Authors/Heytesbury/Sophismata/Sophisma 24

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[Vigesimum quartum sophisma] Twenty fourth sophisma
[Omne animal fuit in archa Noe] Every animal was in Noah's ark
[141va] Omne animal fuit in archa Noe.
Posito casu communi, arguitur quod non: quia non omne animal fuit in archa Noe, quia tu non fuisti in archa Noe, et tu fuisti aliquod animal; ergo et cetera. Given its general acceptance [/] it is argued that not, because not every animal was in Noah's ark.  For you were not in Noah's ark, and you were an animal, therefore etc.
Similiter: antequam fuit archa Noe fuit aliquod animal corruptum, et illud numquam fuit in archa Noe; ergo et cetera. Similarly, before Noah's ark existed, some animal had died [corruptum], and that animal was never in Noah's ark, therefore etc.
Ideo si negatur sophisma, sicut est negandum, arguitur tunc sic: animal fuit in archa Noe, et nullum fuit animal nec est aliquod animal quod scis non fuisse in archa Noe; ergo ex tibi dubio omne animal fuit in archa Noe. Therefore if the sophism is denied, just as it is to be denied, it is argued then as follows.  An animal was in Noah's ark, and nothing was an animal nor is an animal that you know not to have been in Noah's ark, therefore I doubt from you that every animal was in Noah's ark.
Si negatur minor, quia scis te non fuisse in archa Noe, contra: ex tibi dubio aliquando fuisti in archa una quae fuit archa Noe; ergo et cetera. If the minor is denied - for you know that you yourself were not in Noah's ark, against: ex tibi dubio aliquando fuisti in archa una quae fuit archa Noe; ergo et cetera.
Praeterea: aliquando fuit ita quod omne animal fuit in archa Noe; ergo omne animal fuit in archa Noe. Moreover, once it was the case that every animal was in Noah's ark, therefore every animal was in Noah's ark.
Consequentia apparet, et assumptum arguitur: in A tempore vel in instanti fuit ita quod omne animal est in archa Noe; ergo post A fuit ita quod omne animal in A instanti fuit in archa Noe. Consequentia ista arguitur: quia si in hoc instanti quod est praesens foret omne animal in ista domo, post hoc instans quod est praesens ita [est] quod ista domus continebat omne animal in hoc instanti. The consequence is evident, and the assumption as argued [as follows]. In time A or at some instant it was the case that every animal is in Noah's ark.  Therefore, after time A it was the case that every animal at instant A was in Noah's ark.  The consequence is argued, for in the instant that is the present, every animal was in that house, after that instant which is present it is the case that that house contained every animal in that instant.
Consequentia satis apparet intuenti; ergo a primo sequitur quod aliquando fuit ita quod omne animal fuit in archa Noe; ergo sophisma. The consequence is clear enough to one attending to it.  Therefore from the first it follows that it was once the case that every animal was in Noah's ark, therefore the sophism [is true].
Et si conceditur illud, contra: notum est quod ex casu sequitur oppositum. Necesse enim est iuxta casum communem [quod] antequam fuit archa Noe fuit aliquod animal corruptum, sicut prius est declaratum; ergo et cetera. And if that is conceded, against: it is know that from this case there follows the 
Praeterea arguitur communiter ad sophisma: omne animal quod fuit aliquando fuit in archa Noe, et omne animal quod fuit fuit aliquando; ergo omne animal quod fuit fuit in archa Noe. Consequentia nota est, et maior arguitur: quia omne animal quod fuit in A instanti fuit in archa Noe, ponatur, et omne animal quod fuit in A instanti fuit aliquando; ergo omne animal quod fuit aliquando fuit in archa Noe.
Praeterea, sicut prius est argutum: aliquando fuit omne animal in archa Noe.
Probatio: quia aliquando incepit omne animal esse in archa Noe, sed omne animal quod incepit esse in archa Noe fuit in archa [Noe]; ergo et cetera.
Assumptum arguitur sic: quia in A instanti fuit haec consequentia bona sic significando ‘si tunc fuisset, nunc est omne animal in archa Noe, et numquam prius [141vb] fuit omne animal in archa Noe; ergo nunc incipit omne animal esse in archa Noe’, et tunc fuisset illud antecedens verum sic significando sicut nunc significat; ergo et consequens, et si sic; ergo in A instanti incepit omne animal esse in archa Noe.
Similiter: tunc ista archa incepit continere omne animal.
Probo: quia ipsa continebat omne animal in A instanti, et numquam prius continebat omne animal; ergo tunc ipsa incepit continere omne animal, et si sic; ergo in illo instanti incepit omne animal esse in archa Noe.
