Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 9
From The Logic Museum
< Authors | Henry of Ghent | Quodlibeta | Quodlibet I
Jump to navigationJump to searchParallel Text
Latin | English |
---|---|
[46] [QUAESTIO 9 UTRUM IPSA ESSENTIA CREATURAE SIT SUUM ESSE] | [Question 9: whether the very essence of a creature is its being] |
Post quaestiones de Primo Principio et de modo exitus rerum ab ipso, sequuntur quaestiones de ipsis rebus secundum dictum modum ab eo productis. Et proponebatur una quaestio de creatura in communi et in generali, aliae vero plures de ipsa creatura in speciali. | After questions on the first principle, and of the mode of exit of things from it, there follow questions on those things produced by it in that said mode. And one question was put forward about a creature in common and in general, but several others about that creature specifically. |
In generali autem erat quaestio utrum creatura ipsa sit suum esse. | Now in general there was a question whether that creature is its being. |
Et arguebatur quod non. | And it was argued that not. |
Primo quia, cum creatura ipsa sit quid subsistens, si ipsa esset suum esse, ipsa esset esse subsistens. Esse subsistens est esse purum, quod non est nisi Deus. Creatura ergo esset Deus. Hoc autem falsum est. Ergo etc. | First, because, since a creature is something subsisting, if that creature were its being, it would be subsisting being. Subsisting being is pure being, which is nothing except God. A creature would therefore be God, but this is false, therefore etc. |
Secundo quia, si creatura non est aliud re a suo esse, cum ipsum esse, in quantum huiusmodi, non est limitatum, et ita infinitum, esset quaelibet creatura in natura sua infinita, quod falsum est. Ergo et primum similiter. | Second, because if a creature is nothing other than its being, since that being, insofar as it is such, is not limited, and so infinite, any creature in its nature would be infinite, which is false. Therefore also the first statement, similarly. |
Tertio quia, si creatura non est aliud re a suo esse, cum ipsum esse non potest a se ipso separari, esse non posset separari a re creata, et sic es< se>t omnino incorruptibilis. Quod falsum est. | Third, because if a creature is nothing other than its being, since that being cannot be separated from itself, it could not be separated from a created thing, and so it would be altogether incorruptible, which is false. |
Quarto ad idem est auctoritas BOETHII, qui dicit in De hebdomadibus, hebdomade 1a:Diversum est esse et id quod est. Quod non esset verum si idem re essent creatura et esse eius. Ergo etc. | Fourth, to the same effect is the authority of Boethius, who says in the Seven Day Cycles[1] "being, and that which is, are different", which would not be true if a creature and its being were the same in reality, therefore etc. |
Item in eadem: Quod est, accepta essendi forma est atque consistit. | Likewise, in the same place he says " that which is exists and is established when it has taken on the form of being". |
[47] Sed quod accipit, aliud est re ab eo quod accipit. Ergo etc. | But what takes on [something], is another thing in reality from the thing which it takes on. Therefore etc. |
Item in hebdomade 2a : Fit participatio cum aliquid iam est. | Likewise, in the Seven Day Cycles, he says "participation comes about when something already exists". |
Et in hebdomade 5a : Omne quod est, participat, eo quod est, esse ut sit. Ergo quod est in se iam est aliquid ante esse quod participat. Hoc autem non esset nisi essent diversa re. Ergo etc. | And he says "Everything that exists participates in being so that it exists. Therefore what it is already in itself is something that exists before the being that it participates in. But this would not be the case unless they were different in reality. |
