Authors/John of Salisbury/Metalogicon/Liber 3
From The Logic Museum
< Authors | John of Salisbury | Metalogicon
Jump to navigationJump to search
Chapter 1
Latin | English |
---|---|
LIBER TERTIUS. | |
[0889] | |
[0889A] Anni fere viginti elapsi sunt, ex quo me ab officinis et palaestra eorum qui logicam profitentur, rei familiaris avulsit angustia, et consilium amicorum quibus non obtemperare non potui. Exinde, ut ex animi mei sententia verum fatear, nec in transitu, vel semel dialecticorum attigi scripta, quae, vel in artibus, vel in commentariis, aut glossematibus scientiam pariunt, aut retinent, aut reformant. Aliis namque, et non modo diversis, sed adversis fere occupationibus interim distractus sum; ut vix vel ad horam, et hoc quodammodo furtim, philosophari licuerit. Siquidem Alpium iuga transcendi decies, egressus Angliam; Apuliam secundo peragravi; dominorum et amicorum negotia in Ecclesia Romana saepius gessi, et emergentibus variis causis [0889B] non modo Angliam, sed et Gallias multoties circumivi. Ad haec, cura rei familiaris, sollicitudinum concursus gerendorum instantia, litteris dare operam non sinebant. | |
Unde me excusatiorem habendum puto in his, quae obtusius et incultius a me dicta lector inveniet. Ariditas enim linguae, torpor sensuum partim praemissis, partim curialibus nugis ascribenda sunt, partim adversarii dolo et impudentiae, qui instantia pervicaci provocavit incautum, et utcunque respondere coegit invitum. Mihi itaque illud ethicum facit | |
Omnia fert aetas, animum quoque; saepe ego longos | |
Cantando puerum memini me condere soles: | |
Nunc oblita mihi tot carmina, vox quoque Moerim | |
Iam fugit ipsa. [0889C] | |
Nonne ergo mecum inique agitur, si illa iuvenilis exigatur agilitas, si alacritas ferventis ingenii, si memoriae fides in tanto tumultu rerum, et aetate, circa seria duntaxat occupata, nisi quatenus aut infirmitas carnis, aut negligentia spiritus ex his suborta, per fomitem peccati, malitia serietatem minuit aut exstinguit? Utique sicut virtus, quae annos praevenit, sic et illa, quae deficientes non deserit, acceptatur. Insignem fecit Ascanium leo immanis prostratus a puero, et accessit Entelli titulis, emerito seni cedens triumphis inclytus Dares: “Gloriosissimum enim est, si virtuti natura cedere videatur.” Ego autem iam emeritus et tam aetatis [0889D] quam professionis, aut ordinis privilegio, si iura procederent, tutus, quodammodo protrahor ad arenam, et deserta et desueta cogor instaurare certamina. Conditio dura et dira mihi proponitur, ut aut conflictum ineam, quod non expedit; aut, quod omnino perniciosum est, victus confessione, turpi mendacio acquiescam. | |
Turpitudinem itaque malui declinare; cui aut soli, aut prae caeteris, philosophantis propositum adversatur. Et quia propriis [0890A] non abundo, amicorum omnium iaculis indifferenter utor. Non enim, more coaetaneorum nostrorum, domestica negligo instrumenta; sed ea tanto familiarius apprehendo, quanto ea certius novi esse fidelium munera amicorum. Rerum enim veritas permanet incorrupta, nec unquam, quod in se verum est, attestatione novi auctoris evanescit. Quis autem, nisi insulsus, aut ingratus, propositum habebit authenticum, eo quod illud Coriscus Brisso protulit, aut Melissus, aeque omnes ignoti, nisi quatenus ab Aristotele exempli gratia, nominati sunt? Et illud idem reprobabit, eo quod a Gilleberto, Abaelardo, et Adam nostro, sit prolatum? Utique non sum ex eis, quia bona temporis sui oderunt, et coaetaneos suos invideant commendare posteritati. [0890B] Nemo nostrorum, quem noverim, asseruit quoniam non est contradicere, aut quod moveri non contingit, aut stadium pertransire, aut quia terra movetur, quoniam omnia secundum Heraclitum moveri contingit; qui, sicut ait Martianus: | |
. . . Ardet dum totus in igne est, Ex quo omnia primordialiter composita esse contendit. Et hae quidem acceptae sunt opiniones veterum, eo ipso quod veteres: et nostrorum longe probabiliores et fideliores, eo quod nostrorum sunt, reprobantur. Dicat unusquisque quod sentit. Ego hoc ab invidia plerumque arbitror provenire, cum unusquisque in eo suae reputet derogatum, in quo aliquid laudi collatum est alienae. Ast ego propriam gloriam non affecto, sed illius a quo est quidquid in me, vel in aliis bonum [0890C] est. Et illorum honorem desidero, qui mihi contulerunt modicum illud quod scio vel opinor, quoniam academicus sum, idemque mei profectus non erubesco laudare auctores. Ut enim ait Plinius: “Boni ingenii laudabilis indoles est, per quos profeceris, confiteri.” Illi quoque qui hoc ipsum nunc in me carpunt, quandoque, auctore Deo, bonorum laudabuntur auctores, quia eos virtutis manet gloria, et beneficio temporis, coaevorum invidia evanescet. | |
Ergo procedat oratio, et quae antiquatae occurrent memoriae de adolescentiae studiis, quoniam iucunda aetas ad mentem reducitur, compendiose percurrat qui prae caeteris, et qualiter legendi sunt alacri commemoratione revolvens. Quae vero [0890D] praetermissa, aut vitiose dicta fuerint, oblivioni, tempori et occupationibus imputentur. | |
CAP. I. Quomodo Porphyrium legi oporteat, et alios auctores. | |
Equidem ex animi mei sententia, sic omnem librum legi oportet, ut quam facillime potest, eorum, quae scribuntur, habeatur cognitio Non enim occasio quaerenda est ingerendae difficultatis, sed ubique facilitas generanda. Quem morem secutum [0891A] recolo Peripateticum palatinum. Inde est, ut opinor, quod se ad puerilem de generibus et speciebus, ut pace suorum loquar, inclinavit opinionem: malens instruere et promovere suos in puerilibus, quam in gravitate philosophorum esse obscurior. Faciebat enim studiosissime, quod in omnibus praecipit fieri Augustinus, id est “rerum intellectui serviebat.” Itaque sic Porphyrius legendus est, ut sermonum, de quibus agitur, significatio teneatur, et ex ipsa superficie habeatur sensus verborum; sic enim satis introductorius erit, et facili brevitate conspicuus. Sufficiat ergo introducendo nosse, quia nomen generis multiplex est, et a prima institutione significat generationis principium, id est parentem a quo, vel locum in quo quis genitus est. [0891B] Unde Polynices ab Adrasto genus interrogatus, ait utrumque complectens, | |
Cadmus origo patrum, tellus Mavortia Thebae. (STAT. Theb. I.) Deinde hinc translatum est, ad significandum id quod de differentibus specie in quid praedicatur. Item et species multipliciter dicitur; nam ab institutione formam significat, quae in lineamentis membrorum consistit: unde et speciosus, idem est formoso. Hinc autem sumptum est, ad significationem eius, quod, inquit, de differentibus numero praedicatur. | |
Unde constat nomina haec, non esse secundae impositionis, sed cum primae sint, ex translatione devocari ad aliam significationem. Quod quia non ornatus, sed necessitatis causa, contingit, [0891C] aequivocationi comparatur. Tertiam eiusdem apponit Boetius significationem, dicens, formam substantialem speciei, puta humanitatem, hominis speciem appellari. Sed hanc subtilem speciem nominat, et ex industria asserit, a Porphyrio praetermissam, ne nimia gravitate introducendorum animos retardaret. Quid ergo sibi voluit qui non modo hanc contra consilium auctoris, sed quidquid aliud excogitari potest, adiiciunt? Hoc credo appetunt, ut videantur multa scire et benedixisse, cum id egerint, ut minus fuerint intellecti. Idem fiat in differentia, proprio et accidente. Vocabulorum simpliciter aperiantur significationes, apprehendatur illa, quae proposito congruit, per descriptiones certissimas, deinde singulorum sequantur [0891D] divisiones. Postremo differentiae singulorum ad singula, sicut occurrunt, in superficie assignentur: et Porphyrium perlegisti. | |
Littera enim suaviter excutienda est, et non more captivorum acerbe torquenda, donec restituat quod non accepit. Porro austerus nimis et durus magister est, tollens quod positum non est, et metens quod non est seminatum, qui Porphyrium cogit solvere, quod omnes philosophi acceperunt; cui satisfactum non est, nisi libellus doceat, quidquid alicubi scriptum invenitur. Plane veritas est amica simplicitati; et “qui indebitum exigit, quod debitum erat accipere, saepissime demeretur.” Quidquid autem litterae facies indicat, lector fidelis [0892A] et prudens interim veneretur ut sacrosanctum, donec ei alio docente, aut Domino revelante, veritas plenius et familiarius innotescat. | |
Quod enim unus fideliter et utiliter docet, alter aeque fideliter et utiliter dedocet. Siquidem recte docentis officium pro ratione temporis et personae, quod cuique noverit expedire, dispensat. Nam Porphyrius, corpus asserit esse genus hominis, quoniam et animalis. Aristoteles autem hoc dedocet, et eorum purgat errorem, qui genus secundum quid opinantur de specie praedicari; non enim secundum quid de specie praedicatur. Ex quo palam est, visibile aut sensibile, non esse genus animalis, praedicantur enim secundum quid, id est secundum corpus, non animam: quare, inquit, corpus non erit genus [0892B] animalis, eo quod pars est. Nullo enim modo pars de toto praedicatur: ita quidem, si locutio propria; nam in figuratis nihil prohibet. Tradunt utique grammatici, tropum locutionis esse, qui Synecdoche appellatur, et nomen totius, parti, et itidem partis nomen, toti attribuit; res enim, dignioris aut notioris partis, plerumque suscipit nomen. | |
