibili, et ita habet speciem intelligibilem priorem actu.
350 Antecedens assumptum videtur satis manifestum, quia obiectum est prius naturaliter actu: ergo universalitas, quae est propria condicio obiecti in quantum obiectum, praecedit actum intellectus ƿvel intelligendi; ergo sub illa ratione etiam oportet obiectum esse praesens, quia praesentia obiecti praecedit actum.
351 Consequentiam probo primo ex parte universalitatis obiecti, secundo ex parte praesentiae. Ex parte universalitatis obiecti arguo tribus viis, quarum una sumitur a parte phantasmatis repraesentantis, et una ex parte intellectus agentis, et una ex parte communioris et minus communis.
352 Primo arguo sic: species ex hoc quod est talis species, habet talem rationem repraesentandi, et hoc respectu obiecti sub tali ratione repraesentati; ergo eadem species manens, non habet duas rationes repraesentativas, ƿnec est repraesentativa respectu duarum rationum in repraesentabili. Sed intelligere obiectum sub ratione universalis et singularis requirit duplicem rationem repraesentativam vel repraesentandi, et est respectu duplicis rationis 'repraesentabilis' formaliter; ergo idem manens idem, non repraesentat sic et sic: ergo phantasma, quod de se repraesentat obiectum sub ratione singularis, non potest repraesentare ipsum sub ratione universalis.
353 Responsio: idem repraesentativum in alio et alio lumine, reƿpraesentat obiectum sub alia et alia ratione, sicut nocte lucentia in lumine diei se repraesentant sub ratione coloratorum, in lumine noctis sub ratione lucentium.
354 Contra. 'Hoc repraesentativum' prius naturaliter est aliquid in se quam in tali lumine vel in tali repraesentet: quia enim est 'talis species', ideo congruit sibi lumen in quo repraesentet unum, et non aliud, - alioquin poneretur, vel posset poni, quod eadem species repraesentaret colorem et sonum (sed illa species ut est in aere tremulo, repraesentat sonum, ut in aere illuminato, repraesentat colorem), et ita non posset ostendi aliqua distinctio repraesentativorum. In illo ergo priore oportet intelligere 'unitatem speciei in se', quam consequatur unitas repraesentationis et obiecti repraesentabilis per ipsam in quantum repraesentatur in ea vel per eam, et ita aliquid quod idem est in isto priore, non potest habere diversam rationem repraesentandi, nec repraesentare istud sub alia et alia ratione repraesentabilis. - $a Confirmatur, quia lumen non reƿpraesentat formaliter, nec est ratio formalis repraesentativi, sed tantum est in quo aliquid repraesentatur. Videtur etiam, quanto lumen est perfectius, tanto in ipso praecisius et distinctius relucet illud quod repraesentativum repraesentat. a$
355 Nec exemplum aliquid valet ad propositum, immo est ad oppositum, quia vel duae qualitates sunt in tali corpore, ut lux et color, quarum altera multiplicat se in luce maiore praesente, alia in minore, quando nihil alterum efficacius movet (vel simul utraque multiplicat se in luce maiore, sed efficacius movens percipitur et minus efficaciter movens non percipitur: sicut stellae multiplicant de die radios suos, nec tamen videntur, quia aliud luminosius efficacius movet visum), - vel si una est qualitas sensibilis in tali corpore, ipsa in alio et alio lumine causat diversa repraesentativa, aliud scilicet in maiore, aliud in minore: et ita semper stat quod non est idem repraesentativum obiecti sub diversa ratione repraesentabilis, quantumcumque aliud lumen et aliud concurrat. ƿ
356 Si respondeas quod idem secundum eandem qualitatem potest esse simile diversis, sicut unum album secundum eandem albedinem diversis albis, - hoc nihil est ad propositum, quia in relationibus ordinis essentialis non potest esse alia et alia dependentia, in aliquo, ad duo in eodem ordine: puta ut eiusdem mensurati ad duas mensuras in eodem ordine, nec eiusdem participantis ad duo participata in eodem ordine, nec eiusdem effectus ad duas causas totales in eodem ordine, - sicut probatum est in quaestione de unitate Dei prius; ergo in ista relatione, ubi non est tantum similitudo sed imitatio et exemplatio passiva, impossibile est idem absolutum referri ad diversa, et ita non potest esse eadem species in ratione repraesentantis diversorum sub ratione diversorum.
