Authors/Heytesbury/Sophismata/Sophisma 25

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[Vigesimum quintum sophisma]
[Omne verum et deum esse differunt]
[143rb] Omne verum et deum esse differunt.
Quod arguitur sic: omnis propositio et deum esse differunt, omne verum est propositio; ergo omne verum et deum esse differunt.
Consequentia apparet, et minor similiter. Et maior probatur sic: omnis propositio est, et deum esse est, et omnis propositio non est deum esse; ergo omnis propositio et deum esse differunt. Similiter: omnis propositio et deum esse sunt duo, et omnia duo differunt; ergo omnis propositio et deum esse differunt.
Consequentia apparet, et minor. Et maior probatur: deum esse est aliud quam propositio, quia deum esse est optimum esse, et nullum optimum esse est propositio, quia optimum potest esse licet nulla propositio sit; ergo ipsum non est propositio. Et arguitur tunc sic: nulla propositio est deum esse, et deum esse est aliud quam propositio; ergo omnis propositio et deum esse sunt duo vel saltem multa, et si sic, sicut argutum est, sequitur quod omnis propositio et deum esse differunt, quia omnia multa differunt.
Similiter: si non omne verum et deum esse differunt, et omne verum est et deum esse est; ergo verum et deum esse sunt idem.
Sed arguitur quod non: quia tunc sit A illud verum quod sit deum esse, tunc deum esse et A sunt idem.
Et arguitur quod non: quia necesse est deum esse, et non necesse est A esse; ergo deum esse et A non sunt idem.
Consequentia patet, et minor probatur: quia deus non potest non esse; ergo necesse est deum esse.
Similiter impossibile est deum non esse; ergo necesse est deum esse.
Consequentia patet, et minor istarum praemissarum probatur sic, ista scilicet ‘non necesse est A esse’: quia A est una propositio, et quaelibet propositio potest non esse sive sit in voce vel in scripto vel in conceptu, sicut est satis manifestum; ergo A potest non esse; igitur non necesse est A esse. Sequitur ergo quod deum esse non est A, quia tunc sicut necesse foret deum esse, ita necesse foret A esse, vel saltem A necesse foret esse, sed hoc antecedens iam patet esse falsum pro utraque sui parte; ergo et cetera.
Ideo si conceditur sophisma, arguitur quod sit falsum: quia aliquod verum et deum esse non differunt; ergo non omne verum et deum esse differunt.
Consequentia patet, et assumptum arguitur: quia deum esse est verum; ergo verum est deum esse; signetur ergo illud verum quod est deum esse, et certum est quod illud verum et deum esse non differunt; ergo et cetera.
Sed forte dicitur ad illud negando antecedens, scilicet quod deum esse est verum, et etiam negatur quod verum est deum esse, quia, ut communiter dicitur, nulla propositio est deum esse, quia nulla oratio verum vel falsum significans est deum esse, sed solum oratio infinitiva. Unde dicitur quod haec oratio ‘deum esse’ non significat aliquod verum vel falsum, quia ista non significat quod deus est, quia tunc foret haec convertibilis cum ista propositione ‘deus est’, et tunc proposita ista oratione ‘deum esse’ per se statim intelligeretur sicut statim intelligitur illa. Consequens falsum: quia ista est una oratio imperfecta.
Sed contra hanc responsionem arguitur sic: si non foret verum deum esse, et nullus scit nisi verum; ergo nullus scit deum esse; ergo nec eadem ratione[m] deus scit seipsum.
Etiam argitur sic: si [143va] deum esse esset talis oratio infinitiva; ergo eadem ratione hominem esse asinum esset oratio infinitiva ‘hominem esse asinum’, et tunc arguitur: ‘hominem esse asinum’ est talis oratio infinitiva, et tu potes facere talem orationem infinitivam et frequentissime fecisti et facies; ergo tu potes facere hominem esse asinum, et sic arguitur quod ego possum facere [te] esse asinum et ego possum facere te esse quodlibet, quod est impossibile.
Et consimiliter etiam sequitur quod nullus scit quod deus est: quia nullus scit hanc orationem quod deus est, quia notum est quod haec non est vera nec falsa, quia non est propositio, et si sic, sequitur quod haec propositio ‘deus est’ non significet quod deus est, quia illa solum significat verum. Quod deus sit non est verum, quia nulla propositio est quod deus sit, et breviter sequitur quod nec illa nec alia significet aliquid nec aliqualiter esse, quod est impossibile.
Ideo ab aliis dicitur aliter concedendo, scilicet quod deum esse est verum, et quod verum est deum esse, et quod propositio vera est deum esse, quia dicunt ipsi quod deum esse est hoc verum ‘deus est’. Unde sicut haec propositio ‘deus est’ est propositio vera, ita hoc dictum ‘deum esse’ est verum, et illud idem verum quod est haec propositio ‘deus est’.
Et confirmant ipsi hanc responsionem sic: scire deum esse est scire talem propositionem ‘deus est’, et credere talem ‘deus est’ est credere deum esse. Posito igitur quod Socrates sciret hanc propositionem ‘deus est’ sic significando, tunc Socrates sciret deum esse, et nihil sciret nisi illam propositionem ‘deus est’; ergo illa propositio ‘deus est’ est deum esse.