Unde homo, qui ex anima constat et corpore, et sicut Cicero, Apuleius, et quod maius est, Hieronymus, Augustinus et multi alii, tam nostrorum quam gentilium, testantur, non magis est corpus quam anima, sed quodammodo minus corporis censetur nomine secundum publicum usum, quoniam pars illa evidentior est, et sensibus notior; aeque tamen verum est, sed a solis philosophis recipitur, [0892C] ipsum esse animam. Nec tamen ob hoc, esse incorporeum sequitur; quoniam, ut aiebat Abaelardus, negatio vehementior est. Figurativae quoque locutionis progressum inhibebat; eo quod figuras non licet extendere, quae ipsae non recipiuntur, nisi cum expedit. Nullum autem genus figuraliter aut translative, de specie praedicatur, semper enim, et proprie verum est de omni eo, cuius est genus. Si quid autem, non modo in Porphyrio, sed in quavis scripturarum, intellectu difficilius occurrit, non statim deterreat legentem, aut audientem, sed praecedat; quia se invicem interpretantur auctores, et singulae scripturae, vicissim sunt indices aliarum, unde legentem, plurima, aut nulla, aut paucissima latent. |
Chapter 2
Latin | English |
---|---|
CAP. II. De categoriarum utilitate et instrumentis. [0892D] | |
Categoriarum liber Aristotelis, elementarius est, et accedentis ad logicam quodammodo infantiam excipit; tractat enim de sermonibus incomplexis, in eo quod rerum significativi sunt, quo nihil prius est apud dialecticum. Praemittit autem de aequivocis, univocis et denominativis, quoniam eorum notitia definienti, dividenti et colligenti plurimum necessaria est. Siquidem aequivocatio multos inducit errores, si lateat, et negotiantes impedit, si unus nesciat quo ferat alius intellectum. Manifestato autem, ut ait Aristoteles, quot modis dicatur, et ad quid ferens ponat, ridiculosus videbitur interrogans, si non ad hoc sermonem faciat. Utilis [0893A] autem et ad non paralogizari, et ad paralogizare. | |
Scientes enim quoties dicitur, non paralogizabimur; sed sciemus si non ad idem sermonem faciat, qui interrogat, et ipsi interrogantes, poterimus paralogizare, semper quidem, si eorum quae multipliciter dicuntur, alia fuerint vera, alia falsa: nisi et his qui respondet noverit quoties dicitur. Univocorum quoque et denominativorum, adeo necessaria est cognitio, ut haec tria scilicet aequivoca, univoca et denominativa, asserat Isidorus categoriarum instrumenta; siquidem, quaecunque praedicantur, aut aequivoce, aut univoce, aut denominative, suis applicantur subiectis. Aequivoce quidem, si non eodem sensu; univoce, si eodem; denominative, si non prorsus eodem, nec prorsus [0893B] alio, sed adiacente sibi vicinitate quadam intellectu verborum, sicut manente conformitate vocum. Sic a bonitate bonus, a fortitudine fortis dicitur, ut ex ipsa verborum forma perpendatur quodammodo adiacens intellectus. | |
Unde ex opinione plurium, idem principaliter significant denominativa, et ea, a quibus denominantur; sed consignificatione diversa aiebat Bernardus Carnotensis, quia albedo significat virginem incorruptam; albet, eamdem introeuntem thalamum aut cubantem in toro; album vero, eamdem, sed corruptam. | |
Hoc quidem quoniam albedo, ex assertione eius, simpliciter, et sine omni participatione subiecti, ipsam significat qualitatem; videlicet coloris speciem, disgregativam visus. Albet autem, eamdem [0893C] principaliter, etsi participationem personae admittat. Si enim illud excutias, quod verbum hoc, pro substantia significat, qualitas albedinis occurret, sed in accidentibus verbi, personam reperies. Album vero, eamdem significat qualitatem, sed infusam commistamque substantiae, et iam quodammodo magis corruptam. Siquidem nomen ipsum pro substantia subiectum albedinis, pro qualitate, significat colorem albentis subiecti. | |
Videbatur etiam sibi tam de Aristotele, quam de multorum auctoritatibus niti. Ait enim, album nihil aliud significat quam qualitatem. Multa quoque proferebat, undique conquisita, quibus persuadere nitebatur, res interdum pure, interdum adiacenter [0893D] praedicari, et ad hoc denominativorum scientiam perutilem asserebat. Habet haec opinio, sicut impugnatores, sic defensores suos. Mihi pro minimo est ad nomen in talibus disputare, cum intelligentiam dictorum sumendam noverim ex causis dicendi. Nec sic memoratas Aristotelis, aliorumve auctoritates interpretandas arbitror, ut trahatur istuc, quidquid alicubi dictum reperitur. | |
Nam apud eumdem motus de animali, vigilatio de bipede, astruitur praedicari: et sic plura. Alioquin analyticorum exempla, non recte procederent, et apud eumdem: quod si caecitas et caecum esse, idem essent, de eodem praedicarentur. Nunc autem homo, caecus dicitur; caecitas vero, minime. Non est itaque ex levi occasione verbi, menti auctorum praeiudicandum, [0894A] quae ex circumstantia sermonis pensanda est. Non enim omnis dictio semper eodem formatur schemate. Plane denominativa, non eumdem his a quibus denominantur, intellectum significant, nec in eamdem rem descendit animus his auditis, nec eorumdem appellativa sunt; a se enim invicem plerumque removentur, et ad ea sequitur contradictio. Interdum tamen se patienter admittunt, et de eodem simul, vel de se invicem praedicantur denominative coniugata. Nam et bonitas bona, una unitas dicitur. Regulare tamen est, ut ad ea sequatur contradictio, quod tamen ex causa consignificationis magis, quam significationis asserunt evenire. | |
Et hoc quidem probabiliter: an satis vere, diiudicent periti. Nam ad ea, quae idem significant, [0894B] ex causa significationis duntaxat, sequitur contradictio. Singularis enim numerus positus eiusdem nominis pluralem tollit, ut si quid homo est. Illud homines non est. Nihil equidem refert, unde proveniat, cum eo tendat dialectices tota intentio, ut sermonum vim aperiat, et ex eorum praedicatione, examinandi veri et statuendi, scientiam assequatur. Hoc agit, sive dividat, sive definiat, sive colligat, sive ea, quae fuerint collecta, resolvat. | |
Ergo denominativa, significant quodam modo qualia ex aliquibus, illa vero, a quibus denominantur, notant a quibus qualia. Nam fortitudo significat, ex quo quis fortis; fortis autem, qualis quis ex fortitudine: unde et fortitudinis dicitur nomen, non ut cuius, sed ut ex quo; indicat enim causam. [0894C] Hinc est illud Gregorii: “Angelus nomen officii est, non naturae,” siquidem ex officio est, sed personae, significatque, ut dictum est, quodammodo quale quid illo ministret officio. Plura sunt ad hunc modum, ut consul, dignitatis; studiosus, virtutis: Platonicus, Socraticus, professionum sunt nomina; praedictas itaque res significant. | |
Ex quo liquet quoniam significare, sicut et praedicare, multipliciter dicitur; sed quis modus familiarissimus sit, discernere palam est. Inde est quod iustus, et similia, passim apud auctores, nec dicuntur iustum, nunc iustitiam significare, vel praedicare. Sed aut omnino non convertitur, aut rarissime invenitur; si tamen hoc alicubi, quod iustitia iustum [0894D] significet, aut praedicet. Boetius autem in libro De Trinitate: “Cum, inquit, dico Deus iustus est, qualitatem videor praedicare; sed praedico substantiam, imo, eam quae est supra substantiam.” Quare, inquam, qualitatem videbitur praedicare, si hoc nomen iustus non praedicet qualitatem. Tale est illud Aristotelis, qualitatem significant, ut album; quantitatem, ut bicubitum. | |
Sic utique quia dantur a qualitate vel quantitate, ita et qualitatem praedicant, quam apposita demonstrant inesse subiectis: interdum dicuntur significare qualia, quoniam appositione sua declarant qualia sint subiecta. Sed haec a se, si sit benignus interpres, non multum distant, etsi audito albus intelligatur in quo albedo; cum autem albedo dicitur, non intelligatur [0895A] in quo talis color, sed potius color faciens tale. Illud vero quod audita voce concipit intellectus, ipsius familiarissima significatio est. |
Chapter 3
Latin | English |
---|---|
CAP. III. Quae sit praedicamentorum conceptio, et quibus contenta sit sobrietas philosophantium. | |
Quia ergo aut aequivoce, aut univoce, aut denominative, ut sequantur indifferentiae rationem, singula praedicantur; ipsaque praedicatio quaedam ratiocinandi materia est, praedicamentorum praemissa sunt instrumenta, quae negotiantium ex arte operam impediunt, aut promovent, aut procurant; nam multivoca, et diversivoca, quae Boetius adiicit, magis ad grammaticam pertinent. Multivoca autem sunt, cum in eiusdem rei intellectum et nominationem, plura verba concurrunt: ut ensis, mucro, gladius. [0895B] Diversivoca, quae sensu et voce diversa sunt: ut homo, lapis. Rationem vero indifferentiae, quam semper approbamus, liber iste commendat prae caeteris, etsi ubique diligenter inspicienti, manifesta sit. Agit enim nunc de significantibus, nunc de significatis, aliorumque doctrinam facit nominibus aliorum. Sunt qui librum istum, quoniam elementarius est, inutilem fere dicunt, et satis esse putant ad persuadendum, se, in dialectica disciplina et apodictica, esse perfectos, si contempserint vel ignoraverint illa, quae in primo commento super Porphyrium, antequam artis aliquid attingatur, docet Boetius praelegenda. Longe mihi alia mens est, nec video quomodo, sine isto, quis magis possit esse logicus, quam sine litteris litteratus. | |
