Authors/Duns Scotus/Quaestiones quodlibetales/Q1

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Index Q2
Latin English
ƿ
[1] Cunctae res difficiles, ait Salomon, Ecclesiastes 1, et cur intelligat eas esse difficiles subdit: "Non potest eas homo explicare sermone". Secundum igitur distinctionem rerum potest accipi distinctio difficilium quaestionum. "Res" autem, prima sui divisione, dividi potest in rem creatam et increatam, sive in rem a se et in rem ab alio habentem esse, sive in rem necessariam et rem possibilem, sive in rem finitam et infinitam. Res autem increata, a se, infinita et necessaria Deus est, res autem creata ab alio, possibilis et finita communi nomine dicitur creatura. De utraque re propositae sunt aliquae quaestiones.
[2] Iterum, in divinis "res" accipitur essentialiter et notionaliter, iuxta illud Augustini I De Doctrina Christiana cap. 2: "Res quibus fruendum est sunt Pater, Filius et Spiritus sanctus, eademque Trinitas, una quaedam summa res, communis omnibus fruentibus ea". In prima parte auctoritatis accipitur "res" personaliter, in secunda essentialiter. Fuerunt igitur aliqua quaesita in divinis de "re" essentiali, aliqua de notionali sive personali. Unicum autem quaesitum erat de ordine essentialium ad notionalia. Illud unicum primo ponitur, utpote ex cuius solutione patebit ordo procedendi circa alia quaesita. ƿ
[1] Quaeritur utrum divinis essentialia sint immediatiora essentiae divinae vel notionalia. Quod notionalia, probatur: Quae constituunt supposita alicuius naturae sunt immediatiora ipsi naturae quam illa quae sunt proprietates naturae; notionalia autem in divinis constituunt supposita naturae divinae, essentialia non, sed sunt quasi proprietates illius naturae; igitur etc. Probatio maioris: Natura immediate se habet ad suum suppositum proprium, quia de illo dicitur in primo modo dicendi per se, non autem de aliqua proprietate, nec e converso, sed tantum secundo modo; igitur illud quo suppositum constituitur formaliter immediatius se habet ad naturam quam proprietas aliqua. Probatio minoris: Essentialia sunt communia tribus personis et, per consequens, per nullum essentiale constituitur suppositum; igitur per notionale. Sunt etiam essentialia proprietates naturae, secundum Damascenum cap. 12: "Si bonum, inquit, si iustum, si sapiens, si ƿquodcumque aliud dicas, non naturam dicis Dei sed quae circa naturam". Et Augustinus XV De Trinitate cap. 5: "Si dicam aeternus, immortalis, iustus, bonus, beatus, spiritus, horum omnium novissimum quod posui videtur significare substantiam, cetera vero huius substantiae qualitates".
[2] Ad oppositum: Ipsi essentiae immediatiora sunt illa quae sunt perfectiones simpliciter quam quae non sunt huiusmodi; essentialia sunt perfectiones simpliciter, notionalia non, ergo etc. Probatio maioris: Primae perfectioni immediatiora sunt illa quae magis habent rationem perfectionis simpliciter quam quae non habent; essentia autem divina est prima perfectio, perfectiones autem simpliciter habent magis rationem perfectionis quam illa quae non sunt perfectiones simpliciter. Probatio minoris: Anselmus Monologio 15: Essentiale est in quolibet melius ipsum quam non ipsum; sed tale dicitur perfectio simpliciter; notionale non est huiusmodi, quia, cum quaelibet persona careat aliquo notionali, careret aliquo quod esset in quolibet "melius ipsum quam non ipsum", et ita quaelibet persona non esset simpliciter perfecta, quod est inconveniens.
[3] Respondeo: Primo, ad intellectum quaestionis sunt aliqua necessaria praemittenda. Secundo, quaestio solvenda. Tertio. contra solutionem quaestionis dubia occurrentia excludenda. ƿ
[4] De primo. Hic quaeritur de ordine immediationis istorum duorum "essentialis" et "notionalis" in comparatione ad essentiam divinam. Videatur ergo primo intellectus istorum quatuor terminorum qui ponuntur in titulo quaestionis, scilicet essentia, "essentiale", "notionale" et "immediatius".
[5] De primo. In divinis necessario est aliqua entitas realis sive ex natura rei et hoc in exsistentia actuali; alioquin nihil esset ibi reale in actu. Illa entitas realis actualis, sive ponatur omnino unica sive ponatur aliquo modo distinctio rei vel rationis, semper erit ibi ponere de necessitate aliquam entitatem realem primam, unicam, quae non praeexigat aliquam priorem. Si enim quaelibet praeexigeret priorem nulla esset prima et, per consequens, nec aliqua alia esset posterior. Illam etiam primam entitatem oportet esse absolutam sive ad se; quia, ƿsecundum Augustinum VII De Trinitate cap. 1, "omnis essentia quae relative dicitur est aliquid excepto relativo". Et secundum ipsum ibidem si Pater non est aliquid ad se non est omnino quod relative dicatur. Habetur ergo ista conclusio: Quod in divinis oportet ponere aliquam entitatem realem, in exsistentia actuali, et aliquam unicam, primam et illam esse ad se.
[6] Ista realis entitas quae est in Deo, cum sit prima ratio essendi simpliciter, rationabiliter a sanctis vocatur "essentia". Unde Augustinus VII De Trinitate cap. 1 in fine: "Quod est sapientiae sapere et quod est potentiae posse et aeternitati aeternam esse et iustitiae iustam esse, hoc est essentiam ipsum esse". Et infra cap. 4: "Ab eo quod est esse appellatur essentia, propter quod Deus ipse, cui propriissime et verissime convenit esse, verissime dicitur essentia". Et hoc primo dicente Augustino ibidem cap. 5: "Manifestum est Deum abusive vocari substantiam, ut nomine usitatiori intelligatur essentia quod vere ac proprie dicitur, ita ut fortasse solum Deum oporteat dici essentiam. Est enim vere solus, quia incommunicabilis, idque nomen suum suo famulo enuntiavit Moysi cum dixit: "Ego sum qui sum"; sed tamen sive essentia dicatur, quod proprie dicitur, sive substantia, quod ƿabusive dicitur, utrumque ad se dicitur, non relative ad aliquid". Haec ille.
