Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 29
From The Logic Museum
< Authors | Henry of Ghent | Quodlibeta | Quodlibet I
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
[185] QUAESTIO 29 UTRUM POSSIT ISTE ABSOLVERE DE CASIBUS PERTINENTlBUS AD SE, REMITTENDO ABSOLVENDUM A SUPERIORI DE CASIBUS PERTlNENTlBUS AD ILLUM, CONFESSUM SIBI DE UTRISQUE | |
Ad tertium dicendum quod aliquibus videtur quod, sicut contritio integra debet esse de omnibus peccatis et similiter confessio, ita et sacramentalis absolutio, ut non possit valere absolutio facta a praelato inferiori de eis quae pertinent ad se, etsi consequenter praelatus superior absolvat de eis quae pertinent ad ipsum. Immo debet praelatus superior simul absolvere de eis quae pertinent ad se, de quibus sibi specialiter confessus est, et de quibus inferiori praelato confessus est et quae pertinent ad illum, vel remittere ad inferiorem ut de omnibus simul eum absolvat. | |
Sed contrarium huius videmus observari communiter in universali ecclesia, tam in curia summi pontificis quam aliorum pontificum. Cum enim summus pontifex missos ad ipsum pro absolutione super casibus specialiter pertinentibus ad ipsum absolvit, sic rescribit dioecesanis episcopis: «Tali, quem de tali crimine ad te remittimus absolutum, salutarem poenitentiam secundum quantitatem delicti sui ei iniungas ». Non autem scribit: « quem de tali crimine et aliis peccatis suis tibi vel curato suo confessis remittimus absolutum », vel « quem ad te remittimus, a tali crimine et aliis peccatis suis tibi et curata suo confessis vel confitendis absolvendum ». Nec aliter fit in curia quam scribitur. Et per eundem modum episco pi missos ad se a curatis simpliciter absolvunt de casibus pertinentibus ad eos, nullam mentionem faciendo de aliqua absolutione de peccatis iam [186] confessis curato, nec remittunt eos ad curatos ab omnibus peccatis simul absolvendos. Et constat quod in his ecclesia non errat. | |
Simpliciter ergo dicendum quod inferior praelatus potest simpliciter absolvere subditum de pertinentibus ad ipsum et remittere eum absolvendum ad superiorem super eo quod pertinet ad illum. Cum enim per contritionem et confessionem factam praelato inferiori omnia peccata sunt remissa, et iam peccator absolutus est a Deo. | |
Absolutio sacramentalis facienda per ecclesiam duo facit. Unum, quia partem debitae satisfactionis remittit. Aliud, quia absolutum ecclesiae militanti a qua per peccatum suum separatus fuerat, reconciliat; omnis enim mortaliter peccans, quantum ad se, a communione sacramentorum et ecclesiae separatus est et excommunicatus. Nunc autem neutri horum repugnat separare absolutionem et facere eam per partes. Satisfactio enim per partes bene potest iniungi. Potest enim dicere sacerdos: « Facias hoc usque ad illud tempus, et tunc reverteris et tibi aliud iniungam ». Similiter reconciliatio bene potest fieri per partes, sicut patet de excommunicato pluribus excommunicationibus, quod bene potest absolvi ab una sine alia. Vel si omnibus modis velimus quod absolutio de omnibus debet esse unica, dicamus quod prima absolutio fit sub ratihabitione de secunda subsequenda, ita quod factum in prima suspenditur nec habet effectum suum quousque adveniat secunda; et tunc secunda agens in virtute propria et primae praecedentis agit totum quod unica absolutio de omnibus simul facta agere deberet, et sic ratificat primam, immo illa cum ista unica simpliciter et indivisa reputatur. | |
Et quamquam ita sit, tamen in prima absolutione nulla debet apponi conditio de secunda subsequenda, neque in secunda de prima prae [187] cedenti; nec oportet, quia de iure talis conditio subintelIigitur, ut non sit necesse quod exprimatur, sed inferior debet absolute absolvere de pertinentibus ad se et de aliis remittere ad superiorem, dummodo ilIe disponat superiorem adire. Si enim eum rebellem videret, de nullo deberet eum absolvere, quia iam impoenitentem se ostenderet. |