Hinc enim [0895C] quid in rebus singulare, quid universale, quid substantia, quid accidens, quid in sermonibus aequivoce, quid univoce, quid denominative dicatur, conspicuum est. Hinc incomplexorum significatio innotescit, hinc rectissime investigationis docetur modus, hinc ad notitiae perfectionem prima et dilucida patet via. Siquidem ad habendam perfectam cuiusque rei notitiam, Peripateticae disciplinae, quae in investigatione veri laborat, prae caeteris videntur ista sufficere. Primo quidem nosse de aliquo an sit; deinde, quid, quale, quantum, ad aliquid, ubi, quando sit, quomodo situm, quid habeat, faciat, patiatur. | |
Novissima speculatio est in singulis quare sit; et quae iam non modo ad angelicam perfectionem, sed [0895D] ad divinae maiestatis praerogativam accedit; ei namque soli rerum omnium causa innotuit cuius voluntas omnium primaeva causa est, et qui quatenus voluit, singulis, cur ita sit, voluit revelare: “Omnia namque ad plenum nosse, divina; in nullo labi, angelica; in plurimis bene sentire, humana perfectio est.” Cumulus itaque scientiae, in hoc duodenario solidatur. Investigatio philosophica, undenarii sobrietate contenta est; et, si ultra progreditur, profectum suum gratiae ex magna parte ascribit. Nam pulsantibus aperit gratia, et voluntatem suam, quae originalis omnium causa est, revelat Dominus his, qui ex toto corde quaerunt eam. Porro logicus decem institutionis suae elementa cognoscit, et cum in his plene fuerit educatus, in [0896A] parte contradictionis adversarium pergit ex intentione plenius convincere. Hae ergo, quae dicuntur naturales, et quodammodo elementares sunt, praeiacent quaestiones, scilicet, quid, quantum, quale, etc. | |
Et exinde, cum in his gymnosophistae fuerint instituti, contradictionem formant, eamque, ut dici solet, in arcto campo distrahentes, ad reprimendam partem oppositam, rationis suae nituntur aculeis, tendit enim quisque evacuare, quod apud alium statutum est. Sed quia naturalium prima est inquisitio, in ipsa primo decem praedicamenta formata sunt, excogitatique sermones, quibus de his, quae primo occurrunt sensui aut intellectui, qualia sint corpora aut spiritus, quid, quantum et quale esset, [0896B] aut secundum caeteras quaestiones naturaliter procedentes, declaretur unumquidque eorum. | |
Unde et praedicamenta dicta sunt, sive in sermonibus, sive in rebus, decem genera praedicabilium, quae sic ad singulares individuasque substantias applicentur, quae de ipsis iudicent quid sint, quantum, quale, ad aliquid, ubi, quando, situm, quid habeant, faciant aut patiantur. Primum itaque praedicamentum est in his, quae de aliqua substantiarum indicant quid sint. Secundum in his quae quantum, tertium ad aliquid, quartum quale, quintum ubi, sextum quando, septimum situm esse, octavum habere, nonum facere, decimum pati. Et haec quidem sic multiplicata sunt, quoniam apud philosophos maxime vigebat speculatio corporalium, cum ante Zenonem, aut nullus, [0896C] aut pauci admodum, aliquid de anima, aut spiritibus incorporeis recte senserint. Hic enim est, sicut Hieronymus auctor est, qui immortalitatem tradidit, animarum. Utique situm esse, et quaedam alia, vix congrue poterunt spiritibus applicari, quoniam haec praedicamenta, pro parte corporibus praecipue addicta sunt. Prima itaque contemplatio, et quodammodo naturaliter philosophantium, versatur in speculatione substantiarum, sequens autem, mathematica est, imitaturque naturam. | |
Unde mathemathicus ab antiquis dictus est “simia naturalium philosophorum.” Sicut enim naturae scrutator, inquirit de Cleonte, aut Callia, quid sit, aut qualis, aut quantus, sic mathematicus, cum substantiam [0896D] eius abstraxerit, inquirit de ea quid sit, aut qualis, aut quanta, et deinceps, naturalium more philosophorum, ad ulteriora progreditur. Sed apud eos, qui purioris philosophiae vigent acumine, pridem receptum est, secundae mathesi locum non esse, ne philosophicus labor procedat in infinitum, et semper vagetur inquisitio, quae semper tendit ad finem. Utique iam spoliatus omnino amplius nudari non potest, et sive formam a materia abstraxeris, sive materiam subduxeris formae, superfluus erit exinde labor, aut circumstantiis et proprietatibus, quas non admittit, vestire formam, aut quas illa non habet, spoliare materiam. | |
Ergo quidquid ultra tentatur, non constitutio naturae, sed figmentum animi est, subtilitate mathematica laborantis. | |
Cum enim [0897A] quaeritur quid est albedo, et respondetur color talis, quidquid ei ad subsistentiae discretionem adiicitur, aut effectum redolet, et sic substantiae obnoxium est, aut potestatem sapit, cuius forte operatio nondum est. Quod si processerit inquisitio, ut quaeratur quanta, aut ubi sit ad corporalium diverticula fugiendum est. | |
Unde pauciores illos credo peragrasse philosophos, qui naturae arbitrio mathematicum per omnia coaequant: opinantes in aliis inveniri haec genera praedicamentorum, quae in corporibus et spiritibus manifesta sunt. Omnia ergo genera speciesque substantiarum, et qualitatum, aliorumque, primo ingerunt praedicamento, quoniam appositione generis speciei primae satisfit quaestioni, id est declaratur de aliquo quid ipsum sit. Deinde pro [0897B] genere quaestionum sequentia disponunt. Hoc quidem ab Aristotele videtur alienum, ait enim: manifestum quoniam quidquid est, significat quandoque quidem substantiam, quandoque autem quale, quandoque aliquid aliorum praedicamentorum; nam, quando posito homine, dixerit ipsum hominem esse vel animal, et quid est dicit, et substantiam significat. Quando vero posito albo colore, quod positum est, dixerit colorem esse, quid est, dicit, et quale, significat. Sic posita cubitali magnitudine, si dixerit eam esse magnitudinem, quid est, dicit, et quantum significat. | |
Similiter autem et in aliis, unumquodque enim talium, sive idem de eodem dicatur, sive genus, de hoc quid est significat; quando autem de alio, non quid est significat, sed quantum, [0897C] aut quale, aut aliquid aliorum praedicamentorum. Equidem non hic videtur auctor exprimere, quod in eodem praedicamento, etsi eumdem modum habeant praedicandi, sint omnia genera, aut quod novem genera accidentalium rerum non praedicentur de substantiis, aut quod eodem modo praedicentur de subiectis et de contentis suis. | |
Isidorus, Alcuinus, et quidam alii sapientum, omnia alia de primis substantiis asserunt praedicari, et sententiam plenissimam decem praedicamentorum absolutione perficiunt, ut in hoc eorum patet exemplo: “Augustinus, magnus orator, filius illius, stans in templo, hodie infulatus, disputando fatigatur.” Perfecta enim sententia est, et subiecti, id [0897D] est illius de quo agitur, substantiam, qualitatem et quantitatem, cum caeteris, indicat; etsi forte minus proprium dederit quantitatis exemplum. Utique sicut primam substantiam, suis informatam accidentibus, parens omnium natura creavit, sic et singularia accidentia, quibus eadem informatur, substantiis singularibus concreavit. Ea vero quae intelliguntur a singularibus abstracta, qualia sunt secundae substantiae, ut dictum est, quaedam ex ratione probabili, animi figmenta sunt. Et quidem sicut in substantiis hae primae dicuntur, quae revera substantiae sunt, et singularitate essentiae accidentibus subiacent; illae vero secundae, quae ex conformitate singularium intellectu non casso concipiuntur; sic et primae, ratione proportionis, possunt dici quantitates [0898A] et qualitates, quae primis singulariter insunt, et secundae quantitates, et sic in aliis, quae a singularibus quadam ratione similitudinis, abstrahuntur. Constat autem, ut ait Isidorus, appellatas esse categorias, eo quod non possunt nisi ex subiectis agnosci. | |
Unde et praedicamenta recte nominantur, eo quod rebus praesentibus, quas constitutio naturae ostendit, dicata, id est addicta sunt. Dicare siquidem, addicere est, iuxta illud Virgilii: | |
Connubio iungam stabili propriamque dicabo. | |
Sic autem addicta sunt aliis, ut agnosci nequeant sine illis. Nam, ut praemissum est, si phantasiae rerum volvantur in mente, inanis est conceptio, si exemplum eius inveniri non potest in re subiecta. [0898B] Siquidem “universitas singularium, historia naturae est, a qua eximitur,” quidquid in rebus actualiter nequaquam invenitur. Et quoniam agnoscuntur ex subiectis, talia sunt, ut ait Boetius, praedicata, qualia subiecta permiserint. | |
