Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 10
From The Logic Museum
< Authors | Henry of Ghent | Quodlibeta | Quodlibet I
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
QUAESTIO 10 UTRUM MATERIA POSSIT EXISTERE PER SE SINE FORMA | |
Sequuntur quaestiones de creatura in speciali. | |
Et proponebatur una quaestio de primo principio materiali, scilicet de hyle, primordiali materia, plures vero de ultimo principio formali, scilicet de anima rationali, et plurimae de composito ex utroque, scilicet de homine. | |
De materia erat quaestio utrum posset existere per se sine forma. | |
Et arguebatur quod sic, quia magis remotum est accidens a per se subsistente cuiusmodi est substantia, quam materia, quia materia substantia est et pars substantiae compositae, non sic accidens. Ergo magis potest materia per se subsistere quam accidens. Sed accidens potest per se subsistere, ut in sacramento altaris. Multo fortius ergo et materia potest per se subsistere. | |
Contra. Materia id quod est, in potentia est, nullum habens actum nisi a forma. Sed quod subsistit, in actu est. Materiam ergo per se subsistere, est non habens actum vel existens solum in potentia habere actum vel in actu existere, quae sunt incompossibilia. Ergo et primum. | |
[62] [SOLUTIO] | |
Hic primo oportet excludere falsam imaginationem quam habent quidam de materia, videlicet quod nihil sit nisi potentia quaedam et ita, quantum est de se, non est, quia quod solum est in potentia, in quantum huiusmodi, non est, ita quod in sui natura tantum appropinquat non enti, quod si careat forma, statim cadat in non ens. | |
Unde PLATO debilitatem esse materiae tangens, in 11° Timaei dicit quod mira quadam et incomprehensibili ratione inter nullam et aliquam substantiam posita videtur. Et secundum AUGUSTINUM,XIIO Confessionum, <cap.o 6°> : Prope nihil erat, quod informe erat, iam tamen quod informari poterat: fecisti de nulla relpaene nullam rem. Unde et AUGUSTINUSdixit se quandoque putasse nihil eam esse posse nisi sub forma, cum dixit XIIO Confession um, < cap.o 4°>. Suadebat vera ratio, ut omnis formae qualescumque reliquias omnino detrahere si vellem, prorsus omnino informe cogitarem, et non potui. Citius enim non esse censebam quod omnino forma privatur, quam cogitarem quiddam inter formam et nihil, nec formatum, nec nihil, informe prope nihil. Si dici potest 'nihil aliquid' et 'est quod non est', hoc eam dicerem. Unde et propter praedicta dicit A VICENNAin VO [63] M etaphysicae suae: Materia est quiddam quod non habet esse per se ullo modo, nec est in eflectu nisi per formam. | |
Et quamquam materia ita sit prope nihil, quod sit media inter ens actu perfectum sub forma et non ens, ipsa tamen in sua natura aliquid est, secundum quod dicit AUGUSTINUS, XIIo Confessionum, < cap.o 3°> : Non est corpus, non forma, non color, neque species, non tamen omnino nihil. Et id quod est, a Deo factum atque creatum est, secundum quod dicit, ° Super Genesim, cap.o 19°: Nec dubitandum ita esse utcumque istam informem materiam pro-Ipe nihil, ut non sit facta nisi a Deo, et hoc ita quod, licet fecerit eam sub forma, ut simul tempore fuerint semper materia et forma, origine tamen et natura prius est esse et creatio materiae, quam formae in ipsa, ut non tam creata, sit in materia quam genita de materia, secundum quod dicit XIIIO Confessionum, < cap.o 33° >, loquens de forma: Non de nihilo a Te facta sunt sed de concreata, id est, simul a Te creata materia, quia eius informitatem sine ulla interpositione temporis formasti. Nam cum aliud sit caeli et terrae materies, aliud caeli et terrae species, materiam quidem de omnino nihilo, mundi autem speciem [64] de informi materia, simul tamen utrumque fecisti, ut materiam forma nulla morae intercapedine sequeretur. Et ° De Genesi contra Manichaeos : Etsi omnia formata de ista maTeria sunt, haec ipsa tamen materia de nihilo facta est. | |
Unde licet materia habet esse suum in composito, non tamen habet id quod est, a forma, sed tantum esse eius tale, quod scilicet sit pars compositi. Et hoc ideo quia forma est forma materiae, non autem causa formalis materiae sed solius compositi, secundum quod dicit AVICENNA in VIO Metaphysicae suae: Forma non est nisi .formalis causa compositi ex materia et forma. | |
