Authors/John of Salisbury/Metalogicon/Liber 1/Caput 4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

Chapter 4

Latin English
CAP. IV. Qualiter evaserint consortes erroris.
Caeterum huius sectae, post damnum temporis, [0830B] rerumque iacturam, et spes deceptas, et propositi sui solatio destitutas, multiplex usus emersit. Alii namque, monachorum aut clericorum claustrum ingressi sunt, et plerique suum correxerunt errorem: deprehendentes in se, et aliis praedicantes, quia quidquid didicerant, vanitas vanitatum est, et super omnia vanitas. Plerique, inquam, eo quod quidam, in sua perdurantes insania, tumidi vetusta perversitate, malebant desipere, quam ab humilibus, quibus Deus dat gratiam, fideliter erudiri; erubescebant enim formam discipuli, qui magisterii praesumpserant fastum.
Si mihi non credis, claustra ingredere, scrutare mores fratrum, et invenies ibi superbiam Moab, et eam intensam valde; ut arrogantia absorbeat fortitudinem eius. Miratur [0830C] Benedictus, et queritur quod, se quodammodo auctore, latet lupus in pellibus agninis: utique tonsuram et pullam vestem a supercilio distare causatur. Et, ut rectius dixerim, supercilium arguit, eo quod tonsurae vestibusque non consonet. Ritus observationum contemnitur, et sub imagine philosophantis, spiritus fallacis elationis obrepit.
Nota sunt haec, in omni veste, ac professione, vulgata. Alii autem, suum in philosophia intuentes defectum, Salernum vel ad Montempessulanum profecti, facti sunt clientuli medicorum, et repente, quales fuerant philosophi, tales in momento medici eruperunt. Fallacibus enim referti experimentis, in brevi redeunt, sedulo exercentes, quod didicerunt. Hippocratem [0830D] ostentant, aut Galenum; verba proferunt inaudita: ad omnia suos loquuntur aphorismos; et mentes humanas, velut afflatas tonitruis, sic percellunt nominibus inauditis. Creduntur omnia posse, quia omnia iactitant, omnia pollicentur. Duo tamen deprehendi eos fideliori tenuisse memoria, et frequentius in eorum operatione versari. Alterum quidem Hippocratis est (sed ibi vergit ad alium intellectum): “Ubi, inquit, indigentia, non oportet laborare;” et revera inopportunum et inofficiosum opinantes, dare operam indigentibus, et ei qui nolunt, aut nequeunt, vel solis verbis, eorum plene gratiam referre mercedis.
Alterum profecto est, non, quod meminerim, Hippocratis, sed diligentium adiecto medicorum: “Dum dolet, accipe.” Occasio [0831A] siquidem exigendi maxime opportuna est, cum dolor cruciat aegrotantem, sibique cooperantur languentis exulceratio et avaritia medentis. Si convalescit aeger, operam danti medico ascribatur; si deficit, eius invalescat auctoritas, qui hoc antea familiaribus suis revelavit. Siquidem impossibile est non evenire, quod de industria praevaticinatus est, cum huic sospitatem, isti sinistrum exitum pronuntiavit aegrotantis. Si evasurus est aeger, curatur facile; nisi quatenus incolumitatem eius medicus praepedit imperitus. Sin autem non, ut Sollius Sidonius ait, “occiditur officiosissime.” Quidni? Nunquid enim naturae secretos latentesque cuniculos deprehendet homo totius philosophiae ignarus? et qui nec recte loqui novit, nec recte intelligere quae scripta sunt [0831B] aut quae dicuntur, cum fere quot disciplinae sunt, tot sint linguae, et in ipsis plerumque auctoribus, non sit maior, in corporali compositione, diversitas facierum, quam in usu varietas linguarum? Homo enim homini assimilatur; sed nec gemelli invicem usquequaque se exprimunt. Vox voci conformatur interdum, sed nec sororum, et si vis, nec Musarum eadem etiam vocis agilitas. Consonant enim voces, sed dispares, ipsaque disparitas, suis coaequata proportionibus, est apta concentui, et quodammodo gratior, quam si identitatem pareret similitudo. Habent itaque linguae idiomata sua, et singuli suum loquendi modum, quem, qui ignorat, non magis commode philosophabitur, quam si picam, [0831C] humana conantem verba, velit homini coaequare. Alii profecto, similes mei, se nugis curialibus mancipaverunt, ut magnorum virorum patrocinio freti, possent ad divitias aspirare, quibus se videbant, et iudicio conscientiae, quidquid lingua dissimulet, fatebantur indignos.
Taceo vias istorum, quoniam eas Polycraticus noster diligenter exsequitur, etsi omnes plene non sufficiat indagare; hoc enim vires excedit humanas. Alii autem Cornificio similes, ad vulgi professiones, easque profanas relapsi sunt, parum curantes quid philosophia doceat, quid appetendum, fugiendumve denuntiet: dummodo: “rem faciant, si possunt, recte, si non, quocunque modo.” Exercent foenebrem pecuniam, alternis vicibus rotundaverant, adaequantes. Nihil [0831D] enim sordidum putant, nihil stultum, nisi paupertatis angustias, et solas opes ducunt esse fructum sapientiae. Siquidem celebre est in corde eorum, quod ait ethicus, etsi hoc eum, quia contemnitur, dixisse non noverint:
Et genus, et formam, regina pecunia donat,
Et bene nummatum decorat Suadela, Venusque: (HORAT., Ep. I, VI, 38.) Hoc autem quasi quadrivio, sibi utique necessario, evadebant illi repentini philosophi, et cum Cornificio, non modo trivii nostri, sed totius quadrivii contemptores. Nam, ut dictum est, aut sub praetextu religionis mergebantur in claustris, aut, sub imagine philosophandi et utilitatis publicae, confugiebant ad physicam; aut sub honestatis velamine, [0832A] quo splenderent et sublimarentur, se praeclaris domibus ingerebant; aut, sub obtentu necessitatis exercendique officii, dum lucrum sitiebant, multiplicis avaritiae voragine absorbebantur. Adeo quidem, ut sic proficientium philosophorum, aut, ut verius dixerim, deficientium collatione, quivis in turba profanae multitudinis, rudis ad flagitia videretur.

Notes