Unde virtus praedicamentorum, quae in operibus naturae viget, circa divinam excellentiam evanescit. Illuc enim tracta verba mutantur omnino, aut falsa sunt; multiplicatur et labor cum errore eorum, qui vim praedicamentorum extendunt ad omnia, et fines naturalium excedentes, subvertunt integritatem artis, dum regulas non patiuntur suis generibus limitari. | |
Omnis enim regula, et universitas omnis, alicui generi accommodata est, cuius ambitum si lasciviendo excesserit, illico vitiatur. Profecto rerum [0898C] praedicamentalium, et sermonum, perutilis est notitia et evidens ab Aristotele disciplina, universa describit, dividit et docet quae veniant ad comparationem, quae susceptibilia contrariorum sint, quae sint, quorum contraria, quae totius contrarietatis ignara: exemplum relinquens posteris quo ad veri notitiam compendiosissime pervenitur. Et quia multiplicitas sermonum, plerumque intelligentiam claudit, quoties dicatur unumquodque docet esse quaerendum. Eo enim pertinet, quod in oppositis, et his, quae prius aut simul, dicuntur et in speciebus motus, et huiusmodi modis librum explevit. Nihil enim utilius ad scientiam, aut victoriam, distinctione eorum, quae multipliciter proferuntur. Contingit [0898D] autem tractu temporis, et acquiescente utentium voluntate, multiplicitatem sermonum nasci, itemque exstingui. Nam apud Aristotelem “cultellus acutus, anguli acuti,” esse significabat, cum modo potius videatur indicare facile secantis acumen, sic enim dicitur: “gladius bis acutus,” quoniam utrinque facile secat. Quamvis et hoc perspicacius intuenti ab acumine angulorum appareat evenire, corpus enim acutissimum est, ubi in angulo acutissimo coeunt superficies eius. Nam si obtusus superficierum coeuntium fuerit angulus, et corpus obtusum esse in aliquo multiplicius dicitur, quam Aristotelis tempore diceretur, et quae tunc verba aliquam, nunc forte nullam habent significationem, siquidem | |
[0899A] Multa renascentur quae iam cecidere, cadentque, | |
Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, | |
Quem penes arbitrium est, et ius, et norma loquendi; (HORAT. Ars poet. 70.) sed plane magis dedocent quam erudiunt, qui in hoc libello legunt universa, et eum brevitate sua contentum esse non sinunt. Quidquid alicubi dici potest hic congerunt quibus gravior esse videtur confessio, quam ignorantia veri. Deridebat eos noster ille Anglus Peripateticus Adam, cuius vestigia sequuntur multi, sed pauci praepediente invidia profitentur, dicebatque se aut nullum, aut auditores paucissimos habiturum, si ea simplicitate sermonum et facilitate sententiarum dialecticam [0899B] traderet, qua ipsam doceri expediret. Habui enim hominem familiarem assiduitate colloquii, et communicatione librorum, et quotidiano fere exercitio super emergentibus articulis conferendi. Sed nec una die discipulus eius fui, ei tamen habeo gratias, quod eo docente plura cognovi, plura ipsius, quoniam aliud ratione consulta praeelegeram, ipso arbitro reprobavi. | |
Itaque hic, sicut ubique, facilitati arbitror serviendum. Neque haec omnia eo praelibavi proposito, ut ubique dicantur; sed ne sileantur ubique, quae alicubi dici expedit, librum commendavi. Nec poenitet, quoniam revera commendabilis est. Caeterum si plus iusto charitati indulgeatur, quae ad prima artis elementa studiosius rudes et detrectantes invitat, | |
[0899C] .....Sic pueris olim dant crustula blandi | |
Doctores, elementa velint ut discere prima: (HORAT. Sat. I, 25.) et quia ei a plerisque amplius derogatur, eo vehementius commendatur; ut enim ait Aristoteles: “omnino insistenti omnino est adversandum.” |
Chapter 4
Latin | English |
---|---|
CAP. IV. Quae sit conceptio et utilitas Periermeniarum, vel rectius Periermenias. | |
Liber Periermeniarum vel potius Periermenias, ratione proportionis syllabicus est, sicut praedicamentorum elementarius; nam elementa rationum, quae singulatim tradit in sermonibus incomplexis, iste colligit et in modum syllabae comprehensa producit ad veri falsique significationem. Tantae quidem [0899D] subtilitatis est habitus ab antiquis, ut in praeconium eius celebratum ferat Isidorus, quia Aristoteles quando Periermenias scriptitabat, “calamum in mente tinguebat.” Caeterum (ut pace omnium loquar) quidquid in isto docetur libro, compendiosius et manifestius poterit quilibet doctorum, quod et multi faciunt, excepta reverentia verborum, in doctrinalibus parare rudimentis, quas introductiones vocant: vix est enim aliquis, qui haec ipsa non doceat, adiectis aliis, non minus necessariis. | |
Hoc utique, quia sine his, artis scientia comparari non potest. Percurrunt itaque quid nomen, quid verbum, quid oratio, quae species eius, quae vires enuntiationum, quid ex quantitate sortiantur, aut qualitate, quae determinate verae sunt [0900A] aut falsae, quae quibus aequipolleant, quae consentiant sibi, quae dissentiant, quae praedicata divisim, quae coniunctim praedicentur, aut conversim, et quae non: item quae sit natura modalium, et quae singularium contradictio. | |
In his autem articulis operis huius praecipue summa consistit, habetque sicut sententiarum subtilitatem, ita non mediocrem difficultatem verborum. Utrisque vero habenda est gratia, quoniam et sensus erudiunt, et verba exercent. Praeterea reverentia exhibenda est verbis auctorum, cum cultu et assiduitate utendi, tum quia quamdam a magnis nominibus antiquitatis praeferunt maiestatem, tum quia dispendiosius ignorantur, cum ad urgendum aut resistendum potentissima sunt. Siquidem ignaros in modum turbinis [0900B] rapiunt, et metu perculsos exagitant, aut prosternunt; inaudita enim philosophorum verba tonitrua sunt. | |
Licet itaque modernorum et veterum, sit sensus idem, venerabilior est vetustas. Dixisse recolo Peripateticum Palatinum, quod verum arbitror, quia facile esset aliquem nostri temporis librum de hac arte componere, qui nullo antiquorum, quoad conceptionem veri, vel elegantiam verbi, esset inferior, sed ut auctoritatis favorem sortiretur aut impossibile, aut difficillimum. Hoc ipsum tamen asserebat maioribus ascribendum, quorum floruerunt ingenia, et inventione mirabili pollentes, laboris sui fructum posteris reliquerunt. | |
Itaque ea, in quibus multi sua tempora consumpserunt, [0900C] in inventione sudantes plurimum, nunc facile, et brevi, unus assequitur; fruitur tamen aetas nostra beneficio praecedentis, et saepe plura novit, non suo quidem praecedens ingenio, sed innitens viribus alienis, et opulenta doctrina Patrum. | |
Dicebat Bernardus Carnotensis nos esse quasi nanos, gigantium humeris incidentes, ut possimus plura eis et remotiora videre, non utique proprii visus acumine, aut eminentia corporis, sed quia in altum subvehimur et extollimur magnitudine gigantea. Et his facile acquieverim, quia artis praeparatitia et multos articulos veritatis tradunt artium praeceptores, etiam in introductionibus suis, aeque bene antiquis, et forte commodius. Quis enim contentus [0900D] est iis, quae vel Aristoteles in Periermeniis docet? Quis aliunde conquisita non adiicit? Omnes enim totius artis summam colligunt, et verbis facilibus tradunt. | |
Vestiunt enim sensus auctorum quasi cultu quotidiano, qui quodammodo festivior est, cum antiquitatis gravitate clarius insignitur. Sunt ergo memoriter tenenda verba auctorum, sed ea maxime quae plenas sententias explent, et quae commode possunt ad multa transferri, nam et haec integritatem scientiae servant, et praeter hoc a se ipsis tam latentis quam patentis energiae habent plurimum. Sunt autem pleraque, quae si a suis avellas sedibus, aut nihil, aut minimum sapiunt auditori, qualia fere sunt omnia analyticorum exempla, ubi litterae ponuntur pro terminis, quae, [0901A] sicut ad doctrinam proficiunt sic tractata, alias inutilia sunt. | |
Regulae quoque ipsae, sicut plurimum vigoris habent a veritate doctrinae, sic in commercio verbi minimum possunt, nam quod dicitur in toto esse alterum alteri, vel in toto non esse, et universaliter aliquid de aliquo praedicari, vel ab aliquo removeri, idem est. Frequens tamen usus est alterius verbi, et alterius fere intercidit, nisi quatenus ex condicto interdum admittitur. Fuit fortasse tempore Aristotelis utriusque usus celebrior, sed nunc prae altero viget alterum, quoniam ita vult usus. Sic et in eo quod dicitur contingens, aliquatenus derogatum est ei, quod apud Aristotelem obtinebat. Iam enim nequaquam contingens possibili comparatur, [0901B] hoc tamen in tractatu modalium sensisse visus est. | |
Licet enim possibile est albere gentem Aethiopum, speciemque cygnorum nigrescere, neutrum tamen contingens est. Quod si haec quis, quoniam possibilia sunt, contingere opinatur, hoc in publico praedicet, Aristotelis auctoritate deducta, et plane, renitente publicae suasionis usu, aut insanis videbitur assidere, aut certe parum sobrius esse. Sed ut ad alium migremus sensum, quo contingens non coaequatur quidem, sed circumscribitur a possibili, quoniam minus est, et hic illi usui derogatum esse videbimus. | |
