Authors/John of Salisbury/Metalogicon/Liber 1/Caput 19

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

Chapter 19

Latin English
CAP. XIX. Quod figurarum perutilis est cognitio.
Disponit et tropos, id est modos locutionum, ut cum, a propria significatione ex causa probabili, sermo ad non propriam trahitur significationem: qualis est metaphora, metonymia et synecdoche, et similes, quas enumerare longum est. Sed et hi ad modum schematum privilegiati sunt, et solis eruditissimis patet usus eorum: unde et lex eorum arctior est, qua non permittuntur longius evagari. [0849C] Regulariter enim proditum est, quia figuras extendere non licet.
Si quis etiam in translationibus et figuris auctorum studiosior imitator est, caveat ne sit dura translatione figura inculta. “Virtus enim sermonis optima est perspicuitas et facilitas intelligendi.” Et schematum causa est necessitas, aut ornatus. Nam sermo institutus est, ut explicet intellectum: et figurae admissae, ut quod in eis ab arte dissidet, aliqua commoditate compensent. Horum autem maxime necessaria est cognitio, quia in omnibus quae praepediunt intellectum, tria solent prae caeteris accusari; haec autem sunt schemata adiunctis tropis oratorum, sophismata quae fallaciarum nube obducunt animos auditorum, et rationum diversitas, quae praeiacet in animo dicentis, et rectam [0849D] intelligentiae cognita parat viam.
Siquidem, ut Hilarius ait: “Intelligentia sumenda est ex causis dicendi;” alioquin etiam in Scripturis canonicis rixabuntur Patres, sibique erunt etiam evangelistae contrarii, si iudex insulsus, ad solam dictorum superficiem, et non ad dicentium mentes aspiciat. Hoc itaque perversi ingenii est, et suum aspernantis profectum. Nonne Salomon, non modo in eodem libro, et in eadem pagina, sed etiam continuis versibus, dicit: Ne respondeas stulto secundum stultitiam suam, ne efficiaris ei similis; et: Responde stulto secundum stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur? (Prov. XXVI.) Itaque regulae sciendae sunt, ut ad illas constet, quid in sermone rectum sit, quid enorme; quia nisi ad regulam, prava non [0850A] corriges nulloque studio ignotum praecipitium declinabis. At in regulis, vix aliquid utilius aut compendiosius dixerim ea parte artium, quae dum figuras notat auctorum, virtutes et vitia sermonum luculenter ostendit.
Unde miror quare tantopere a coaetaneis nostris negligitur, cum utilissima sit, et compendiosissima, et fere ab omnibus scriptoribus huius artis diligentissime pertractata. Donatus, Servius, Priscianus, Isidorus, Cassiodorus, Beda noster, et alii quam plures, eam singuli tractant, ut nisi ex negligentia, ignota esse non possit. Quintilianus quoque dum hanc tradit, tantis effert praeconiis, “ut sine hac nec nomen professionis dicat constare grammatico, et frustra ad artis peritiam aspirare.” Verborum autem significatio diligentius [0850B] excutienda est, et quid sermo quilibet in se, quid ab adiunctis in contextu possit, solertius perscrutandum, ut sophismatum umbras, quae verum obnubilant, discutere possit.
Dicendi autem ratio pensanda est, “ex circumstantia dictorum, ex qualitate personae, ex qualitate auditorum, ex loco et tempore,” aliisque, vario modo, apud diligentem exploratorem, considerandis. Si quis autem his diligenter institerit, quae adversus tria intellectus repagula proposita sunt, profectum suum in scriptis et dictis intelligendis, et ipse mirabitur, et aliis venerabilis apparebit.

Notes