Ergo forma non est nisi forma materiae et non est causa formalis materiae. Nec solum materia aliquid est praeter id quod est forma, sed etiam in quantum est aliquid boni, est differens a bono quod est forma. Et hoc a Deo est, secundum quod dicit AUGUSTINUS De natura boni: Hylem dico quandam penitus inlormem et sine qualitate materiam, unde istae quas sentimus qualitates .formantur, quae non per aliquam speciem sentiri, sed < per> omnimodam speciei privationem cogitari vix potest. Habet enim et ipsa capacitatem .formarum; nam si capere ab artflice .formam non posset, nec materies utique diceretur. Porro si bonum aliquod est forma, procul dubio aliquod bonum est etiam capacitas .formae. Et De vera religione: Bonum est formatum. Non nullum ergo bonum est capaQUODLIBET [65] citas formae et ideo bonorum auctor omnium qui praestitit formam, fecit etiam posse formari. | |
Quia igitur materia non ita est prope nihil nec ita in potentia, quin sit aliqua natura et substantia quae est capax formarum, differens per essentiam a forma, nec habet esse suum quo est quid capax formarum, a forma sed a Deo, et immediatius quam forma ipsa, ita quod ipsarum formarum productio quodam modo magis proprie poterit dici formatio quaedam de ipsa materia quam creatlio, non est dicendum propter debile esse et potentiale materiae, quod omnino possibilitas esse eius simpliciter dependeat a forma, sed magis e converso; immo ipsa est susceptibilis esse per se tamquam per se creabile et propriam habens ideam in mente creatoris. | |
Et licet secundum communem cursum institutionis naturae sic sit facta ma- teria ut aliqua actione naturae non possit omnino spoliari forma, quia actione pura naturae non est unius corruptio sine alterius generatio-Ine, tamen actione creatoris spoliari potest ab omni forma, ut illud quod formae est, dimittat suae naturae ne conservetur ab ipso, et ideo cadit in nihilum, illud autem quod materiae est, in esse conservet per se, cuius ipsa est susceptibilis. Non enim minus potens est Deus materiae esse conservare quam ipsam creare, immo si non conservaret, nec in composito staret; nec minus potens est eam per se creare quam esse formae in composito concreare, cum natura et origine eius esse in actu creationis compositi praecedat esse formae et compositi, licet non tempore, ut dictum est. | |
Simpliciter ergo dicendum, quod actione divina supernaturali [66] materia potest per se subsistere nuda ab omni forma, et hoc multo magis quam accidentia, ut dicit ratio ad hoc inducta. Unde qui modo negant materiam Dei actione posse stare sine forma, nisi esset clarum quod fide tenendum est quod accidentia subsistunt sine subiecto in sacramento altaris, multo magis negarent Dei actione accidens posse stare sine subiecto. | |
[AD ARGUMENTA] | |
Ad argumentum philosophicum quo vane sustentati sunt quod materia de se est in potentia, nullum habens actum sine forma et esse subsistens est in aliquo actu quia esse est actus entis, etc.: ut argumentum istud intelligatur procedere ex defectu philosophiae non determinantis omnem modum essendi, non autem ex contrarietate eius ad theologicam veritatem, sciendum, secundum quod dicit COMMENTATOR super secundam hebdomadem BOETHII, quod in philosophia et in theologia esse simpliciter et esse aliquid circa quam-Icumque rem multipliciter dicuntur. | |
Nam in theologia quod aliquid dicitur 'esse', hoc intelligunt theologi quadam extrinseca denominatione ab esse primi principii, qua scilicet participant divino esse in quantum sunt similitudo quaedam divini esse, ut dictum est supra, quod autem dicitur 'aliquid esse', ut homo vel corpus vel aliquid huiusmodi, hoc dicunt ei convenire quadam denominatione intrinseca a natura suae essentiae. Verbi gratia, non dicunt theologi quod corpus habet 'esse' corporeitate, sed 'esse aliquid', nec homo habet 'esse' humanitate, sed 'esse aliquid'. Et eodem modo unumquodque aliorum [67] partIclpatione quadam esse primi principii dicitur esse simpliciter, ex natura autem quadam sui generis dicitur 'aliquid esse'. Philosophi vero eodem dicunt rem quamlibet esse et aliquid esse. | |