[7] De ista essentia, sive minus proprie substantia, quod ipsa sit sola ratio simpliciter essendi in divinis cuicumque, habetur ibidem cap. 6: Substantia Patris ipse Pater est, non quo Pater est sed quo est. Haec ille. Et intelligit quod essentia non est ratio formalis Patri essendi Patrem sed essendi simpliciter. Huic concordat Damascenus libr. I cap. 12 dicens sic: "Videtur quidem principalius omnium quae de Deo dicuntur nominum esse qui est". Et hoc probat per illud Exodi 3: "Qui est" etc. Et subdit: "Totum enim in se comprehendens habet esse velut quoddam pelagus substantiae infinitum et interminatum". Haec ille. Recte ergo in divinis in comparatione ad essentiam tanquam ad entitatem simpliciter primam et absolutam consideratur omnis ordo cuiuscumque sive quorumcumque quae in divinis sunt.
[8] Contra ista quae dicta sunt de isto termino essentia potest obici dupliciter: Primo sic: Per auctoritatem Damasceni adductam: "Totum in se" etc.; ergo secundum istam auctoritatem "essentia" includit totam perfectionem ƿdivinam. Sed tota perfectio divina consistit in omni perfectione simpliciter, quia quacumque non inclusa non habetur totalis perfectio; non ergo essentia est praecise ista prima entitas distincta qualitercumque contra essentialia, imo est una totalis entitas unitive includens omnia essentialia; cui videtur concordare illud vocabulum quod dicit "pelagus", propter immensitatem continentiae unitive.
[9] Hoc confirmatur per illud Anselmi: "Deus est quo maius excogitari non potest"; sed quacumque unica perfectione simplici non includente omnem perfectionem simpliciter potest aliquid maius excogitari, ut puta entitas aliqua omnem perfectionem continens unitive; ergo essentia divina est talis entitas includens unitive omnem perfectionem simpliciter.
[10] Secundo, ad idem, arguitur sic: In omni creatura essentia eo modo quo distinguitur ab exsistentia videtur esse prior illa, sicut potentiale et susceptivum est prius actu suscepto; ergo videtur similiter in Deo. Sed, secundum dicta Augustini et Damasceni iam adducta, essentia accipitur pro exsistentia actuali, sicut apparet per illam auctoritatem Exodi qua ambo utuntur "Qui est" etc.; ergo, secundum istas auctoritates, exsistentia est prima entitas et non essentia ut essentia, vel saltem illae auctoritates hoc non ostendunt. ƿ
[11] Ad primam: Quaere solutionem.
[12] Aliter, dicitur quod ista ratio, si quid valet, videtur esse contra illud quod quaestio supponit, scilicet aliquam esse immediationem essentialis ad essentiam et quaerit quanta. Pro isto autem supposito arguitur quia omnis perfectio simpliciter est simpliciter simplex. Probatur: si est aliquo modo resolubilis in distincta, sint A et B, neutrum potest esse perfectio simpliter simplex, quia tunc non iaceret per se unum cum reliquo, quia non est per se unum ex quibuscumque distinctis, nisi unum sit sicut actus et aliud sicut potentia.
[13] De altero termino, scilicet "essentiale", duplex distinctio videtur: ƿUna, quod aliter utuntur communiter hoc nomine "essentiale" philosophi et aliter theologi, specialiter in divinis. Nam in philosophia accipitur communiter "essentiale" ut distinguitur contra "accidentale", prout "accidentale" continet sub se omne accidens per accidens sive accidens commune et accidens per se sive proprium. Unde ibi "essentiale" dicitur quod per se includitur in essentia, quemadmodum in composito rationis vel in ipso definito genus et differentia dicuntur partes essentiales rationis sive rei definitae.
[14] Theologi vero aliter utuntur hoc nomine "essentiale" in divinis. Cum enim essentia sit omnino primum, ut iam dictum est, et similiter est commune communitate reali, quia dicitur de qualibet persona et de omnibus singulariter; et ideo quodcumque etiam aliud praedicetur simili modo in divinis dicitur "essentiale", quia simile essentiae in modo praedicandi sive in communitate reali. Et per oppositum, "notionale" dicitur illud quod nec sic praedicatur nec habet talem communitatem, sed quod pertinet ad notitiam distinctionis personarum. Sic ergo distinguit theologus "essentiale" contra notionale.
[15] De hoc Augustinus V De Trinitate cap. 5: "In rebus creatis atque mutabilibus quod non secundum substantiam dicitur restat ut ƿsecundum accidens dicatur; in Deo autem nihil secundum accidens dicitur, nec tamen omne quod dicitur secundum substantiam dicitur; dicitur enim ad aliquid, sicut Pater ad Filium et Filius ad Patrem". Haec ille. Vult ergo quod in creaturis distinguitur "essentiale" contra "accidentale"; in divinis autem non distinguitur contra "accidentale" sed contra relativum ad intra, quod scilicet dicit relationem personae ad personam et, per consequens, pertinet ad distinctam notitiam personae a persona. Et ideo ut datur regula ibi cap. 4 de dictis de Deo substantialiter et relative communiter dicitur "notionale", licet Augustinus hoc vocabulo non est usus sed sit usus vocabulo "relativi" vel "ad aliquid".
[16] Ex isto secundo patet breviter de tertio vocabulo, quid sit notionale, quia omne "notionale" est relativum ad intra; quia tunc esset commune et non commune.
[17] Secunda distincti huius vocabuli quod est "essentiale" prout in divinis specialiter accipitur potest poni talis: quod aliquod est essentiale quod importat respectum ad extra et aliquod non. Istius distinctionis, primo, primum membrum exponatur, postea secundum probatur, quia forsitan ab aliquibus posset negari.