Ad haec respondetur primo ad primum, quando arguitur “aliquod animal fuit in archa Noe, et nullum est animal quod scis non fuisse in archa Noe; igitur ex tibi dubio omne animal fuit in archa Noe”, dicitur quod non valet consequentia, sicut non sequitur ‘omne quod est animal scis fuisse in archa Noe; ergo omne animal fuit in archa Noe’, et sicut non sequitur ‘quemlibet hominem quem vides scis fuisse in ista domo; ergo quilibet homo visus a te fuit in ista domo’, [quia] heri forte vidisti unum hominem qui numquam fuit in ista domo.
Ideo si arguitur quod tu fuisti in archa Noe, ex tibi dubio sicut frequenter de visione[1] solet argui, huic dicitur quod non fuisti in archa Noe, et ex casu posito communiter sequitur quod non fuisti in archa Noe, quia iuxta casum istum communiter positum sequitur quod archa Noe fuit corrupta multis annis antequam tu fuisti, nec est concedendum quod plures possunt esse archae Noe iuxta casum istum; ideo et cetera.
Ad aliud, quando arguitur quod aliquando fuit ita quod omne animal fuit in archa Noe, huic dicitur negando istam.
Et ad argumentum, quando arguitur quod aliquando fuit ita quod omne animal est in archa Noe, huic dicitur quod iuxta casum istum communiter positum non sequitur illa, sed si ponatur casus aliquis ubi illa sequitur, tunc conceditur quod ita fuit quod omne animal est in archa Noe.
Et quando arguitur ex ista “ergo fuit ita quod omne animal fuit in archa Noe”, huic dicitur quod non valet consequentia, nec sequitur quod in A instanti fuit omne animal in archa Noe, quia ex ista sequitur alia principaliter intenta.
Et quando arguitur contra sic, quia sequitur ‘omne animal est in ista domo in isto instanti; ergo post hoc instans erit ita quod ista domus continebat omne animal in isto instanti’, huic dicitur quod ista consequentia est bona. Sed ex isto consequente non sequitur quod omne animal fuit in ista domo in isto instanti, nec quod in isto instanti fuit omne animal in ista domo, nec sequitur ‘ista domus continebat omne animal in isto instanti; ergo ista domus continebat omne animal’, sicut non sequitur ‘ista domus continebat omne animal quod fuit in isto instanti; ergo ista domus continebat omne animal quod fuit’. Arguitur enim ab inferiori ad suum superius cum distributione; ideo et cetera.
Et sic per omnia dicitur ad aliam formam communem, quando arguitur quod omne animal quod fuit aliquando fuit in archa Noe, quia omne animal quod fuit in A instanti fuit in archa Noe; ergo omne animal quod fuit aliquando fuit in archa Noe, negatur consequentia tamquam ab inferiori ad suum superius cum distributione, nec sequitur ‘omne animal quod fuit in A instanti fuit in archa Noe; ergo omne animal in A instanti fuit in archa Noe’, sed quod ‘in archa Noe fuit omne animal in A instanti’.
Ad aliam, quando arguitur quod omne animal fuit in archa Noe, quia omne animal incepit esse in archa Noe, negatur.
Quando igitur arguitur quod sic, quia aliquando fuit ita quod in praesenti instanti est omne animal in archa Noe, et numquam prius fuit omne animal in archa Noe; ergo tunc fuit ita quod in praesenti instanti incipit omne animal esse in archa Noe, huic dicitur concedendo illam consequentiam. Sed ex isto non sequitur quod aliquando incipit omne animal esse in archa Noe.
Superius enim frequenter negata est huiusmodi consequentia ‘aliquando fuit ita quod Socrates incipit esse omnis homo in Oxonia[2] vel tantus quantus est Plato; igitur Socrates aliquando incepit esse omnis homo in Oxonia[3] vel tantus quantus est Plato’, sic nec valet ista consequentia ‘in A instanti fuit ita quod iam incipit esse omne animal in archa Noe; igitur in A instanti incepit omne animal esse in archa Noe’, et sicut alias frequenter disputatum est, sicut nec valet consequentia ‘aliquando fuit ita quod Socrates incipit esse et cetera; ergo aliquando Socrates incepit esse et cetera’, sic nec sequitur ‘aliquando Socrates incepit esse et cetera; ergo aliquando fuit ita quod Socrates incipit esse et cetera’, nec sequitur ‘aliquando erit ita quod Socrates incipit esse et cetera; igitur aliquando Socrates incipiet esse et cetera’ nec et contra. Ista omnia prius sunt dicta et [142ra] ideo transeo.