Nam ut ait in Analyticis Aristoteles: “Contingere, et contingens” est, quo non existente necessario, posito autem esse, nihil erit [0901C] propter hoc impossibile. Haec autem significatio contingenti deducit quidem necessarium, sed alias possibili coaequatur. Sed neque ista iam obtinet. Siquidem Hobinellum regnare non est necessarium, neque eo posito quidquam erit propter hoc impossibile; si vero contingens esse regnare Hobinellum dicas Wintonae, non tibi quis facile acquiescet. | |
Et ut planius liqueat in quantum sit ille usus abolitus, in nulla significationum, quas ei ascribit, memoratum iam plene obtinet verbum. Ait enim Aristoteles, quoniam contingere duobus modis dicitur, uno quidem, quod plerumque fit et deficit, necessarium ut canescere hominem, vel augeri, vel minui, vel omnino quod natum est esse: hoc enim non continuum habet necessarium eo quod non semper [0901D] est homo. Nam, cum homo est, aut ex necessitate, aut ut in pluribus est. Alio autem infinitum, quod et sic, et non sic, possibile, ut animal ambulare, vel ambulante fieri motum terrae, vel omnino quod a casu fit. Nihil enim sic magis natum est, vel econtrario. Nunc autem ut sequamur usum, | |
Quem penes arbitrium est, et ius, et norma loquendi, (HORAT., De arte poet., 72.) | |
illud solum esse contingens quod interdum evenit, iam dicitur: alioquin neque propter amotam necessitatem, neque propter assistentem possibilitatem, dicetur contingere. Patet itaque quod usus Aristotele potentior est, in derogando verbis, vel abrogando verba; sed veritatem rerum, quoniam eam homo non statuit, nec voluntas humana convellit. [0902A] Itaque si fieri potest, artium verba teneantur, et sensus. Sin autem minus dum sensus maneat, excidant verba; quoniam artes scire, non est scriptorum verba revolvere, sed nosse vim earum atque sententias. |
Chapter 5
Latin | English |
---|---|
CAP. V. In quibus consistat corpus artis, et de topicorum utilitate. | |
Artis praeparatitia praecesserunt, ad quam suus opifex, et quasi legislator, rudem omnino tironem, irreverenter, et ut dici solet, illotis manibus, non censuit admittendum. Sicut enim in arte militari, instrumentorum, quibus res militaris instruitur, praeparatio, praecedit artem; sic huius sacri adeuntibus cultum, quaedam elementa praemittuntur, et quasi instrumenta tironum, quorum usu compendiosius [0902B] ad ipsum corpus artis accedant, et commodius, quod profitentur, exerceant. Utilissima quidem sunt, et si non satis proprie dicantur esse de arte, satis vere dicuntur esse ad artem. | |
Parum autem refert si magis dicatur, an sic. Ipsum itaque quodammodo corpus artis deductis praeparatitiis, principaliter consistit in tribus, scilicet topicorum, analyticorum, elenchorumque notitia: his enim perfecte cognitis, et habitu eorum per usum et exercitium roboratis, inventionis et iudicii copia suffragabitur in omni facultate, tam demonstratori quam dialectico et sophistae. Porro in his maxime necessaria est, praecipue probabilitatem sectantibus, scientia topicorum quae, etsi inventionem principaliter [0902C] instruat, iudiciis tamen non mediocriter suffragatur. | |
Et quamvis, ex opinione multorum, dialectico et oratori principaliter faciat, ipsam fere aequaliter proficere arbitror iis, qui versantur in gravitate demonstratoris, aut in fallacia et agone sophistico. Siquidem sibi invicem universa contribuunt, eoque in proposita facultate quisque expeditior est, quo in vicina et cohaerente instructior fuerit. | |
Ergo et tam analytica, quam sophistica conferunt inventori, et topica itidem conducit iudicanti: facile tamen acquieverim, singulas in suo proposito dominari, et accessorium esse beneficium cohaerentis. Cum itaque tam evidens sit utilitas topicorum, miror quare cum aliis a maioribus tandiu intermissus sit Aristotelis liber, ut omnino, [0902D] aut fere, in desuetudinem abierit, quando aetate nostra, diligentis ingenii pulsante studio, quasi a morte, vel a somno excitatus est, ut revocaret errantes, et viam veritatis quaerentibus aperiret. | |
Neque enim sermonum aut rerum tanta est difficultas, ut a studiosis non possit intelligi, et utilitas tanta est, ut prae caeteris expediat hunc agnosci. Satis enim inter caetera, quae translationis arctissima lege a Graecis tracta sunt, planus est; ita tamen, ut facile sit auctoris sui stylum agnoscere, et ab iis duntaxat fideliter intelligatur, qui sequuntur indifferentiae rationem, sine qua nemo unquam nec apud nos, nec apud Graecos, sicut Graecus interpres, natione Severitanus, dicere consueverat, Aristotelem intellexit. Sane ipso librorum numero [0903A] quasi quodam perfectionis auspicio, utilitatem operis commendavit, et omnium, quae in multis voluminibus dilatavit antiquitas, quasi sementem dedit. Singula verba eius, tam in regulis quam in exemplis, non modo ad dialecticam, sed fere ad omnes proficiunt disciplinas. | |
Octo quidem voluminibus clauditur, fiuntque semper novissima eius potiora prioribus. Primus autem, quasi materiam praeiacit omnium reliquorum, et totius logicae quaedam constituit fundamenta: docet enim quid syllogismus, quid et ex quibus demonstratio, quae principia artium et fidei, quae ab artibus est, quis syllogismus dialecticus, quis litigiosus, quid probabile, quod paralogista falsigraphusve non sequitur. Item quid propositio, quid problema. Et [0903B] quoniam ad problematum discussionem, probationemque positionum progrediendum est, ex quibus sint problemata, id est quae propositiones ex arte deducantur in quaestionem adiicit, habita distinctione praedicamentorum, ex quorum natura manat ratio quaestionum. Neque enim ad omnia quae quaeri possunt, quoniam nec omnia quaerere prudentis est, suas formas applicat: sed ad ea, quae digna quaesitu sunt, et cognita, aliquid conferunt. Quolibet namque proferente contraria opinionibus, aut contemptibilia quaelibet, contemptibiliterque inquirente, sollicitari non expedit. | |
Quia ergo ratio praedicamentorum, aut maiora, aut aequalia praedicat de subiectis, problematum dialecticorum quadripartitam docet esse naturam. [0903C] Vult enim (etsi de hoc possit, ut de caeteris articulis, disputari) ubi de maiori et substantiali quaeritur, inquisitionem generis esse; si de pari et substantiali ambigitur, de definitione fieri quaestionem. Quod si de maiori et accidentali, dubitatur, de accidente; si de pari et accidentali de proprio constat inquiri. Verum quia de aliquo quaerenti quid aut quantum, aut quale sit, minus subiecto non dicitur recte, nec minus praedicari, nec de minori quaestio esse monstratur. Proinde quid genus aut definitio, quid accidens sit, aut proprium, docet longe commodius iis, qui in Porphyrio, aut categoriis explanandis, singuli volumina multa et magna conscribunt. In consilium [0903D] illorum non veniat anima mea, nec aliquis amicorum meorum praeceptoribus his utatur. Ad haec, quid inductio, et ubi ea uti expediat, et quoties dicatur oppositum, dicit, et qualiter oporteat dividi ea quorum multiplex est significatio. | |
Siquidem ad multa prodest, vel illud nosse, quod aequivocatio neque comparationem, neque numerum pluralem admittit, ut coniunctim colligat, quod divisim positum est. Nam vox, et angulus, aut cultellus, nequaquam dicuntur acuta, vel alterum acutius altero, quamvis singulum dicatur acutum. Ad hoc quoque prodest haec speculatio multipliciter dictorum, ut ex contrariis vis contrariorum saepissime perpendatur; si enim unum eorum aut aequivoce, aut univoce dicitur ad multa, simili modo et reliquum, ut quidem in omnibus, aut in pluribus. [0904A] Nam quoniam acuto in voce grave contrarium est, in magnitudine autem levi, palam quoniam leve aut grave aequivoce diceretur ad plura. | |
Volenti autem scire quid agatur, necesse est vim sermonis excutere: qua ignota, fidus verborum intellectus constare non potest. Eo spectat illud Augustini, tractum quidem ab Aristotele, quoniam de fonte isto hauserunt omnes, quia in omni enuntiatione spectanda sunt tria: dictio, dicibile, et res. Est autem res, de quo aliquid, dicibile, quod de aliquo, dictio, quo dicitur hoc de illo. Interdum tamen dictionem, rem esse contingit, cum idem sermo ad agendum de se assumitur, ut in iis quae praeceptores nostri materialiter dicebant imposita et dicibilia; quale est, homo est nomen, currit est [0904B] verbum. Porro res, ut in pluribus, et dicibilia pertinent ad naturam; dictio vero ex hominum pendet arbitrio. | |
Itaque ad veri examinationem necesse est rem non omnino notitiae esse subtractam, rei subiectae, id est de qua agitur, dicibile convenire, et dictionem, ut omnis increpandi tollatur occasio, utrique esse cognatam. |
Chapter 6
Latin | English |
---|---|
CAP. VI. De utilitate et conceptione trium librorum in topicis. | |
Sicut autem elementarius est praedicamentorum, periermeniarum vero syllabicus, ita et topicorum liber, quodammodo dictionalis est. Licet enim in periermeniis agatur de simplici enuntiatione, quae utique veri falsive dictio est, nondum tamen ad vim colligendi pertingit; nec illud assequitur, in quo dialectices [0904C] praecipua opera versatur. Hic vero primus est in rationibus explicandis, doctrinamque facit localium argumentationum, et sequentium complexionum pandit initia. | |