[18] De primo certum est: Quia si Deus dicatur relative ad extra, oportet quod illa relatio ƿconveniat Deo secundum aliquod fundamentum proprium, quia non comparatur Deus ad extra nisi secundum aliquod intrinsecum sibi et illud potest dici fundamentum. Ex isto fundamento intrinseco, cum sit reale, et respectu ad extra, cum sit rationis, non potest esse aliquid habens conceptum per se unum; ergo, si aliquod nomen simul importat illud intrinsecum Deo quod est fundamentum comparationis ad extra et cum hoc illam comparationem ad extra, illud nomen vel non significabit conceptum per se unum vel non significabit ambo illa, sed tantum alterum significabit et alterum connotabit. "Essentiale" ergo in divinis, quod scilicet habet conceptum per se unum, non includit simul et per se absolutum et respectum ad extra; et, per consequens, si includat respectum ad extra, non per se illum includit, sed principaliter et primo et per se includit absolutum, quod est fundamentum; illum autem respectum connotando includit. Et hoc modo intelligitur primum membrum huius distinctionis.
[19] De secundo membro huius distinctionis dices forte quod nullum est "essentiale" non includens respectum ad extra, sed sola "essentia" est huiusmodi; quodcumque autem aliud commune tribus vel est respectus ad extra vel includens respectum ad extra. Quia vero solutio quaestionis dependet ab ista distinctione "essentialis" prius posita, quod scilicet aliquod essentiale est absolutum ad intra aliquod vero dicit respectum ad extra, ideo probatur secundum membrum, ƿquod negandum forsitan alicui videretur, scilicet quod aliquod essentiale non includit aliquem respectum ad extra. Primo, per rationem fundatam in auctoritate sumpta ex ratione perfectionis simpliciter. Secundo, per rationem sumptam ex ratione divinae essentiae. Tertio, per rationem sumptam ex ratione intellectus divini. Quarto, ex ratione actus vel operationis divinae.
[20] Prima ratio talis est: Quod est perfectionis simpliciter non includit per se relationem ad creaturam; sed aliquod essentiale in divinis est perfectionis simpliciter; ergo etc.
[21] Probatio maioris: Perfectio simpliciter non includit aliquid per se cui repugnat per se ratio per se perfectionis simpliciter; quia tunc non esset in quolibet melius, cum includat aliquid cui repugnat ratio perfectionis simpliciter. Sed relationi ad creaturam repugnat quod sit perfectio simpliciter, cum sit ad terminum imperfectum et potentialem; quod autem necessario coexigit aliquod ens potentiale eo modo quo relatio coexigit terminum, tamquam scilicet aliquid secum simul natura vel prius, illud sic coexigens non est simpliciter necessarium nec, per consequens, simpliciter perfectum. ƿ
[22] Minor patet ex intentione Anselmi Monologio 15 ubi ponit talem distinctionem: "Quidquid est praeter relativa aut est tale ut omnino melius sit ipsum quam non ipsum, aut tale ut non ipsum in aliquo sit melius quam ipsum". Et, exposita et declarata ista distinctione, concludit: "Sicut nefas est putare ut substantia summae naturae sit aliquid quo melius sit aliquo modo non ipsum quam ipsum, sic necesse est ut sit omnino quidquid melius est ipsum quam non ipsum. Et postea infert in "speciali quid non est: "Non est ergo, inquit, corpus, nec aliquid eorum quae corporei sensus discernunt". Et post subdit in speciali quid vel quale est: "Quare, inquit, necesse est ipsum esse viventem, sapientem omnipotentem, verum, iustum, aeternum et quidquid absolute est melius ipsum quam non ipsum". Planum est autem quod multa istorum sunt essentialia in divinis. Habetur ergo ista minor: quod aliquod essentiale in divinis est perfectio simpliciter, quia melius est in quolibet ipsum quam non ipsum.
[23] Ista sententia Anselmi videtur posse accipi ab Augustino XV De Trinitate cap. 4: "Viventia non viventibus, intelligentia non intelligentibus, iniustis iusta, beata miseris praeferenda iudicamus; ac per hoc, quoniam rebus creatis creatorem sine dubitatione praeponimus, oportet ut persumme vivere et cuncta intelligere iustumque et benignissimum et beatissimum fateamur". Haec ille. Tenet autem haec consequentia per propositionem hanc: "Necesse est ut creator sit quidquid in entibus ƿpraefertur ipsum non ipsi", vel ut Anselmus dicit: " Melius est ipsum quam non ipsum".
[24] Secunda ratio ad considerationem talis est: ƿ"In Deo est essentia sub completa actualitate essentiae et hoc mere ex natura rei; sic intelligendo quod nec essentia nec aliquid per se inclusum "in illa vel actualitate eius sit ibi praecise ex consideratione cuiuscumque intellectus. Haec propositio sic intellecta satis patet ex dictis in principio istius articuli, exponendo quid intelligendum sit per istum terminum qui est "essentia",
[25] Ex hac propositione sequitur ista quae est maior rationis, scilicet quod "si aliquid est idem essentialiter essentiae illud est actu in Deo mere ex natura rei"; et hoc sive sit idem essentialiter identitare adaequata, sicut in creaturis est illud idem quod intelligitur per definitionem ei quod intelligitur per definitum, sive sit idem tanquam inclusum essentialiter in illo, quo modo illud quod intelligitur per partem definitionis posset dici idem ei quod intelligitur per definitum. Nam contradictio videtur esse quod aliquid sit realiter actu et quod illud quod est idem sibi essentialiter hoc modo vel illo, non sit realiter in actu. Nunc autem, intellectualitas sive vita intellectiva vel intellectualis est idem essentialiter essentiae divinae; sic intelligendo quod non tantum est idem realiter ipsi essentiae et hoc identitate simplici, sicut forte quodcumque attributum ponitur idem ipsi essentiae, sed hoc modo est idem sibi quod, si ipsa essentia divina definiretur, vita intellectualis sive intellectualitas non esset extra eius definitionem, sicut "sapiens" vel "bonum".