357 Secundo ad illam viam primam arguo sic, quia repraesentativum secundum totam virtutem suam repraesentans aliquid sub una ratione, non potest simul repraesentare idem vel aliud sub alia ratione obiecti; sed phantasma - in quo intelligitur universale - secundum totam virtutem suam repraesentat obiectum ut singulare virtuti phantasticae, quia tunc est actualis imaginatio ƿillius obiecti in singulari: et patet quod secundum totam virtutem phantasmatis, quia alias virtus phantastica non posset habere per phantasma ita perfectum actum circa obiectum sicut obiectum natum est repraesentari per illud phantasma; ergo tunc non potest phantasma repraesentare obiectum sub alia ratione repraesentabilis.
358 $a Item, quare non potest in imaginativa esse actus respectu obiecti actu universalis, si potest esse ibi species respectu obiecti talis, cum actus sit quaedam species? a$
359 Ex secunda via arguo sic: intellectus agens est mere potentia activa, secundum Philosophum III De anima, tum quia est ((quo est omnia facere)), tum quia comparatur ad possibilem etiam ((ut ars ad materia)); ergo potest habere actionem realem. Omnis actio realis habet aliquem terminum realem. Ille terminus realis non recipitur in phantasmate, quia $a illud receptum esset extensum, et ita intellectus agens non ƿtransferret ab ordine in ordinem, - nec illud esset magis proportionatum intellectui possibili quam phantasma; a$ nec etiam intellectus agens causat aliquid in phantasmatibus, quia non est suum passivum, secundum praedictas auctoritates; ergo tantum recipitur in intellectu possibili, quia intellectus agens nullius est receptivus. Illud primum causatum non potest poni actus intelligendi, quia primus terminus actionis intellectus agentis est universale in actu, quia 'transfert de ordine in ordinem'; universale autem in actu praecedit actum intelligendi (sicut praeassumptum est in antecedente), quia obiectum sub ratione obiecti praecedit actum. $a Non arguitur hic quod phantasma cum intellectu agente non possit causare intellectionem, sed non intellectionem universalis nisi ƿprius speciem - quia et 'actu universale' praecedit natura intellectionem sui, et universale est primus terminus eius. a$
360 Et confirmatur ratio, quia ponitur intellectum agentem facere 'de non universali universale' vel 'de intellecto in potentia intel lectum in actu', sicut dicunt auctoritates Philosophi et Commentatoris. Cum universale ut universale, nihil sit in exsistentia, sed tantum sit in aliquo ut repraesentante ipsum sub tali ratione, ista verba nullum intellectum habebunt, nisi quia intellectus agens facit aliquid repraesentativum universalis de eo quod fuit repraesentativum singularis, quantumcumque illud 'de' intelligatur, materialiter vel virtualiter; actio realis non terminatur nisi ad repraesentativum obiecti sub ratione universalis; ergo realis actio intellectus agentis terminatur ad formam aliquam realem, in exsistentia, quae formaliter repraesentat universale ut universale, quia aliter non posset terminari actio eius ad universale sub ratione universalis. ƿ
361 $a Hic de actione intellectus agentis, Godefridus: - removet prohibens, sequestrando quiditatem a singularitate, non in essendo sed in immutando; nec agit in phantasma, nec in possibilem, sed contingit phantasma virtualiter. Hoc sic exponitur: in phantasmate - 'quid' et 'hoc'; in lumine, concreato 'possibili', 'quid' est motivum potentiae sic illuminatae, 'hoc' non. - Exemplum: si simul album et dulce, album movet medium illuminatum, dulce non; ergo lumen abstrahit colorem a dulcedine et sequestrat, quantum ad immutare, et removet 'prohibens in non immutativum'.
362 Contra. Aut 'quid' ut in phantasmate, habet sufficientem virtutem activam immutandi possibilem ad intellectionem universalis, et sequitur quod universale non est terminus actionis intellectus agentis, - aut non, et requiritur aliud 'agens proprie', agens eo modo quo ipsi 'quid' deest virtus activa proprie. Item, 'hoc', coniunctum 'quid', non prohibet - sicut nec 'quid' esse, ita nec esse motivum intellectus. Item, removens prohibens habet actionem praeviam actioni illius a quo removetur; da illam hic, et in quid? et ad quem terminum? ƿSed haec ratio solvitur per illud 'Hoc exponitur', quia arguit contra proprie removens, non contra disponens passum ad recipiendum. a$
363 Item, secundo secundum istam viam, quia intellectus agens in ratione activi non excedit possibilem in ratione passivi; ergo quidquid causatur ab intellectu agente, recipitur in possibili. Ergo primus terminus actionis intellectus agentis recipitur in possibili, et ita cum prima actio intellectus agentis sit ad universale in actu, istud universale - vel illud quo ipsum habet 'esse' tale - recipitur in intellectu possibili.