Sed contra hanc responsionem arguitur sic: ex hac responsione sequitur quod si nulla propositio foret, nihil foret, sed ista conditionalis est impossibilis, quia antecedens ipsius est possibile et consequens impossibile; ergo tota conditionalis est impossibilis, quia ista significat sicut non potest esse. Significat enim quod nihil est nisi propositio sit, sed non potest esse quod nihil foret si nulla propositio foret; ergo et cetera.
Et hoc assumptum ultimum probo: quia potest esse quod nulla propositio foret in voce nec in scripto nec in conceptu. Posset enim omne scriptum comburi, et omne animal silere; ergo posset esse quod nulla propositio foret, sed non posset esse quod nihil foret; ergo et cetera. Et quod illa conditionalis sequitur ex illa responsione arguitur sic: quia illa responsio ponit quod deum esse non sit aliud quam illa propositio ‘deus est’. Ponatur ergo quod nulla propositio foret, tunc sequitur quod deum esse non est verum, nec tunc possibile foret deum esse.
Consequentia arguitur: quia ista responsio ponit quod non foret verum deum esse nisi talis propositio foret vera ‘deus est’; ergo consequenter respondendo illa dicta positio haberet ponere quod illa propositio ‘possibile est deum esse’ significat quod propositio est possibilis quae significat deum esse; si ergo nulla propositio esset, tunc nulla propositio foret possibilis quae significaret deum esse; ergo si nulla propositio foret, non foret possibile deum esse. Et sicut nunc arguitur si nulla propositio foret quod tunc deus non foret nec possibile foret deum esse, ita arguitur si nulla propositio foret, tunc non foret aliquid nec possibile esset; ergo aliquid esse si nulla propositio foret nihil foret, quia si non foret possibile aliquid esse, tunc nihil foret; ergo a primo, si nulla propositio foret, nihil foret, sicut patet.
Similiter: posito quod haec propositio ‘deus est’ significaret unum impossibile, et cum hoc significaret deum esse, sequitur quod impossibile foret deum esse, quia propositio quae tunc significat deum esse est impossibilis; ergo impossibile est deum esse.
Consequentia arguitur per istam responsionem. Haec enim est causa sua quare verum est deum esse, quia propositio vera significat deum esse; ergo per simile, si propositio per se impossibilis significat deum esse, impossibile est deum esse.
Ideo adhuc ponitur alia responsio principalis ad illam propositionem ‘deum esse est verum’, concedendo eam et negando hanc propositionem indefinitam ‘verum est deum esse’, quia dicunt ipsi quod sequitur ‘omne verum est propositio, verum est deum esse; ergo deum esse est propositio’, et hanc consequentiam probant in quarto modo tertiae figurae.
Ipsi tamen negant hanc consequentiam ‘omne verum est propositio, deum esse est verum; ergo deum esse est propositio’, et causa est, ut dicunt, quia in prima propositione supponit iste terminus ‘verum’ pro propositione vera, et sic tantum distribuitur cum dicitur ‘omne verum est propositio’, sed in secunda propositione cum dicitur ‘deum esse est verum’, non supponit iste [143vb] terminus ‘verum’ pro aliqua propositione vera licet ibidem significat quamdam essentiam ex parte rei pro qua in prima propositione non supponit.
Unde aequivoce significat iste terminus ‘verum’ aliquam propositionem veram et quamdam essentiam ex parte rei. Et hoc ipsi dicunt universaliter esse verum ubi iste terminus ‘verum’ praedicetur de tali dicto ‘deum esse’, ‘hominem esse’, et sic de talibus. Numquam tamen, ut dicunt, significat iste terminus ‘verum’ sic quando supponit tamquam subiectum alicuius propositionis, sed tunc universaliter supponit pro propositione vera; et ideo est ista propositio falsa ‘verum est deum esse’, sicut et ista propositio est vera ‘deum esse est verum’, ut dicunt.
Sed contra hanc responsionem, licet ipsa inter ceteras praedictas sit probabilior, arguitur sic: si deum esse sit verum et non sit verum deum esse; ergo eadem ratione deum esse est necessarium et non est necessarium deum esse. Et similiter sequitur quod non sit possibile deum esse, et tamen deum esse est possibile: quia sicut ista positio ponit pro isto termino ‘verum’ quod ubicumque supponit vel stat in propositione tamquam subiectum eiusdem ipse supponit solum pro propositione vera, ita eadem ratione sequitur quod iste terminus ‘necessarium’ quando fuerit subiectum alicuius propositionis ipse tunc solum supponit pro propositio necessaria.
Et consimiliter de istis terminis ‘possibile’, ‘impossibile’; ergo sicut haec est falsa ‘verum est deum esse’, ita haec est falsa ‘propositio vera est deum esse’, ita haec est falsa ‘propositio necessaria est deum esse’ et huiusmodi; igitur sicut negatur quod verum est deum esse (quia nulla propositio vera est [deum] esse), ita debet negari quod necessarium est deum esse (quia nulla propositio necessaria est deum esse), et tamen foret concedendum quod necesse est deum esse, quia deus est et non potest esse quin deus sit.
