Authors/Duns Scotus/Quaestiones quodlibetales/Q2
From The Logic Museum
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
ƿ[1] Viso de ordine essentialium et notionalium in divinis, patet ex hoc ordo procedendi in quaestionibus de Deo, quia, si aliqua fuisset mota de essentia vel essentiali ad intra, illa esset tractanda ante quaestiones de notionalibus. Nulla autem est mota de essentiali nisi quod importat respectum ad extra, et quodcumque notionale suo modo est prius quocumque tali essentiali, ideo primo tractandae sunt quaestiones motae de notionalibus. Notionalia autem vel sunt relationes vel productiones, sive illa sint idem sive non non curo. | |
[2] Est ergo primo quaestio talis de notionalibus sive productionibus: Quaeritur utrum in Deo possunt esse plures productiones eiusdem rationis. Arguo quod sic: Productio suppositi in "esse" naturae substantialis est generatio; sed ƿin divinis est duplex productio per modum naturae; ergo duplex generatio et, per consequens, duplex productio eiusdem rationis. Minor patet: Quia omnis productio suppositi in natura divina est in "esse naturae substantialis. Probatio maioris: Nam per hoc distinguitur generatio ab aliis mutationibus, per Philosophum V Physicorum, quia ipsa est ad substantiam sive ad esse"" substantiale; ergo etc. " | |
[3] Contra: Si possunt esse plures productiones eiusdem rationis, vel ergo plures generationes vel plures spirationes et, per consequens, plures Filii vel plures Spiritus sancti; consequens falsum, quia plures essent personae quam tres; ergo etc. 0 | |
[4] Hic concordant omnes theologi in conclusione negativa, sed oportet videre an ista sola fide teneatur an per rationem. Ad ipsam autem diversi diversas afferunt rationes. Primo, ergo, tangentur rationes aliquorum, quae ad conclusionem istam ponuntur. Secundo, dicetur quid magis circa hoc videtur esse tenendum. Tertio, quaedam dubia occurrentia excludentur. ƿ | |
[5] De primo, apponuntur ad hoc quatuor rationes. Prima est ista: Forma eiusdem speciei sive, quod magis proprie dicitur in divinis, eiusdem rationis, non multiplicatur nisi secundum materiam; materia autem in divinis esse non potest; unde in divinis non est nisi unica filiatio subsistens, sicut albedo subsistens non potest esse nisi una. | |
[6] Secunda ratio: Deus omnia intelligit et vult uno actu simplici; ergo non potest esse ibi nisi una persona procedens per modum verbi et una per modum amoris. | |
[7] Tertia ratio: Quia personae procedunt naturaliter; natura autem determinatur ad unum; ergo etc. | |
[8] Quarta ratio: Ex hoc est perfectus Filius, quia tota filiatio divina in eo continetur; non ergo potest ibi esse aliqua alia. | |
[9] Prima ratio videtur esse transcendens propositum e ƿassumere dubium sive falsum secundum multos. Illa enim propositio maior, scilicet quod "forma eiusdem rationis non multiplicatur nisi secundum materiam", quae secundum eos aeque haberet locum de angelo sicut de Deo, aut intelligitur sic quod forma quaecumque immaterialis sit de se haec sive ex ratione suae quiditatis, sicut Deus deitate est hic ita quod nihil aliud intelligendo nisi deitatem est contradictio formalis Deum non esse hunc; aut intelligitur sic quod, quamvis forma immaterialis aliqua non sit haec formaliter sua quiditate, tamen ipsa in re multiplicari non potest, quia unica forma talis singularis et signata habet in se totam entitatem illius formae et intensive et extensive, ut patet de sole. | |
[10] Si intelligitur primo modo, sequitur quod ratio formae specificae in angelis includit repugnantiam imo contradictionem ad plurificari realiter; et ita, sicut non stat cum conceptu hominis quod concipiatur irrationalis vel cum conceptu Dei quod concipiatur tanquam indifferens ad plures deos, ita non stat cum conceptu talis speciei quod concipiatur plurificabilis; et, per consequens, quicumque posuerunt speciem angelicam posse plurificari habuerunt in intellectu suo conceptus formaliter repugnantes, quia conceptum talis speciei et plurificabilis; et, per consequens, quicumque conceperunt ibi esse rationem universalis simpliciter, scilicet dicibilis de pluribus; imo concipiendo ƿnaturam in tali universalitate includitur in illo intellectu repugnantia formalis inter obiectum, intellectum et modum concipiendi | |
[11] Istud consequens non videtur probabile, cum multi theologi et catholici, sic concipientes naturam angelicam et speciem sicut alii, sine omni repugnantia conceptuum, concesserunt ibi plurificationem et universalitatem praedictam. Sancti etiam videntur ad hanc partem declinare sicut Damascenus Elementario cap. 12 dicens quod "unicum est incommunicabile et communicabile, ipsius autem quod unius speciei communicatio et ipsa beata natura in tribus consistit hypostasibus". Et sequitur post hoc: "Secundum unumquemque ordinem angelorum et virtutum differentes hypostases condidit, non solum hoc, sed etiam secundum unamquamque speciem, ut utique communicantes ad invicem naturam gaudeant ad invicem, et naturali beatitudine copulati ad invicem secure et amicabiliter disponantur" Haec Damascenus. | |
[12] Et articuli damnati tres videntur istum articulum prima facie reprobare. Unus est a Domino Stephano condemnatus, quid dicit sic quod "quia intelligentiae non habent materiam, Deus non posset eiusdem speciei facere plures; error". Secundus, quod "Deus non potest multiplicare individua sub una specie sine materia; error". Tertius, "quod formae non recipiunt divisionem nisi secundum diviƿsionem materiae, error; nisi intelligatur de formis eductis de potentia materiae"; ergo de formis non eductis de potentia materiae hoc dicere, est error. | |
[13] Si detur secundus intellectus propositionis, tunc sequitur quod natura specifica Michaelis de se non est haec; ergo non repugnat sibi contradictorie non esse hanc et non esse in hoc; per illam ergo potentiam quae potest in quodlibet quod non includit contradictionem, potest natura illius fieri et non in hoc. | |
[14] Dicetur forte quod non posset stante illo; hoc non excludit propositum, et tamen est falsum. Primum patet: quia destruatur iste et tunc fiat natura in alio; non ergo omnino est necesse Michaelem esse hunc unicum. Secundum patet: quia quae simul sunt in potentia activa agentis nec inter se repugnant illa possunt simul esse in effectu; huiusmodi sunt iste Michael et ille Michael si natura non est de se haec. | |
[15] Esto etiam quod secundus intellectus esset verus; saltem ad propositum habemus quod ista propositio "forma eiusdem rationis non potest plurificari nisi per materiam", non concludit omnimodam impossibilitatem plurificationis filiationis in divinis; cum tamen illa plurificatio sit impossibilis simpliciter includens contradictionem. Ista ergo propositio non concludit propositum, scilicet conclusionem quam tenemus sicut ipsa est ƿvera, nisi accepta secundum primum intellectum, qui rationabiliter videtur multis esse falsus, ut dictum est. Non enim est doctrina conveniens conclusionem certissimam et summe necessariam tenere propter rationem nimis generalem, quae videtur multis habere plures instantias. | |
[16] Praeterea, instatur de anima intellectiva, quae prius natura est terminus creationis quam infundatur; primus autem terminus creationis ut talis formaliter est hic, ergo anima naturaliter prius est haec quam uniatur materiae; et pari ratione de alia anima prius natura est haec quam uniatur materiae. Unde ista anima est sua propria singularitate, et inde est haec et non illa, et, per consequens, prima distinctione singularitatis distinguitur a singulari distincta ab illa; ergo distinctae sunt istae animae prius natura quam uniantur materiae; non ergo per se et primo distinguuntur sua materia. | |