364 Secundum tertiam viam arguo sic: habitus minus universalis et magis universalis sunt distincti habitus proprii, alioquin metaphysica ut metaphysica non esset habitus intellectus, quia esset de obiecto universalissimo ad omnia alia obiecta. Habitu autem universaliore contingit uti non utendo aliquo alio habitu minus universali, sicut contingit habere actum intelligendi circa universalius - eodem modo quo respicitur ab habitu illo - non habendo actum circa minus universale; sed ƿnon habetur actus intelligendi circa universalius, nisi ipsum sub tali ratione sit praesens intellectui; ergo universalius potest esse praesens intellectui per aliud quam per quod est apud intellectum praesentia alicuius minus universalis: sed si praecise intelligeretur obiectum in phantasmate, numquam esset magis universale praesens nisi in minus universali, quia numquam nisi in singulari phantasiabili, - ergo etc.
365 Item, ultimo quoad hanc viam: universalius numquam apprehenditur secundum suam indifferentiam totam, quando apprehenditur in suo inferiore. Tota enim indifferentia universalioris est secundum quod ipsum, ut conceptum, est idem cuilibet suo inferiori; numquam autem communius ut conceptum in inferiore aliquo, est idem inferiori cuilibet, sed praecise illi in quo concipitur; ergo quodcumque universale conceptum in singulari, vel communius in minus communi, non concipitur secundum totam indifferentiam suam: potest autem intellectus concipere illud secundum totam inƿdifferentiam suam, igitur non concipitur praecise communius in minus communi vel universale in singulari, - et ita non praecise universale in phantasmate. Phantasma enim non est proprie nisi ipsius singularis, et hoc in quantum est singulare speciei specialissimae, - et hoc si phantasma sit impressum ab aliquo debite approximato.
366 Ex secundo membro, scilicet praesentia obiecti, probatur illa consequentia prima, - primo sic: aut intellectus potest habere obiectum sibi praesens in ratione obiecti intelligibilis, absque hoc quod sit praesens alicui potentiae inferiori, aut non. Si non, ergo non potest habere aliquam operationem sine potentiis inferioribus (quia non potest habere obiectum praesens sine eis), et si non potest habere operationem sine illis, ergo nec esse sine eisdem, secundum ƿargumentum Philosophi in prooemio libri De anima . - Si autem potest habere obiectum praesens absque eius praesentia potentiae inferiori, ergo habet; consequentia probatur, quia agentia talis praesentiae obiecti - scilicet phantasma et intellectus agens - sunt sufficienter approximata intellectui possibili, et agunt per modum naturae, et ita causant necessario in illo illud cuius ipse est receptivus.
367 Secundo sic: aliae potentiae cognitivae habent obiectum praesens eis non tantum secundario - quia scilicet illa sunt praesentia aliis potentiis inferioribus - sed propria praesentialitate, sicut sensus communis habet colorem sibi praesentem non tantum in quantum est praesens visui, sed quia habet speciem eius praesentem in organo sensus communis. Ergo cum hoc sit perfectionis in potentia cognitiva - posse habere obiectum praesens sibi sub ratione qua est obiectum talis potentiae, sequitur quod non tantum potest haƿbere obiectum praesens sibi quia est praesens virtuti phantasticae, sed propria praesentialitate, in quantum scilicet relucet intellectui per aliquid quod est in intellectu.
368 Item, tertio: potentia non potens habere actum nisi circa obiectum sibi praesens, si non potest illud habere praesens nisi per aliam potentiam cui contingenter coniungitur, dependet in operatione sua a tali potentia sibi contingenter coniuncta, et ita est imperfecta. Sed intellectus non potest habere actum nisi circa obiectum sibi praesens, et per te non potest habere obiectum praesens nisi in virtute phantastica; virtus autem phantastica contingenter coniungitur intellectui in quantum potentia est; ergo intellectus in operatione sua dependet ab alia potentia cui contingenter coniungitur, et ita hoc ponit in eo imperfectionem potentiae cognitivae: nulla autem imperfectio ponenda est in aliqua natura nisi necessitas appareat in natura tali, - ergo talis imperfectio non est ponenda in intellectu.
