Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 30
From The Logic Museum
< Authors | Henry of Ghent | Quodlibeta | Quodlibet I
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
QUAESTIONES 30 et 31 UTRUM ISTE POSSIT TALEM ABSOLVERE DE PERTlNENTIBUS AD SUPERIOREM, SUB CONDITlONE SI IPSE RATUM HABEAT UTRUM POSSIT ISTUM DE UTRISQUE ABSOLVERE AD TEMPUS, QUOUSQUE SUPERIORI CONFITEATUR | |
Ad quartum et ad quintum dicendum simul, quod inferior de illis quae pertinent ad se, statim potest et debet absolute absolvere, non sub aliqua conditione si de illis postmodum absolvatur a superiore, neque ad tempus quousque de ilIis absolvat eum superior. Nec valeret absolutio facta hoc modo, quia verba sacramentalia effectum nulIum habent nisi sub assertione ilIa et forma verbo- rum propalata sub qua sunt instituta. Cum igitur verba sacramentalia sint instituta sub assertione absoluta, qua dicit sacerdos in persona Christi ac si Christus diceret: « Ego absolvo te », sicut « Ego inungo te », nullo modo valet absolutio sub quacumque conditione vel protestatione facta. | |
Quod si circa illa quae pertinent ad se, non valet absolutio talis, multo minus valet de illis quae pertinent ad superiorem. |
|