Item hebdomade 6ta : Omni composito aliud est esse, aliud ipsum <quod> est. Quod non esset si idem essent re. Ergo etc. | Likewise, in the same work, he says that for every composite, being and it itself are different, which would not be the case if they were the same in reality. |
[SOLUTIO] | [Solution] |
Hic primo ad excludendam falsam imaginationem de participatione esse (quia prius oportet dediscere falsa quam possint disci vera, ut vult AUGUSTINUS, De Academia, libro Ill°), sciendum quod creaturam participare esse a Deo, qui est ipsum esse purum per essentiam, potest intelligi dupliciter. Uno modo intelligendo ipsam creaturae essent iam ut aliquid substratum, et ipsum esse quo participat, ut aliquid in illo receptum tamquam forma quaedam essendi, qua dicitur esse ad modum quo corpus dicitur esse album, recepta in se forma albedinis. Quod videntur sonare verba BOETHII, cum dicit: Quod est, accepta essendi forma est atque subsistit. | |
Hoc modo intelligunt creaturam participare esse illi qui dicunt quod in creaturis aliud est ipsa essentia creaturae, aliud vero re ipsum esse eius. Unde dicunt quod creaturaese habent ad Deum sicut aer ad solem illuminantem, ut sicut solem qui est lucens per suam naturam, etiam ponamus per suam essentiam, ut non sit aliud quam ipsa lux, sic Deus habet esse per suam naturam et essentiam, quia non est aliud nisi esse. Et sicut aer de se est obscurus, et de sua natura non est [48] omnino particeps lucis nisi a sole illuminetur, participans per hoc lumen a sole, sic creatura de se et sua essent ia non habet aliam rationem esse, sed est in tenebris non entitatis, nisi a Deo illustretur et detur ei esse suum quo participet. | Those who say that in creatures the essence of a creature is one thing and its being another thing think that a creature participates in being. Whence they say that creatures are related to God as air to the sun illuminating it, for as the sun which shines by its nature, so that it is nothing other than light itself, so God has being through his nature and essence, for he is nothing other than being. And as air is of itself obscure, and of its nature is not altogether a participant in light unless it be illumined by the sun, participating through this light from the sun, so a creature of itself and of its essence does not have the character of being, but is in the darkness of nonentity, unless it be lightened by God and the being in which it participates be given to it. |
Alius vero est modus intelligendi creaturam participare esse, intelIigendo ipsam essentiam creaturae ut aliquid abstractum per intellectum, indifferens ad esse et non esse, quod de se est quoddam non ens, habens tamen formalem ideam in Deo, per quam in Deo est ens quoddam antequam fiat ens in propria natura, ad modum quo quaelibet res habet esse ens in Deo, secundum illud Ioannis I°: Quod factum est, in ipso vita erat, et quod tunc fit ens in actu, quando Deus ipsum sua potentia facit ad similitudinem suae ideae formalis, quam habet in se ipso, et quod ex hoc dicitur participare esse, quod est eius similitudo expressa in effectu ab illo esse puro quod Deus est. Quae quidem similitudo cadit in ipsa essentia rei, quia ipsa essentia rei, inquantum est quidam effectus Dei, est quaedam similitudo esse Dei; non autem est ipsa similitudo Dei qua esse participat creatura, aliquid praeter essentiam ipsius creaturae, differens re ab ipsa et ei impressa. | There is, indeed, another way of understanding that a creature participates in being, [that is] by understanding the essence of a creature itself as something abstracted by the intellect, indifferent to being and non-being, which of itself is a certain non-being, yet having a formal Idea in God, whereby it is a certain kind of being in God before it becomes a being in its proper nature, in the way that anything has being in God, according to what John chapter 1 says: "What was made, was life in him," and which then becomes a being in act when God by his power makes it according to the similitude of its formal idea, which it has in itself, and which from this is said to participate in being, which is its expressed similitude put into effect by that pure being which God is. Indeed this similitude falls within the essence of the thing itself, since the essence of the thing, inasmuch as it is a certain effect of God, is a certain similitude of the being of God; but this similitude of God whereby a creature participates in being is not something other than the essence of the creature itself, differing in reality from it and impressed upon it. |