369 Si obicias 'pluralitas non est ponenda nisi ubi est necessitas, hic non est necessitas, ergo etc.', - respondeo: necessitas est quando perfectio naturae hoc requirit. Licet autem hoc suppositum quod est homo, possit habere obiectum praesens in phantasmate, quia ƿhomo est, tamen natura intellectualis hominis, ut intellectualis est, non habet obiectum sufficienter praesens si non habet ipsum nisi in praesentia mendicata a virtute phantastica. Hoc ergo multum vilificat naturam intellectivam ut intellectiva est, quia removetur ab ea illud quod est perfectionis in potentia cognitiva, et quod invenitur in potentia sensitiva, ut in virtute phantastica. Ponitur ergo hic pluralitas propter necessitatem, quia propter perfectionem naturae perfectioris salvandam, maiorem quam sit naturae imperfectioris, vel saltem aequalem.
370 Ad quaestionem ergo dico quod necesse est ponere in intellectu ut habet rationem memoriae, speciem intelligibilema repraesentantem universale ut universale, priorem naturaliter actu intelligendi, propter istas rationes iam positas ex parte obiecti, in quantum universale et in quantum praesens intellectui: quae duae condiciones, scilicet universalitas et praesentia, praecedunt naturaliter intellectionem. ƿ
371 Hoc etiam quod supra probavi, videtur esse intentio Aristotelis expressa, in III De anima, ubi volens quod anima sit ((quodammodo omnia)), quasi probando exponit se, quod est ((per sensus sensibilia et per scientiam scibilia)).
372 Quod dictum Philosophi alii exponunt quod Aristoteles non loquitur uniformiter hic et ibi, quia de sensu intelligit quantum ad speciem impressam, de intellectu quantum ad habitum scientiae.
373 Haec expositio non videtur esse ad intentionem Philosophi, quia sicut antiqui posuerunt animam esse omnia realiter, ut ea omnia cognosceret, ita Philosophus ponit eam esse omnia non realiter sed per quamdam similitudinem. Si autem 'per sensus esset sensibilia' propter species sive similitudines impressas, et 'per intellectum esset intelligibilia', - aut hoc esset propter scientiam quae ƿest in intellectu, et ita non esset scibilia secundum similitudinem (quia scientia secundum se non est similitudo 'intelligibilis', circumscripta specie obiectum illud repraesentante), - aut propter aliquid aliud repraesentans obiectum intelligibile, et tunc a specie intelligibili non esset intellectus intelligibilia, sed anima per phantasma: nihil enim esset ibi repraesentans intelligibile nisi phantasma tantum, secundum talem positionem.
374 $a Item, Aristoteles VIII Physicorum (commento 30 secundum Commentatorem) ponit quod acquisita scientia reducitur intellectus de potentia essentiali ad accidentalem. - Quaero quid intelligit per 'scientiam'? Non habitum sequentem actum, quia quando egit non fuit in potentia essentiali. Ergo formam praecedentem actum, - ergo speciem intelligibilem. Probatio: tum quia phantasma non reducit intellectum ad potentiam accidentalem; tum quia tunc omnis scientia quae dicitur esse habitus quiditatis primi ƿobiecti, esset in phantasia, - ergo ibidem omnis habitus de eodem, quia secundum Philosophum idem habitus est intellectus et scientia. a$
375 Expressius est ad istud intentio Augustini. Quod probo sic: nihil enim sufficienter natum est gignere notitiam actualem nisi ipsum habeat obiectum prius naturaliter quam actum, praesens sibi, in se vel in aliquo repraesentante ipsum; sed negando speciem intelligibilem, tota pars intellectiva non habet ante actum intelligendi obiectum sibi praesens, nec in se nec in aliquo repraesentante; ergo negando speciem intelligibilem, nihil in intellectiva erit sufficienter natum gignere actum intelligendi, et ita nihil in parte intellectiva erit sufficienter memoria respectu talium intellectionum quod negat Augustinus XII De Trinitate cap. 4 et XV cap. 10. ƿ
376 Si respondeas quod 'memoria est in parte intellectiva proprie sumpta per hoc quod intellectus factus est in actu primo intelligendi, et sic est activus respectu secundi actus intelligendi, ita quod habens notitiam primam confusam activus est respectu secundae notitiae distinctae', - hoc est contra opinantem opinionem istaml et contra Augustinum . Contra opinantem, quia ponit quod 'universale ut in phantasmate, est ibi quasi in memoria, - ut autem movens ad actum intelligendi, est ibi praesens quasi in intelligentia'. Ergo per illam scilicet opinionem, nullus actus intelligendi est memoriae, sed intelligentiae: hoc apparet per Augustinum XV Trinitatis cap. 63 vel 21, 'intelligentiae tribuentes quidquid cogitatur' etc. ƿ
377 Similiter, arguitur ratione, quia aut tunc actus ille quo memoria est in actu primo, erit idem cum illo actu intelligentiae, et tunc idem erit ratio gignendi se, aut erit alius: et tunc vel erit simul cum actu intelligentiae, et tunc duo actus simul, - aut non est simul, et tunc memoria formaliter gignet quando non erit. Est enim memoria formaliter per illud quod per te non est quando gignitur actus secundus.