[17] Prima propositio probatur: Quia illud quod sine contradictione potest esse sine alio et non e converso est prius naturaliter illo, hoc accipitur V Metaphysicae cap. De priori: "Aliqua, inquit, secundum naturam et substantiam sunt priora, quaecumque contingit esse sine aliis et illa non sine illis"; et in fine capituli ad istum modum reducit omnes modos prioris; et in II Metaphysicae: "esse, inquit, substantiae est ƿprimum omnium"; et hoc probat: "aliorum enim nullum est separabile a substantia", id est, potest esse sine substantia, haec autem sola, supple potest esse sine aliis, quantum est de se. Concludit ergo, secundum Philosophum, separabilitas ista prioritatem secundum naturam; anima autem non solum secundum substantiam et essentiam, sed secundum exsistentiam et ut terminus creationis divinae potest esse sine materia; ergo potest esse sine hoc quod uniatur materiae; nullo modo autem potest esse in materia, nec per creationem nec aliquo modo qualitercumque, nisi ipsa sit haec propria singularitate; sequitur ergo ista propositio prima, quae fuit hic probanda | |
[18] Si dicatur quod non est haec sic per materiam, scilicet per unionem actualem vel per esse actuale in ipsa, sed per aptitudinem essendi in ipsa materia et ipsa non est prior illa aptitudine, istud non evadit argumentum; quia natura ipsa absoluta est prior natura ipsa aptitudine, et haec anima habet aptitudinem hanc ad corpus, et illi animae repugnat aptitudo huiusmodi ad corpus hoc et convenit sibi alia aptitudo ad aliud corpus. | |
[19] Tunc arguo sic: Quod convenit huic et repugnat alii eiusdem speciei, non convenit huic per se secundum illud quod est commune istis, vel saltem praeexigit distinctionem in istis necessario, scilicet huius ab illo; haec aptitudo convenit huic et repugnat illi; ergo necessario ƿpraeexigit distinctionem huius ab illo; ergo prima distinctio non est per aptitudinem, nec prima singularitas huius et illius. | |
[20] Confirmatur: Ratio aptitudinis, formaliter loquendo, non est ad se, nec est ratio entis in actu. Primum probatur: quia si intelligeretur ad se, ergo posset intelligi et non ad aliud ut ad terminum. Secundum etiam ex hoc patet: quia aptitudo posset esse ad terminum non exsistentem; quod autem necessario exigit aliquid non exsistens, ipsum est non exsistens in actu; nunc autem haec anima est singulare absolutum, et singularitate absoluta, et singularitate in actu, et singularitate actuali; ergo aptitudo non est ratio formalis suae singularitatis. | |
[21] Ex ista instantia de anima hic habetur quod non est omnino necessarium, hoc est cuius oppositum includit contradictionem, quod forma eiusdem rationis non potest plurificari sine materia, et licet habeat aptitudinem ad materiam, tamen prius natura habet plurificationem; ergo prima ratio plurificationis non est materialitas generaliter. | |
[22] Et quod immaterialitas non sit prima ratio formae eiusdem rationis essendi hanc, nec materialitas prima ratio plurificationis in forma, probatur: quia quo aliquid est in actu extra causam et intellectum, eo est hoc, primo, quia sic esse non competit nisi huic; imo universalitas sive non hoc non potest alicui competere nisi in intellectu; nunc autem, ƿquaecumque entitas, praecipue absoluta, seipsa primo est in suo "esse", quia seipsa primo recedit a non esse ad esse; quia licet multa concurrant ad suum esse, sicut materia ad esse formae et forma ad esse materiae tamen nullum concurrens est sibi prima ratio essendi in suo esse; ergo seipsa primo est haec et, per consequens, filiationem divinam esse hanc accipietur primo ex ratione filiationis talis, non ex immaterialitate quae tantum aliquid ponit vel excludit aliquid annexum proprie singularitati. | |
[23] Confirmatur hoc per auctoritatem; quia materia non est per se causa formae licet sit materia formae, secundum Avicennam, et nullo modo videtur aliquid esse hoc per illud quod non est per se eius causa: et haec est intentio Philosophi XII Metaphysicae cap. 3, ubi vult quod tam causa materialis quam formalis et efficiens habent unitatem et distinctionem specificam et numeralem proportionatam ipsis principiatis: Horum, inquit, quae sunt in eadem natura, diversa, non specie, supple, sunt principia; et subdit, "sed quia singularium aliud tua materia et movens et species et mea, ratione autem universali eadem". Haec ille. | |
[24] Utrumque enim per se principium compositi oportet habere indifferentiam consimilem indifferentiae compositi et determinationem similem denominationi compositi; quia neque indifferens constat ex determinatis, neque determinatum ex indifferentibus indifferentia univerƿsalitatis; ergo frustra quaeritur ratio singularitatis, et haec prima ratio singularitatis determinatae, per aliquid extrinsecum, tanquam per principium formale, quomodocumque extrinsecum sit causa aliqualis concomitans, quia semper oportet quod prima ratio formalis singularitatis signatae sit per aliquid per se intrinsecum singulari. | |
[25] De secunda ratione: Consequentia est enthymematica, et videtur isti propositioni inniti: "Ubi non potest esse nisi unicus actus intelligendi, ibi non potest esse nisi unicum verbum sive unicum dicere. Haec propositio, gratia materiae, "veritatem habet in intellectu creato, non quia illo actu intelligendi producitur verbum, sicut alias dicetur, imo actu dicendi, qui non est aliquis actus intelligendi, sed quia omne intelligere in nobis expressum est per actum dicendi, et per omne dicere exprimitur aliquod intelligere, et per aliud dicere aliud intelligere; ideo si unicum est intelligere, unicum est dicere. | |
[26] Sed ista propositio omnino non habet rationem veritatis in Deo, quia non omne intelligere divinum est per aliquod dicere, imo intelligere paternum respectu cuiuscumque obiecti non est per aliquod dicere; et ideo posset Pater, quantum ad hoc, habere intelligere unicum respectu omnium obiectorum, licet haberet singula dicere respectu singulorum obiectorum, si singula obiecta haberent propria verba. ƿ | |
[27] Vel breviter, haec propositio non videtur necessaria, gratia formae; quia licet in uno non sit nisi una forma absoluta eiusdem rationis, ipsum tamen potest habere plures productiones activas plurium terminorum. Exemplum: licet sol una luce sit luminosus, tamen potest habere plures actus illuminandi. Intelligere autem est perfectio intelligentis, et forte forma absoluta, saltem est perfectio exsistens operanti, non autem productio alicuius termini; dicere autem dicitur actio productiva termini; non ergo gratia formae sequitur: si intelligere non plurificatur, ergo nec dicere. | |
[28] Sed dices quod dicere non est actus transiens, sicut illuminare, imo terminus eius etiam manet in eodem intellectu; si ergo intelligere, quia immanens, non est nisi unicum in intellectu divino, pari ratione non erit nisi unicum dicere. Istud quidem verum est quod est unum dicere in intellectu divino, sicut unum intelligere, sed quaerenti rationem oportet probare consequentiam; qui enim poneret Filium in divinis dicere, poneret duo dicere, unum Patris et alterum Filii, quia non eodem actu dicendi Filius producitur et producit, et tamen non poneret nisi unum intelligere, quia intelligere est communicabile in divinis, sicut et quodlibet essentiale; et ideo per quoscumque actus notionales communicaretur, semper ipsum esset indistinctum, et tamen ibi actus notionales essent distincti, sicut modo essentia est omnino eadem, quamvis ƿcommunicetur pluribus productionibus, magis distinctis quam essent duo dicere, quia distinctis secundum rationem formalem. | |