Similiter arguitur contra istam responsionem vel opinionem: quia illa nullam auctoritatem adducit pro suo fundamento, sed solum unum dictum voluntarium quod repugnat communi modo loquendi tam auctorum quam etiam vulgarium; sequitur igitur quod illa sit insufficiens. Ideo dicitur ad sophisma in principio distinguendo de isto termino ‘verum’ eo quod potest accipi prout significat propositionem veram vel prout significat esse vere, et sic universaliter accipitur iste terminus ‘verum’ quando supponit vel praedicat respectu alicuius orationis infinitivae, cuiusmodi est haec ‘deum esse’, vel respectu alicuius orationis imperfectae, cuiusmodi est haec ‘quod tu curris’, ‘quod deus est’, et sic de talibus, ut cum dicitur ‘verum est quod tu curris’, ‘verum est quod deus est’. Non enim significat illud ‘verum [est] quod est deus est’ quod propositio est vera quae significat quod deus est, sicut nec ista ‘verum est deum esse’ significat quod propositio vera significat deum esse, sed utraque istarum solum significat quod deus est vere.
Et si arguitur ex illo quod dubito utrum ille terminus supponat pro propositione vera vel non; ergo et cetera, huic dicitur negando assumptum, quia ex communi modo loquendi quando iste terminus supponit vel praedicat, sicut prius dictum est, respectu talis orationis truncatae, non supponit nec potest sic supponere pro propositione vera nec ut sic significat propositionem veram, nec pro aliquo supponit determinate, sicut nec adverbia pro aliquo vel aliquibus supponunt, ut in ista ‘arguit bene’, iste terminus ‘bene’ pro nullo modo cetero supponit ibidem qui significetur per istum terminum ‘arguit’, sicut dicitur quod quando talis terminus ‘verum’ supponit respectu talis orationis truncatae, quoddam modo ipsam determinat et perficit, sicut aderbium determinat verbum, licet diversimode. Unde notum est quod haec oratio est imperfecta ‘deum esse’, ‘hominem currere’, et sic de talibus, et non indifferenter potest quilibet talis terminus perfici per quoscumque terminos.
Unde haec non est ita propria ‘deum esse est deus’ sicut haec ‘deum esse est verum’, ‘deum esse est impossibile’ et ‘deum esse est necessarium’, et sic de pluribus. Aliae tamen orationes truncatae non possunt omnino perfici per tales terminos ‘propositio’, ‘oratio’, ‘homo’, ‘asinus’, et sic de multis talibus terminis quorum nullo possunt huiusmodi orationes perfici sicut sunt illae ‘propositio est quod deus est’, ‘oratio est quod deus est’, ‘homo est quod Socrates currit’ ‘asinus est quod Plato disputat’: tales orationes non sunt propositiones, sed orationes imperfectae et non intelligibiles.
Et ideo satis patet quod termini sic supponentes in talibus propositionibus ‘verum est deum esse’ aliter [144ra] significant et supponunt quam faceret respectu unius simplicis praedicati vel si respectu consimilium terminorum aliter essent illi termini ordinati, quia haec propositio est satis intelligibilis ‘deus est homo’, ‘deus est asinus’, ‘asinus est propositio’, et sic de talibus.
Ideo per hoc dicitur ad sophisma quod accipiendo istum terminum [‘verum’] pro propositione vera, sicut oportet accipere ibidem de communi modo loquendi, est sophisma concedendum. Significat enim sophisma quod omnis propositio vera et deum esse differunt, et hoc est verum, sicut probant argumenta pro ista parte.
Et quando arguitur in oppositum quod non, quia deum esse est verum; ergo non omne verum et deum esse differunt, huic dicitur quod ibidem diversimode et aequivoce capitur ‘verum’ in antecedente et [in] consequente. In antecedente enim sumitur iste terminus ‘verum’ prout supponit pro esse vere, et in consequente pro propositione vera; et ideo non valet consequentia, sicut nec valet ista ‘deum esse est verum; ergo aliqua propositio et deum esse non differunt’, quia prima consequentia est convertibilis cum hac ultima; ideo sicut non valet prima, ita nec illa.
Sed tamen arguitur contra sophisma sic: deum esse nihil est; ergo nullum verum et deum esse differunt.
Consequentia patet: quia quae non sunt non differunt. Non entia enim non sunt differentia. Assumptum arguitur, scilicet quod deum esse nihil est: quia nihil est deum esse, quia si aliquid sit deum esse, vel est illud deus vel aliud a deo. Non [est] aliud a deo, quia tunc sequitur quod illud foret accidens in deo vel illud foret in aliquo alio a deo, consequens falsum pro utraque sui parte. Pro prima parte est illud falsum: quia nullum accidens est in deo, cum ipse sit simplex forma sine aliqua materia; ergo ipsum non est accidens in deo. Nec deum esse est accidens nec substantia in aliquo alio a deo, quia tunc sequitur quod cum deus non sit per aliquod aliud quam per seipsum, tunc deus esset per aliquod aliud quam per seipsum, quia si esse suum foret in aliquo alio ab eo, edem ratione foret in quolibet alio ab eo, quod est impossibile. Et si deum esse foret in aliquo alio ab eo, tunc deus foret modo per aliquod[1] aliud a se, quod est maximum impossibile.