378 Si etiam dicas quod 'memoria est per habitum scientiae', hoc non stat cum opinione, quia dicit quod 'habitu non est obiectum praesens nisi in phantasmate', et ideo 'habentem habitum oportet recurrere ad phantasma, ad hoc quod actu intelligat'. Ergo non est obiectum praesens per habitum praecise, sed per phantasma, quod non est in parte intellectiva, - et hoc magis patebit respondendo 'ad auctoritates Augustini, ponentis scientiam in memoria et non speciem impressam in intellectu', sicut arguitur ex verbis eius. ƿ
379 Ad primum argumentum 'in oppositum'. Primo, apparet quod illud argumentum non cogit, quia si valeret, concluderet contra omnem opinionem, quod nullo modo potest intelligi universale. Quidquid enim sit illud per quod universale repraesentatur, similiter repraesentabit sicut si esset impressum ab obiecto; sed si imprimeretur ab obiecto, imprimeretur a singulari, quia actus est 'singularis', sicut arguitur.
380 Ideo respondeo quod aliqua potest esse 'ratio agendi', et aliqua 'ratio agentis'. Singularitas est condicio agentis, non ratio agendi, sed ratio agendi est ipsa forma in singulari, secundum quam singulare agit. - Cum ergo accipitur quod 'quaecumque species gignitur ab aliquo, repraesentat ipsum secundum illam rationem secundum quam gignitur ab eo', si intelligatur de 'ratione gignentis' falsa est, si de 'ratione gignendi' concedi potest, - et tunc non sequitur quod repraesentat ipsum sub ratione singularis, sed sub ratione naturae, quia 'ratio naturae' est ratio gignendi .
381 Sed ista responsio non sufficit, quia ita videtur quod species in sensu repraesentaret universale, non singulare, quia ratio gignendi species in sensu non est singularitas, sed ratio naturae. Ideo generaƿliter respondeo quod quando species gignitur ab aliquo sicut a totali causa, repraesentat ipsum sub illa ratione sub qua gignitur, loquendo de 'ratione gignendi', - et etiam repraesentat ipsum concomitanter sub ratione gignentis, aut saltem non sub ratione opposita rationi gignentis: ideo species in sensu non repraesentat obiectum sub ratione universalis, quae est condicio opposita rationi singularis gignentis, sed obiectum non est causa totalis gignens respectu intelligibilis speciei, quia cum ipso agit intellectus agens, sicut alia partialis causa, et ideo genitum ab istis duobus potest repraesentare obiectum sub opposita ratione singularitatis, quae est ratio gignentis.
382 Ad secundum, de praesentia, respondeo quod obiectum respectu potentiae primo habet praesentiam realem, videlicet approximationem talem ut possit gignere talem speciem in intellectu, quae est ratio formalis intellectionis; secundo, per illam speciem genitam, quae est imago gignentis, est obiectum praesens sub ratione cognoscibilis seu repraesentati. Prima praesentia praecedit naturaliter secundam, quia praecedit impressionem speciei per quam est ƿformaliter secunda praesentia. - Quando ergo accipitur quod 'species in intellectu non est causa praesentiae obiecti', dico quod falsum est de praesentia sub ratione cognoscibilis, saltem intellectione abstractiva, de qua modo loquimur; et cum probatur quod 'prius est obiectum praesens quam species', illud verum est de praesentia reali, qua agens est praesens passo. Et intelligo sic, quod in primo signo naturae est obiectum in se vel in phantasmate praesens intellectui agenti, in secundo signo naturae - in quo ista sunt praesentia intellectui possibili, ut agentia passo - gignitur species in intellectu possibili, et tunc per speciem est obiectum praesens sub ratione cognoscibilis.