[26] Maior patet: Nam, secundum iam dicta in principio istius ƿarticuli, essentia est ibi ex natura rei; ergo quidquid includitur in ratione essentiae.
[27] Minor sic intelligitur quod intellectualitas quidem non habet rationem attributi quasi secundi advenientis ipsi, sed rationem perfectionis omnino intimae; quemadmodum vita etiam in Deo est actus non attributus sive adveniens sed omnino intimus et idem essentiae, ita etiam vita perfecta quae soli Deo convenit, cuiusmodi est vita intellectualis, est idem essentialiter ipsi primae essentiae.
[28] Haec minor, sic intellecta, probatur auctoritate et ratione. Auctoritate Augustini XV De Trinitate cap. 5: "Quae vita, inquit, dicitur in Deo, ipsa est essentia eius atque natura; haec autem vita non talis est qualis inest arbori, nec qualis inest pecori quod habet sensum sed nullum habet intellectum; at illa vita quae Deus est sentit atque intelligit omnia, et sentit mente non corpore, quia spiritus est Deus". Haec ille. Vult ergo dicere quod illa vita quae est essentia divina est per se intellectualis. Item, VI De Trinitate cap. ultimo loquens de Deo ait sic: "Ubi est prima et summa vita, cui non est aliud vivere et aliud esse, sed idem esse et vivere "; et quale sit illud vivere, quia intellectuale, subdit: "primus ac summus intellectus, cui non est aliud vivere aliud intelligere". Haec ille.
[29] Minor etiam ista ratione probatur sic: Cuicumque non repugnat ƿesse idem alicui substantiae essentialiter, illud non convenit verissime alicui substantiae, nisi conveniat sibi essentialiter. Sed intellectualitati non repugnat esse idem cui convenit essentialiter; sicut patet in creaturis, quia quaecumque substantia est intellectualis intellectualitas est intra rationem essentialem eius; sicut etiam in speciali patet in homine, in cuius ratione ponitur "rationale" et, per consequens, ista intellectualitas quae per se intelligitur per "rationale" est idem homini essentialiter, imo ut actualissimum et completissimum in essentia. Ergo cum Deus verissime sit intellectualis eius intellectualitas erit idem essentialiter eius essentiae.
[30] Tertia ratio sumitur ex parte intellectus divini sic: Nullus intellectus habet esse actuale proprium et primum intellectus per aliquem actum intelligendi convenientem sibi vel supposito secundum ipsum. Hoc patet: quia omnis actus intelligendi vel naturaliter praeexigit intellectum cuius est, habentem proprium actuale esse intellectus, vel saltem coexigit; ita quod nullo modo tale esse actuale proprium intellectus nec aliquid per se inclusum in tali esse actuali, per actum intelligendi ipsi intellectui attribuitur, quia omnis actus est posterior et ideo praeexigit suum prius. Ergo in Deo intellectus ut intellectus suum primum esse actuale, nec aliquid per se inclusum in illo esse, non habet praecise per intelligere divinum. Sed comparatio essentiae divinae ad quodcumque extra habet proprium et primum esse suum actuale per intelligere divinum; ƿergo intellectus in Deo, ut actu intellectus, non includit aliquam comparationem ad extra.
[31] Probatio minoris: Comparatio cuiuscumque intrinseci in Deo ad quodcumque extrinsecum, cum sit respectus rationis, habet esse suum primum et proprium per actum alicuius intellectus comparantis; sed quodcumque intrinsecum potest ad quodcumque extrinsecum per quemcumque actum intellectus creati comparari, illud ad idem comparari potest per actum intellectus divini; quia intellectus ille potest obiectum illud sub omni ratione ex parte obiecti intelligere sub qua est intelligibile, cum sit ei adaequatus et eius comprehensivus. Sed quidquid intellectus divinus potest ad quodcumque comparare intelligendo, hoc actu intelligendo comparat, quia nulla est ibi potentia sine actu ad quodcumque intrinsecum; ergo per actum intellectus divini actu comparatur quodcumque intrinsecum ad quodcumque aliud ad quod potest intelligendo comparari; et, per consequens, comparatio cuiuscumque talis ad quodcumque tale habet esse suum proprium actuale per actum intellectus divini comparantis; non dico quaecumque comparatio huius ad hoc, quia non formaliter illa qua intellectus creatus comparabit, sed aliqua comparatio huius extremi ad hoc extremum.
[32] Ex hoc, ulterius, patet secunda pars minoris, scilicet quod comparatio alicuius intrinseci ad aliquod extrinsecum habet suum primum esse et proprium per illud intelligere; quia illud intelligere est primum ƿintelligere respectu huius obiecti, et primitate essentiali sive perfectionis et primitate durationis quia aeternum. Nec enim est simul perfectione cum intelligere creato nec posterius, quia utroque modo sequitur quod esset limitatum et mensuratum; nec est simul nec posterius duratione quocumque intelligere creato, quia tunc sequeretur quod intelligere in Deo ut intelligere esset novum.
[33] Quarta ratio sumitur ex parte operationis seu actus intelligendi, et hoc sic: Actus ille quo Deus comprehendit essentiam suam ut obiectum beatificum sub ratione qua talis est in Deo ex natura rei; sed per intelligere ut intelligere comprehendit essentiam suam ut obiectum beatificum; ergo.
[34] Maior probatur: Quia infinitas intensiva non competit alicui enti rationis sed solum enti reali; quod arguo: quia omne ens rationis est sola relatio rationis, sed nulli relationi infinitas competit, etiam reali, ut patebit infra quaestione V. Illud autem quo Deus comprehendit essentiam suam ut infinitam, sub ratione qua est comprehensivum, est infinitum, quia infinitum obiectum ut infinitum comprehendi non potest ƿaliquo actu nisi infinito ut infinito; ergo, cum infinitum simpliciter in perfectione non includat per se aliquid cui intrinsece repugnat infinitas sequitur quod infinitum simpliciter non est ens rationis nec includit per se primo ens rationis.