Unde theologus non diceret esse simpliciter convenire aequivoce novem generi bus entium, quia esse simpliciter eadem ratione habent participatum, sicut et ipsum esse divinum quod participant, est unum et idem, in quo esse ideale diversarum rerum est unum et idem, licet ideae ut respiciunt diversas essentias rerum, per quas res diversimode habent esse aliquid, dicuntur esse diversae in Deo. Quare tamen ens non possit dici genus a theologo, ratio est quia esse nihil rei praedicamentalis dicit super rei essentiam, ut dictum est, et ita per differentias contrahi non potest, ut in aliis quaestionibus nostris est declaratum. Philosophus autem dicit esse aequivoce convenire novem generibus, quia non est idem neque eiusdem rationis in novem generi bus, quia diversae sunt rerum essentiae quibus secundum ipsum habent non solum quod sint aliquid in suo genere, sed quod sint simpliciter. | |
Est igitur secundum iam dicta in materia considerare tri-Iplex esse: esse scilicet simpliciter, et esse aliquid duplex, unum quo est formarum quaedam capacitas, aliud quo est compositi fulcimentum. Esse primum, quo materia habet dici 'ens simpliciter', habet participatione quadam a Deo, in quantum per creationem est effectus eius sicut [68] et alia, ut dictum est. Esse secundum, quo materia est capacitas quaedam, habet a sua natura, qua est id quod est, differens a forma. . Et loquendo de tali esse, esse sunt diversa quorumcumque essentiae sunt diversae. Esse tertium non habet materia nisi per hoc quod iam capiat in se illud cuius de se capax est. Unde et id quod capit, dat ei tale esse et quia illud forma est, quae non potest dare alteri nisi quod habet, esse igitur quod habet forma ex natura essentiae suae per hoc quod perficit potentiam et capacitatem materiae, communicat materiae et toti composito. | |
Et tale esse est illud quod materia habet in actu et per quod habet actualem existentiam, secundum aliam autem est in potentia ad actualem existentiam, ita quod quantum est ex aptitudine naturae suae, nisi supernaturaliter conservetur, desinere esse sub forma est ei desinere esse simpliciter, sicut accidenti desinere subiecto in esse, est desinere ei esse simpliciter. | |
Unde philosophi respicientes ad naturalem materiae aptitudinem solum, dicunt quod materia est in potentia et non habet ipsum nisi per formam, secundum quod dicit COMMENTATOR super principium IIi D e a n im a : Materia nullum habet esse in actu in naturalibus secundum quod est materia, et esse non est in actu nisi formae. | |
Et hoc valde manifestum est informis rerum simplicium, quoniam cum fuerit sublata, nihil remanet. Quod verum est quantum est de naturali apti tudine, qua non habet se aliter ad esse quam quatenus habet sub forma esse, sicut accidens quatenns habet in subiecto esse. Aliter enim com poQUODLIBETI [69] situm ex materia et forma non esset unum nISI sicut aggregatum, secundum quod docet PHILOSOPHUS cum dicit in principio oe De anima: Non oportet quaerere si unum est anima et corpus, sicut neque ceram et figuram, neque omnino uniuscuiusque materiam et id cuius est materia. Hoc enim 'unum' et 'esse' cum multipliciter dicatur, quod proprie est, actus est. | |
Vult ergo aperte quod aliquod aliud sit esse quam quod est actus, licet illud sit magis proprie, quantum perfectior in essentia est natura formae quam materiae, et quod illud esse formae sit illud quod communicatur materiae et toti composito, per quod habet esse unum simpliciter, quia aliter non esset nisi unum aggre- gatione propter aliud esse quod est proprium materiae, ab illo quod habet a forma. Aperte dicit COMMENTATOR exponendo praedicta verba PHILOSOPlIl: Haec, inquit, nomina 'unum' et 'ens', licet dicantur pluribus modis, tamen prima perfectio in omnibus istis, scilicet forma, magis digna est ut habeat hoc nomen, scilicet 'unum et ens'. Congregatum enim non dicitur unum nisi propter unitatem existentem in forma et materia 11011 dicitur hoc nisi per formam. | |
Et si materia et forma essent in composito existentes in actu, tunc compositum diceretur unum, sicut dicitur de rebus quae sunt secundum contactum et ligamentum [70] unum. Modo autem, quia materia d(ffert a forma in composito et compositum non est ens in actu nisi per formam, tunc compositum non dicitur unum nisi quia forma sua est una. Bene verum est ergo quod materia de se est in potentia ad actum quem in composito nata est recipere a forma. Tali enim esse materia de se est in pura potentia et non est in actu nisi per formam, quia causa actus in composito non est nisi per formam. | |