Et sicut iuxta ethicum: “Discipulus prioris est posterior dies,” ita primus sequentium librorum instructorius est. E quibus itaque locis sint problemata, primus aperit. Sequentes, unde, et quomodo probentur exponunt, et quae propositio magis aut minus argumentabilis sit, et quare. Non tamen huic operi tantum tribuo, ut inanem reputem operam modernorum, qui equidem nascentes et convalescentes ab Aristotele, inventis eius multas adiiciunt rationes, et regulas prioribus aeque firmas. Caeterum hoc Aristoteli [0904D] debetur, quoniam qui a parte totum probari docuit, et a duplici parte, vel triplici, aut amplius, inferri posse monstravit. Eodem modo et in aliis. | |
Ergo non modo Themistio, Ciceroni, Apuleio, et Boetio, adiectorum habemus gratiam; sed Peripatetico Palatino, et aliis praeceptoribus nostris, qui nobis proficere studuerunt, vel in explanatione veterum, vel in inventione novorum. Miror tamen quare Peripateticus Palatinus, in hypotheticarum iudicio tam arctam praescripserit legem, ut eas solas censuerit admittendas, quarum consequens in antecedenti clauditur aut destructo consequenti perimitur antecedens. Siquidem argumenta recipiebat facile, sed hypotheticas respuebat, nisi manifesta necessitate urgente. | |
Forte ideo, quod omnes, ut ait Boetius, volunt necessariam [0905A] tenere consequentiam. Volunt utique, quoniam hoc profitentur adiecta conditione; sed nihilominus quaedam, ob evidentem probabilitatem, quae necessitati plerumque assidet, admittuntur. Sicut enim argumenta dialecticis sufficiunt probabilia, sic et probabiles consequentiae: sed utrisque vis urgens deest, si necessitas desit: ut si instantiam dederis, docens in quo non sit. Aristoteles autem fere ubique consequentias ponit, sive astruere, sive destruere doceat, quod positum est. Et quia ad unum multa sequuntur, habenda est ratio unde plura astruendo vel destruendo proveniant. | |
Ut enim ait Aristoteles: omnis qui dixit quidlibet, quodammodo multa dixit, eo quod plura unicuique ex necessitate consequentia sunt. Ut [0905B] qui hominem dixit esse, et quoniam est animal dixit, et quoniam animatum, et quoniam bipes, et quoniam mentis et disciplinae susceptibile. Est autem rationabile problema, ad quod ratiocinationes fiunt et spissae et bonae. Totus itaque secundus liber in eo versatur, quod est de accidente. | |
Et cum naturam accidentium eleganter doceat, tam rationum firmitudine quam exemplorum iucunditate, ad multa commodus est. Et quia solum accidens ad comparationem venit, tertius comparabilium vim aperit, et insistens naturae accidentium, quae sit eligendi aut fugiendi ratio, et in ipsis eligendis, quae praeelegenda, et in fugiendis, quae prae caeteris fugienda, regulariter monstrat. Ex quo liquet, [0905C] quantum haec disciplina physicae et ethicae prodest. Cum haec disciplinae particula, in appetendis et devitandis, et in omnibus denique comparabilibus vigeat, plane huius lata est commendatio, et male neglectus a prioribus, cum utilitate conspicua, et verborum gratia iucundus sit, et tam ethicae quam physicae plurimum prosit. |
Chapter 7
Latin | English |
---|---|
CAP. VII Brevis ratio quarti et quinti. | |
Quartus autem exercet problemata, quae sunt a genere, et sic generis et speciei, et ad se, et ad alia, cohaerentiam docet. Ut liquidum sit omnibus, quanto dispendio temporis nostri neglectus sit a praeceptoribus nostris, in hac speculatione, non credo diutius immorandum: cum de rerum generibus [0905D] multa superius dicta sint, et non sit nostri propositi, in hoc opus speciales commentarios facere. Hoc tamen ab Aristotele (quoniam Porphyrius, quem parvuli sequuntur, aliud docuit) adiiciendum puto, quoniam sicut genus univoce, et non denominative, sic nec secundum quid, praedicatur. | |
Unde constat corpus non esse genus animalis; ait enim, considerandum, si in aliquibus secundum quid participatur genus; ut si animal aliquod sensibile vel visibile dicatur. Nam secundum quid sensibile vel visibile dicitur animal, nimirum corpus; secundum autem animam, non. Quare non erit genus sensibile vel visibile animalis. Latent autem quandoque, et totum in partem ponentes, ut animal corpus sensibile. Nullo enim modo pars de toto [0906A] praedicatur. Quare non erit corpus genus animalis, eo quod pars est. Utique genus omne, de specie verum est, et de individuis, sine translatione et figura. | |
Nunquam enim improprie praedicatur, quoniam nulla familiarior est assignatio quam substantiae, quae in genere et specie rectissime iudicatur. Corpus autem de homine, figurative scilicet, per synecdochen dicitur. Et quo liquet, quod qui ob unius partis evidentiam corpus dicitur, idem et anima dici potest, ob alterius dignitatem. | |
Sed minutiores philosophi, cum Porphyrio, vulgi sequuntur opinionem; qui fere id solum consuevit approbare, quod sensibus patet. Plato autem, et tam Stoicorum quam Peripateticorum dogma, hominem rectius animam, quam corpus dici declarat. Quam [0906B] secutus sententiam Marcus Tullius in libro De republica, ait: Tu non es is quem exterior figura designat, sed mens cuiusque, is est quisque. Doctoribus quoque Ecclesiae, Augustino et caeteris, id ipsum placuit. Si quis hinc dubitat, legat Scripturas, quae principatum personale quodammodo animae tribuunt; et corpus hospitio comparant, aut indumento. | |
Item quintus copiosissime docet quot modis dicatur proprium; et in his, quid proprie et multipliciter docet quando recte positum sit, et quando sit perperam assignatum. Utilissima autem est haec speculatio ad astruendum, et destruendum, quoniam proprium, quod proprie dicitur, et cuius proprium est, se invicem mutua praedicatione concludunt. |
Chapter 8
Latin | English |
---|---|
CAP. VIII. De titulo definiendi qui exercetur in sexto. [0906C] | |
Porro sextus de definitione est, et artem definiendi luculenter tradit, ut qui istum plene noverit, in statuendis aut evacuendis definitionibus haesitare non debeat. Porro regulam definiendi arctissimam docuit, et quam plene aut nullus, aut rarus assequitur. | |
Itaque Aristotelem prae caeteris omnibus, tam aliae disserendi ratiocinationes, quam definiendi titulus illustraret, si tam patenter astrueret propria quam potenter dextruxit aliena. Caeterum sicut validior hic expugnator exstitit, quam assertor, ita plerique validius asserunt, quam impugnent; neque enim omnes omnia possunt, et quisque si efficaciam attendat gratiae, proprio munere [0906D] insignitur. Ut de fidelibus taceam, Naso carmina, Cicero causas feliciter agit; Pythagoras naturam excutit; Socrates morum praescribit normam; Plato de omnibus persuadet, Aristoteles argutias procurat. Sumpserunt hinc doctrinae suae primordia Marius Victorinus, et Boetius cum Cicerone, qui singuli libros definitionum ediderunt; illi quidem definiendi nomen, usque ad quindecim species dilataverunt, describendi modos definitionis vocabulo supponentes. Huic vero, de substantiali praecipue cura est; quae sic constare debet ex genere et substantialibus differentiis, ut proposito coaequetur. Recte enim assignata est, cum fuerit aequalis definito, et planissima utitur interpretatione. Amovenda est ergo non modo aequivocationis impostura, [0907A] sed omnium quae incerta sunt fugienda obscuritas: quoniam evidens esse debet, quae redditur ut aliud innotescat. | |
Ergo et translationes declinandae, et quaecunque proprie non dicuntur. Ut lex, mensura vel imago eorum quae naturaliter iusta sunt. Sunt autem, ut ait Aristoteles, huiusmodi, peiora translatione; nam translatio facit quodammodo notum, quod significatum est per similitudinem. Omnes enim transferentes, secundum aliquam similitudinem transferunt. Quod autem huiusmodi est, non facit notum; nam neque similitudo inest, secundum quam mensura vel imago lex est, neque dici solet. Quare si proprie mensuram vel imaginem legem esse dicit, mentitur. Imago enim est, cuius generatio per imitationem est. Hoc autem non inest [0907B] legi. Si autem non proprie, palam, quoniam obscure dixit, et peius quolibet eorum, quae secundum translationem dicuntur. | |
Nota autem sic accipienda sunt, quod bene dispositis intellectu innotescant. Quod autem nec ex simpliciter notioribus, nec ex his, quae nobis notiora positum est, non facit ad definitionem. Aequicolam quoque, id est aequimembrem, definito oportet fieri definitionem, ut si quaeratur quid sit speculativa scientia, neutrum, nec speculativa scilicet, nec scientia, relinqui debet ambiguum. In ipsis quoque substantialibus definitivis nihil ponendum est, quod vergat ad passionem. Auctore siquidem Aristotele, omnis passio magis facta, abiicit a substantia. Differentia autem non huiusmodi. Nam magis salvare videtur id, cuius [0907C] est differentia. Et simpliciter impossibile est esse singulum, sine propria differentia. Nam cum non est gressibile, non erit homo. | |
Simpliciter autem dicendum, secundum quae alteratur habens, nihil horum differentia illius. Omnia enim huiusmodi, cum magis fiunt, abiiciunt a substantia. Quare si aliquam huiusmodi differentiam assignavit, peccavit. Simpliciter autem non alteramur secundum differentias. | |