[35] Istas propositiones expositas et probatas coniungendo loco maioris et minoris in syllogismo, arguitur sic: Illud quod est essentiae divinae idem essentialiter est actu in Deo mere ex natura rei; sed intellectualitas sive vita intellectualis est huiusmodi; ergo est in Deo mere ex natura rei.
[36] Ex hoc ulterius: Quidquid est actu intellectuale sive vivens vita intellectuali, et hoc mere ex natura rei, habet actu vel potest habere actu intellectum ut intellectum et intelligere ut intelligere; Deus autem est actu intellectualis sive vivens vita intellectuali mere ex natura rei, sicut conclusum est in primo syllogismo; ergo Deus habet actu vel actu potest habere intellectum ut intellectum et intelligere ut intelligere. Sed non potest habere actu aliquod ens reale sive ex natura rei quod iam non habet ex natura rei, quia hoc esset contra eius simplicitatem; ergo Deus actu habet intellectum ut intellectum et intelligere ut intelligere, et hoc mere ex natura rei. Sed nullus respectus Dei est ad extra nec aliquid per se includens ƿtalem respectum est in Deo actu ex natura rei, quia respectus eius ad extra non potest esse nisi relatio rationis, ergo aliquod essentiale, puta intelligere, est sic absolutum quod nec est respectus ad extra nec per se talem respectum includens.
[37] Maior secundi syllogismi probatur sic: Natura vivens vere habet realiter vel habere potest operationem vitalem quae sit ens reale, sic intelligendo quod nec sit ens rationis nec per se tale ens includens, quia operatio talis est propria perfectio naturae intellectivae, unde et in ista ponitur consistere beatitudo talis naturae. Propria autem perfectio et praecipue beatifica naturae habentis esse vivum ex natura rei non potest esse ens rationis nec per se includens ens rationis, quia ens rationis est ita diminutum quod non potest esse perfectio per se entis realis; nunc autem intellectio ut intellectio est propria operatio naturae viventis vita intellectuali.
[38] Et si, proterviendo, negetur hoc in Deo, Philosophus videtur specialiter hoc concedere de ipso XII Metaphysicae ubi tractans quaestionem de intellectu et intelligere divino ait sic: "Si non intelligat (supple Deus) actu, sed habet se quemadmodum ut sit dormiens, quid utique, inquit, esset insigne et venerabile? Sive intelligat, non est autem hoc quod sua intelligentia sed potentia, non erit itaque optima substantia; per ƿintelligere enim ei honorabile inest". Ideo X Ethicorum cap. 10: "Perfecta felicitas, quoniam speculativa quaedam est operatio, apparet et hinc utique apparebit. Deos enim maxime suspicati sumus beatos et felices esse; actiones autem quales attribuere debitum est ipsis". Et post, exclusis ab eis actionibus virtutum moralium, subdit: "Sed tamen vivere omnes suspicati sunt eos et operari, non enim oportet dormire". Et paulo post concludit: "Quare Dei operatio beatitudine differens speculativa utique erit; et humanarum utique, quae huic cognatissima, felicissima".
[39] De quarto termino scilicet "immediatius" est distinguendum, quia dicitur immediatius aliquid dupliciter: Vel ita quod ipsum sit medium inter primum et ultimum, et tunc est "immediatius positive"; vel ita quod inter ipsum et primum non sit medium aut pauciora sint media quam inter tertium et primum, et sic est "immediatius negative". Exemplum: superficies est immediatior substantiae quam color, ita quod habet rationem medii positive inter illa, sed "risibile" est immediatius homini quam color negative; non enim mediat inter illa extrema positive sed magis excluditur medium inter hominem et "risibile" quam inter hominem et colorem. Ut sic breviter dicatur esse "immediatius positive" quod ƿtanquam medium inter extrema includitur, et illud "immediatius" dicatur negative ubi aliquid tanquam medium magis excluditur.
[40] Posset autem alio modo distingui de "immediatiori" secundum rem et rationem: Quia "immediatius" et "minus immediatum" vel "mediatius" non sunt sine ordine. Ordo autem non videtur posse intelligi sine distinctione; sed quia hic non quaeritur qualis est distinctio essentialium a notionalibus vel utrorumque ab essentia, ideo ista distinctio "immediationis" non tractatur ad praesens; sed qualiscumque sit distinctio essentialium a notionalibus vel utrorumque ab essentia secundum ista dicetur quod istorum sit immediatius ipsi essentiae, puta essentiale et notionale.
[41] Itaque, recolligendo de isto primo articulo, "essentia" est illud ad quod fit eorum comparatio quorum quaeritur ordo; "essentiale" autem et "notionale" sunt illa quorum quaeritur ordo in comparatione ad essentiam. De "immediatione" autem istorum ad illud primum est quaestio. Et principaliter requiritur propter solutionem duplex distinctio posita in hoc articulo: una de "essentiali" alia de immediatiori. Prima de "essentiali" talis est: Alicuius essentialis ratio sive actualitas totalis est mere ad intra, alicuius autem ad extra. Secunda de "immediatiori" talis est: quod aliquid dicitur esse immediatius positive ita quod ipsum ponitur medium, aliquid privative ita scilicet quod non requiritur medium aliquod inter ipsum et primum sicut inter aliud extremum et primum. ƿ
[42] De secundo articulo, dico tres conclusiones, quarum duae sunt breves, tertia principalis.
[43] Prima est ista: Nullum notionale est immediatius ipsi essentiae divinae aliquo essentiali, et hoc loquendo de immediatione primo modo. Hoc probatur sic: Quod est immediatius primo non exceditur a tertio, cum sit per se medium inter ipsum primum et tertium; sed omne essentiale excedit quodcumque notionale, quia essentiale est commune tribus, notionale vero non; ergo etc.
[44] Secunda conclusio est talis: Omni essentiali includente respectum ad extra immediatius est essentiae aliquod notionale, et hoc loquendo de immediatione secundo modo. Hoc probatur: quia tale essentiale non convenit ipsi Deo nisi per operationem intellectus comparantis ad extra; notionale autem convenit essentiae ex natura rei absque omni comparatione intellectus ad extra; ergo minus requiritur medium inter essentiam et notionale quam inter essentiam et essentiale, ubi necessario mediat actus intellectus.