Ad ultimam formam, quando arguitur quod archa Noe continebat omne animal in A instanti et non prius; ergo omne animal incepit esse in archa Noe, dicitur negando consequentiam. Ipsa enim continebat omne animal in A instanti, quia ipsa continebat in A instanti omne animal quod fuit in A instanti, et sicut prius dictum est, non sequitur ‘ipsa continebat omne animal in A instanti; ergo ipsa continebat omne animal’.
Sed forte arguitur quod sic: quia aliter sequitur istud inconveniens quod post A instans continebat omne animal in A instanti, quae propositio dicitur esse impossibilis. Et consequentia arguitur: quia si non valeat ista consequentia ‘archa Noe continebat omne animal in A instanti; ergo archa Noe continebat omne animal’, hoc non foret nisi quia [quia] illud antecedens verificatur eo quod ipsa continebat omne animal quod fuit in A instanti, sed staret quod ipsa continebat omne animal quod fuit in A instanti licet ipsa non fuisset in A instanti sed postea; ergo et cetera.
Assumptum arguitur: potest enim imaginari quod ista archa non fuit in A instanti, sed per multos annos postea, et quod omne animal quod fuit in A instanti vixisset quousque illa archa fuisset preparata, et tunc intrasset quodlibet illorum animalium in istam archam, et tunc sequitur, iuxta sensum datum, quod in archa Noe fuit omne animal quod fuit in A instanti, et numquam nisi post A instans; igitur post A instans fuit quodlibet animal in A instanti in archa Noe; et per illud argumentum fuit omnis homo in A instanti in archa Noe.
Huic dicitur quod ista propositio non debet sic intelligi, scilicet ‘in archa Noe fuit omne animal in A instanti’ et ‘in archa Noe fuit omne animal quod fuit in A instanti’, sed ista significat quod in A instanti fuit omne animal quod fuit in A instanti. Et notum est quod ex ista numquam sequitur quod post A instans fuit omne animal in A instanti nec aliquod istorum praedictorum inconvenientium.
Sed forte arguitur ad principale sic: Socrates non fuit in archa Noe nec est in archa Noe nec erit in archa Noe, et tamen erit ita aliquando quod in archa Noe transfretavit Socrates, sed quando erit ita quod Socrates transfretavit in archa Noe, erit ita quod Socrates fuit in archa Noe; igitur aliquando erit ita quod Socrates fuit in archa Noe, et tamen adhuc non fuit in archa Noe nec est in archa Noe nec erit in archa Noe, immo quod plus est, nec Socrates est nec unquam erit. Si conceditur conclusio, contra: notum est quod claudit opposita.
Sequitur enim ‘si numquam fuit Socrates in archa Noe nec Socrates est nec erit in archa Noe, numquam erit ita quod ipse fuit in archa Noe’, sicut satis potest patere cuilibet intuenti. Et si sic; ergo per idem sequitur quod numquam erit ita quod ipse transfretavit in archa Noe.
Ideo si negatur illud tamquam impossibile, contra: ponatur gratia exempli quod Socrates transfretavit in archam Platonis, et quod Socrates non sit nec erit sed sit corruptum, et quod illa archa quae fuit Platonis nunc sit archa Noe, sicut posito quod Plato eam dedisset Noe. Tunc arguitur sic: in hac archa Socrates transfretavit, et haec est archa Noe; ergo in archa Noe Socrates transfretavit, consequentia nota est [et] antecedens sequitur ex casu; ergo et cetera.
Ideo quantum ad casum istum potest dupliciter responderi. Potest enim casus iste admitti gratia disputationis; quo admisso sequitur bene ultima conclusio, scilicet quod in archa Noe Socrates transfretavit, et tamen ipse non fuit in archa Noe nec est nec erit. 
Et si tunc arguitur sic: in archa Noe transfretavit Socrates; ergo Socrates transfretavit in archa Noe, dicitur negando consequentiam nec tenet illa per conversionem nec est illa propositio simpliciter convertibilis cum alia sicut nec istae ‘album fuit Socrates’, ‘album erit Socrates’, et sic de talibus multis. Si tamen ista debet omnino converti, potest dari ei huiusmodi conversio per terminos extraneos, scilicet ‘in archa Noe transfretavit Socrates; igitur archa in qua Socrates transfretavit est vel fuit Noe’, ‘album fuit currens; ergo quod fuit currens est vel fuit album’, ‘album erit Socrates; igitur quod erit Socrates est vel erit album’, et sic de talibus consimilibus. Iuxta veram et certissimam responsionem deberet casus iste positus negari.