383 Ad tertium, Augustinus De Trinitate XIV cap. 6 ponit memoriam esse multorum simul cognitorum habitualiter, sicut patet ibi de 'perito multarum disciplinarum', sive scientiarum, etc.; ergo oportet secundum omnem opinionem ponere multa cognita in memoria habitualiter, et illa ut sunt ibi, sunt aliquo modo causa respectu notitiae genitae secundum Augustinum, et non nisi causa naturalis, quatenus praecedunt actum voluntatis: ergo si arƿgumentum valeret, secundum omnem opinionem concluderet actualem cognitionem plurium simul.
384 Ideo respondeo sicut dictum est de primo cognito secunda quaestione huius tertiae distinctionis, - quod cuiuscumque speciei singulare fortius primo movet sensum, eius phantasma efficacius imprimitur et primo movet intellectum; et quoad primum illum actum non est in potestate nostra quid intelligamus (secundum enim Augustinum III De libero arbitrio, non est in potestate nostra quibus visis tangamur), sed illo actu posito, in potestate nostra est cognitio actualis cuiuslibet habitualiter noti (de hoc distinctione sexta dicetur). - Cum ergo dicitur 'aut potest movere ista species ad intellectionem, aut non potest', dico quod potest, sed si alia species fortius movet, ista impeditur ne modo moveat; postea tamen potest per imperium voluntatis imperantis movere ad cognitionem species cuiuscumque habitualiter cogniti.
385 $a Ad Algazelem dico quod similitudo nihil valet. quia hic ƿtollitur illud quod est ratio incompossibilitatis ibi, - quod probatur per Aristotelem et Commentatorem VII Metaphysicae ubi volunt quod rationes oppositorum non sunt oppositae in intellectu. a$
386 Ad quartum dico quod intellectus non tantum patitur realiter ab obiecto reali, imprimente talem speciem realem, sed etiam ab illo obiecto ut relucet in specie patitur passione intentionali: et illa secunda passio est 'receptio intellectionis' - quae est ab intelligibili in quantum intelligibile, relucens in specie intelligibili - et illud 'pati' est 'intelligere', sicut patebit in quaestione proxima.
387 Cum ultra deducis quod intellectio 'non est motus rei ad animam', non sequitur, quia impressio speciei est quidam motus rei ad animam, quatenus res habet 'esse' in illa specie; intellectio etiam sequens impressam speciem, est motus rei ad animam, quatenus per intellectionem obiectum habet 'esse' in anima actualiter cognitum, quod prius tantum habuit 'esse' habitualiter. ƿ
388 Cum arguitur in opinione prima quod 'recipere speciem convenit sensui praecise quia potentia organica', dico quod falsum est, quia illud non est praecisa causa. Sed praecisa causa, cuiuscumque potentiae, habendi speciem repraesentantem obiectum suum ut suum est, est ista, quia ipsa est cognitiva, - et natura dedit sibi ut possit habere obiectum praesens sibi prius naturaliter quam cognoscat. Sed potentiae organicae dedit ut obiectum sit praesens non in potentia ipsa sed in organo, hoc est in parte corporis quam perficit potentia organica: et ista praesentia sufficit, quia totum - compositum ex parte corporis sic mixta et ex potentia - est organum; et huic toti obiectum sufficienter est praesens quando species est in illa parte corporis. Cum ergo intellectui nihil perfectionis auferatur in quantum potentia cogniƿtiva est, per hoc quod non est organicus, immo magis additur perfectio, - sequitur quod sibi potest esse obiectum praesens ante actum, sicut aliis potentiis cognitivis; sed illa praesentia non erit per aliquid impressum organo, quia non habet organum: $a igitur erit per aliquid impressum ipsi potentiae. Tale impressum repraesentans, praecedens in potentia intellectiva actum intelligendi, voco 'speciem intelligibilem'. a$
389 Breviter ergo: sensus habet obiectum praesens in illa parte corporis, quae dicitur 'organum' illius sensus; sed intellectus tam illam praesentiam priorem actu quam ipsum actum habet ratione eiusdem receptivi.
