Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 2

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

 

Latin English
[QUAESTIO 2 UTRUM DEUS POTUIT SIBI HOMINEM AB AETERNO ASSUMERE]
Circa pertinentia ad Primi Principii assumptam humanitatem quaerebantur quaedam pertinentia ad esse naturale humanitatis assumptae, quaedam vero pertinentia ad eius esse sacramentale. Et circa primum illorum duo quaerebantur pertinentia ad statum vitae ipsius, unum vero pertinens ad statum mortis eius. Circa pertinentia ad statum vitae primum erat utrum Deus ab aeterno potuit sibi assumere hominem; secundum utrum Christus dicitur esse homo propter unionem animae cum corpore vel propter unionem amborum in divino supposito.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Circa primum arguebatur quod Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere, quia aequalis erat potentia in Deo ad hominem assumendum ab aeterno et ab illo instanti quando eum assumpsit.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Aequalis autem potentia semper potest in opus aequale. Ergo illa eadem potentia qua Deus tunc assumpsit hominem, ab aeterno potuit assumere.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
Contra. Si Deus ab aeterno potuit assumere hominem, homo ab aeterno potuit esse. Consequens supponitur esse falsum. Falsum est ergo et antecedens.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
[SOLUTIO]
Dicendum quod ista quaestio dependet ab illa quae infra sequitur, an Deus potuit facere creaturam fuisse sibi coaequaevam. Si enim [7] hoc potuit, et hominem quem assumpsit, ab aeterno fecisse potuit et sic ab aeterno eum assumpsisse. Si autem ab aeterno creaturam fecisse non potuit, cum assumi non potuit nisi factum et existens, nec ab aeterno hominem assumpsisse potuit. Cum igitur, sicut nos infra dicemus, Deus ab aeterno creaturam fecisse non potuit, dicimus absolute quod Deus ab aeterno hominem assumere non potuit, sed hoc non propter aliquam impotentiam ex parte Dei, sed solius creaturae, ut ibidem dicetur.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png
[AD ARGUMENTA]
Ad argumentum in oppositum, quod aequalis potentiae erat Deus ab aeterno ad assumendum hominem sicut quando eum assumpsit, dicendum quod illa determinatio 'ab aeterno' potest determinare illud verbum 'erat' : sic est vera; vel illud gerundium 'assumendum', et sic est falsa. Deus enim ab aeterno aequalis erat potentiae ad assumendum hominem sicut quando eum assumpsit, quia semper infinitae potentiae qua eum assumpsit. Non tamen erat aequalis potentiae ad hominem assumendum ab aeterno sicut ad eum assumendum ab illo instanti quando eum assumpsit, quoniam ipse non erat assumptibilis ab aeterno, sicut nec erat factibilis, sed solum erat assumptibilis ex tempore sicut et factibilis, ut illud non arguat aliquem defectum potentiae ex parte Dei, sed ex parte creaturae solum.
11954451881968599805jean victor balin green tick svg med.png


Notes