Authors/John of Salisbury/Metalogicon/Liber 1/Caput 6
From The Logic Museum
< Authors | John of Salisbury | Metalogicon | Liber 1
Jump to navigationJump to searchChapter 6
Latin | English |
---|---|
CAP. VI. Quibus rationibus nitatur. | |
Non est ergo ex eius sententia (si tamen falsa opinio sententia dicenda est) studendum praeceptis eloquentiae, quoniam eam cunctis natura ministrat, [0833C] aut negat. Si ultro ministrat, aut sponte, opera superfluit et diligentia; si vero negat, inefficax est et inanis. Nam plerumque ad maximarum propositionum robur accedit: “Tantum quemque posse, quantum natura permiserit.” Adeo quidem, ut apud serietatem fidelium historicorum constet, Daedalum non volasse, quoniam ei natura alas negaverat, sed tyrannicam rabiem subito evasisse navigio. Praeterea ratio praeceptorum, quod pollicetur, non efficit: et omnino impossibile est, ut quis eloquens sit, etiam diligentissimo studio praeceptorum. Sufficit enim usus verbi loquendique inter cohabitantes commercium; et linguae cuiusque habet potissimam facultatem, qui officium eius crebro exercet. | |
[0833D] Apud Graecos planum est hoc, et Latinos. Idem Galli nobis attestantur, et Britones. Apud Scythas et Arabes, imo ubique locorum, verum est, quia usus magistrum reddit: | |
. . . Labor omnia vincit | |
Improbus. (VIRG. Georg. I, 145.) et assiduitas operis, in quavis arte, praestantissimum facit opificem. Ad haec, etsi eloquentiae praecepta proficerent, plus habent laboris quam utilitatis, nec dispendium operae aequa unquam compensabitur retributione mercedis. Graeca plebs, et Hebraea, sine praeceptorum difficultate, linguae suae compendio utitur, et tam Galli quam Britones, et aliae itidem gentes, commercium verbi, ante a nutricum sinu, quam a cathedra doctorum excipiunt. [0834A] Nutricis linguam plerumque redolet aetas virilis, nec potest interdum ab eo, quod tenerior aetas ebiberat, doctorum diligentia erudiri. Quam recte loquuntur, quam expedite, singulae gentes, in linguis, quas eis decreti divini constitutio assignavit! Nunquid artem orationis exspectant, aut praecepta eloquentiae? Postremo, quid est eloquentiae cum philosophia? altera enim consistit in verbo, altera sapientiae vias affectat, investigat, et circuit, et interdum pro studio efficaciter apprehendit. Plane eloquentiae praecepta sapientiam non conferunt; sed nec amorem eius: et saepissime quidem ei obtinendae non conferunt. Res enim philosophia, aut finis eius, quae est sapientia, quaerit, non verba. Itaque ex his liquet, quia praecepta eloquentiae ab [0834B] operis suis philosophia eliminat. |
Notes