Ideo si dicatur, sicut est dicendum, quod deum esse est deus est ens, contra: tunc sequeretur quod hominem esse est homo ens, et quod hominem currere est homo currens, et hominem esse bonum est homo bonus, et sic de talibus. Et tunc arguitur sic: hominem currere est homo currens; ergo possum facere te currere; ergo possum facere te currentem, et possum facere te esse bonum; ergo possum facere te existentem bonum, consequens falsum.
Pro isto dicitur negando quamlibet istarum consequentiarum, et dicitur quod solum sequitur quod possum facere te esse currentem vel quod tu sis currens vel quod tu sis bonus, et sic de talibus.
Non tamen sequitur hoc universaliter: unde non sequitur ‘possum te facere pertransire mille leucas; ergo possum facere quod tu sis pertransiens mille leucas vel quod tu eris pertransiens mille leucas’, sed sequitur quod possum facere quod tu pertransbis mille leucas, immo universaliter sequitur talis disiunctiva, nulla tamen pars illius disiunctivae sequitur universaliter ex tali antecedente, sed universaliter sequitur illa disiunctiva. Sequitur enim ‘possum facere te videre Romam et Oxoniam[2]; ergo possum facere quod tu videbis Romam et Oxoniam[3] vel quod tu eris videns Romam et Oxoniam[4]‘.
Et ex illo antecedente formaliter sequitur quod possum facere quod tu videbis Romam et Oxoniam, aliquando tamen non sequitur talis propositio de futuro ex alio antecedente consimili, quia non sequitur ‘possum facere me moveri in hoc instanti; ergo possum facere quod ero movens in hoc instanti vel quod movebor in hoc instanti, demonstrato instanti praesenti’, sed sequitur quod possum facere quod sum motus in hoc instanti; ideo, sicut prius dictum est, ex omni propositione tali bene sequitur disiunctiva talis cuius una propositio est de praesenti et alia de futuro, sed nec ex omni tali sequitur propositio de praesenti nec ex omni tali sequitur propositio de futuro.
Et ideo non valet huiusmodi consequentia prius facta ‘possum facere te currere; ergo possum facere te currentem’, sicut nec sequitur ‘possum facere postem esse dextrum; ergo possum facere postem’, et tamen postem esse dextrum est postes ens dexter, et notum est quod postes ens dexter est postes, sed sequitur quod possum facere quod postes sit dexter. Et si quaeritur tunc quid sit illud quod postes sit dexter, huic quaerenti [144rb] sit haec oratio vel hoc materiale respondetur quod est ista oratio truncata quod postes est dexter.
Et quaerenti distinctionem rei significatae per hanc orationem, respondetur dicendo quod haec oratio nullam rem significat, distinguendo rem contra vocem et contra conceptum, quia ipsa nihil significat nisi seipsam, sicut nec propositio aliqua.
Et ideo si propositio aliqua non fuerit aliquid, tunc illa propositio nihil significat. Unde nulla propositio in conceptu significat aliquid, quia nulla talis est aliquid, nec forte propositio in voce propter eandem causam, quia est impossibile vel difficile quod aliqua propositio vocalis sit aliquid, licet omnes syllabae vel omnes dictiones quae erunt vel quae sunt syllabae vel dictiones istius orationis simul maneant vel manebunt in aere.
Ex illo tamen non componitur aliquod vere unum: quia multae sunt syllabae et dictiones ibidem quae sunt diversae speciei, licet coextendatur vel una istarum immediate iuxtaponatur alteri earundem.
Ex illo tamen non notum est componi aliquod unum, sicut nec ex diversis contrariis accidentibus simul coextensis non componitur aliquod tertium accidens. Ex caliditate enim remissa extensa cum frigiditate remissa non componitur aliquod tertium, et sic de hac voce A simul extensa cum hac voce B non componitur aliquod unum; ergo nec ex eisdem successive una post alia immediate coextensa componitur aliquid[5] [unum].
Unde licet ex multis contrariis et specie differentibus natum sit componi aliquod tertium, non tamen ex omnibus in specie differentibus componitur aliquod tertium vere unum; et ideo est impossibile vel saltem difficile, sicut prius dictum est, quod oratio vocalis sit aliquid, nisi posito quod aliqua posset esse oratio vel propositio cuius quaelibet pars vel syllaba foret eiusdem speciei specialissimae, sicut foret aliqua alia eiusdem, sicut ponendo quod essent oratio A A A B B B, et quod haec forent propositiones, sed ex modo loquendi adhuc communiter tento, non sunt tales syllabae vel vocales oratio, nec ex eis praecise componitur aliqua oratio vel propositio, quia oratio est congeries dictionum vel scilicet aliquid compositum ex dictionibus vel dictiones congregatae, et omnis propositio vocalis est oratio.
Sed arguitur forte sic contra hanc responsionem quae ponit quod nulla propositio in conceptu vel in voce aliquid significat: quia omnis propositio significat verum vel falsum, et omne quod est verum vel falsum est aliquid; ergo omnis propositio est aliquid.
Similiter: omne verum vel falsum est aliquid vel aliqua, omnis propositio significat verum vel falsum; ergo omnis propositio significat aliquid vel aliqua, sed si aliqua propositio significat aliqua, ipsa significat aliquid (quia quod significat multa significat unum, ut videtur); ergo et cetera. Huic dicitur, sicut prius, quod nulla talis propositio significat aliquid vel aliqua.