Nihilominus' tamen ipsa, ut est effectus quidam per creationem, potens est supernaturaliter, si ei detur, habere esse simpliciter, non a forma, participando in sua essentia divino esse. Ipsa etiam, Deo conservante, quod in ipsa potest creare absque omni actione formae, potest habere a sua natura, quod sit aliquid in actu subsistens, licet non in tam perfecto actu qualem habet in composito sub forma, quia suus actus proprius est in potentia ad illum actum ulteriorem, secundum quod dicit AVlCENNA in VO Metaphysicae : Materiam intelligimus esse causam, quae est pars essentiae rei in qua est et in qua requiescit potentia esse eius, et PHlLOSOPHUS ipse dicit in IXO Metaphysicae : Et etiam quod materia est in potentia, non impossibile est ut veniat ad formam .. et cum fuerit in actu, tunc erit in forma. Ubi dicit COMMENTATOR: Et materia dum est in potentia, non est perfecta neque habet esse quod habet forma .. et cum venerit ad actum, tunc perficitur per formam et habet esse quod habet forma. Aliter [71] enim materia cum forma non constitueret vere unum compositum, ut dictum est. | |
Sed forte dicet aliquis quod, si materia de se habet aliquem actum existentiae, quamvis perfectiorem habet a forma, saltem duplex erit' actus in composito: unus perfectus formae, alter imperfectus materiae, quem non includit in sua essentia ille actus perfectus, sicut nec ipsa formae essentia includit in se essentiam materiae; et ita nullo modo poterit compositum esse unum nisi aggregatione et ita lJ)er accidens. | |
Dicendum secundum praedicta quod verum esset si materia actum suum, quem potest habere actione divina supernaturali oboedientia, nata esset habere ex sua rtatura et haberet illum in composito ad modum quo materia artificialium, quia de se habet actUm proprium quem habet sub forma ar-Itificiali. Tunc enim, sicut compositum ex materia et forma artificiali est per se ens et unum per materiam, per accidens autem per formam accidentalem, sic compositum ex materia et forma naturali esset ens et unum per se propter materiam, per accidens autem propter formam, et essent duo esse substantialia aggregata aut formae essent accidentia ut dixerunt Antiqui. | |
Nunc autem, quia materia sub forma naturali actum illum non habet omnino sed solum actum formae, ad quem de natura sua est in potentia, ideo totum compositum est ens et unum propter formam solam et unum simpliciter, non aggregatione. | |
Unde sicut accidens quod potest divina virtute per se stare sine subiecto, cuius tamen esse ex natura sua non est nisi subiecto inesse, quamquam potest supernaturaJiter habere actum proprium, cum tamen non habet illum [71] in subiecto existens nec facit unum aggregatum cum subiecto ex duplici esse, sicut nec ipsa materia cum forma substantiali, ut dictum est, et quia actus proprius materiae est sic in potentia ad actum formae, et quod est actu, in quantum huiusmodi, vere est, quod autem solum est in potentia, in quantum huiusmodi, non est, non tamen est purum non ens, quia tunc nec in potentia esset, ideo verissima sunt omnia illa dicta de materia, quod est prope nihil, quod est inter ens et non ens, quod est aliquid nihil, et cetera huiusmodi. | |
Unde PLA TO, quaerens quae sit natura materiae, in n° T im a e i sibimet respondens dicit: Quam igitur eius vim quamve eius esse naturam putandum est? Opinor, omnium quae gignuntur, receptaculum est. Et cum velut in eius gremio formantur, ipsa informis manet, estque usus eius similis molli, cedenti quoque materiae, in quam imprimuntur varia signacula, moveturque et configuratur omnimode ab introeuntibus, ipsa nec formam nec motum habens ex sui natura, omni forma carens. | |
Ideoque neque terram neque aquam nec quidquam aliud ex his creatum appellandum est, sed invisibilem potius speciem quandam et informem capacitatem, mira quadam et incomprehensibili ratione inter nullam et aliquam substantiam nec plane intelligibilem nec plane sensibilem positam, sed quae ex his quae in ea commutantur, intelligi posse videatur, nec tamen nihil. Unde PLATO posuit talem materiam [73] infinito tempore praecessisse mundi factionem. Aequivocatio ergo et imperfecta determinatio veritatis in philosophia decipit credentes quod nullum sit esse neque aliquis actus aut aliqua existentia in actu nisi sit formae vel a forma, ut visum est. | |
[AD ARGUMENTA] | |
Et sic patent obiecta. |
|