[45] Tertia conƿclusio est: Omni notionali est aliquod essentiale immediatius essentiae utroque modo immediationis. Hoc probatur dupliciter, primo sic: Qualis ordo per se realis esset inter aliqua si essent distincta realiter, talis per se ordo est inter illa correspondens illi distinctioni quam habent utpote rationis si distinguantur ratione; et hoc sive ratione sumpta ex parte rei sive mere causata per actum intellectus . Nunc autem, si esset distinctio realis inter ista, scilicet "essentia", "memoria perfecta" et "dicere perfectum", memoria esset per se in ordine reali immediatior ipsi essentiae quam "dicere"; ergo, et quocumque modo sit distinctio inter illa, eo modo est immediatio correspondens.
[46] Maior probatur a posteriori sic: Ubi est distinctio rationis, sive uno modo sive alio accipiendo rationem, ibi concludimus ordinem sic distinctorum, ex hoc quod illa sic distincta haberent talem ordinem realem ubi essent distincta realiter. Secundo, probatur a priori maior: "Per se ordinem" intelligo qui est ex per se rationibus extremorum; et hoc accipiendo "per se rationem" essentialem sive quiditativam, non denominando illud cuius est ratio ad esse in re vel in intellectu; siquidem illud quod indifferenter potest habere utrumque esse, videtur habere rationem quiditativam inntelligibilem non determinando ad hoc vel illud esse. Ex hoc patet maior: nam ubi manet per se ratio similis ordinis ibi manet similis ordo; sed in istis ƿdistinctis in tali vel in tali esse manet per se eadem ratio consimilis ordinis, quia ratio quiditativa A et ratio quiditativa B; ergo etc. Non enim esse in intellectu dat ipsi A rationem quiditativam.
[47] Minor patet: Quia si illa ibi posita essent realiter distincta, esset talis ordo realis quod, quia esset essentia natura intellectualis perfecta, ideo haberet intellectum perfectum et ulterius haberet vel habere posset obiectum actu intelligibile proportionabiliter sibi praesens. Et ultra: ideo esset vel esse posset memoria perfecta, nam haec est ratio memoriae perfectae: intellectus habens obiectum intelligibile proportionatum actu sibi praesens. Et ex hoc ulterius: si ipsa esset vel esse posset supposito habenti eam perfecte principium exprimendi, ergo exprimeret vel exprimere posset notitiam declarativam correspondentem illi memoriae. Nunc autem, primum notionale, saltem quod includit primum respectum positivum ad aliquam personam, est "dicere"; ergo primum notionale habet essentiale aliquod immediatius essentiae utroque modo et, per consequens, quodcumque aliud notionale. Sicut autem argutum est de "memoria" et dicere, similiter posset argui de voluntate et obiecto sibi praesente et actu spirandi.
[48] Secundo ad idem sic: Essentiae immediatior est potentia quam actio realiter productiva secundum illam potentiam. Omne ƿautem notionale est actio productiva secundum aliquam potentiam in natura divina vel supponens illam, quia est productio alicuius suppositi vel supponens productionem; omnis autem talis actio est alicuius potentiae quae habet rationem essentialis, vel quia est ipsius intellectus vel quia est ipsius voluntatis; ergo etc.
[49] Sic igitur, quantum ad istum articulum, patet quod essentiali ad extra notionale est immediatius secundo modo. Nullo autem essentiali est aliquid notionale immediatius utroque modo; quolibet autem notionali est aliquod essentiale ad intra immediatius utroque modo, quia saltem intellectus est immediatior quam "dicere" quod est primum notionale, et ita per consequens quocumque notionali. Voluntas etiam immediatior est ipso "spirare", et per consequens quocumque pertinente ad processionem Spiritus sancti.
[50] De tertio articulo, instatur contra istas duas rationes positas in II articulo pro tertia conclusione. ƿContra primam sic: Ubi non manet eadem ratio ordinis non oportet ponere eumdem vel consimilem; sed in divinis, ubi istorum "essentia" scilicet "memoria", dicere est sola distinctio rationis, non manet eadem ratio ordinis quae est ubi ista sunt distincta realiter, ergo etc.
[51] Probatio minoris: In creatura rationali ideo "memoria" praecedit "dicere" quia ipsa est principium dicendi; non sic autem in Deo loquendo de memoria ut memoria sive ut distincta ab essentia; imo ratio principiandi emanationem personalem est essentia divina sola sub ratione essentiae, ut ei coniungitur respectus realis.
[52] Quod probatur dupliciter. Primo sic: Verbum est expressivum omnium illorum quae in essentia divina quasi involute continentur; ergo in Verbo divino intelligit Deus quodcumque distincte intelligit; ergo non potest aliqualis distinctio actualis accipi in intellectu divino inter essentiam et memoriam praecedens quodammodo productionem Verbi. Primum probatur per Augustinum VI De Trinitate cap. ultimo ubi dicit, quod Verbum est ars Patris, plena omnium rationum viventium.
[53] Item, distinctio secundum rationem non potest esse nisi secundum actum intelligendi; in Deo autem primus actus intelligendi est principium emanationis Verbi, supposita proprietate personali, cum Verbum ƿproducitur naturaliter et actu naturali ipsius intellectus; ergo nullo actu, quasi praecedente productionem Verbi, potest haberi distinctio ad extra vel ad intra.
[54] Et si quaeratur ab eis, quomodo ergo distinguitur in Deo intellectus et voluntas, si non praesupponitur in Deo distinctio productionibus personarum; dicunt quod, positis illis productionibus, "dictione" et spiratione, et hoc per solam essentiam ut principium formale respectu utriusque productionis, potest intellectus divinus comparare eas ad aliqua similia in creaturis. Uni autem similis est productio intellectus in creatura, quia ipsa est nulla praesupposita; alteri similis est productio voluntatis, quia ipsa est altera praesupposita; et ita, ex tali comparatione ad extra, intellectus concipit istas productiones, unam quasi intellectus et aliam quasi voluntatis, propter similitudinem istarum ad istos actus; et propter istud istarum productionum principium productivum concepit intellectus sub ratione istorum duorum principiorum, scilicet intellectus et voluntatis.