Unde errat praecedens modus intelligendi esse participari a creatura, qui non est intellectus sed phantastica imaginatio. Non enim debet imaginari creaturae essentia sicut aer indifferens ad obscuritatem et luminositatem, sed sicut radius quidam in se natus subsistere, a sole productus, non necessitate naturae sed libera voluntate. Unde, si sol libera voluntate posset radium per se subsistentem producere, radius ille, quantum est de se et natura sua, indifferens esset ad esse et non esse, et quantum esset de se, esset [49] non ens quoddam. Quantum autem est ex parte solis, posset esse in se recipere et reciperet cum fieret in effectu a sole, et esset ille radius factus et stans in se, lumen quoddam secundum suam essentiam, et similitudo lucis solaris, participans per hoc ipsa luce solis. | The first way of understanding the participation of a creature in being is mistaken; it is not an understanding but a phantastical imagination. For the essence of a creature should not be imagined like the air indifferent to obscurity and luminosity, but like a certain ray in itself apt to subsist, produced by the sun, not by the necessity of nature but by free will. Whence, if the sun by free will could produce a subsistent ray, that ray, inasmuch as its own nature is concerned, would be indifferent to being and non-being, and of itself would be a certain kind of non-being. |
Et ita esset ille radius quaedam participatio lucis solaris per suam essentiam et in sua essentia, non per aliquid additum suae essentiae receptum in ipsa, re differens ab ipsa, sicut lumen receptum in aere differt ab ipso. Et sicut est de isto radio lucis et luce solis, quod participat luce solis in eo quod est, in sua essentia existens, quaedam eius similitudo, sic est de creatura et Deo, quod ipsa participat esse Dei in eo quod est in sua essentia quaedam divini esse similitudo, sicut imago sigilli, si esset in se subsistens extra ceram, in sua essentia esset quaedam similitudo sigilli, non per aliquid additum ei. Et sic in quacumque creatura esse non est aliquid re aliud ab ipsa essentia, additum ei ut sit. Immo ipsa sua essentia, qua est id quod est quaelibet creatura, habet esse in quantum ipsa est effectus et similitudo divini esse, ut dictum est. | |
Nec est dubitandum in hoc magis de esse et entitate rei quam de bonitate, veritate et unitate eius. Ab eodem enim habet res esse, et quod sit bona et vera et una, et hoc non nisi ex hoc quod est similitudo et imago quaedam in sua essentia esse Dei, bonitatis, veritatis et unitatis. | |
De bonitate creaturae probat hoc per intentionem BOETHIUS in libro De hebdomadibus. | |
De veritate eius probat hoc AUGUSTINUSDe vera religione. | |
De uno et ente dicit hoc PHILOSOPHUS aperte IVo Metaphysicae, ubi vult quod in nullo differt dicere: 'homo' et 'homo unus' et [50] 'homo ens'. Ubi dicit COMMENTATOR: cum dicimus: 'homo unus', aut 'iste homo', aut 'homo ens', istae dictiones convertuntur. Et peccavit AVICENNA multum, cum aestimavit quod ens et unum significant dispositiones additas essentiae. Et unum et ens reducuntur ad essentiam dispositam et non sunt dispositiones additae essentiae, sicut est dispositio in albo et nigro. | |
Mirum est ergo quod hoc non possunt videre quidam theologi, quod viderunt philosophi, maxime cum hoc convincit ratio veridica. Primo quoniam, si nihil in creaturis haberet esse per suam essentiam, sed per rem additam suae essentiae, nihil in creaturis esset ens per se. | |