Ponitur enim quod Socrates [142rb] transfretasset in archa quae est archa Noe, et aliquando fuit archa Platonis. Notum enim est quod illud non est possibile: quia Noe nec est nec poterit esse nec quod aliqua archa Platonis poterit esse archa Noe.
Unde, sicut dictum est alias diffuse, non sequitur ‘aliquis est homo qui vocatur Noe qui habet archam quae fuit archa alterius nautae qui vocabatur Plato, et in illa transfretavit unus homo qui vocabatur Socrates; ergo in archa Noe transfretavit Socrates’, quia sic contingit arguere quod Socrates erit asinus et Noe capra et Plato simia, quia forte talia animalia sic vocabantur; igitur ipsa erunt Socrates, Noe et Plato, quod est impossibile, quia tamen illa responsio non admittit argumentum; ideo non oportet tantum initi illi quin dicatur ad argumentum ut prius nisi responsalis fuisset in principio provisus de cautela posita in casu dato ita quod in principio negasset conclusionem sicut in rei veritate est neganda, et tunc simpliciter negata conclusione non debet simpliciter admitti casus nec antecedens ex quo sequitur illa conclusio negata si in principio negata sit illa conclusio exprimendo istam causam, scilicet quod Noe non potest esse nec eius archa.
Si opponens velit gratia disputationis quod Noe possit esse habendo multas archas, tunc debet admitti casus et respondendum est sicut dictum est. Et iuxta hoc arguitur sic: Socrates incipit esse in archa Noe in qua Socrates non incipit esse, et Socrates immediate post instans quod est praesens erit in archa Noe, et tamen Socrates distat ab archa Noe per mille leucas, et Noe numquam habebit nisi unam archam nec habet.
Ex isto etiam sequitur vel cum isto stat quod Socrates incipit esse in archa Noe, et tamen ipse non incipit esse in archa aliqua quae fuit archa Noe nec in archa aliqua quae est archa Noe nec in archa aliqua quae erit archa Noe.
Quod omnia haec sint possibilia arguitur sic: ponitur gratia exempli quod Noe habeat unam archam distantem a Socrate per mille leucas et quod Socrates habeat unam archam in qua ipse navigat versus Noe, et sic convenisset prius quod immediate post A instans debuit ista archa quae nunc est Socratis esse archa Noe et e converso de Socrate. Quo posito, sequitur prima conclusio, scilicet quod Socrates incipit esse in archa Noe in qua non incipit esse, quia tunc incipit Socrates esse in archa Noe et in nulla archa incipit esse, quia Socrates non incipit esse in ista archa in qua ipse nunc est nec in aliqua alia archa, ut pono; ergo et cetera.
Similiter: Socrates non est in archa Noe in qua ipse non incipit esse, et immediate post instans quod est praesens Socrates erit in archa Noe in qua non incipit esse; ergo Socrates incipit esse in archa Noe in qua non incipit esse.
Secunda conclusio probatur sic: Socrates nunc non est in archa Noe, et immediate post instans quod est praesens Socrates erit in archa Noe; ergo Socrates incipit esse in archa Noe, consequentia nota est, et antecedens ponitur in casu. Ponitur enim quod illud instans iam sit, et tunc sequitur iuxta casum positum quod illa archa in qua modo navigat Socrates immediate post hoc erit archa Noe; ergo et cetera. Quod Socrates distet ab archa Noe per mille leucas ponitur etiam in casu; ergo et cetera.
Sequitur etiam tertia conclusio, scilicet quod Socrates incipit esse in archa Noe, et tamen ipse non incipit esse in archa quae fuit Noe nec quae est archa Noe nec quae erit archa Noe. Ipsa enim archa de qua fit sermo nec fuit archa Noe nec est archa Noe nec poterit dici quod ipse incipit esse in archa quae erit archa Noe, quia ipse nunc est et prius fuit in archa quae erit archa Noe, sicut satis patet ex casu posito.
Et idem sequitur in aliis terminis communibus, scilicet quod Socrates incipit esse animal album, et tamen Socrates non incipit esse aliquod animal quod est nec quod fuit album nec quod erit album; immo quod plus est, Socrates non potest incipere esse animal quod est vel quod fuit vel quod erit album, et tamen Socrates incipit esse animal album; ideo Socrates incipit esse animal album quod Socrates non incipit esse.