390 Et ideo falsum accipitur quod species talis non est praecise nisi propter organum. Natura enim causat talem partem talis corporis sic mixtam, ut esset perfectibilis a tali potentia animae et congrueret operationi eius, quia ((materia est propter formam)) et non e converso, II Physicorum, et I De anima: ((membra enim leonis non differunt a membris cervi nisi quia anima ab anima)). Non ergo forma est propter materiam, sed e converso. Et ideo talis pars facta est talis speciei receptiva, ut per talem speciem sit obiectum praesens tali composito, quod est totum organum. Unde non prima causa praesentiae obiecti in specie est talis dispositio corporis, sed ƿprior causa est ut potentia apprehensiva habeat obiectum actu cognoscibile, sibi praesens, vel in se ipsa, vel in aliquo quod est pars ipsius organi in tali operatione.
391 Ad aliud, de Philosopho, quod 'intellectus est locus specierum': potest exponi quod intellectus dicitur 'locus specierum' quia salvans (sicut dicitur quod ipsius 'loci' est salvare locatum), et aliae potentiae non sunt 'loca' quia non ita salvant. Species quippe intelligibilis non videtur deleri sicut sensibilis, quia species sensibilis ita est in organo quod corrumpitur per contrarium formaliter, vel per dispositionem in susceptivo disconvenientem tali formae sicut patet secundum Philosophum in libro De memoria et reminiscentia, quod senes et iuvenes et pueri sunt male reminiscitivi propter nimiam abundantiam humorum, et etiam propter laesionem et indispositionem organi. Isto utroque modo non est species intelligibilis in intellectu, ut per se deleatur per aliquod contrarium ad ipsum seu per indispositionem susceptivi. - Aliae multae conƿgruentiae possent assignari circa illud vocabulum 'locus', circa quod non oportet modo immorari.
392 Quod additur de Philosopho quod ((speculamur 'quod quid est' in phantasmatibus)), etc., - pro omnibus talibus auctoritatibus dico quod talis est conexio istarum potentiarum phantasiae et intellectus pro statu isto, quod nihil intelligimus in universali nisi cuius singulare phantasiamur, nec est alia conversio ad phantasmata nisi quod intelligens universale imaginatur eius singulare: nec intellectus videt 'quod quid est' in phantasmatibus sicut in ratione videndi, sed intelligens 'quod quid est' relucens in specie intelligibili, ut relucens in specie intelligibili, videt illud in suo singulari, viso per virtutem phantasticam in phantasmate.
393 Quod adducitur 'de Augustino qui non ponit speciem intelligibilem in memoria, sed scientiam', respondeo: ubi ponit scientiam, statim ponit aliquid quod includit speciem intelligibilem, licet non utatur isto vocabulo, - quia XV De Trinitate cap. 10, cum praemisisset quod ((ex ipsa scientia quam memoria tenemus, gignitur verbum)), subdit quod ((formata cogitatio ab ea re quam scimus, verbum est)); et ibidem, cap. 12, cum praemisisset ((Similƿlima est visio cogitationis visioni scientiae)), subdit: ((Quando quod est in notitia hoc est in verbo, tunc est verum verbum)); et in eodem cap. 12, in fine - ((verbum simillimum rei notae de qua gignitur, et de visione scientiae visio cogitationis exoritur)), subdit: ((Nec interest quando illud didicerit qui quod scit loquitur)); similiter cap. 22: ((Quando ad memoriam meam aciem cogitationis meae converto, ac si in corde meo dico quod 'scio')), etc. $a Item, XV Trinitatis cap. 27 vel 82, quando loquitur de luce in qua videntur vera, ((Ipsa)) - inquit - ((ostendit tibi verbum verum esse in te, quando de scientia tua gignitur, id est quando quod scimus dicimus)). - Haec ille. a$
394 Ex istis omnibus apparet quod illud quod Augustinus attribuit memoriae ut rationi scientiae ut gignenti, exponit se semper de obiecto praesente in memoria. Non est autem obiectum praesens in memoria, ut memoria intellectiva est, per scientiam ut est habitus distinctus a specie. Ergo oportet quod intelligat istam praesentiam esse per speciem intelligibilem, et sub illa ratione sub qua etiam distinguitur ab habitu scientiae proprie sumptae. ƿ
395 Et hoc modo etiam debet accipi illud verbum Philosophi III De anima, qui cum praemisisset quod anima est ((quodammodo omnia)), subdit: ((per sensum est sensibilia, per scientiam scibilia)). - Scientia quippe, tam apud Philosophum quam apud Augustinum, in locis praedictis, accipitur pro ipsa praesentia habituali obiecti in memoria intellectiva, quae 'praesentia habitualis' est virtualiter scientia de tali obiecto, quia in obiecto sic praesente continetur virtualiter tota scientia de tali obiecto.