Secundo quoniam, si illud esse sit res aliqua super essentiam creaturae, cum non sit dare quod sit Deus et res increata, erit ergo res creata. Res autem quaelibet creata de se habet non esse, et si habet esse, hoc est participatum et acquisitum. Si ergo esse acquisitum semper aliud est re ab eo cui acquiritur et a quo participatur, de illo esse illi<us> rei additae essentiae primae creaturae, per quam habuit esse, quaero utrum sit aliud re ab essentia illius rei cui acquiritur. Et tunc aut erit procedere in infinitum, aut status erit in aliqua essentia cui acquiritur esse, quod nullo modo est aliud re ab illa essentia cui acquiritur. Et qua ratione statur In una essentia et natura creata, eadem ratione et in qualibet. | |
Tertio quoniam illud esse quod ponitur esse re aliud ab essentia quae ipso participat, (quaero:) aut est substantia, aut accidens? Medium enim non est ponere nisi Creatorem, qui neque est substantia [51] neque est accidens praedicamenti alicuius, et in libro ALFARABI De divisione scientiarum dicitur quod omne quod est aut est substantia aut accidens, aut creator substantiae et accidentis. Si dicas quod sit accidens, substantia ergo habet esse per suum accidens, et ita non per se et primo, sed accidens illud per quod habet esse, magis est ens per se et primo; quod est contra philosophiam et omnem rationem. Esto quod sit accidens, dic in quo praedicamento accidentis est. Quod sit attemptes, novem genera accidentium non sufficiunt tibi. | |
Si dicas quod sit substantia, aut ergo substantia materia, aut forma, aut compositum, quia plures modos non habet. Si dicas: materia, tunc de essentia creaturae quaero an sit materia, an forma, an compositum, et habebit tunc materia materiam, aut forma habebit esse per materiam, aut composito erit materia alia a qua habet esse, quae omnia sunt absurda. Si dicas quod compositum, hoc non potest esse, quia omnis talis substantia est per se subsistens. Si dicas quod forma, quia ibi vis esse, aut ergo substantialis aut accidentalis. Si accidentalis, per illam non habet esse substantia, ut dictum est. Si substantialis, aut est per se subsistens; tunc est essentia quaedam et intelligentia, quae habet esse per suam essentiam a se indifferentem. Si vero sit alteri inhaerens et informans, tunc ipsa est essentia rei vel pars essentiae, quae in ipsa creatura creatur. Et sic omnibus modis oportebit dare quod res quaelibet habet esse per suam essentiam, ut esse non sit res aliqua, additum essentiae. | |
[52] Sed quid dicetur directe ad quaestionem utrum essentia creaturae sit ipsum esse suum, ita quod ipsa essentia creaturae sit esse purum subsistens? Non est dicere, quia tale esse non est nisi Deus, de quo dicit BOETHIUS De Trinitate, <cap.° 2°>[2], quod est forma quae esse ipsum est et ex qua esse est. Ubi dicit COMMENTATOR: id est quae non ab alio hanc mutuat dictionem et quae ceteris omnibus eandem quadam extrinseca participatione communicat. | |
Sed tamen quin ipsa creatura sit esse suum, non omnino ne-Igandum est. Quoad hoc enim secundum iam ostensa necesse est concedere quod sit esse suum, quod esse eius non est aliud re ab ipsa. Sed an recipienda sit ista praedicatio: 'essentia creaturae est suum esse', ad quod tendebant quaedam argumenta, de hoc potest esse dubitatio. | |
Et est hic distinguendum de esse, secundum quod distinguit AVlCENNAin fine Vii Metaphysicae suae, quod quoddam est esse rei quod habet essentialiter de se, quod appellatur esse essentiae, quoddam vero quod recipit ab alio, quod appellatur esse actualis existentiae. | |
Primum esse habet essentia creaturae essentialiter, sed tamen participative, in quantum habet formale exemplar in Deo. Et per hoc cadit sub ente, quod est commune essentiale ad decem praedicamenta, quod a tali esse in communi accepto imponitur, et est illud esse rei definitivum quod de ipsa ante esse actuale solum habet [53] existere in mentis conceptu. De quo dicitur quod definitio est oratio indicans quid est esse. | |
