Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 5
From The Logic Museum
< Authors | Henry of Ghent | Quodlibeta | Quodlibet I
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
[22] QUAESTIO 5 UTRUM SPECIES SACRAMENTI ALTARIS TANGANT VERUM CORPUS CHRISTI QUOD EST SUB IPSIS | |
Post praedicta quaerebantur duae quaestiones de pertinentibus ad Christi humanitatem quoad eius esse sacramentale. | |
Prima erat utrum species sacramenti corporis Christi tangunt verum corpus Christi quod in eis est. Secunda erat utrum Christus videret se sub illis speciebus oculo corporali. | |
C!r~a pri.mu~ arguebatur quod species illae tangunt verum corpus ChnstI, qUIa SI verum corpus Christi, quod est tangibile, est ibi, et non tangunt ipsum species illae, tunc distant ab illo, et hoc non nisi .q~ia corpus aliquod aliud sit medium inter species illas et corpus ChnstI, aut vacuum. Utrumque istorum falsum est et impossibile. Ergo et primum. | |
Contra. Species accidentium, ut sunt illae species sacramenti, non tangunt corpus quod est substantia, cuiusmodi est corpus Christi nisi per hoc quod insunt ei. Si ergo species iliae tangerent veru~ corpus Christi, inessent ei ut subiecto suo et ita non essent per se subsistentes sine subiecto, cuius contrarium tenet fides. | |
[SOLUTIO] | |
.Ad intelligendum veritatem circa hoc quaesitum oportet primo scire quomodo verum corpus Christi habet esse sub speciebus sacramenti determinantibus situm et per hoc in illis habet esse tamquam in situ determinato. | |
[23] Notandum igitur quod aliquid habet esse in situ determinato vel per se et primo, ut dimensiones quantitativae, vel per se sed non primo, ut materia et formae materiales, quae extenduntur secundum extensionem quantitatis, quaedam vero nec per se nec primo sed per accidens et per aliud secundario, ut omnia incorporalia, quae non habent esse in situ nisi per suam operationem circa ea quae habent esse in loco et situ, vel per passionem ab eis. Unde angelus ibi est, ubi est id circa quod operatur, et diabolus ibi est, ubi est ignis a quo patitur. | |
Primo modo Christus corporaliter habet esse per suas dimen-Isiones quantitativas in aliqua parte determinata caeli. | |
Secundo modo habet esse ibidem per suas dispositiones materiales extensas secundum extensionem quantitatis. | |
Et neutro istorum modorum habet esse in sacramento, sed tertio modo tantum, quia scilicet substantia panis ibi, scilicet sublspeciebus sacramenti, conversa est in substantiam corporis Christi, ita quod nisi hoc esset, non diceretur corpus Christi potius esse sub specie sacramenti quam sub specie ligni vel lapidis. | |
Unde et per hoc poterit esse sub pluribus speciebus sacramenti, ubicumque conversa est substantia panis in ipsam substantiam corporis Christi, sicut angelus potest esse in pluribus locis simul, si simul in pluribus operetur, et similiter diabolus, si" simul a di-Iversis ignibus in diversis locis existentibus patiatur. | |
Per hoc etiam substantia corporis Christi tota habet esse sub qualibet parte speciei panis, quia quaelibet pars substantiae pa-Inis quae fuit sub illis speciebus, conversa est in totam substantiam corporis Christi, quia substantia panis conversa est in ipsam ratione qua habet esse simplex, ut unitas, non ratione qua habet esse situale extensum secundum extensionem dimensionum. | |
Dicend um igitur ad quaestionem quod absurda est et ex falsa et | |
[24] phantastica imaginatione procedit, ac si quantitas specIeI panis esset concava et intra concavitatem eius dimensiones corporis Christi caperentur, tangente interiori superficie speciei exteriorem superficiem corporis Christi. Quod non est verum, tum quia species ipsae solidae sunt, tum quia substantia corporis Christi non est ibi dimensive aut extensive, ut dictum est, quia non est ibi aliquo modo per se, neque ratione sui neque ratione suarum dimensionum, sed solum quia ibi aliquid conversum est in ipsam et ideo aliquo modo ipsa est ibi, sicut dictum est. | |
Sed quia in dimensiones ipsas non fit aliquo modo ibi conversio, ideo ipsae non sunt ibi aliquo modo virtute sacramentalis conversionis, sed solummodo, ut dictum est, per accidens, quia scilicet substantia in qua sunt, ibi est, ut dictum est. Et ideo per illas non fit aliquo modo ibi tactus; aliter autem species sacramenti corpus Christi tangere non possent. | |
Idcirco dicendum est absolute quod species sacramenti nullo modo tangunt corpus Christi existens sub ipsis. | |
[AD ARGUMENTA] | |
Ad argumentum in oppositum, quod verum corpus Christi tangibile est ibi, ergo tangunt illud species illae, vel est aliquod aliud corpus medium, aut vacuum, patet quomodo argumentum procedit ex falsa imaginatione ac si esset corpus Christi dimensionaliter et per se sub illis speciebus. Et non est ita, ut visum est. |