396 $a Haec species est illa scientia quae reducit de potentia essentiali ad accidentalem (secundum Aristotelem VIII Physicorum et II De anima), non autem illa quae proprie dicitur scientia, quae scilicet est habilitas derelicta ex actibus, nam ante illam ad primum actum considerandi requiritur quod sit iam reductus intellectus de potentia essentiali ad accidentalem, alioquin tunc non operaretur. Nec incongrue species in qua relucet quiditas dicitur 'scientia', non tantum virtualiter quia totam continet, sed formaliter potest dici ƿ'habitus cognitivus', quia qualitas mansiva in intellectu, disponens quantum ad actum. a$
397 Et ex hoc, $a scilicet ex prima condicione, a$ habetur argumentum pro specie intelligibili, quia non videtur quomodo possit aliqua scientia tota dici 'una' ratione primi obiecti, nisi quatenus illa scientia continetur virtualiter in illo primo obiecto intelligibili: non enim tota illa scientia dicitur 'una' ab obiecto, quatenus obiectum continens illam relucet in phantasmate, quia illa non esset 'unitas' habitus intellectualis sed alicuius imaginationis.
398 Quod arguitur post, pro secunda opinione, quod 'potentia quae est ad aliquem actum, actuatur primo secundum illum actum', dico quod quaelibet potentia apprehensiva, ut apprehensiva, est in potentia ad apprehendere 'primo' primitate perfectionis, licet non primitate in via generationis; et quandoque 'primo' primitate generationis, quando scilicet obiectum in se est praesens tali potentiae ut actu cognoscibile ab ea: tunc ƿenim non oportet, ante actum, in ipso aliquid aliud fieri in quo ipsum sit praesens, sed primum quod fit ab eo est actus.- Quando autem obiectum non est natum esse in se praesens sub ratione actu cognoscibilis a tali potentia, tunc quaelibet potentia apprehensiva est in potentia ad apprehensionem et ad illud in quo cognoscibile erit praesens, et prius, ordine originis, ad habendum illam praesentiam quam ad habendum actum. Ita est in proposito. Sensibilia non sunt nata esse in se praesentia intellectui sub ratione actu intelligibilium, sed tantum in specie intelligibili possunt sic esse praesentia, et hoc quantum ad intellectionem abstractivam, de qua est sermo in proposito; et ideo potentia apprehensiva respectu talium est in potentia ad duplicem actum, et ab agente approximato prius, ordine originis, recipiet priorem actum quam posteriorem.
399 Nec tamen intelligo ita istos actus esse ordinatos quod prior sit ratio receptiva respectu posterioris, sicut scilicet superficies est ratio recipiendi albedinem: tunc enim intellectus respectu nullius 'intelligibilis' recipere posset actum secundum (qui est intellectio), nisi prius haberet actum primum (ut speciem eiusdem obiecti); sed intelligo quod intellectus de se est ratio immediata recipiendi utrumque actum. Ipsi tamen inter se sunt ordinati quando obiectum non est natum esse praesens in se, quia tunc oportet prius naturaliter ƿesse illum actum quo obiectum est praesens ut intelligibile, quam illum qui elicitur circa obiectum intelligibile ut praesens, - et hoc non salvatur nisi in specie intelligibili.
400 Non etiam ponitur perfectio summa possibilis potentiae cognitivae, nisi ponatur eam posse conservare speciem intelligibilem praeter actum, et ita habere obiectum suum praesens, conservatum sine actu, quia hoc conceditur sensitivae, - et perfectio est in intellectiva cognitiva potentia quod non dependeat ab alio in cognitione sua, sed quod possit habere obiectum praesens sine dependentia ad aliam potentiam. ƿ

Notes