Et ad ista argumenta similiter respondetur negando utramque consequentiam. Prima enim non valet: quia licet omne illud quod est verum vel falsum sit aliquid, tamen non omne verum vel falsum est aliquid. Nam in prima propositione distribuitur iste terminus ‘illud quod est verum vel falsum’, et notum est quod iste terminus supponit tantum pro vero vel falso quod est aliquid; et in secunda propositione distribuitur solum iste terminus ‘verum’, et ille supponit indifferenter pro vero quod est aliquid sicut pro vero quod non est aliquid.
Et ideo ista stant simul ‘omne verum est propositio’ et tamen ‘aliquid quod est verum non est propositio’; immo nihil quod est verum est propositio. Alia consequentia non valet: quid licet propositio significet multa, non tamen significat aliquod unum, sicut iste terminus ‘populus’ et ‘turba’ et multa huiusmodi, et breviter omnes termini pluralis numeri significant multa, et tamen nullus istorum significat aliquid, quia iste terminus ‘populus’ non significat aliquid, sed significat multa, et sicut iste terminus ‘homines’ significat multos homines et nullum hominem; et ideo non sequitur ‘propositio significat multa; igitur significat unum’. Posset etiam probabiliter sustineri quod nulla propositio significat aliquid vel aliqua, sive illa propositio fuerit unum aliquid sicut propositio in scripto, sive fuerit multa sicut propositio in conceptu vel in voce.
Et ad argumentum, quando arguitur quod sic, quia omnis propositio significat verum vel falsum, et omne verum vel falsum est aliquid vel aliqua; ergo omnis propositio [144va] significat aliquid vel aliqua, quod erat prius negatum, huic dicitur negando consequentiam ut prius.
Ideo forte magis apparenter arguitur contra illam responsionem sic: si omnis propositio significat verum vel falsum; ergo verum vel falsum significatur per aliquam propositionem, et si sic; ergo aliquid significatur vel aliqua significantur per aliquam propositionem, quia omne verum quod significatur per talem propositionem vel est aliquid vel aliqua. Si aliquid, tunc sic: hoc verum significatur per aliquam propositionem, et hoc verum est aliquid; ergo aliquid significatur per hanc propositionem; et si hoc verum sit multa, tunc arguitur ut prius: hoc verum est multa est hoc verum significatur per hanc propositionem; ergo et cetera.
Sed huic dicitur negando hoc antecedens, scilicet quod omnis propositio significat verum vel falsum, sed omnis propositio significat sicut falsum est esse vel sicut verum est esse, sed nulla propositio significat verum vel falsum, sicut est ponendum sustinendo illam responsionem, et haec glosa bene sufficit pro ista regula.
Vel potest dici, sed non ita probabiliter, negando istas consequentias factas sicut et illam ‘omnis homo significatur per istum terminum ‘homo’, et omnem hominem esse sanum vel aegrum est homo; ergo omnem hominem esse sanum vel aegrum significatur per istum terminum ‘homo’. Antecedens enim est verum et consequens falsum.
Maior enim est satis vera, et minor probatur ut prius: quia omnem hominem esse sanum vel aegrum est omnis homo ens sanus vel aeger, sed omnis homo ens sanus vel aeger est homo; ergo et cetera.
Et quod omnem hominem esse sanum vel aegrum sit omnis homo ens sanus vel aeger contingit probare sic ut probatur quod deus esse sit deus ens; ideo non sequitur ‘iste terminus
‘deus’ significat deum et deum esse est deus ens; ergo iste terminus ‘deus’ significat deum esse’, quia tunc significaret ille terminus omnino sicut prius significabat, scilicet deus est. Sic potest dici quod non sequitur ‘ista propositio ‘deus est’ significat hoc verum deum esse, et deum esse est deus; ergo haec propositio ‘deus est’ significat deum’, et tunc ultra, quia ista propositio non significat deum nec aliquid aliud iuxta istam responsionem; ideo ista propositio non significat aliquid.
Et si arguitur quod ista propositio significat aliud quam deum esse, quia significat seipsam sicut quaelibet res naturalis significat seipsam naturaliter, huic dicitur satis rationabiliter negando illam propositionem dicendo quod nulla res naturaliter corruptibilis significat seipsam naturaliter.
Paries enim non significat seipsum, sed intentio parietis canta a pariete significat ipsum parietem, et ‘homo’ non significat hominem, sed intentio hominis significat hominem, et sic de quacumque re naturali generabili et corruptibili, sed non de omni quia prima causa significat seipsam, et aliae intelligentiae inferiores, quia illae non sunt multiplicativae illarum specierum sicut sunt aliae res naturales; ideo potest dici quod significant seipsas, quia cognoscuntur proprie per suas essentias, licet ab homine non possunt cognosci, quia non multiplicant aliquas tales intentiones per quas cognoscitur quaelibet res incognita ab hominibus.
Et illa est causa quare nullum indivisibile potest cognosci ab homine, licet tamen homo cognoscat quod aliqua sunt indivisibilia, quia illa non sunt multiplicativa suarum intentionum sicut sunt aliae res naturales, sed hoc est extra sophisma praesens.