Unde etiam Plato arguitur, mortem in animalium definitione ponens. Licet enim non fiat, id est magis aut minus praedicetur, eo quod huiusmodi non suscipiunt magis aut minus, differentia tamen non est; sed forte rectius habitum notat, et passionis habilitatem, aut magis necessitatem indicat [0907D] patienti. Hoc autem facile suadebitur Christiano, qui immortalitatem exspectans, conditionem vivendi credit mutandam in melius, non corrumpi naturam. Glorificabitur enim substantia, et sine corruptione sui eximetur a necessitate patiendi. Ipsa quoque habilitas passionis perpetiendae evanescet, quando mortale immortalitatem induet morte absorpta; et corruptibile nunc, incorruptionem possidebit. | |
Nec mirum mortalitatem passibilitati ascribi, cum immortalitas ipsa, secundum Aristotelem, passio sit dicenda. Ait enim: Passio vitae et casus, immortalitas videtur esse. Quoniam autem verum est quod dicitur, palam fiet, si quis concedat ex mortali aliquem fieri immortalem. Nullus enim dicet aliam eum vitam sumere, sed casum aliquem, vel passionem huic eidem adgenerari: [0908A] quare non est genus vita immortalitatis. Utique et hinc constat, quia mortale et immortale, non sunt viventium species aut differentiae, sed potius modos vivendi indicant, aut naturae conditionem. Equidem nihil mali in substantia, nam quod cuiusque optimum, inest substantiae maxime. Est autem difficile, nisi multam rerum notitiam habenti, regulariter eam definire, cum substantialia saepe incerta sint, vel ob difficultatem rerum, et ignorantiam, vel propter ambiguitatem sermonum. | |
Sunt etiam pleraque, quae, urgente natura, propriis definitionibus carent; ut principia, eo quod sursum pergentibus, eorum, quia non sunt genera, non occurrunt et individua: eo quod differentiis substantialibus ab invicem non separantur. Porro hic descriptiones [0908B] pro definitionibus sunt, probabiles quidem magis, quo ad definitionum formam magis accesserint. Earum tamen maior est indulgentia. Est autem quidlibet fecisse facilius quam benefecisse, quia virtus semper in arduo est. Cum vero de definitione constabit, ad construendum destruendumque propositum, efficacissima est; quia cum ipso pariter infirmatur, aut convalescit. |
Chapter 9
Latin | English |
---|---|
CAP. IX. De problemate eiusdem, et diversi, quod agitatur in septimo: et communia quaedam topicorum. | |
Septimus quoque a definitionibus pendet, evolvitque problemata, quae de eodem sunt, et diverso. In huius autem discussione plurima attritio est, quoniam contrarium concursus rationum, dubitandi [0908C] materia est. Caeterum sicut diversum, sic et idem alicui multipliciter dicitur; nam utrumque genere, specie et numero. Sed quae genere diversa sunt, illico et sequentibus. Econtra, quae idem numero, statim et caeteris modis uniuntur. Maxime indubitanter, quod unum est numero, et idem alicui, ab omnibus idem videtur dici; nam et hoc est esse simpliciter idem. Solet autem et hoc assignari multipliciter; proprie autem et primum, quando nomine vel definitione idem assignatum fuerit; ut vestis, tunicae, et animal gressibile bipes, homini, et quod natura fertur sursum, igni. Tertium vero quando ab accidente, ut sedens vel musicum Socrati: omnia enim haec unum numero volunt significare. | |
[0908D] Quoniam autem verum est, quod nunc dictum est, ex permutantibus appellationes aliquis addiscet; saepe enim praecipientes nomine vocare aliquem sedentium, permutamus; quando forte non intelligit is, cui praeceptum facimus, velut ab accidente, et eo magis intelligente, et iubemus sedentem vel disputantem vocare ad nos: palam quoniam eumdem opinantes, et secundum nomen, et secundum accidens significare; ergo idem (quemadmodum dictum est) tripliciter dividatur. | |
Itaque non modo definitionum, sed generis, proprii, accidentis, necessaria est cognitio, tam ad astruendum quam ad destruendum ea problemata, quae de eodem sunt et diverso, sed nihil ad alterutram operam definitione utilius, quoniam nihil efficacius, nihil notius est. In iis autem septem voluminibus, [0909A] ob ubertatem locorum, constare rectissime dicitur summa topicorum; quae, ut ait Isidorus, sic dicta sunt, quoniam tovpouû continent, id est locos, qui sunt argumentorum sedes, fontes sensuum et origines dictionum. Pro eo enim disciplina ipsa dicta est topice, quod locorum doctrinam facit. Qui vero librum hunc diligentius perscrutatur, non modo Ciceronis et Boetii topicos ab his septem voluminibus erutos deprehendet, sed librum divisionum, qui compendio verborum, et elegantia sensuum, inter opera Boetii, quae ad logicam spectant, singularem gratiam nactus est. Non omnes tamen locos huic operi insertos arbitror, quia nec potuerunt, cum et a modernis, huius praeeunte beneficio, aeque necessarios evidentius quotidie doceri conspiciam. [0909B] Versatur in his inventionis materia, quam hilaris memoriae Willelmus de Campellis, postmodum Catalaunensis episcopus, definivit, etsi non perfecte, esse scientiam reperiendi medium terminum, et inde eliciendi argumentum. Cum enim de inhaerentia dubitatur, necessarium est aliquod inquiri medium, cuius interventu copulentur extrema; qua speculatione, an aliqua subtilior, vel ad rem efficacior fuerit non facile dixerim. Medium vero necessarium est, ubi vis inferentiae in terminis vertitur, si enim inter totas propositiones sit, ut potius sit obnoxia complexioni partium, quam partibus complexis, medii nexus cessat. | |
In iis autem, quae terminis, aut terminorum partibus, vim urgendi habent, locus ab ea habitudine est, quae est [0909C] inter id quod demitur conclusioni et id quod dempto succedit, succedentia enim a praecedentibus convincuntur. Quod autem utrobique manet immobile, nec probantis violentiam, nec probati recipit fidem, et sicut a significatione contrahunt termini ut universales dicantur esse, vel singulares, sic ut unus sequatur ex altero, vel propulsetur ab altero, facit cohaerentia vel repugnantia significationum. | |
Nisi enim res significatae sibi cohaereant aut repugnent, non est quare in terminis familiaritas aut hostilitas requiratur. Non est autem facile in singulis semper explorare, quam firmus rerum sit nexus, aut quanta dissensio, et ob hoc quid simpliciter necesse, quidve magis probabile sit, indicare interdum difficilius est. Sed quod frequentissime sic, [0909D] probabile quidem, quod nunquam aliter, magis probabile, quod aliter esse non posse creditur, necessarii suscipit nomen. Nam penes naturam est necessariorum possibiliumque definitio, sola siquidem vires suas agnovit. Adamas diu habitus est insecabilis, quia nec ferri nec chalybis verebatur acumen, tandem vero, cum plumbo et sanguine hircino sectus esset, patuit factu facile, quod prius impossibile videbatur. | |
Ergo solitus rerum cursus diligenter advertendus est, et quodammodo excutiendus naturae sinus, ut necessariorum probabiliumque natura clarescat; nihil enim est, quod ad locorum notitiam magis prosit, nihil quod veritatis notitiam amplius pariat, nihil quod ad docendum aut ad persuadendum [0910A] magis proficiat, et omnium dicendorum paret laudabilem facultatem. |
Chapter 10
Latin | English |
---|---|
CAP. X. De utilitate octavi. | |
Familiare est omnium peritorum artificum, artis suae instrumenta praeparare, antequam experiantur usum, ne conatus propriae facultatis inanis sit, si domesticis caruerit instrumentis. Sic in re militari, praevidet dux arma, et impedimenta militiae. Architectus, cum instrumentis materiam perquirit, in qua se, et illa, exerceat. Nauta clavum, rudentes, remos, anchoras, et caetera navigii armamenta componit, ut eorum fretus adminiculo, propositum artis possit rectius expedire. | |
Itaque pari modo, rei rationalis opifex, et campi doctor eorum, qui logicam profitentur, in praecedentibus instrumenta disputandi, [0910B] et quasi arma tironum suorum locavit in arena, dum sermonum simplicium significationem evolveret, et item enuntiationum locorumque naturam aperiret. Consequenter autem instrumentorum exercitium docet, et quodammodo congrediendi artem tironibus tradit, et quasi membra moveat colluctantium, proponendi et respondendi, convincendi et evadendi, vias monstrat, et eam propter quam caetera praemissa sunt, facultatem praeceptis informat. Ut autem praemissae similitudinis sequamur proportionem, quemadmodum categoriarum elementarius, periermeniarum syllabicus, praemissi topici, dictionales libri sunt: sic topicorum octavus, constructorius est rationum, quarum elementa, vel loca, in praecedentibus monstrata sunt. Solus itaque versatur [0910C] in praeceptis, ex quibus ars compaginatur, et plus confert ad scientiam disserendi, si memoriter habeatur in corde, et iugi exercitio versetur in opere, quam omnes fere libri dialecticae, quos moderni praeceptores nostri in scholis legere consueverant; nam sine eo, non disputatur arte, sed casu. | |