Item, ex casu isto posito sequitur illa conclusio quae communiter solet proponi contra hoc sophisma, scilicet quod Socrates non est in archa Noe et erit in archa Noe, et tamen nec illa movebitur ad illam nec ille ad illam, et quod aliquando Socrates erit in archa Noe et postea extra archam Noe, et tamen nec ille recedet ab illa archa nec e contra, immo quandocumque Socrates [142va] erit in archa Noe portabit illum. Haec et multa alia similia his sequuntur ex casu posito et multis aliis casibus, sicut patet intuenti.
Item, ad principale arguitur sic: si archa Noe fuit, et aliqua aqua sufficiebat portare illam et non quaelibet; ergo aliqua fuit minima quae sufficiebat portare illam per tempus vel maxima quae non sufficiebat portare illam per tempus. Ponitur enim quod difficilius sit portare eam per horam quam per medietatem eiusdem horae, et sic de quolibet tempore sicut quod difficilius sit portare illam per maius tempus quam per minus.
Isto posito, vel est dare minimam quae sufficit portare illam vel maximam quae non sufficit portare illam. Si detur minima, contra: sit illa B, tunc B per aliquod tempus sufficit portare, sit illud gratia exempli A, tunc si illa B aqua sufficit per A tempus portare archam illam et facilius sufficit per medietatem A temporis quam per totum A; ergo minor aqua sufficit portare illam per medietatem temporis eiusdem; igitur B non est minima aqua quae sufficit portare illam per aliquod tempus. Si detur maxima quae non sufficit portare illam per tempus, sicut est faciendum, contra: tunc sit illa A, tunc A non sufficit portare illam archam; ergo illa aqua non obstante descendet illa archa.
Et arguitur quod non: quia si sic, tunc descenderet infinita tarditate, quia cum nulla maiori aqua sufficit ipsa descendere; ergo cum illa descendet ita tarde sicut ipsa potest descendere [ergo cum illa descendet ita tarde sicut ipsa potest descendere] cum aliqua, sed infinita tarditate potest ipsa descendere; ergo illa descendere potest infinita tarditate, consequens falsum et impossibile.
Sed pro isto dicitur breviter quod ceteris paribus infinita tarditate incipit descendere continue velocitando motum suum; et ideo non sequitur quod descendet infinita tarditate nec per tempus nec per instans; immo infinita tarditate descendet ipsa per tempus et per instans, quia aliqua tarditate et in triplo maiori et in quadruplo, et sic in infinitum.
Sed contra illud forte arguitur ponendo quod sicut responsalis ponit ipsam archam continue velocitare motum suum ratione minoris resistentiae quod manente eadem proportione continue crescat resistentia per aliquid adveniens ad idem per novam aquam vel densationem eiusdem, et tunc sequitur quod illa aqua descendet infinitate tarditate continue per istam horam.
Sed huic dicitur quod ex casu isto satis bene sequitur illud impossibile, posito quod illa archa descendat cum illis circumstantiis non fortificata nec aliunde agitata ad descensum nisi a gravitate, sed illud antecedens tunc est ita impossibile sicut et consequens.
Potest tamen poni quod continue crescat ista resistentia in eadem proportione qua archa velocitaret motum suum ceteris paribus, et tunc notum est quod illa non descendet, sed sic poterit supportari per quodcumque tempus ipsa poterit esse.
Sed arguitur quod non: quia prius deducta illa augmentatione primo sufficiebat descendere in illa aqua, sed adhuc nulla facta augmentatione in resistentia non est illa fortior quam prius nec aqua debilior vel levior; ergo adhuc non obstante augmentatione fienda sufficit archa ipsa incipere descendere sicut prius.
Pro isto dicitur concedendo conclusionem, illam scilicet adhuc non obstante quod illa archa descendit, illa tamen sufficit descendere et etiam sufficit incipere descendere, sed illa non incipit descendere, quia immediate post hoc maior erit sua resistentia quam sua potentia ad descensum; ideo et cetera. 
Aliquando tamen forte est quod motor aliquis incipit movere aliquam resistentiam quam tamen pro tunc motor ille non sufficit movere nec sufficit incipere movere, ut posito quod tanta sit resistentia sicut virtus motoris, tamen quod resistentia incipiat debilitari per aliquid aliud ipsam remittens plus quam sit motor ille vel pars eius. Quo posito, notum est quod motor ille non est potens [142vb] incipere movere resistentiam illam, quia resistentiam aliunde non debilitatam non sufficeret motor ille iuxta conclusionem prius habitam movere; et ideo non sufficit motor talis movere; ideo et cetera.

Notes

  1. 357 visione corr.: risione V
  2. 358 Oxonia corr.: Osonia V
  3. 359 Oxonia corr.: Osonia V