[29] Ista tamen propositio "intellectus habens unum intelligere habet unum dicere", vera est in intellectu creato, gratia materiae, pro tanto quod intelligere est ibi terminus formalis actus dicendi; et ita verum est ibi quod alterius actas exprimendi alius est terminus formalis, propter limitationem ipsius termini. Ista autem ratio non tenet in divinis, quia terminus formalis actus exprimendi est illimitatus, et ideo non oportet quod distinguatur secundum distinctionem actuum exprimendi, qui sunt actus personales. Tamen videtur quod ista propositio, "ubi est unum intelligere ibi est unum dicere", posset habere aliquam evidentiam comparando ad obiecta; quia ille intellectus qui potest uno actu intelligendi comprehendere plura, pari ratione potest uno actu exprimendi exprimere notitiam declarativam plurium, et tunc tantummodo ex illa consequentia habetur quod in divinis non est aliud et aliud dicere propter distinctionem obiectorum, sicut nec aliud intelligere. | |
[30] Sed ultra, ad habendum totum propositum, oportet probare quod non est ibi aliud dicere respectu eiusdem obiecti, et hoc vel alterius personae dicentis, utpote si ponatur Filium dicere suum Verbum vel eiusdem personae dicentis, utpote si ponatur Patrem dicere aliud Verium. | |
[31] De tertia ratione: Ista propositio: "Natura determinatur ad unum", non concludit quod ƿtantum posset unica persona naturaliter sive per modum naturae produci; quia non solum natura specifica eadem sed natura unica in uno singulari potest esse principium productivum plurium naturaliter, sicut patet de igne producente plures ignes naturaliter. Est ergo intellectus huius propositionis, "natura determinatur ad unum", non quidem ad unum producibile, unum, inquam, numero, sive singulare, sed determinatur ad unum determinatum modum producendi, quia non est ibi principium indeterminatum respectu oppositorum, sicut est voluntas. | |
[32] Si dicatur quod ideo natura potest esse principium plurium productorum per modum naturae, quia producit de pluribus materiis, et ideo praeexigit plura opposita de quibus producit, hoc autem producens non producit de aliquo opposito, nec etiam possunt plures esse materiae de quibus fiant productiones, hoc non obstat quia si agens naturale quod habet in virtute sua activa effectum suum partialiter, quantum ad formam, potest in plura producibilia, multo magis agens illud quod in virtute sua activa habet effectum totaliter, nullam materiam praesupponendo, potest in eadem vel in tot producibilia, quia perfectio virtutis activae in habendo effectum totaliter non limitat ipsum respectu producibilium. Nunc autem, per te, agens naturale, quod habet in virtute sua activa effectum suum partialiter, scilicet inquantum ad formam, potest idem manens plura producibilia unius speciei producere; ergo similiter posset ƿsi haberet effectum suum totaliter in virtute sua activa, nulla scilicet materia praesupposita. | |
[33] Et illud patet manifeste: quia sicut agens unius speciei potest generare multa simul, ita et Deus creare; non ergo solum per hoc est possibilitas respectu plurium possibilium ab eodem productivo ad eadem producenda, quia producit vel producere potest de pluribus principiis passivis, sed propter rationem ipsius potentiae activae, et propter communitatem sive pluralitatem termini producibilis. Oportet ergo, ad probandum unicum esse terminum productionis vel etiam unicam esse productionem unius rationis, probare quod terminus productionis non potest competere pluribus productionibus eiusdem rationis, sive productio fuerit de aliquo sive de nullo, sive principium sit natura sive non. | |
[34] De quarta ratione: Filius est perfectus Deus, et tamen non habet divinitatem omni modo habendi eam, imo potest divinitas haberi, etsi non alia, tamen in alio supposito et alio modo habendi eam; ergo, ex hoc quod est perfectus Filius intensive, sicut est perfectus Deus, non sequitur quod non habeat omnem filiationem possibilem extensive vel saltem non omni modo possibili. In filiatione autem, cum non sit eadem communicabilis pluribus, non oportet distinguere inter alietatem filiationis et alium modum habendi; imo sicut divinitas potest esse perfecta in aliquo, et tamen alio modo ƿhaberi in alio, ita filiatio potet esse perfecta in aliquo, et tamen alia haberi in alio | |
[35] Ad conclusionem negativam opponitur ratio talis a quibusdam: Si tota foecunditas ordinata ad generationem Filii sit exhausta in unius Filii generatione, impossibile esset cum illo alium generari, quia ille alius generaretur sine omni foecunditate ordinata ad Filii generationem. Sed in Deo tota foecunditas ordinata ad Filii generationem exhauritur in unius Filii generatione, quia unico actu generandi semper manente producitur unus Filius semper manens et ex eodem semper uniformiter se habente; non posset ergo restare foecunditas ad alterius Filii generationem, nisi possent simul esse duae productiones omnino eiusdem rationis et ex eodem; quod est impossibile, sicut impossibile est unam et eandem materiam simul moveri pluribus motibus generationis vel alterationis in idem secundum speciem, differentibus autem secundum numerum; et hoc iuxta artem Philosophi, qui determinat V Physicorum non esse possibile quod idem simul moveatur pluribus motibus secundum eamdem speciem moetus. Habetur ergo minor: quod in divinis in generatione Filii exhauritur ƿtota foecunditas ad generationem Filii, quia actus ille semper manens est ex eodem semper uniformiter se habente. | |
[36] Confirmatur per exemplum: Si unus homo haberet unicum semen, et non esset possibile aliud quoad generationem hominis, et de illo semine semper esset iste filius genitus, impossibile esset alium filium generari. | |
[37] Hic breviter formando arguitur sic: Actus adaequatus principio et semper uniformiter stans non compatitur secum alium eiusdem rationis ab eodem principio activo, actus unicus generationis in divinis est adaequatus suo principio et semper stat; ergo etc. | |
[38] De prima ratione: Verbum illud "exhauritur", si proprie accipiatur in corporalibus, denotat nihil illius quod exhauritur remanere in illo in quo praefuit, ut patet de aqua in puteo; isto modo non potest intelligi in proposito, quia foecunditas non exhauritur sic per productionem Filii quin tota ipsa eadem semper mancat in Patre; ergo oportet quod secundum alteram similitudinem intelligatur, ut videlicet dicatur "exhauriri" pro quanto, scilicet, quod manet in Patre ad alium actum productionis vel generationis alterius Filii, sicut si non maneret aqua in fonte quantum ad alium actum potationis posset aliquo modo dici exhausta per actum potationis. ƿ | |
[39] Conceditur ergo maior, quia exhausta isto modo tota foecunditate ordinata ad generationem Filii, non posset alius generari; sed illam minorem, quod in divinis sic exhauritur in generatione unius Filii tota foecunditas quae est in divinis ad generationem Filii, oportet probare. Innuitur autem probatio eius per hoc quod generatio ista semper stat et est de eodem principio quasi de quo et de eodem principio quasi passivo; et ideo non possunt esse simul plures productiones, sicut nec plures motus. | |