Secundum esse non habet creatura ex sua essentia sed a Deo, in quantum est effectus voluntatis divinae iuxta exemplar eius in mente divina. Unde quia istud esse non habet ex sua essentia, sed quadam extrinseca participatione, ideo illud esse modum accidentis habet quasi superveniens essentiae, propter quod COMMENTATOR super VO Metaphysicae, exponens differentiam utriusque esse, dicit quod quaestio de esse uno modo pertinet ad praedicatum de genere, alio autem modo ad praedicatum de accidente. Unde et quamquam istud esse secundum reducitur ad praedicatum accidentis quia modum accidentis habet, non tamen rem accidentis dicit, quia non advenit ipsi iam praeexistenti, sed per ipsum, ut dictum est, habet res existere. Unde participatio huius esse non dicitur extrinseca per inhaerentiam sicut participatio veri accidentis, sed per creationis impressionem, ut dictum est. | |
Unde COMMENTATOR super illud De Trinitate BOETHII «ex qua omne est» dicit: Non de quolibet, suae essentiae proprietate, dicitur: « est », sed ab eo, qui non alieno, sed sua essentia proprie est, quoniam ex eo tamquam ex principio dictio ista transumitur, ut de unoquoque, divinae formae participatione, recte dicatur: « est », ad modum quo in cera dicitur esse forma quam in se habet participatione impressionisa sigillo a cuius forma participatur, secundum quod ipse [54] BOETHIUS statim dictum suum declarat in simili. Si loquamur de primo esse creaturae, illud sola ratione differt ab essentia creaturae, nec potest ei abesse, quia non habet illud ab alio effective sed solum formaliter. Unde propter identitatem rei et inseparabilem concomitantiam rationis utriusque esse, scilicet talis, et essentiae rei, potest dici de essentia creaturae quod ipsa est suum esse participatum formaliter, licet non effective, sicut de Deo dicitur quod est ipsum esse simpliciter et absolute, non participatum neque formaliter neque effective. | |
Si vero loquamur de secundo esse creaturae, illud, licet non differt re ab essentia creaturae, non tamen differt ab illa sola ratione, in quantum intellectus diversis conceptionibus capit de ea quod est et quod tale quid est, substantia vel accidens, sed etiam differt ab illa intentione, quia quantum ad tale esse ipsa essentia creaturae potest esse et non esse. Esse enim habet in quantum alterius effectus quidam est, non esse autem habet de se, et in illud non esse cadit quando ille qui fecit quod est, conservare desinit. Et ideo de tali esse non potest concedi quod essentia creaturae est suum esse, quia esse essentiae nunc existens in actu potest esse non ens, sicut prius fuit ens. In solo autem Deo verum est quod de tali esse loquendo, ipse est suum esse, et in hoc excedit simplicitatem omnis creaturae, ut exposuimus in aliis quaestionibus nostris, licet etiam in pluribus aliis adhuc omnem creaturae simplicitatem excedat, ut non sit verendum dicere quod in creatura non differunt re esse et essent ia, ne nimium ad Dei simplicitatem creatura videatur attingere. | |
In ipsius enim essentiae natura est invenire compositionem circa quamlibet creaturam, quae non cadit in divina essentia, secundum [55] quod dicit illa propositio BOETHII De Trinitate : Divina substantia sine materia forma est, atque ideo unum est et est id quod est. Reliqua autem non sunt id quod sunt. Unumquodque enim eorum habet esse suum ex quibus est, id est ex partibus suis, et est hoc atque hoc, sed non hoc vel hoc singulariter. Quod, quomodo exponatur, non est praesentis intentionis. | |
Sufficit autem ad praesens quod non possit dici in creaturis quia essentia earum sit earum esse, quia sunt diversa intentione, licet sint idem re, ut dictum est. Quod clarius videmus in exemplis: idem enim sunt omnino re et idem significant currens, cursus et currere, lucens, lux et lucere, vivens, vita et vivere, sicut ens, essentia et esse et tamen non possum dicere: cursus est currere, vel: lux est lucere. Similiter etiam neque possum dicere: ens est suum esse, licet idem sint in re. | |