[55] Per hoc impeditur secunda ratio: quia memoria ut memoria vel intellectus non habet rationem principii respectu "dicere", sed ipsa essentia; et bene conceditur quod essentia ut essentia prior est notionali, sed non habetur per hoc quod aliquod ƿessentiale, aliquo modo distinctum ab essentia, est immediatius quam aliquod notionale.
[56] Contra ista: Ratio posset multipliciter improbari: Quia duarum productionum alterius rationis non videtur posse poni idem principium formale productivum, et specialiter talium productionum quarum una non potest poni nisi iam altera ponatur. Non videtur etiam ratio quare productiones sint alicuius determinatae pluralitatis, respectu quarum unum est principium formale eiusdem rationis, et hoc in productionibus necessariis; tamen ista usque ad proximam quaestionem differatur, et hic tantum ratio prima confirmatur.
[57] Cum enim accipitur, contra maiorem primae rationis, quod non manente eadem ratione ordinis non manebit idem ordo, conceditur de illa quae est prima et per se causa et ratio ordinis, sicut universaliter tenetur de prima per se ordine quorumcumque. Et iuxta hoc, arguendo ad oppositum, assumo hanc maiorem: Ubi manet prima per se ratio ordinis eadem ibidem manet idem per se ordo; sed prima per se ratio istorum ordinis, scilicet "memoriae" et ipsius "dicere", est ex per se ratioƿnibus istorum, scilicet quod memoria est memoria et dicere est dicere; in quocumque ergo esse, reali sive diminuto, ista concipiuntur, statim habetur ex rationibus istorum quod memoria est immediatior ipsi essentiae quam dicere; ergo, manentibus per se rationibus istorum duorum extremorum occurrentium intellectui, sive habentium esse reale sive rationis quodcumque, semper manet eadem vel similis per se ratio ordinis.
[58] Et ulterius, cum dicitur in minori quod in divinis non manet ista ratio memoriae et dicere quae in creaturis, quia non est ibi ratio principii ad principiatum, esto quod illa esset ratio ordinis, scilicet ratio principii formalis agendi et actionis; adhuc habebo propositum: quia secundum Augustinum XV De Trinitate cap. 14: "Sic hoc verbum nostrum de nostra scientia nascitur quemadmodum illud Dei Verbum de scientia Patris natum est"; et ubique vult quod de ratione Verbi est nasci de scientia quae est in memoria; et sic ubique dicitur Verbum nasci de memoria; Filius autem, cuius "produci" est "dici" secundum ipsum, Verbum est, 83 Quaestionum q. 63, ubi vult quod optime positum est illud: "In principio erat Verbum", quantum ad translationem nominis secundae personae; est ergo memoria principium productivum secundae personae, et ita manet illa ratio ordinis inter memoriam et dicere.
[59] Confirmo hoc: Quia si non procedat secunda persona per memoriam ut memoria, sed per memoriam ut essentia, non magis ergo ƿproducitur per se per actum memoriae quam per actum voluntatis, quia essentia ut essentia non magis est hoc quam illud; ergo productio eius in sua realitate non est magis dictio quam spiratio, nec ipsa magis est ex realitate suae productionis Filius sive Verbum quam Spiritus sanctus, quod est patenter contra intentionem Augustini.
[60] Ad argumenta probantia quod essentia sub ratione essentiae, ut tamen coniungitur ei respectus realis, est principium formale proximum producendi Filium. Ad primum: Cum dicit: "Deus quodcumque intellectu distincte intelligit, Verbo iam producto intelligit", verum est quod Verbum est aeternaliter productum, sed non quaeritur hic de ordine durationis sed originis. Sic autem intelligendo quod Pater non intelligat quaecumque distincta in se ut est prior origine Verbo, falsum est, et contra rationem et contra Augustinum XV De Trinitate cap. 7 ubi vult quod quaelibet persona sibi meminit, sibi intelligit, sibi diligit; et sic infert quod "si Filio intelligeret Pater, Pater non esset sapiens de seipso sed de Filio".
[61] Ex hoc formatur prima ratio sic: Quamcumque perfectionem Pater habere potest, habet eam ut est origine prior Filio, quia habet eam in se; nullam enim perfectionem potest habere nisi a se; ergo, si Pater posset ƿnoscere distincte actu omne intelligibile, novit ut est prior Filio origine; non novit ergo aliqua intelligibilia distincte praecise in Filio.
[62] Hoc eliam patet per Augustinum XV De Trinitate cap. 14: "Novit Deus Pater omnia in se, novit et in Filio, in seipso tanquam seipsum. "Ex hoc formatur secunda ratio: Pater, ut est prior origine Filio. novit seipsum, non tantum per memoriam sive actu primo, sed per intelligentiam sive actu secundo. Quod probatur: Quia consimilis est ordo originis Patris ad Filium in habendo intelligentiam perfectam qualis est in habendo memoriam perfectam, quia universaliter eiusdem per se est habere intelligentiam perfectam cuius est habere memoriam perfectam; sicut ergo Pater non praecise in Filio novit seipsum quasi per memoriam, sed per se ipsum ut est prior Filio, ita et de notitia actuali per intelligentiam. Et tunc ultra: sicut ergo actuali notitia sive intellectione per intelligentiam novit Pater seipsum prius origine quam in Filio, ita actuali intellectione per intelligentiam ingenitam novit omnia distincta in se prius quam in Filio
[63] Ad probationem: Cum dicitur quod Verbum est expressivum omnium quae in essentia divina quasi involute continentur, concedo; sed non praecise Verbum, nec ipsa praecise relucent in Verbo, sed aeque ƿdistincte relucent in intelligentia Patris ut Patris est. Quando autem probatur illa praecise esse relucentia in Verbo per illud VI De Trinitate de arte, ad hoc respondet Augustinus VII De Trinitate cap. 1: "Ita est Verbum ars Patris quomodo sapientia Patris" et qualiter hoc est: "Ita, inquit, "dicitur Filius sapientia Patris quomodo lumen Patris est scilicet ut quemadmodum lumen de lumine et utrumque idem lumen, sic intelligitur sapientia de sapientia et utraque una sapientia". Haec ille.