Ideo dicitur ut prius iuxta istam responsionem recitatam quod nulla propositio significat naturaliter seipsam: quia omne quod naturaliter significat aliquid, ipsum naturaliter est intentio vel similitudo naturalis illius rei quam ipsum significat, sed nulla propositio est sui ipsius naturalis similitudo; ideo nulla propositio naturaliter significat seipsam nec aliquid aliud naturaliter nec ex impositione significat propositio aliqua ipsam eandem propositionem [144vb] nec aliquod incomplexum nisi sit raro in casu aliquo obligatorio.
Ideo probabiliter potest sustineri quod nulla propositio significat aliquid, quod tamen videtur inconveniens apud vulgarem locutionem; ideo confirmando responsionem, modo loquendi communiter usitato melius est dicendum quod propositio significat aliquid vel aliqua, ponendo quod ipsa naturaliter significat seipsam sicut potest poni quod quaelibet res naturalis quae multiplicat intentionem suam naturalem per quam significat res ipsa significat etiam seipsam, quia illa multiplicat naturaliter intentionem suam per quam significat; et ideo quoddammodo significat seipsam.
Sed tunc forte quaeritur quare ista propositio in conceptu significat naturaliter seipsam cum ipsa scit intentiones et actus animae indivisibiles quae intentiones nullo modo sunt multiplicativae suarum intentionum sicut nec aliae res mundi indivisibiles multiplicant suas intentiones nec etiam illae possunt cognosci sicut prius tactum est; ergo non significantur per seipsas naturaliter, et si sic; ergo nec propositio in conceptu significat seipsam naturaliter. Sed huic dicitur quod pro tanto potest concedi quod illae propositiones significant seipsas naturaliter, quia per istas propositiones tamquam per causas efficientes partiales, licet remotas, potest homo scire quod ipse habet tales propositiones in conceptu, et cognoscere quod tales propositiones sunt.
Unde per talem propositionem in conceptu potest se scire homo, et scire quod sic est vel sic non est ex parte rei, ut per illam propositionem ‘Socrates currit’ scio Socratem currere et scio me scire Socratem currere, licet tamen non praecise sciam sic esse per illam, et cum scio me scire Socratem currere, discurro forte ulterius vel saltem possum discurrere ulterius per quod nunc scio Socratem currere postquam non scivi. Et tandem concludo quod scio sic esse per tales similitudines in conceptu meo quae sic significant, et sic cognosco tandem quod talis propositio est in conceptu meo; et ideo iuxta istum modum potest poni quod talis propositio significat naturaliter seipsam non ita manifeste sicut alia res extra significat seipsam.
Et quando arguitur quod ista propositio non potest cognosci per seipsam; ergo non significat seipsam, huic dicitur negando consequentiam, quia nullum indivisibile potest cognosci per aliam intentionem, ut prius dictum est, tamen iste terminus ‘indivisibile’ significat omne indivisibile; et ideo non valet iste modus arguendi.
Sed adhuc forte arguitur quod nulla propositio significat seipsam naturaliter, quia tunc non foret possibile quod aliqua propositio significaret deum esse vel hominem esse praecise, et sic de talibus, quia si sic, ponatur quod haec propositio ‘deus est’ significat praecise deum esse, et arguitur tunc sic: ista propositio significat praecise deum esse; ergo ista propositio non significat aliquid aliud quam deum esse, sed haec propositio est alia quam deum esse; ergo haec propositio non significat seipsam, et si sic; ergo non significat seipsam naturaliter.
Huic dicitur quod illus est concendemdum iuxta istam responsionem sustinendo quod quaelibet propositio significet seipsam; et ideo conceditur quod nulla propositio significet praecise deum esse vel hominem esse, quia sustinendo hanc responsionem oportet concedere hanc consequentiam ‘talis propositio significat seipsam; ergo ipsa significatur per seipsam’, et tunc arguitur sic ‘illa significatur per seipsam, et est alia vel aliud quam deum esse; ergo aliud significatur per seipsam quam deum esse, et si sic; ergo ista non praecise significat deum esse’; ideo sustinendo quod aliqua propositio naturaliter significat seipsam conceditur quod non est possibile quod aliqua propositio significet praecise deum esse nec praecise hominem esse animal, sed tamen est possibile iuxta eandem responsionem quod aliqua propositio significet praecise [145ra] chimaeram esse, hominem esse asinum, Caesarem fuisse, et sic de talibus multis quae esse non est aliquid.
Nihil enim est hominem esse asinum sicut nihil est chimaeram esse nec aliquid est Caesarem fuisse, quia hominem esse asinum non est homo ens asinus, quia nihil est homo ens asinus, nec chimaeram esse est chimaera ens, nec Caesarem fuisse est praeteritus Caesar, quia nihil est praeteritus Caesar, et sic de talibus multis.
Et ideo satis compossibile [est] illi responsioni quod aliqua propositio significat praecise chimaeram esse et hominem esse asinum, et sic de talibus, quia ista licet naturaliter significet seipsam cum hoc quod sic significat, tamen illa non significat aliud nec alia quam chimaeram esse, quia chimaera non est aliquid nec aliqua; ideo et cetera.