[40] Contra istam rationem, quod non concludit sufficienter propositum, potest argui sic: Quaecumque potentia posset habere alium actum, si ille actus non staret semper, illa simpliciter potest habere alium actum; sed potentia generativa in divinis, per te, solum ex hoc non potest habere alium actum quia ille actus semper stat; ergo illa potentia absolute potest habere alium actum, ita quod in hoc non est contradictio; sed si potest habere alium actum, ergo necessario habet: nihil enim est ibi possibile, scilicet quod non inludit contradictionem, quin sit in actu; ergo ibi sunt in actu plures generationes. Consequentia est falsa, ergo altera praemissarum: non maior, ergo minor, quae videtur esse accepta ex ratione argumenti tui. | |
[41] Probatio maioris, ratione et exemplo. Ratione sic: Potentia naturaliter prior est actu; quidquid autem non repugnat priori naturaliter nisi per illud quod est posterius naturaliter, ƿsimpliciter non repugnat sibi, quia contradictio simpliciter non est alicuius ad prius per hoc quod illud habet contradictionem ad posterius natura; si ergo actus alius non repugnat potentiae, nisi quia potentia semper est sub isto actu, absolute non repugnat potentiae illius actus, et ita sine contradictione simpliciter potest alius actus sibi competere. | |
[42] Exemplum huius est: Si sol illuminaret universum una illuminatione adaequata sibi intensive, quia scilicet ita perfecte sicut posset illuminare, et extensive, quia scilicet illa illuminatio esset totius illuminabilis quod posset esse illuminatum a sole, si ille actus semper staret, ita quod sol non posset habere aliam illuminationem, hoc non esset quia simpliciter repugnat soli, ut est principium illuminativum, quod sit principium alterius illuminationis, imo solummodo ex hoc quod totale suum passivum est proportionabiliter actuatum; absolute ergo soli est compossibilis alia illuminatio et, per consequens, si sol necessario causaret omnem illuminationem quam posset causare, sol haberet illam illuminationem in actu. Nunquam est ergo necessitas simpliciter illius unicae productionis, nec est necessitas istius unitatis, ex hoc quod una productio semper stat. | |
[43] Confirmatur ista ratio: quia si potentia ex ratione sui non necessario determinatur ad istum actum, sed tantummodo ex hoc quod iste actus semper stat elicitus a potentia, illa potentia absolute, Ut prior actu, posset extendere se ad alium actum; ergo irrationabile videtur quod ille actus magis esset ab ista potentia quam iste, et, per consequens. cum neuter ƿposset esse minus necessarius altero, vel uterque simul est a potentia vel neuter. | |
[44] Videtur ergo breviter, quantum ad istam rationem, quod nec per hoc quod actus semper stat, nec per hoc quod una potentia non potest simul perfici diversis actibus, habetur conclusio rationis sufficienter probata, sicut ipsa est vera; imo oportet probare quod sic est necessitas ad unam productionem unius rationis quod, si per impossibile illa non semper staret vel nunquam esset, adhuc nulla alia posset haberi in divinis eiusdem rationis; ut quemadmodum si hic Pater non esset in divinis, omnino contradictio esset dicere Patrem in divinis, ita si hic Pater hac generatione non generaret, vel per impossibile generaret actu transeunte et non stante, nullam aliam generationem posset habere, quia non posita absoluta et omnimoda necessitate ad unicam productionem, ibi possibilitas ponitur ad aliam et, per consequens, necessitas, quia quidquid est ibi possibile est necessarium. | |
[45] Ex hoc patet quod secunda ratio de adaequatione, abbrevians istam, non concludit: quia, aut maior accipit adaequationem intensivam tantum, vel extensivam et intensivam. Si intensivam tantum, ex tali adaequatione non concluditur quod sit unica productio possibilis, imo alia potest esse possibilis, licet non simul stans; ƿhabetur ergo tantum quod unica est possibilis simul; sed ubi non habetur de unica productione possibili nisi sic quod alia non sit simul possibilis, ibi non habetur quin alia sit simpliciter possibilis et, per consequens, in proposito necessaria simpliciter. Si accipiatur adaequatio secundo modo, minor non probatur nisi forte innitatur isti, "quod unica productio semper stat", et de hoc tactum est supra. 0 | |
[46] De secundo articulo, dico quod ista conclusio, "in divinis non possunt esse plures productiones eiusdem rationis" non sola fide tenetur, sed etiam ratione necessaria ostenditur. Et potest formari ratio, primo, deducendo ad impossibile; secundo, ostensive; tertio, potest confirmari propositum ex intentione Philosophi. | |
[47] Formatur ergo ratio sic: Si possunt esse plures productiones eiusdem rationis, ergo et infinitae. ƿEt si sic, ergo necessario sunt infinitae, quia nihil potest ibi esse nisi necessarium. Ultimum consequens impossibile manifeste; ergo et primum antecedens. | |
[48] Probatio primae consequentiae auctoritate et ratione: Auctoritas est Augustini Contra Maximinum lib. I: "Absit ut ideo potentior sit Pater Filio, ut putas, quia creatorem genuit Pater, Filius autem non genuit creatorem"; neque enim non potuit, sed non oportuit. Et subdit: "Quare non oportuit? Immoderata esset divina generatio si genitus Filius nepotem gigneret Patri, quia nisi et ipse nepos avo suo pronepotem gigneret, secundum vestram mirabilem sapientiam, impotens diceretur, similiter et ille, et ille, etc." Subdit: "Nec impleretur generationis series, si semper alter ex altero gigneretur, nec etiam perficeret ullus eam, si non sufficeret unus omnipotens". Haec Augustinus. Ex ista intentione Augustini habetur quod, si una persona producta productione tali non sufficeret ad complendam unam vel totam productionem in divinis, pari ratione nec alia aliqua nec quotcumque; et ita sive eundo in directum quod Filius generaret alium Filium, sive comparando ad eamdem personam Patris quod scilicet habeat istum Filium et alium Filium, semper qua ratione ponitur pluralitas, pari ratione sequitur infinitas eiusdem rationis. | |
[49] Probatur eadem consequentia per rationem sic: Quidquid est plurificabile eiusdem rationis vel ad plura eiusdem ƿrationis se habens non determinatur ex se ad certam pluralitatem. Haec propositio patet, sive comparando commune ad sua singularia, sive causam ad sua causata, sive principium ad sua principiata; commune enim plurificabile eiusdem rationis non determinatur ex se ad certam pluralitatem inferiorum, causa etiam non determinatur ad certa causata ex se. | |
[50] Ex hac propositione probata, sequitur quod quodcumque plurificabile eiusdem rationis, quantum est de se, potest extendi ad infinita, nisi determinetur aliunde; nec determinari potest per principium eiusdem rationis; ergo si per aliquod principium in divinis productivum potest esse pluralitas productionum eiusdem rationis, non determinatur talis productio ex se sive ex suo principio formali ad certam pluralitatem, nec ex hoc nec ex illo repugnat sibi quaecumque pluralitas; ergo vel poterunt esse infinitae et, per consequens, sunt infinitae, quod est conclusio illata, vel fiet determinatio talium productionum ex alio ad certam pluralitatem quam ex se vel principio productivo; sed hic non potest dari unde fiat ista determinatio. Non enim ab aliquo posteriori, quia a posteriori nihil habet suam entitatem, ergo nec unitatem nec certam pluralitatem. Nec ab aliquo quod est simul natura cum productionibus, quia, qua ratione ipsa productio quae est unius rationis non determinatur ex se ad certam pluralitatem, pari ratione nec illud quod est simul natura. Nec ab aliquo priori, quia illud prius, vel principium formale producendi, vel principium producens quod est suppositum; a principio formali productivo non potest ƿesse determinatio, ut patet in probatione maioris, quia principum productivum eiusdem rationis non determinat se ad certam pluralitatem productionum eiusdem rationis; nec a supposito producente potest determinari, quia in tot productiones potest suppositum ad quot se extendit principium productivum quod est in supposito; si ergo non est determinatio a parte principii formalis productivi, nec etiam a parte producentis. Sic ergo patet ista consequentia ad impossibile, quod si possent ibi esse plures productiones eiusdem rationis, ergo et infinitae. | |
