Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 6

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
QUAESTIO 6 UTRUM CHRISTUS OCULO CORPORALI VIDEAT SE IN SACRAMENTO ALTARIS Circa secundum arguebatur quod Christus oculo corporali videt se in sacramento, quia non est in hoc impedimentum ex parte obietti, quia ipse est corpus visibile, nec ex parte medii, quia corpus eius gloriosum sufficit illuminare medium ad se videndum, nec ex parte videntis, quia ipse habet oculos claros sufficientes aspicere quodlibet visibile. Nunc autem quod aliquis non videt se, non est nisi propter aliquod dictorum impedimentorum. Ergo etc.
Contra. Naturale est, ut dicitur in perspectiva, omne corpus videri sub angulo descripto in oculo inter lineas imaginatas protrahi ab extre-Imitabus rei visae, concurrentes in oculo, ita quod naturaliter semper corpus maius sub maiori angulo videtur et minus sub minori. Christi autem corpus maius est speciebus in sacramento et non potest videri sub speciebus illis sub maiori angulo quam natae sunt facere illae species in oculo. Ergo si sub speciebus illis videretur corpus Christi, sub minori angulo videretur corpus maius, quod est impossibile. Nec potest dici quod fiat possibile per ipsam gloriam, quia gloria non destruit, sed semper salvat opus naturae. Ergo etc.
[SOLUTIO]
Dicendum quod ista quaestio, sicut praecedens, absurda est et ex falsa imaginatione procedit, ac si corpus Christi esset dimensionaliter sub illis speciebus, vel quod ipsae dimensiones essent simul cum dimensionibus specierum, ut alibi esset assignare sub speciebus caput Christi, alibi pedes, et alibi oculum, alibi nasum. Quod falsum est, quia tota substantia totius corporis Christi est ubique sub tota specie sacramenti et sub qualibet parte eius, et nusquam dimen [26] sionaliter nisi per quandam concomitantiam, ut dictum est. Nunc autem ad hoc ut Christus alicubi existens videat se vel aliud oculo corporali, oportet quod ibi sit per se et dimensionaliter, et similiter est de ipsa re visa, quia nihil videtur nisi dimensionale neque videt nisi oculo dimensionali.
Ab-Isolute igitur dicendum quod Christus ut est sub speciebus sacramenti, neque se neque aliud videt, neque a se neque ab alio videtur, oculo,' dico, corporali. Bene tamen verum est quod Christus, qui est ibi, videt se et alia, et est visibilis a se et ab aliis. Non autem ut est ibi sacramentaliter, sed ut est in caelo localiter.
[AD ARGUMENTA]
Argumentum in oppositum non concludit quod Christus nullo modo potest se videre sub sacramento oculo corporali, sed solummodo quod non potest se videre tantum quantum ipse est. Unde non valet ad propositum.


Notes