[64] Si quaeratur quare Verbum dicitur magis ars Patris quam ipsemet Pater, respondeo: Secundae personae ex vi suae productionis competit quod est notitia declarativa, quia est producta per actum memoriae exprimentis talem notitiam. Et ideo appropriate dicuntur de ea quae pertinent ad perfectionem cognitionis actualis; magis tamen proprie dicitur sapientia, sicut loquitur Apostolus, quam ars, sicut loquitur Augustinus, quia ex productione sua magis est notitia declarativa aeternorum quam factibilium.
[65] Secunda ratio innititur isti propositioni: "Primus actus intelligendi in divinis est principium proprium producendi Verbum". Ista est falsa propter duo: Primo, quia nullus actus ƿintelligendi est proprie principium producendi Verbum. Secundo, quia non est primus actus intelligendi, sicut ipse intendit loqui de illo.
[66] Primum probo: Quia actus intelligendi communiter accipitur pro ipsa operatione quae est intellectio. Si ergo primus actus intelligendi est principium emanationis, ut ipse accipit, hoc intelligitur altero istorum duorum modorum: aut ita videlicet quod est principium formale quo Verbum producitur, sicut calor in calefaciente respectu calefactionis est principium; aut ita quod est principium emanationis sicut actus productivus, sicut calefactio dicitur principium productivum caloris producti. Neutro autem modo potest intelligi, quia omne intelligere est ipsius intelligentiae, secundum Augustinum XIV De Trinitate cap. 7: "Intelligentiam dico qua intelligimus cogitantes"; producere autem Verbum, sive habere principium formale producendi, non competit nisi ratione memoriae.
[67] Secundum patet ex dictis: Quia productionem Verbi praecedit origine intellectio distincta, quae convenit Patri secundum intelligentiam propriam ingenitam; non ergo producitur Verbum primo actu intelligendi, loquendo de prima origine, sicut ipse accipit.
[68] Cum probatur per hoc quod Verbum naturaliter producitur, conƿsequentia non valet, quia quorumcumque actuum intellectus est principium, omnium illorum per modum naturae.
[69] Vel potest breviter dici ad istam secundam probationem: Quod licet Verbum producatur in divinis per primum actum intellectus loquendo de primo actu productivo, qui tamen non dicitur proprie actus intelligendi licet sit actus intellectus, non tamen primo actu operativo qui proprie dicitur actus intelligendi; sed prior est origine actu intelligendi, ut est intelligentiae paternae, et isto, ut sic priori, intelligit Pater essentiam propriam distincte, non autem in Verbo producto. Ista distinctio de actu productivo et operativo patebit post quaestione XIII. Actus enim operativus non habet terminum productum, sed est ultimus terminus, ut patet ex I et X Ethicorum. Actus autem productivus semper est alicuius termini per se, qui per ipsum accipit esse.
[70] Respondeo ad secundam rationem positam ab ipso: Exclusa est per hoc quod probatum est, essentiam ut essentiam non esse immediatum principium formale productionis, excludendo memoriam ut memoriam a ratione totalis principii. ƿ
[71] Ad argumentum principale: Supponit quod persona divina constituitur per aliquod notionale, et pro nunc supponatur. Ad maiorem ergo respondeo per distinctionem: Quod aliquando suppositum constituitur per aliquid eiusdem generis cum ipsa natura; et tunc videtur posse concedi maior, quia non solum natura immediatius se habet ad suppositum sed etiam ad illud formale quo constituitur suppositum, et hoc aliqua immediatione. Si autem suppositum constituatur per aliquid alterius generis, quod esset remotius a natura quam genus illius quod est proprietas naturae, tunc maior esset falsa. Si enim Socrates constitueretur per relationem, cum relatio plus distet a genere substantiae quam qualitas vel quantitas, falsum esset quod constitutum Socratis esset immediatius humanitati quam qualitas vel quantitas.
[72] Nunc autem, supposita ista opinione quod relatio constituit personam sive suppositum divinum, oportet dicere quod suppositum ibi non constituitur per aliquid eiusdem generis cum natura, eo modo quo ponitur ibi genus, sed per illud quod est ad alterum; et natura est ad se. Illud autem constitutivum aliquo modo magis distat a natura quam ƿproprietas naturae, quia, si ibi proprie essent genera, sapientia pertineret ad genus qualitatis et paternitas ad genus relationis. Ergo ibi, suo modo, proprietas potest esse immediatior ipsi naturae illo quod est constitutivum suppositi.
[73] Si quaeratur quare non potest hoc suppositum constitui per aliquid quod est eiusdem generis cum natura, haec quaestio est de eo quod quaestio supponit; nec, per consequens, est ad propositum, sed ad quaestionem de constitutivis personarum pertinet. Tamen concedo ad praesens suppositum, et tunc potest dici quod, ubi est aliquid de se et tamen non est incommunicabile, non potest intelligi aliqua determinatio ulterior nisi ad incommunicabile, essentia autem divina est de se haec, et tamen communicabilis; si ergo debet intelligi aliqua determinatio ad suppositum, cum suppositum sit incommunicabile, oportet quod hoc sit per aliquid quod est primo incommunicabile. Tale non potest esse quod est ad se, quia quidquid est ibi ad se, secundum istud suppositum, est perfectio simpliciter et sic communicabile. Et ita oportet constitutivum suppositi differre a natura genere, non qualitercumque, sed ea differentia quae est inter rem ad se et rem ad alterum. Probatio autem maioris principalis non procedit, nisi de constitutivo suppositi pertinente ad idem genus cum natura.

Notes