[51] Secundo, arguitur ostensive sic: Illud nullo modo est plurificabile in divinis quod non potest determinari aliquo modo ad aliquam certam pluralitatem; sed productio eiusdem rationis in divinis nullo modo potest determinari ad certam pluralitatem aliquam; ergo nullo modo est plurificabilis, quod est propositum. | |
[52] Maiorem primo exponam; secundo, probabo eam. Certam pluralitatem dico, ut puta dualitatem, ternitatem, quaternitaƿtem vel aliquam aliam datam. Omnino determinari ad certam pluralitatem dico quod impossibile est a posteriori, vel a simili, sed includens manifeste contradictionem. | |
[53] Maiorem sic intellectam probo: Si non potest omnino determinari quantum est de se ad certam pluralitatem, ergo quantum est de se potest in quotcumque, quia contradictionem non includit quod quamcumque pluralitatem excedat, et hoc in infinitum; sed nihil potest in divinis possibile sic ultra quamcumque pluralitatem plurificari, quia tunc necessario esset plurificatum ultra quamcumque pluralitatem, et ita esset in infinitis. | |
[54] Probatio minoris: Illud non potest omnino determinari ad certam pluralitatem inferiorem eiusdem rationis, quod non necessario praeexigit aliqua plura alterius rationis per quae determinetur ad certam pluralitatem; productio eiusdem rationis in divinis non necessario praeexigit aliqua plura alterius rationis per quae determinetur ad certam pluralitatem; non ergo potest omnino determinari ad certam pluralitatem. | |
[55] Istius rationis probo maiorem et minorem. Maiorem sic: Si est plurificabile eiusdem rationis non determinatur ex se ad certam pluralitatem; hoc prius probatum est in arguendo ad impossibile; tunc pari ratione illa inferiora vel singularia, quae sunt eiusdem rationis, non habent ex se certam determinationem ad certam ƿpluralitatem, quia sicut ignis ex se non determinatur ad certam pluralitatem ignium, ita ignes singulares ex se non determinantur ad certum numerum ut sint tot vel tot ignes. Plurificabile ergo eiusdem rationis, si necessario determinetur ad certam pluralitatem, hoc est per aliud; non per posterius natura nec per illud quod est simul natura, sicut dictum est et deductum ad impossibile; ergo solummodo per prius vel priora natura; non autem per aliquid prius eiusdem rationis, quia, sicut dictum est prius deducendo ad impossibile, illud prius non est determinans ad certam pluralitatem illorum quae sunt eiusdem rationis; igitur oportet quod hoc sit per aliqua priora non eiusdem rationis, quia eadem quaestio esset de illis, nec etiam hoc possent ex quo essent eiusdem rationis. Habetur ergo ista propositio: quod illud non potest omnino determinari ad certam pluralitatem quod non potest determinari per aliquam pluralitatem priorem alterius rationis. Minor probatur: Quia illae productiones plures, quae ponuntur eiusdem rationis, non praeexigunt nisi principium formale producendi et principium producens; in neutro istorum est pluralitas alterius rationis, per quam determinetur productio ad certam pluralitatem necessario praeexacta; quod non est in principio formali producendi, patet ex quo ponuntur productiones eiusdem rationis, quod etiam non in supposito praeexigatur pluralitas alterius rationis, saltem per quam determinetur proƿductio ad certam pluralitatem, patet quia in tot productiones potest suppositum ad quot principium se potest extendere. | |
[56] Ista ratio ostensiva sic probata potest breviter sic compilando confirmari: Omnis pluralitas necessario finita vel est alterius rationis, vel, si non est alterius rationis, necessario praeexigit aliquam alterius rationis per quam determinetur; omnis pluralitas in divinis necessario est finita, est ergo talis vel talis; sed non potest esse pluralitas productionum eiusdem rationis tali vel tali modo se habens; ergo nulla potest esse pluralitas eiusdem rationis in productionibus. Maior istius rationis declarata est in argumento ad impossibile et etiam ostensivo. Minor primi syllogismi satis est manifesta, quia possibilitas in divinis ponit necessitaem et, per consequens, possibilis infinitas vel non necessaria certa finitas ponit necessariam infinitatem. Et minor secundi syllogismi, haec scilicet quod productiones eiusdem rationis non possunt hoc modo vel hoc se habere, patet: non enim sunt alterius rationis, ex quo sunt eiusdem rationis, nec praeexigunt pluralitatem ƿalterius rationis per quam determinentur; hoc declaratum est in argumento ad impossibile. | |
[57] Tertio, declaratur conclusio iuxta intentionem Philosophi XII Metaphysicae ubi arguit quod non possunt esse plures caeli, quia non possunt esse plura prima moventia. Hoc probat quia "quaecumque sunt numero multa, unum autem specie, habent materiam; primum movens autem non habet materiam, est enim actus purus; unum ergo et ratione et numero primum movens et immobile ens". Ex hoc infert: "Unum ergo caelum". | |
[58] Ex ista intentione Philosophi, videtur confirmari illa prima ratio adducta in primo articulo, quod scilicet unitas naturalis necessario competit cuilibet formae immateriali eiusdem rationis; sed considerando intentionem Aristotelis in diversis locis, diversimode materiam accipit, et ex hoc confirmari videtur nostrum propositum, nec tamen illa prima ratio habebit robur ex intentione Aristotelis. | |
[59] Materiam enim quandoque vocat principium receptivum faciens compositionem cum actu sive cum forma, quomodo dicit materiam et ƿformam esse duo principia, I Physicorum et multis aliis locis; et per oppositum forma dicitur illud aliud principium quod habet rationem actus, quod cum materia constituit compositum. Alio modo, forma dicitur quiditas secundum ipsum in multis locis; et per oppositum materia dicitur quidquid habet rationem contrahentis vel determinantis ipsam quiditatem; et hoc modo differentia individualis, quaecumque sit ipsa dicitur materia respectu quiditatis specificae. Dicitur ergo materia quandoque illud quod recipit formam informantem; quandoque, illud quod contrahit vel determinat quiditatem indifferentem. Sed tale contrahens vel determinans potest intelligi dupliciter: uno modo, quasi intrinsecum inferiori vel determinato sub tali communi; alio modo, quasi praesuppositum determinato. Exemplum: differentia individualis Socratis contrahit hominem primo modo, quae est intrinseca Socrati, sed secundo modo hoc corpus contrahit albedinem vel colorem quia in alio corpore est alia albedo, et secundum hoc, si non possent esse nisi tria corpora, non possent esse nisi tres albedines. Contrahens tamen secundo modo potest reduci ad materiam primo modo, vel saltem includens quasi materiam. Ubicumque ergo est pluralitas eiusdem rationis ibi necesse est ponere materiam, accipiendo materiam non pro recipiente, sed pro contrahente sic vel sic accipiendo, quia nullo modo potest poni natura quae est unius ƿrationis plurificari nisi sit aliquid contrahens hoc modo vel illo; et, per oppositum, ubi non est hoc modo materia, impossibilis est pluralitas eiusdem rationis. Sed nec talis materia est possibilis respectu productionum in divinis, quia nihil tale contrahens vel determinans posset esse nisi determinatum ad certam pluralitatem et, per consequens, nisi prius habens pluralitatem alterius rationis, et nulla pluralitas alterius rationis posset poni prior productionibus talibus. Sic applicata est intentio Philosophi ad conclusionem hic intentam. | |
