Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 1
From The Logic Museum
< Authors | Henry of Ghent | Quodlibeta | Quodlibet I
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
QUAESTIO 1 UTRUM SIT PONERE IN DEO BONITATEM ALIQUAM PERSONALEM | |
De primo ergo erat prima quaestio, utrum in Deo sit ponere bonitatem aliquam personalem. | |
Et arguebatur quod sic. | |
Primo quia, ut videtur, non minus est distinguibilis in Deo bonitas quam unitas. Sed in Deo distinguitur unitas, quod quaedam est essentialis et quaedam personalis. Ergo et bonitas. Secundo quia, licet idem sint re in Deo essentia et persona, alia tamen est conceptio quam mens sibi format de essentia, alia quam sibi format de persona. Potest igitur concipere illud quod est personae, non concipiendo illud quod est essentiae. De quo quaero an sit bonum. Si dicatur quod sic, habeo propositum et erit aliqua bonitas personalis, cum illud conceptum non sit nisi personale. Si dicatur quod non, contra: non potest negari quin illud personale sit ens aeternum. Et tunc arguitur primo ex parte entis : cum enim ens et bonum convertuntur, si est ens personale, ergo et bonum personale. | |
[3]Secundo ex parte aeterni: cum enim aeternum non minus est essentiale in divinis quam bonum, si illud est personale aeternum, erit et personale bonum. | |
Contra. Cum in Deo sint idem omnino deitas et bonitas, et non sit in ipso deitas personalis sed tantum essentialis, neque similiter bonitas. | |
[SOLUTIO] | |
Dicendum ad hoc, sicut et ad omnia alia sequentia, breviter et quasi summatim, non per declarationes evagando nisi in paucis occultioribus, quod aliquid distingui in divinis penes essentiale et personale, hoc non contingit nisi quia ipsum alia et alia ratione convenit personae et essentiae. Ita quod, si aliquid sub una et eadem ratione conveniat personae et essentiae, ipsum solum est essentiale, non personale. Si vero aliquid solum unicam habeat rationem, qua solum uni eorum convenit et non alteri, puta personae et non essentiae, solum erit personale et non essentiale. | |
Verbi gratia, quia unitas de formali significato suo in Deo dicit indistinctionem, sicut in creaturis dicit indivisionem, et alia est ratio indistinctionis essentiae, alia vero indistinctionis personae, ideo in Deo duplex distinguitur unitas: essentialis et personalis. Essentialis propter substantiae simplicitatem, qua Deus est in se unus et indivisus, a quolibet autem alio, ut a creaturis, divisus. Personalis propter simplicitatem personalis proprietatis, qua persona quaelibet in se una est et in distincta, et ab aliis distincta. Deitas vero, quia sub ea ratione qua convenit essentiae, convenit et personae (non enim convenit personae, nisi quia in ipsa habet esse essentia), idcirco in Deo [4] non est deitas nisi essentialis, non personalis Paternitas vero, quia solum habet rationem principii generativi qua per se convenit soli Patri et non essentiae, idcirco in Deo patemitas solum est personale, non essentiale. | |
Nunc autem ita est de bonitate, quod in Deo non est alia ratio bonitatis in essentia et alia in persona, immo una et eadem, quia Deus ex hoc habet rationem boni, quod habet rationem finis et ultimi, a quo omne quod est, habet esse bonum in quantum est, ut probat Boethius in libro De hebdomadibus, et ad quem reducitur in quantum bonum est. Deus enim, ut dicit Augustinus, non est alio bono bonum, sed per se bonum, et omnis boni bonum Et Philosophus dicit in III° Metaphysicae: Quod est bonum per se et per suam naturam est finis et complementum. et causa secundum hunc modum est; res enim sunt propter illud. Et ideo dicit in secundo eiusdem quod illi qui negant finem ultimum ponendo causas finales infinitas, destruunt naturam boni. In Deo autem non est alia et alia ratio qua finis et ultimum omnium bonorum sunt essentia et persona, sed una et eadem, quia omnis dispositio divina, ut ita loquar, secundum quam creatura habet respectum ad Deum, una et eadem ratione convenit essentiae et tribus personis. Absolute ergo dicendum est quod in Deo non est ponendum esse bonitatem personalem. sed tantum essentialem. | |
[AD ARGUMENTA] | |
Per iam dicta patet quod bene procedit tertium argumentum et quod primum non procedit, quia non est simile de bonitate et unitate in Deo, ut dictum est. | |
[5] Ad secundum vero argumentum, quod alia est conceptio quam mens sibi format de essentia et alia quam de persona, dicendum quod verum est, quia alia est ratio essentiae et alia ratio personae. Essentia enim dicit quid absolutum, persona vero quid relativum. Et propter hoc alia ratione concipitur essentia, alia vero persona, et de ipsis format mens diversos conceptus. Hoc enim est generale in divinis, quod de eis quae sub diversis rationibus concipimus, diversos conceptus formamus, et e converso, de eis quae sub eadem ratione concipimus, eundem conceptum formamus. Verbi gratia, concipimus ingenitum, genitum et procedens diversis conceptibus, quia sub diversis rationibus. Concipimus autem de tribus personis quia sunt Deus, unica conceptione, quia sub unica ratione. De Deo ergo concipimus alia conceptione essentiam, alia personam, quia alia ratione, sicut alia est ratio essentiae, alia personae. Non autem concipimus de essentia quod sit bona et de persona quod sit bona, alia et alia conceptione, sed eadem quia non alia et alia ratione convenit eis esse bonum, sed eadem. Concipiendo igitur bonitatem personae, non concipimus aliam quam bonitatem essentiae inclusae in persona. Cuius quidem essentiae conceptus, licet sit alius a conceptu personae, non tamen potest ab eo excludi, non concipiendo id quod est essentiae, concipiendo id quod est personae, ut supposuit argumentum. Et ita bonitas quam concipimus concipiendo personam, non est nisi bonitas essentialis, sicut deitas quam concipimus concipiendo personam, non est nisi deitas essentialis. Et similiter de entitate et aeternitate, ex quibus processit argumentum, quia sunt essentialia tantum et non personalia. |