[AD ARGUMENTA] | |
Per iam dicta patet in parte ad omnia obiecta. | |
Ad primum, quod si essentia creaturae esset suum esse, esset esse subsistens, dicendum quod non sequitur, nisi esset ipsum esse purum, non participatum, ut patet ex dictis. Et hoc de esse essentiae. De esse autem existentiae bene dictum est, quod essentia non est ipsum esse et tamen quod non sit re aliud.- | |
Ad secundum, per idem patet quod non sequitur, licet essentia [56] sit suum esse, quod non sit limitata, sed infinita, mSI poneretur esse ipsum esse purum, non participatum. Quod non est ita, quia omne esse quod attribuimus creaturae, participatum est, ut dictum est, et ideo limitatum. | |
Per dicta patet etiam ad tertium. Quamvis enim esse existentiae, de quo procedit argumentum, et creaturae essentia non differunt re, immo essentia, per hoc quod est effectus Creatoris, habet esse, nullo superaddito in -re (creatio enim, ut supponimus et verum est, nihil rei ponit in creato, nisi respectum ad Creatorem), tamen, quia advenit ab extrinseco essentiae rei non iam existenti, sed per hoc quod sit effectus Creatoris, esse recipienti, et per hoc etiam habet modum accidentis, ut dictum est, bene potest ab ipsa essentia separari, ne essentia in actu existat, sit tamen in se essent ia quaedam ab intellectu concepta, in quantum habet rationem exemplarem per quam nata est fieri effectus Creatoris. | |
Qua concepta, non est necesse simul concipere eius actualem existentiam. Quod etsi mens concipiat hinc per se ipsam essentiam, hinc autem seorsum actualem existentiam , non potest vere ipsam componere et dicere: essentia ista habet actualem existentiam, quod tamen necesse est fieri vere in omnibus quae sola ratione differunt. Propter quod diximus supra quod rei essentia et actualis existentia non solum ratione differunt sed etiam intentione. | |
Ad auctoritates BOETHIInihil est dicendum, nisi quod exponantur et per hoc videatur quia nihil valet eas adducere ad propositum. Unde ad intelligendum septem Hebdomades BOETHII, in quibus loquitur de ista materia, sciendum quod in principio expositionis earum, COMMENTATORdicit sic: In theologia divina essentia, quam de Deo praedicamus cum dicimus: « Deus est », omnium creaturarum [57] dicitur esse. Cum enim dicimus: «homo est », vel «corpus est », vel huiusmodi, theologici hoc esse dictum intelligunt quadam extrinseca denominatione ab essentia sui principii. Non enim dicunt corporeitate corpus esse, sed esse aliquid, nec humanitate hominem esse, sed esse aliquid. | |
Et ad eundem modum, quidquid operante summo principio est, eadem principali et increata essentia dicitur «esse », suo vero quolibet genere« aliquid esse». Ergo cum dicitur: «Diversum est esse et id quod est », secundum theologos intelligitur «esse» id quod est principium, « id» vero «quod est» illud quod est ex principio. Secundum hanc regulam ceteras, quae sequuntur, hebdomades hoc loco accipi debere, sequentia nos docebunt. Quid ergo mirum si diversum sit esse et quod est, quia diversi sunt Deus et creatura. Unde esse non supponit ibi pro esse creato, ut procedit argumentum ex falso intellectu, sed pro esse increato. Aliam autem viam etiam in naturalibus expositione physica prosequitur COMMENTATOR Hebdomades illas, sed de hoc nihil ad propositum. | |
Quod arguitur secundo ex eadem hebdomade: Quod est, accepta essendi forma est atque consistit, dicendum quod id quod est in creatura, ut essentia eius, esse suo subsistens est in effectu atque subsistit, accepta forma essendi, non tamquam praeexistens ipsa essentia, quae dicitur quod est, accipiat in se esse, quod dicitur forma essendi per inhaerentiam, quia sic esset accidens ipsum esse, ut dictum est, et [58] aliud re, sed tamquam effectus divinus in effectu divina similitudine informatus per creationem, quod est forma essendi ipsam essentiam rei, ut dictum est. | |
