Authors/John of Salisbury/Metalogicon/Liber 1/Caput 5

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

Chapter 5

Latin English
CAP. V. Quantis viris, et cur, familia illa detrahere audeat.
Solebat magister Gilbertus (tum quidem cancellarius Carnotensis, et postmodum venerabilis episcopus Pictavorum) temporis eius, nescio ridens aut dolens insaniam, cum eos videbat ad studia, quae praedicta sunt, evolare, eis artem pistoriam [0832B] polliceri, quoniam illa est, ut aiebat, in gente sua, quae sola accipere consuevit omnes, aliis operibus aut artificio destitutos. Ars enim facillime exercetur, et subsidiaria est aliarum, praesertim apud eos, qui panem potius quam artificium quaerunt. Sed et alii viri, amatores litterarum (utpote magister Theodoricus, artium studiosissimus investigator, itidem Willelmus de Conchis, grammaticus, post Bernardum Carnotensem, opulentissimus et peripateticus palatinus, qui logicae opinionem praeripuit omnibus coaetaneis suis, adeo ut solus Aristotelis crederetur usus colloquio) se omnes opposuerunt errori.
Sed nec universi insanientibus resistere potuerunt: insipientes itaque facti sunt, dum insipientiae resistebant, [0832C] et erronei diutius habiti, dum obviare nitebantur errori. Verumtamen, fumus ille cito evanuit, et praedictorum opera magistrorum et diligentia redierunt artes, et quasi iure postliminii, honorem pristinum nactae sunt, et post exsilium, gratiam et gloriam ampliorem. Invidit Cornificius, et turpe reputans, ut senex mitteretur ad scholas et ut sensu puer appareret, senex aetate culpare coepit, quod se posse consequi desperabat. Sententias carpebat omnium, eo quod ei dissimiliter universi sentirent. Sic vulpes a desperatione cerasa culpat, et ut dici solet rusticano proverbio, quod negatur, ducit inutile.
Inde ergo irae, hinc lacrymae, hinc indignatio, quam adversus discipulos memoratorum sapientium concepit Cornificii domus: undique in [0832D] eos exercet dentem, sed in soliditate eorum frangit, ut dicitur, genuinum. Impudenter etiam, (in latebris tamen, quia palam non licet), offuscare nititur splendidissima lumina Galliarum, Lauduni gloriam, fratres theologos, Ansellum et Radulfum, quorum memoria in iucunditate et benedictione est: quos nemo laceravit impune, et qui solis displicuerunt haereticis, aut flagitiorum turpitudine obvolutis. Nam de Alberico Remensi et Simone Parisiensi palam loquuntur, et proverbium nullum dicunt, et sequaces eorum, non modo philosophos negant, imo nec clericos patiuntur: vix homines sinunt esse, sed boves Abrahae vel asinos Balaamitos duntaxat nominant; imo derident, aut si quid scommatice magis aut loedorice in eos dici potest. Willelmus [0833A] de Campellis, errasse convincitur scriptis propriis. Vix parcitur magistro Hugoni de Sancto Victore: et hoc quidem magis propter habitum religionis, quam propter reverentiam scientiae aut doctrinae. Deo enim in ipso deferunt, non personae.
Rodbertus Pullus, cuius memoria bonis omnibus iucunda est, diceretur filius subiugalis, nisi sedi apostolicae deferretur, quae ipsum, de doctore scholastico, cancellarium fecit. Ut autem licentius haec familia aliis derogaret, religionem extrinsecam induit paterfamilias (de interna enim cognoscet Dominus, et iudicabit) et Cisterciensium, Cluniacensium, Praemonstratensium, aliorumque, quorum fama hilarior est, familiaritatem captat, ut ab eorum auctoritate possit esse insignis.
Ego autem detractionem [0833B] eius familiae aequanimiter porto, et me fateor aliquos praemissorum habuisse doctores, et itidem aliorum audisse discipulos, et ab eis modicum id didicisse, quod novi: neque enim, ut Cornificius, me ipsum docui. Nec multum curo, quid ineptum in auribus suorum cornicetur. Ingratus enim est, et perversi ingenii, qui profectus sui diffitetur auctorem. Sed haec hactenus, nunc, praetermissis personae ineptiis, ipsius sententiae redarguamus errorem.

Notes