Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 18

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
QUAESTIO 18 UTRUM VOLUNTAS DISCORDANS A RATIONE ERRANTE SIT MALA
Circa quartum arguebatur quod voluntas discordans a ratione errante non sit mala, quia voluntas discordans praecepto inferioris [150] quod discordat a praecepto superioris, est bona, non mala, quia propter praeceptum superioris contemnendum est praeceptum inferioris. Talis autem est voluntas discordans a ratione errante, quia error eius est contra praeceptum divinae legis, quae est praeceptum superioris respectu cuius ratio est inferior praecipiens. Ergo etc.
Contra. Ad Romanos dicit APOSTOLUS: Quod non est ex fide, peccatum est. Glossa: Contra conscientiam. Contra conscientiam est voluntas' discordans a ratione errante. Ergo est peccatum et malum.
[SOLUTIO]
Hic est in principio sciendum, quod non sunt idem in operandis ratio recta et conscientia. Ex universalibus enim regulis operandorum quae sunt de dictamine legis naturae, quasi ex propositione maiori, et particularibus operandis sumptis sub illis regulis universalibus consilio rationis, quasi ex minori propositione, formatur ratio recta operandorum particularium. Sed nondum ex hoc habetur operandi conscientia, quia tunc omnis habens operandorum notitiam haberet de operando conscientiam, et habens maiorem notitiam haberet strictiorem de operando conscientiam. Quod falsum est, quoniam saepius videmus habentes maiorem operandorum notitiam, minorem [151] habere operandi conscientiam.
Unde e contra ratio erronea non est idem cum erronea conscientia, et hoc ideo quia conscientia ad partem animae cognitivam non pertinet, sed ad effectivam. Sicut enim in cognitiva sunt lex naturalis ut universalis regula operandorum et ratio recta ut particularis, sic ex parte voluntatis est quidam universalis motor stimulans ad opus secundum regulas universales legis naturae, et dicitur 'synderesis', quae est in voluntate quaedam naturalis electio semper concordans cum naturali dictamine legis naturae, et ideo dicitur 'synderesis', hoc est 'cum-electio' a 'syn', quod est 'cum', et 'haeresis', 'electio', et quidam motor particularis stimulans ad opus secundum dictamen rationis rectae, et dicitur 'conscientia', quae est in voluntate quaedam electio deliberativa semper concordans cum dictamine rationis rectae; et ideo dicitur 'conscientia', hoc est 'cum-scientia', quia electio in voluntate deliberativa concordans cum scientia in ratione recta.
Et semper formatur conscientia a consensu et electione liberae voluntatis iuxta iudicium et sententiam rationis, ut si sit ratio recta, recta est et conscientia, si sit ratio erronea, erronea est et conscientia. Et quia conscientia non formatur nisi ex volentis libera electione, licet iuxta notitiam rationis, ex hoc contingit quod aliqui multam notitiam operandorum habentes, nullam vel modicam habent in se conscientiam de operando secundum scientiam, et hoc vel quia de operando nihil deliberant sed omnia praecipitanter agunt, vel si deliberant, libere tamen contra scientiam eligunt, et omnino ipsam respuunt, aut debiliter eam [152] in eligendo sequuntur et contraria his quae noverunt, agunt. Unde omnes tales agunt contra scientiam sine omni conscientia remordente aut modica, solum habentes remorsum synderesis, quae omnino exstingui non potest.
Non est igitur idem quantum ad propositam quaestionem, voluntatem discordare a ratione erronea et a conscientia erronea, quamvis omnis discordans a conscientia erronea discordet a ratione erronea, eo quod omn'is conscientia sive recta sive erronea formatur iuxta rationem rectam aut erroneam. Potest enim voluntas discordare a ratione erronea, licet non a conscientia erronea, quia forte errans non habet conscientiam formatam iuxta rationem.
Nec tamen restat quoad propositam quaestionem, nisi quod semper magis peccat contra erroneam conscientiam peccans quam solum contra erroneam rationem, eo quod magis contemnit. Agens enim contra conscientiam contemnit iudicium rationis et voluntatis inclinationem simul. Agens autem contra erroneam rationem tantum, non contemnit nisi iudicium rationis tantum, non inclinationem voluntatis, nisi quoad synderesim, ut dictum est.
Sed quantum pertinet ad propositam quaestionem, dicendum quod cum omnis ratio erronea sit per aliquam ignorantiam, et secundum PHILOSOPHUM in III° Ethicorum ignorantia quandoque causat involuntarium, quandoque non, et non est malum moris sive peccatum nisi voluntarium, ut patet ex praedeterminatis, distinguendum est ex parte ignorantiae quae est causa rationis erroneae. Aut enim est talis quod tollit omnem rationem voluntarii, aut non.
[153] Si primo modo, tunc tollit omnem rationem boni et mali moralis, et est ignorantia causans involuntarium, proveniens ex ignorantia alicuius circumstantiae absque omni negligentia ignorantis. Quae dicitur ignorantia facti. Et talis voluntas discordans a ratione errante est mala, quia ille error omnino excusatur, ut si ratio erret in hoc quod credat aliquam suppositam suam esse, ut Iacob credidit de Lya, in quam numquam consensit, et ea petente noluit cognoscere eam. Voluntas est mala simpliciter et bona secundum quid.
Si vero ignorantia non sit talis quod tollat omnem rationem voluntarii, sed manet aliquo modo voluntarium, sive directe sive indirecte, directe ut quando erat affectata, indirecte ut quando propter negligentiam inquisitionis et studii est inducta circa illud quod necesse erat scire, ut est legis mandatum, quae dicitur ignorantia iuris, tunc error rationis non excusat voluntatem operantem secundum rationem, quia quodammodo est voluntarius. Ubi enim initium est voluntarium, et omnia sequentia. Neque etiam potest excusari voluntas discordans ab ea circa quodcumque genus actionis sit, quin sit mala.
Quoniam enim bonitas et malitia voluntatis proprie dependet ab obiecto in quantum ei per rationem proponitur, ut voluntas eo modo dependeat a ratione ostendente ei obiectum quo dependet ab ipso obiecto, propter hoc voluntas discordans a ratione errante semper est mala, etsi non propter obiectum per suam naturam, tamen secundum quod ei mediante iudicio rationis proponitur. Ut cum malum simpliciter repraesentet ratio voluntati sub ratione boni simpliciter, voluntas cum ab illa discordat, fertur in contrarium sub ratione boni ut nunc et mali simpliciter, et ideo peccat ex contemptu, postponendo id quod putat esse divinae legis, illi quod non putat esse tale, et non tantum damnatur voluntas ex eo quod agit, sed ex eo quod intendit agere. [154] Talis ergo perplexus est, ut necesse sit eum peccare, ll1S1errorem deponat.
[AD ARGUMENTA]
Ad argumentum in oppositum, quod agens contra rationem erroneam oboedit praecepto superioris, dicendum quod verum est in re praecepta, non tamen apprehendit illud sub ratione praecepti, immo potius sub ratione eius quod est. contrarium praecepto. Propter quod mala est ipsa voluntas ex intentione agentis, licet non ex ratione rei actae, ut dictum est.
Argumentum in oppositum, quod omne quod non est ex fide (hoc est ex conscientia) peccatum est, bene procedit, praeter hoc quod ibi non sumitur conscientia proprie, sed large pro rationis putatione.

Notes