[60] Sed inquirendo qualiter et ubi generaliter secundum Philosophum habeat veritatem, videtur dicendum quod Philosophus diceret quod nec tali modo poni posset in aliquo quod est in divinis, scilicet materia secundo modo dicta, imo nec in aliquo immateriali. Unde dicit VII Metaphysicae cap. 9: "Quod quid erat esse et unumquodque est in quibusdam idem, ut in primis substantiis. Dico autem primam, qua non per aliud in alio est, ut in materia, quaecumque vero accepta cum materia non idem". Haec ille. | |
[61] Non vult ibidem dicere quod in materialibus non est idem quod quid est et illud cuius est; licet aliqui sic exponant, sed non ad intentionem eius, sicut patere potest exponendo tertium cap. 7 (de quo modo transeo); sed in nullo materiali, hoc est quocumque modo plurificabili, est omnino idem "quod quid est" et ipsum; quia ipsum ƿincludit materiam, hoc est aliquid contrahens ipsam quiditatem, quod non includitur in ratione formali quiditatis; convenimus ergo cum Philosopho in hoc quod forma non habens materiam secundo modo non est et hoc sufficit ad propositum nostrum, quod scilicet productio eiusdem rationis non sit plurificabilis; sed non propter hoc conceditur quod no habens materiam, quae sit pars realis compositi, non potest plurificari. Et tunc illud Philosophi, quod "primum non habet materiam quia est actus purus", debet intelligi de materia secundo modo dicta, quia non habet eam ad contrahendum suam quiditatem ut sit haec, quia sua quiditate est hoc. | |
[62] Utrum autem illud quod non habet materiam primo modo dictam habeat secundo modo dictam, forte aliter diceretur secundum Philosophum et aliter secundum theologos; de quo nihil ad praesens, nisi quod illa ratio de XII Metaphysicae non habet pro per se medio hoc quod est "non habere materiam primo modo dictam", sicut intelligunt illi quorum est prima ratio in I articulo, sed habet pro per se medio hoc quod est "non habere materiam secundo modo dictam". Et sic tam maior quam minor vera est secundum philosophos et theologos et, per consequens, quia natura divina non potest plurificari in diversis suppositis, est ad propositum etiam utraque praemissa vera de productione eiusdem raionis et, per consequens, conclusio est vera. ƿ | |
[63] De tertio articulo, obicitur contra praedicta, et primo contra conclusionem, deinde contra praemissas. | |
[64] Contra conclusionem dupliciter, primo sic: Ubi principium est eiusdem rationis et terminus formalis eiusdem rationis, ibi est productio eiusdem rationis. Sed essentia divina, quae est eiusdem rationis, in divinis est principium productivum cuiuscumque productionis et etiam terminus formalis cuiuscumque productionis; ergo quaelibet productio est ibi eiusdem rationis cum quacumque. | |
[65] Maior videtur haberi ex V Physicorum, quia non videtur productio distingui nisi vel ex principio formali vel ex termino. | |
[66] Probatio minoris, primo quantum ad secundam partem de termino formali: Quodlibet productum productione accipit essentiam, quia sicut Filius nihil habet nisi natum secundum Hilarium, hoc est nisi quod nascendo accipit, ita Spiritus sanctus nihil habet nisi quod procedendo accipit; non autem accipit essentiam nisi sicut terminum formalem. Conƿfirmatur illud per Augustinum XV De Trinitate cap. 26: "Sicut Filio praestat essentiam de Patre generatio, ita Spiritui sancto de utroque processio". Non potest autem illud intelligi de praestando sive communicando nisi sicut de termino formali productionis; nec potest intelligi essentiam communicari per productionem nisi sicut primus terminus formalis, quia non sicut consequens alium terminum formalem, cum essentia sit principium omnium. | |
[67] Ex hac probatur alia pars minoris, scilicet quod essentia sit principium formale respectu utriusque productionis: Quia terminus formalis non potest aliquo modo esse prior principio formali producendi; si ergo essentia est terminus formalis productionis, ut iam probatum est, et ipsa est primum ens in divinis, ut iam probatum est in prima quaestione, sequitur quod ipsa essentia secundum se est principium formale producendi in quacumque productione. | |
[68] Minor etiam probatur, quantum ad utramque partem, per hoc quod illud est principium formale et terminus formalis in quo producens assimilatur producto, et praecipue quando est productio univoca; nunc autem, prima assimilatio producentis ad productum in divinis est essentia ipsa ut essentia, ergo ipsa est formalis terminus productionis et formale principium producendi. ƿ | |
[69] Secundo, contra conclusionem sic: Habens principium formale producendi perfectum, potest illo producere; sed Filius habet principium formale dicendi et generandi perfecte; ergo etc. | |
[70] Probatio maioris: Quia ideo est suppositum potens agere quia habet principium agendi et maxime perfectum. Probatio minoris: Memoria perfecta est primum principium dicendi sive generandi; Filius autem habet memoriam sicut Pater, V De Trinitate cap. 7 "quaelibet persona meminit sibi", et perfectam, patet. | |
[71] Tertio, contra illam propositionem quod prima distinctio finita est aliquorum alterius rationis, instatur dupliciter: Primo, quia unitati est immediatior distinctio minor quam maior distinctio eiusdem rationis est minor quam alterius rationis; ergo etc. Secundo, quia a Deo possunt esse immediate plura creata et in eadem specie, ergo possibile est quod pluralitas eiusdem rationis esset omnino prima et immediata unitati; et sicut in causa et causatis, pari ratione principio et principiatis. | |
[72] Ad primum, triplex est via respondendi. ƿPrimo, ad maiorem: Quod licet essentia esset principium elicitivum, tamen respectu alterius et alterius productionis esset aliud principium et aliud determinativum, puta alius et alius respectus; et tunc maior est falsa, quod ubi est principium elicitivum eiusdem rationis esset productio unius rationis, nisi cum hoc esset principium determinativum eiusdem rationis, quod non est in proposito. | |
[73] Contra hoc: Si principium elicitivum non sufficit sine principio determinativo, hic et ibi eadem quaestio est per quid essentia, quae est principium elicitivum indeterminatum, determinatur ad hoc vel ad illud determinativum. Si enim principium eiusdem rationis non potest esse per se principium respectu plurium alterius rationis, non poterit essentia, quae est principium radicale elicitivum esse principium immediatum respectu plurium determinativorum principiorum alterius rationis; quia qua ratione aliquid eiusdem rationis est principium aliquorum plurium diversae rationis, eadem ratione et aliorum; vel si illa praecedant alia, erit processus in infinitum, vel si ille est impossibilis, determinatio per respectus, ut per principia determinativa, non sufficit. | |
[74] Praeterea, illi respectus sunt productiones; nunc autem idem non determinat se ad se. Dicere enim essentiam determinari ad generationem activam per respectum, qui nihil aliud est quam generatio activa ƿut dicetur postea, est dicere quod determinetur ad generationem per generationem, et ita quod idem est principium determinativum sui. | |