Unde ad expositionem huius pnmae hebdomadis subdit statim secundam dicens: Quod est, ut essentia creaturae, participare aliquo potest, scilicet ipso esse actuali recepto a Deo, ut dictum est, sed ipsum esse, scilicet puru~ et increatum, nullo modo aliquo participat, quia esse suum,' in quo habet omnia, a se habet. Et tunc sequitur in eadem hebdomade unde sumptum est sextum argumentum: Fit enim participatio, esse scilicet, cum aliquid iam est, scilicet ex eo quod per creationem recipit participatio nem esse, ut dictum est. Et hoc est quod dicit illud, quod assumptum fuit de 5a hebdomade: Omne quod est, participat eo quod est, esse ut sit. Non autem intelligenda est illa prima Iclausula: Fit enim participatio cum aliquid iam est, ut scilicet prius existat in actu Ipsum quod est et tunc adveniat ei participatio esse, ut aeri illuminatio a sole, sicut procedit argumentum, sed ut participando habeat quod existat. Unde sequitur: Est autem aliquid cum iam esse susceperit, non autem prius vel post illud. Fit enim participatio, etc.: exponitur de participatione accidentium in substantia praeexistenti, quibus potest participare substantia creata suscepto prius esse, ut corpus albo aut nigro, et tunc non [59] habet argumentum locum, quia tale non potest participare substantia increata. | |
Sed de hoc est sermo in sequenti tertia hebdomade. Quia enim in istis duabus hebdomadibus assignavit differentiam Dei et creaturae penes participare ipso esse et non participare, ne credatur quod non sit ulterior eorum differentia penes participare et non participare, addit differentiam eorum in tertia hebdomade dicens id quod est, ut creata substantia, habere aliquid ut accidens in 'se, praeterquam ipsum quod est, ut corpus colorem praeter suam corporeitatem; ipsum vero esse, ut substantia increata, nihil praeter se habet admixtum sibi tamquam accidens eius. | |
Et ne credat aliquis quod nulla est differentia in participando esse a creatura et habere aliquid praeter id quod ipsa est, subiungit quartam hebdomadem, in qua assignat illorum differentiam dicens: Diversum tamen. Quasi dicat: ita dictum est quod id quod est, potest participare aliquo ut esse, ut dictum est in 2" hebdomade, et habere aliquid praeterquam id quod est, ut in 3" hebdomade. Et licet utrumque sic convenit ei, tamen diversum est esse aliquid, scilicet habendo aliquid praeterquam quod ipsum est, ut in 3" hebdomade, et esse aliquid in eo quod est, hoc est in participando ipso esse, ut in 2" hebdo-Imade. Et in quo est diversum, subiungit: Illic [60] enim, scilicet in primo membro, accidens, hic vero, in secundo membro, substantia significatur. Quod multum notandum est ad propositum nostrum quod esse non sit accidens, sed idem re cum essentia reI. | |
Et hoc est quod magis exprimit hebdomas sequens: Omne quod est subsistens, participat eo quod est, esse, non quidem ut per hoc sit aliquid album, nigrum aut huiusmodi, sed solummodo ut eo sit, alio vero, ut accidente, participat ut eo aliquid sit, ut ens album vel nigrum ac per hoc, quod illa participatio qua est simpliciter, prior est naturaliter quam illa qua est aliquid: id quod est, participat eo quod est, esse ut sit. Est vero prius naturaliter, ut deinde per consequens participet, mediante esse, aliquo quolibet, quo sit aliquid ut accidente, in quo aperte declarat quod esse non sit accidens. | |
Sequitur 6" hebdomas, propter solutionem ultimae rationis, fundatae super 7am hebdomadem. Dicit ergo: Omne simplex, cuiusmodi est solus Deus et divinae personae secundum COMMENTATOREM,esse suum et id quod est, unum habet, quia in Deo idem sunt omnino esse et essentia, et re et intentione, ut in aliis quaestionibus expositum est. Omni autem composito, ut omni creaturae, aliud est esse, aliud quod est, non re sed intentione, inquantum quod est, ad esse et non [61] esse indifferens est. Quae diversitas in Deo non cadit, ut dictum est, quia, ut dicit COMMENTATORde creatura: quoniam alio est, alio aliquid est, et si non ex diversis subsistentibus constat, ipsum concretum atque compositum est. Et haec est illa compositio quae est ex esse et essentia. |