Authors/John of Salisbury/Metalogicon/Liber 1/Caput 7

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

Chapter 7

Latin English
CAP. VII. De commendatione eloquentiae.
Cornicatur haec domus insulsa (suis tamen verbis) et quam constat totius eloquii contempsisse praecepta. Sicut enim de se ipsa testatur, gravium temporum casuumque non potest simul curare iuncturam et constructioni sensuum operam dare. Esto, loquatur falso, dum verum sentiat, sed plane non acquiescet, quia homo ore mendax, et spiritu falsum loquitur et falsum sentit. Ait enim: superflua sunt praecepta eloquentiae, quoniam ea naturaliter adest aut abest. Quid, inquam, falsius? Est enim eloquentia facultas dicendi commode quod sibi vult animus expediri. Quod enim in abdito cordis [0834C] est, hoc quodammodo in lucem profert et producit in publicum. Siquidem non est eloquens, quisquis loquitur, aut quidquid voluerit, utcunque loquitur, sed ille duntaxat, qui animi sui arbitrium commode profert. Ipsaque commoditas exigit facultatem (quae a facilitate dicitur) ut sequamur mores nostros, quibus gratum est, in ea parte, Stoicos imitari, qui ad verborum faciliorem intelligentiam, rerum etiam originem studiosius perscrutantur.
Ergo cui facilitas adest commode exprimendi verbo quidem, quod sentit, eloquens est. Et hoc faciendi facultas, rectissime eloquentia nominatur. Qua quid esse praestantius possit ad usum, compendiosius ad opes, fidelius ad gratiam, commodius ad gloriam, non facile video. Nihil enim dotem istam naturae et [0834D] gratiae antecedit, aut rarum. Siquidem cum virtus et sapientia, quae forte, sicut Victorino placet, verbis potius quam substantia, differunt, in appetendis locis primum obtineant, secundum sibi eloquentia vindicat; tertius autem cedit locus bonis corporis, eique ad materiam gerendorum, cohabitantium favor et rerum copia quarto loco succedunt. Secutus est hunc ordinem ethicus, votorumque seriem in ordine expetendorum eleganter expressit:
Quid voveat dulci matricula maius alumno,
Quam sapere et fari possit quae sentiat, et cui
Gratia, fama, valetudo, contingat abunde,
Et mundus victus, non deficiente crumena. (HORAT., Ep. I, IV, 8.) Si ergo, verbi et rationis usu, aliorum animantium [0835A] naturam humana dignitas antecedit, quid conducibilius ad omnia, quid ad claritatem conciliandam potentius, quam in eo naturae praevenire consortes et generis, in quo solus homo caetera vincit? Haec autem, cum omnem aetatem doceat et exornet, clariorem efficit iuventutem: eo quod aetas tenerior gratiae quodammodo lenocinatur, ut ingenium vindicet. Qui sunt enim qui florent inter concives? Qui sunt qui opibus pollent? Qui sunt qui praevalent viribus, et in omnibus negotium obtinent, nisi eloquentes?
Nam ut Cicero est auctor, nihil est tam incredibile quod non dicendo fiat probabile; nihil tam horrendum et incultum, quod non splendescat oratione et quodammodo mansuescat, tanquam si excolatur. Qui ergo tanti boni contemptor est, manifestissime [0835B] desipit. Qui autem diligit, imo se diligere simulat, et non excolit, nimis negligens est, et desipientiae proximus.

Notes