[75] Secundo modo diceretur, negando maiorem: Quia etsi sola essentia sit principium productivum, illae tamen productiones possunt esse alterius rationis, quia aliqua pluralitas potest esse prima, et nulla potest esse actu infinita nec etiam in potentia infinita in divinis; nulla autem potest esse necessario finita nisi quae est alterius rationis vel praeexigens aliquam alterius rationis; ergo stante prima pluralitate, necesse est quod in divinis sit aliqua pluralitas prima omnino et immediata unitati; et ita potest poni quod ista pluralitas sit productionum, sicut quorumcumque. Falsa est ergo ista maior in divinis, quod ubicumque est idem principium et idem terminus ibi est productio eiusdem rationis; vera est tamen in creaturis, ut loquitur Philosophus, quia ibi principium formale productivum vel est limitatum ad productionem unius rationis, sicut ipsum est principium unius rationis, vel si est principium aequivocum, et ita productivum plurium alterius rationis, terminus formalis utriusque limitatus est, ita quod non potest esse idem principium et terminus plurium alterius rationis; neutrum potest esse idem proposito, quia ibi principium est illimitatum et etiam terminus formalis. ƿ | |
[76] Sed contra arguitur, sicut argutum est in prima quaestione: Quia tunc prima persona producta non magis ex productione sua reali esset Verbum quam Spiritus sanctus, nec Spiritus sanctus magis esset Spiritus sanctus quam Verbum. | |
[77] Item, suppositum habens idem principium formale perfectum aliquarum productionum, potest ita primo per illud principium in unam illarum sicut in aliam, et ita prima persona aeque primo posset producere Spiritum sanctum sicut et Filium, et ita Spiritus sanctus non necessario est a Filio. | |
[78] Tertio modo, conceditur minor, quod essentia est principium formale et terminus formalis utriusque productionis; non tamen sic totale quin aliquid includitur per se et in principio formali et in termino. In principio quidem formali, quod est memoria perfecta et voluntas perfecta, includitur essentia, et in termino formali, quod est Verbum perfectum et Spiritus sanctus perfectus, includitur etiam essentia, et forte respectu utriusque, tam in principio quam in termino, essentia habet rationem principalis, et hoc respectu illius quod concurrit cum eadem, scilicet intellectus vel notitiae, voluntatis vel amoris. Propter ergo identitatem essentiae, idem est quo producens producit et terminus formalis. Propter autem distinctionem concurrentis cum essentia, utpote intellectus et voluntatis, in principio productivo, sufficit principium hoc et illud ad productiones alterius rationis et terminos quodammodo alterius ratioƿnis; et sic in principio habemus essentiam et intellectum, essentiam et voluntatem; in termino autem habemus essentiam et notitiam, essentiam et amorem; et ratione eius quod idem est in principio formali communicativo, sit idem in termino formali communicatum; et ratione eius quod distinctum est in principio, sit formalis ratio productionis distincta, et illud quod concurrit in termino, sit formaliter distinctum. | |
[79] Si quaeras, istorum duorum concurrentium in principio formali, nonne alterum est principium formale et reliquum concomitans, ergo ab illo altero formali vel dicetur principium formaliter idem vel omnino alterum; respondeo: Duo quae concurrunt in principio, scilicet in memoria perfecta essentia et intellectus, et in voluntate perfecta voluntas et obiectum diligibile praesens, non se habent per accidens nec sicut remotum principium et propinquum; sed totum hoc, "intellectus infinitus habens obiectum infinitum intelligibile sibi praesens" est per se unum principium, ita quod alterum sine altero non est principium producendi; et ideo est unicum principium simpliciter productivum, non distinctum in duo principia productiva consimiliter de voluntate et obiecto respectu spirationis, et consimiliter de terminis respectu productionum. | |
[80] Si quaeras quare non potest essentia sola, ut distinguitur contra voluntatem et intellectum, esse principium communicandi se; respondeo: ƿEssentia mere intellectualis non est principium alicuius productionis nisi ut coincidit cum memoria et voluntate. | |
[81] Ad secundum, et primo ad rem, secundo ad formam argumenti. | |
[82] Ad rem potest dupliciter responderi: Forma, quae est in aliquo supposito principium producendi productione adaequata illi formae, non potest esse alicui alteri principium producendi; nunc autem, memoria est Patri principium producendi productione adaequata illi principio; ergo; et si sit in Filio, non potest esse Filio principium producendi. | |
[83] Maior probatur exemplo sic: Si calor esset igni principium calefaciendi lignum calefactione adaequata illi calori, et ille idem calor communicaretur ligno, non posset esse ligno principium calefaciendi. Probo: quia nec calefaciendi se, quia tunc calor esset principium calefaciendi sive producendi calorem in eodem supposito, nec alterum, quia calefactio ista ponitur adaequata illi calori. Et procedit ista probatio de adaequatione omnimoda, ubi impossibile est actionem excedere principium formale agendi. Et secundum istum intellectum patet minor: quia memoria sic in Patre habet dictionem in Patre adaequatam quod impossibile est principium dictivum excedere hanc dictionem, sicut impossibile est in divinis dictionem esse nisi hanc, quia de se est haec; patet ex solutione quaesƿtionis, quia quidquid in divinis non praeexigit pluralitatem alterius rationis, illud de se est hoc; dictio in divinis non necessario praeexigit pluralitatem alterius rationis ergo de se est haec et, per consequens, principium eius habet hanc dictionem omnino adaequatam sibi; non potest ergo esse principium in Filio. | |
[84] Ad eandem rationem probandam accipienda est ista propositio, et redit in eandem sententiam cum alia: suppositum accipiens formam per productionem adaequatam illi formae non potest per illam formam producere; Filius recipit memoriam per productionem adaequatam illi memoriae; ergo etc. Minor declaratur sicut in ratione iam facta. | |
[85] Probatio maioris: Quia si secundum illam produceret, aut ergo se, aut alterum; non se, quia hoc est impossibile, secundum Augustinum, I De Trinitate cap. 1; nec alterum, quia illa productio illius ponitur adaequata principio productivo; sic ergo non oportet quaerere determinativum concurrens cum principio elicitivo ut sit una dictio, nec etiam aliquam negationem potest habere sic ut tale principium formale. Sed esto quod essentia vel quodcumque positivum mere acceptum sit in Patre formalis ratio dicendi vel generandi, tamen non potest esse in Filio ratio dicendi vel generandi; quia ipsum ut in Patre est principium productionis ƿadaequate, quantum ad primam rationem, et per illam Filio communicatur, quantum ad secundam rationem. | |
[86] Quantum ad secundum, videlicet a formam argumenti, potest fieri aliqua difficultas in maiori et minori, quia haberi potest aliquid dici multipliciter ex postpraedicamentis, licet proprie non dicatur aliquid formam habere in abstracto, nisi habeat eam sicut forma sic significata nata est haberi, hoc est tanquam formam. Non enim proprie diceretur habere albedinem quia haberet eam clausam in bursa, quia non est ille modus perfectus, quia albedo nata est haberi ut forma informans. | |