Sed contra hoc forte arguitur sic: si possibile sit quod aliqua propositio significet praecise chimaeram esse, ponatur quod aliqua propositio sic praecise significet.
Et arguitur quod non: quia ista tunc significat aliquid esse, quia tunc formaliter ex ista sequitur ‘chimaera est; ergo aliquid est’, sed significare aliquid esse est aliud quam significare chimaeram esse; ergo et cetera. Et consimiliter arguitur de quacumque tali. Illa enim propositio ‘homo est asinus’, si significet quod homo est asinus, significabit etiam quod homo est, sed significare hominem esse est aliud quam significare hominem esse asinum, quia unum est necessarium et aliud impossibile.
Contra illud quod dicitur nihil est Caesarem fuisse arguitur sic: necessarium est Caesarem fuisse, et omne necessarium est res necessaria vel propositio necessaria; igitur aliquid est Caesarem fuisse.
Ad hoc respondetur negando quamlibet istarum consequentiarum.
Unde primis duabus dicitur quod illae non valent: quia arguitur tamquam ex duabus indefinitis in prima figura. Arguitur enim sic: significare aliquid esse est aliud quam significare chimaeram esse, et ista propositio ‘chimaera est’ significat aliquid esse; ergo ista significat aliud quam chimaeram esse.
Ideo dicitur negando consequentiam ut prius: quia quamvis aliquod significare aliquid esse sit aliud quam significare chimaeram esse, non tamen quodlibet significare aliquid esse est aliud quam significare chimaeram esse, quia significare aliquid esse significando chimaeram esse est significare aliquid esse, et significare hominem esse significando hominem esse asinum est significare aliquid esse.
Et si quaeratur quid est significare hominem esse asinum et chimaeram esse, huic respondetur sicut superius ad consimiles rationes quaestionis dicebatur quod forte aliquid est significare hominem esse asinum et chimaeram esse, et forte nihil, quia forte propositio significans chimaeram esse est aliquid et forte propositio significans hominem esse asinum nihil est; et ideo forte significare chimaeram esse est aliquid et significare hominem esse asinum est aliquid, quia significare sic vel sic esse est propositio significans sic vel sic esse.
Unde si propositio significans sic vel sic esse qualitercumque erit aliquid, tunc significare sic esse est aliquid, et si nulla propositio sic significans sit aliquid, tunc nihil est significare sic esse; et tunc patet quod aliquod significare aliquid esse est significare chimaeram esse, quia aliqua propositio significans chimaeram esse est propositio significans aliquid esse, et ex hoc apparet qualiter non valeat consequentia prius negata.
Ad secundam formam, quando arguitur quod Caesarem fuisse est aliquid, quia Caesarem fuisse est necessarium, huic dicitur quod ista consequentia non valet, quia iste terminus ‘necessarium’ in isto antecedente non supponit pro propositione necessaria nec pro re necessaria; immo pro nullo supponit nec pro aliquo denotatur supponere. Significat enim propositio illa quod non potest esse quin Caesar fuit; et ideo non sequitur ‘necessarium est Caesarem fuisse; ergo aliquod necessarium est Caesarem fuisse’, sed illud consequens est oratio impropria nec est propositio, quia non est conveniens modus loquendi. Conceditur tamen quod necessarium est Caesarem fuisse, et nullum necessarium est Caesarem fuisse, sicut nihil est impossibile, et tamen impossibile est chimaeram esse et hominem esse asinum.
Posito enim quod nulla propositio sit, tunc nihil est impossibile, quia notum est quod nulla res naturalis, distinguendo rem contra vocem et conceptum, est impossibilis; ideo [145rb] si nulla propositio sit, nullum impossibile est, et tamen impossibile est chimaeram esse et hominem esse asinum, et sic de talibus.
Et si quaeritur ibidem quid est illud impossibile, respondetur quod nihil est tale impossibile, et consimiliter quod nihil est illud necessarium quod est Caesarem fuisse nec aliquid est illud verum quod est Caesarem fuisse nec est aliquid illud possibile est Antichristum esse, et tamen Antichristum esse est possibile, et similiter possibile est Antichristum esse, et sic de aliis, quia illa propositio ‘possibile est Antichristum esse’ solum significat quod potest esse quod Antichristus sit, et haec propositio ‘verum est Caesarem fuisse’ solum significat quod vere est ita quod Caesar fuit, et ista ‘impossibile est chimaeram esse’ solum significat quod non potest esse quod chimaera sit, et sic de omnibus talibus in quacumque materia signentur.
Sed forte tunc ex isto arguitur quod deum esse nihil est sicut chimaeram esse nihil est vel sicut Caesarem fuisse nihil est, quia si in hac propositione ‘verum est chimaeram esse’ et ‘verum est Caesarem fuisse’ non supponit iste terminus ‘verum’ pro aliquo, sic consimiliter eadem ratione iste terminus ‘verum’ in hac propositione ‘verum est deum esse’ pro nullo supponit; ergo nihil est deum esse sicut nihil est Caesarem fuisse.
Similiter: ita quod verum est Caesarem fuisse sicut deum esse, sed nihil est Caesarem fuisse; igitur nihil est deum esse.