[87] Ulterius, nomen abstractum significans principium agendi constructum cum gerundivo significante aliquam actionem natum est haberi a supposito, ut sit illi principium agendi illa actione; verbi gratia, habeo potentiam videndi; ista potentia non solum nata est haberi a me ut forma, sed etiam ut principium mihi operandi secundum illam formam, et hoc notat illa constructio gerundivi cum abstracto tali. | |
[88] Similiter ista grammatica patet ex usu loquendi. Etsi enim vera sit haec: "Filius Dei scit generationem Patris", non tamen ista: "Filius habet scientiam generandi"; consimiliter, nec ista: "Iste habet voluntatem generandi"; nec est aliqua ratio nisi ex constructione grammaticali, quia ƿnon solum notatur abstractum haberi ab illo ut forma, sed ut principium talis operationis procedentis ab isto supposito; consimiliter hic: "Michael scit Deum creasse mundum et creationem mundi", non tamen scit creare mundum. | |
[89] Quando ergo accipitur in maiori illud "quod habet principium dicendi perfectum potest per illud dicere", loquendo de "habere" proprie sicut dicitur abstractum haberi quando habetur ut forma suppositi, et etiam de constructione propria nominis significantis principium actus cum gerundivo significante actionem, quae constructio notat illam formam huic supposito esse principium agendi, concedo maiorem; quia in subiecto includuntur illa quae requiruntur ad hoc quod praedicatum insit. Quando enim in hoc forma habetur ut forma huic et ut huic principium agendi, potest per hoc esse principium agendi; sed sic minor est falsa, quia etsi Filius habet memoriam perfectam aliquo modo habendi, non tamen ut formam; et si habet ut formam, non tamen ut principium agendi, propter rationem dictam in responsione reali. | |
[90] Ad probationem minoris: Illa propositio: "Memoria perfecta est principium perfectum dicendi", posset dici quod est propositio truncata; et oporteret eam supplere per aliquod dativum additum significans cui sit principium dicendi. ƿ | |
[91] Vel quia est indifferens, potest concedi quod absolute est principium dicendi; nec plus ponit minor de memoria; quod Filius habet memoriam perfectam, est manifestum. | |
[92] Concludendo, ergo, "Filius habet principium perfectum dicendi" quae fuit minor primi syllogismi, fit fallacia amphibologiae vel figurae dictionis vel consequentis. Amphibologiae, quia in maiore constructio non determinat actum illum significatum per gerundivum procedere ab aliquo supposito determinato, quia nullum suppositum certum ponebatur ibi in subiecto orationis, sed tantum designabatur quod procederet ab aliquo principio formali quia illud ponebatur in propositione pro subiecto. In conclusione autem ponitur et suppositum determinatum et forma, et ideo ex vi constructionis notatur in conclusione quod actus non tantum comparatur ad principium formale, sed etiam ad suppositum ut egrediens ab aliquo. Figurae dictionis, quia per similitudinem dictionis actus significati in gerundivo in praemissa et in conclusione, commutatur habitudo actus ad formale principium in habitudinem actus ad suppositum agens, et sic commutatur quale quid in hoc aliquid. Fallacia est etiam consequentis, quia in maiori habetur actus significatus in gerundivo in universali ad nullum suppositum comparatus; in ƿconclusione autem determinatur ad certum suppositum, et non sequitur: actus est per hoc principium, ergo est huiusmodi suppositi. | |
[93] Ad tertium: Dicitur quod illa propositio est vera, quod "prima pluralitas necessario finita est alterius rationis"; quia quaelibet necessario finita, si non est alterius rationis, necessario praeexigit aliquam alterius rationis per quam necessario determinetur, ut patet in secundo articulo. Prima autem pluralitas in divinis est prima et necessario finita, quod prima, patet; quod etiam necessario finita, patet quia nulla est ibi possibilitas nisi ad illud quod est in actu, sequitur ergo conclusio quod prima pluralitas in divinis necessario est alterius rationis et, per consequens, illa est proxima unitati. | |
[94] Quando ergo accipit maiorem quod "unitati immediatior est minor pluralitas quam maior", respondeo: potest intelligi "maior" vel minor intensive vel extensive; intelligendo sic intensive quantum ad minorem rationem distinctionis, sicut minus distinguitur medium ab extremo quam contrarium a contrario; minus extensive, sive minor distinctio sive minor pluralitas, est quae est maior paucitas, sicut ternarius est minor pluralitas quaternario. Hoc modo maior est vera, quia unitati immediatior est binarius quam quaternarius vel ternarius; et tamen ƿbinarius non est minor pluralitas intensive quam ternarius, quia intensive tanta distinctione distinguuntur duae unitates in binario quanta tres in ternario. Extensive verum est, quia ab unitate procedunt pluralitates sive distinctiones ordinate, ita quod semper minor numerus extensive sive numeraliter est propinquior unitati, quae est principium. Et sic concedo quod ista distinctio, esto quod esset alterius rationis, est tamen maximae paucitatis, quia non sunt nisi duae productiones, et non est pluralitas minor dualitate. | |
[95] Si tamen loquamur de maiori vel minori distinctione vel pluralitate intensive, adhuc potest intelligi dupliciter: quia aut intelligitur per se, quantum ad formalem rationem distinctionis extremorum, aut per accidens, quantum scilicet ad maiorem et minorem entitatem et incompossibilitatem eorum quae distinguuntur. Exemplum: Socrates et Plato magis distinguuntur quantum ad realitatem et incompossibilitatem extremorum quam istae duae intentiones "genus" et "species", quia istae duae possunt concurrere in eodem, ut in colore; et minor est entitas istorum extremorum "genus" et "species", quam istorum Socratis et Platonis. Si autem intelligitur maior de minore distinctione materialiter, forte posset alicubi habere veritatem, quia alicui uni primo immediatior est distinctio rationis quam re, et minor est distinctio rationis quantum ad entitatem extremorum et incompossibilitatem distinctorum quam distinctio realis; sed in propoƿsito non oportet de ista maioritate seu minoritate curare, quia non ponitur aliqua distinctio rationis immediata uni a quo procedit omnis multitudo, scilicet ipsi essentiae. | |
[96] Secundo autem modo, de ista maioritate intensive et per se, quantum ad formalem rationem distinctionis, maior est simpliciter falsa; quia oportet quod uni primo a quo procedit aliqua distinctio, sive sit rei sive rationis, immediatissima sit aliqua distinctio alterius rationis, quia aliqua finita, et quia illa quae est alterius rationis est primo finita, ut argutum est. Et hoc patet: quia, secundum communem opinionem, ubi unitatem realem sequitur immediate distinctio rationis ibi ista ratione distincta habent distinctionem alterius rationis, non eiusdem: et illa est maior, secundum formalem rationem distinctionis, licet sit minor duplici modo, et maioris paucitatis et minoris realitatis et incompossibilitatis in extremis. | |
[97] Per hoc patet illud de pluralitate, quae est immediate a Deo; quia in creaturis, ubi naturae specifice sunt plurificatae in suppositis, nulla est necessario determinata, quia a sola voluntate agentis sunt tot vel tot, ita quod non repugnant naturae esse in pluribus; si ergo talia plura eiusdem rationis sunt immediate a Deo, sunt tamen finita in actu, quia voluntas divina imponit eis finitatem; sed non sunt necessario finita, quia ƿnihil est intrinsecum creaturis cui contradictorie repugnat maior vel minor pluralitas; quaecumque enim pluralitas est possibilis in divinis, ipsa est omnino finita. |
|