Similiter: nihil est Caesarem fuisse, quia nihil est Caesar qui fuit, eadem ratione, posito quod nullum animal curreret, tunc nihil foret animal currens.
Ad hoc potest dici concedendo illas conclusiones, sed tamen sustinendo prius posita dicitur quod prima consequentia non valet, qua scilicet concluditur quod nihil est deum esse, quia nihil est chimaeram esse vel Caesarem fuisse. Non enim plus valet ista consequentia quam illa ‘nihil est chimaera nec aliquid est Caesar qui fuit; ergo nihil est deus’.
Et quando arguitur quod sic, quia iste terminus ‘verum’ non supponit pro aliquo in ista propositione ‘verum est chimaeram esse’; ergo nec in ista ‘verum est deum esse’, huic dicitur quod non valet consequentia, quia idem terminus respectu diversorum praedicatorum diversimode supponit, ut iste terminus ‘animal’ in ista propositione ‘omne animal fuit in archa Noe’ solummodo supponit pro animali quod fuit in archa Noe, et hoc accipiendo eam in sensu in quo est vera, et in hac propositione ‘animal est in praesenti instanti’ solum supponit iste
terminus ‘animal’ pro animali quod est. Et consimiliter iste terminus ‘aliquid’ in hac propositione ‘aliquid est chimaera’ pro nullo supponit, sed in hac propositione ‘aliquid est aliquid’ supponit iste terminus ‘aliquid’ pro omni quod est, quia subiectum supponit pro quolibet supposito sui pro quo verificatur ut sit praedicatum de eodem subiecto. Et illud potest persuaderi sic: in hac propositione ‘homo est Socrates’ non supponit iste terminus ‘homo’ pro quolibet homine, quia solummodo pro Socrate.
Probo: quia in propositione simpliciter convertibili cum hac propositione solummodo fit suppositio pro Socrate; ergo et cetera.
Ista consequentia apparet, et assumptum patet: quia in ista propositione ‘homo qui est Socrates est Socrates’ notum est quod fit suppositio solum pro Socrate, et haec propositio est convertibilis cum priori; igitur et cetera.
Minor probatur: quia sequitur formaliter ab uno convertibili ad reliquum ‘homo est Socrates; ergo homo qui est Socrates est Socrates’ et e contra, et ita conceditur quod cum homo currit, tunc si haec propositio sit sic significando ‘homo currit’, iste terminus ‘homo’ supponit pro aliquo, et si non curreret, tunc iste terminus ‘homo’ pro nullo supponeret, sicut nec iste terminus ‘homo currens’. Et consimiliter dicitur in proposito quod iste terminus ‘verum’ in hac propositione ‘verum est deum esse’ supponit pro esse diviso quod est aliquid, sed in hac propositione ‘verum est chimaeram esse’ pro nullo supponit, quia ibidem non supponeret pro aliquo nisi pro esse chimaerae, sed illud nihil est; ergo et cetera.
Sed contra illud forte arguitur quod verum est deum esse, et nullum verum est, quia esse divinum est, et nulla propositio vera est, posito quod nulla propositio vera foret, huic dicitur concedendo conclusionem propositam esse possibilem, scilicet verum est deum esse et nullum verum est; melius tamen esset [145va] distinguere de isto termino ‘verum’. Est enim terminus aequivocus, ut prius dictum est, ad significandum propositionem veram et ad significandum esse verum et ad significandum cum aliis terminis ubi nihil significat per se, ut cum prius dicebatur ‘verum est Caesarem fuisse’, ibi ille terminus ut sic nihil significat, quia non supponit ibidem pro aliquo nec denotatur supponere pro aliquo, et tamen tota ista propositio affirmativa est vera significans praecise sicut est.
Et supposita illa distinctione propter aequivocationem istius termini ‘verum’, satis probabiliter potest concedi quod verum est Caesarem fuisse et nullum verum est.
Et si arguitur quod sic, quia eadem ratione debet concedi quod necessarium est Caesarem fuisse et possibile est Caesarem fuisse, et tamen nullum necessarium est nec aliquod possibile est, huic dicitur quod hoc non sequitur, et causa est quia ex communi modo loquendi aequivoco, iste terminus ‘necessarius’ et iste terminus ‘possibilis’ per se positi significant res possibiles et necessarias sicut et propositiones possibiles et necessarias, sed sic non est de isto termino ‘verum’, quia ut communiter et semper quasi accipitur per se positus pro propositione vera, sicut prius dictum est, et non pro tali esse vere, sicut quando adiungitur tali dictioni ‘deum esse’, ‘hominem esse’, et sic de aliis.
Ideo sicut illa non stant simul ‘necesse est deum esse, et tamen nulla res necessaria est’, ‘possibile est deum esse, et tamen nulla res possibiles est’, sic nec est concedendum ista stare simul ‘necessarium est deum esse et possibile est deum esse, et tamen nullum necessarium vel possibile est’, quia ex hac ultima sequitur quod nulla res necessaria vel possibilis est; ideo et cetera.

Notes

  1. 360 aliquod corr.: aliquid V
  2. 361 Oxoniam corr.: Osoniam V
  3. 362 Oxoniam corr.: Osoniam V
  4. 363 Oxoniam corr.: Osoniam V
  5. 364 aliquid corr.: aliquod V