Caeterum ut plurimum prosit, aliorum necessaria est cognitio, qui etsi non abundent praeceptis, nisi raro, rerum tamen sermonumque utilissimam doctrinam faciunt. Quia ergo exercitatio dialecticae ad alterum est, pares, quos producit, et quos rationibus munivit, et locis, sua docet arma tractare, et sermones potius conserere quam dexteras, et tanta cautela imbuit, ut totius eloquentiae praecepta hinc tracta principaliter, velut a primitivo fonte [0910D] originis suae, manare perspicuum sit. Indubitanter enim verum est, quod fatentur Cicero et Quintilianus, quia hinc non modo rhetoricorum adiumentum, sed et principium rhetores, et scriptores artium assumpserunt: postmodum tamen propriis dilatata est institutis. | |
Versatur ergo tota dialecticae agitatio, quoniam alter alterius iudex est, inter opponentem et respondentem. Horum vero uterque finem suum assequitur, si nihil omittat ex contingentibus: si proposito sic insistat, ut et se, et orationem increpationi subducat. Non enim semper eadem est increpationis occasio; nam plerumque propositi, plerumque proponentis culpa est. Siquidem, ut ait Aristoteles, non est in altero tantam [0911A] bene finire commune opus; nam et qui litigatorie interrogat, prave disputat, et qui in respondendo non concedit quod videtur, neque suscipit quidquam, quod vult interrogans inquirere: manifestum etiam quoniam non similiter increpandum, et per se rationem, et interrogantem. Nihil enim prohibet rationem quidem pravam esse, interrogantem vero, ut contingit, optime contra respondentem disputare; nam contra dyscolos, non possibile fortasse statim, quales quis vult, sed quales contingit, facere syllogismos. | |
Est autem pravus socius qui impedit commune opus. Qualiter vero facienda aut vitanda sit alterutrius increpatio, an utilius, an subtilius et strictius doceat, incertum habeo. Porro bene interrogantis opus est, ut faciat respondentem improbabilissima [0911B] dicere, et alia quidem, quam quae propter positionem sunt necessaria: respondentis autem, non propter eum videri accidere impossibile, aut quod praeter opinionem est, sed propter positionem. Diversum enim fortasse peccatum est, ponere primum, quod non oportet, et positum non servare secundum modum: at opponens, etsi interdum ad inductionem, ut detur universale, aut in magnitudinem orationis, aut ut manifestior sit oratio, negotietur, in omnibus praecipuam virtutem ducit occultationem conclusionis, ut oratione per conclusionem expleta, quaeratur propter quid. | |
Unde in nuptiis Mercurii et philologiae, dialectica in manu serpentem gestat, et formulas, ut astutia serpentis, quae propositum tegit, mordeantur incauti et rudes, aut [0911C] improbi per rationis formulas erudiantur, aut convincantur. Consistit autem cautela, in ordine et modo explendi propositum, sive dividendum, seu definiendum, seu colligendum sit: recteque procedit ex praeexistenti cognitione locorum et argumentationum, aliorumque sermonum, quibus definitiones et divisiones explicantur. Nam loci argumentandi, et dividendi, definiendique, plerumque sunt communes; sed vis artis in argumentationibus amplius viget. In ipsis quoque syllogismis violentior est, sive integritate sui perfectus sit, sive media propositione subtracta, ad modum enthymematis conclusionem acceleret: ideoque usus magis eius facit ad alterum. Inductio vero levior est, sive maturiori [0911D] incessu a pluribus progrediatur ad unum universale, aut particulare, sive acriori impetu ab uno, ad exempli formam inducto, ad unum, inferendo prosiliat. Hic autem modus magis oratoribus congruit: interdum tamen ornatus aut explicationis causa, conducit et dialectico; magis enim persuasorius est quam urgens. | |
Unde, sicut Marcus Tullius in rhetoricis testis est, Socrates hoc argumentandi genere saepissime utebatur. Caeterum cum exempla ad probandum quid, aut plura feruntur, aut singula, convenientia esse debent, et ex quibus scimus: qualia Homerus, non qualia Cherillus. Si autem ab auctoribus transsumantur, Homero quidem Graecus, Latinus autem Virgilio utatur et Lucano; domestica namque exempla magis movent, et ignota, [0912A] dubiorum non faciunt fidem. Ad occultationem vero propositi, imo ut uterque gignadiorum noti compos facilius sit idiotismus et orthonoismus, perutilis est. Ut uterque scilicet sic artem dissimulet, quod aut eam non habere credatur, aut quod habita nolit uti. | |
Semper enim suspecta est artis ostentatio; et econtra facilius admittuntur, via simplici gradientes. Sed prae omnibus utrique expedit nosse fideliter, circa quid confligentium versetur intentio. Siquidem non facto manifesto quid est quod positum est, non est facile argumentari; nam ex hoc, vel ad nomen, aut saepe nulla est disputatio. Ratio enim non habet processum, nisi intellectus altercantium alicui innitatur articulo. Nam ut obviatio sit, necesse est eamdem teri viam. | |
Ergo aut una debet esse interrogatio, [0912B] aut multiplicitas suis est rationibus distinguenda. | |
Unde Aristoteles, quoniam autem concessum est respondenti, non intelligenti, dicere, quoniam non intelligo, et multipliciter dicto, non ex necessitate confiteri, vel negare; palam quoniam primum quidem, nisi planum sit quod dicitur, non pigritandum dicere, non intelligere. Nam saepe ex eo quod non plane interrogantibus dant, obviat aliquod difficile. Si autem notum quidem sit, multipliciter autem dictum, si in omnibus quidem verum vel falsum sit, quod dicitur, dandum simpliciter, vel negandum. Si vero in aliquo sit falsum, in aliquo autem verum, significandum est quoniam multipliciter dicitur, et propter hoc, aliud quidem falsum, aliud autem verum; posterius enim diviso [0912C] incertum, si et in principio conspexerit, dubium. | |
Si autem non praeviderit dubium, sed in alterum respiciens posuerit, dicendum ad eum, qui in alterum ducit, quoniam non ad hoc inspiciens dedi, sed ad alterum eorum; nam pluribus existentibus, quae sub eodem nomine, vel sub eadem oratione sunt, facilius est dubitatio. Si vero planum sit et simplex quod interrogatur, aut sic, aut non, respondendum: Ut enim est apud Agellium: “Qui in talibus plus vel minus respondet quam quaeratur ab eo, lineam recte disputandi ignorat aut dissimulat.” | |
Siquidem qui aut multiloquio, aut distorta responsione collegam impedit, non modo pravus socius, sed manifeste protervus est; praesertim si non habens [0912D] instantiam, admissis particularibus, contradicit universali; nam sine instantia quae sic, vel videatur, prohibere orationem, protervire est. Si ergo in multis apparente, non dederit universaliter, qui non habet instantiam, manifestum quoniam protervit, nisi forte contra habent argumentari, quoniam non verum est quod infertur. Siquidem si consequens falsum est, palam est quoniam ex antecedentibus veris non provenit: nam ex vero nunquam falsum, “pro eo quod veritatis integer sinus nec parit nec alit mendacium.” Non tamen sufficit in contrarium argumentari; eo quod plura contraria opinionibus, plerumque facile non solvuntur, hinc inde colluctantibus argumentis; nam Zeno quod non contingit moveri, neque stadium pertransire, et Empedocles [0913A] ab adverso omnia moveri contendit. Sed paucorum opinio, praesertim quam firmissima ratio non munit, aeque firmae et communiori opinioni non derogat. | |
Itaque protervus est, qui in talibus, nec instantia, nec contrariis utitur argumentis; est enim in disputationibus protervia, responsio praeter hos modos syllogismi corruptiva. Ita quidem, ex parte respondentis; nam in interrogante nihilominus est, si patefacto quid datum sit, inepta verbulorum occasione in contrarium tendit, fidelem non recipiens intellectum, sed aucupans syllabas, et ad nomen inaniter disputans. Tanto quidem improbior est protervia, quanto acrius quisque sic urget. Caeterum uterque alterius propositum impedit, sine proterviae vitio, si officii sui partibus probe renitatur, [0913B] aut urgeat: puta si tardum natura vel usu, adhibita celeritate quis urgeat; si acrem ingenio, vel exercitii assiduitate, quis, adhibita gravitatis mora, retardet; si tegit quis propositum, ut arte deludat; si alter detegit occultatum, ut prudenter evadat, et quidem in hunc modum plurima. | |
Si vero falsum sequi videatur ex vero, etsi ubi fallacia sit non sit perspicuum, constat quoniam sophisticus est syllogismus, aliave argumentatio fallax quidem et perfida, cui fidem haberi non oportet. Hoc autem litigiis, quam demonstrationi, aut exercitationi dialecticae magis facit; nam sophisma est syllogismus litigatorius; philosophema vero, demonstrativus; argumentum autem, syllogismus dialecticus; sed aphorisma, syllogismus dialecticus contradictionis. | |
[0913C] Horum omnium necessaria est cognitio, et in facultatibus singulis perutilis est exercitatio. | |
Itaque assuescendum est disceptationi, et prima initia memoriter revolvenda, distinguenda necessaria et probabilia, ab oppositis, et a se invicem: excutiendae sunt vocum significationes ut facile, scientiam habenti, una oratio in plures transeat, aut plures reducantur in unam. In universalibus aut astruendis, aut depellendis, diligentia maior, cum in eis profectus aut periculum evidentius constat: pro eo quod non est sine universali syllogizare. Porro, cum in omni sermone praecipua sit virtus brevitas, tum in eo, qui ad alterum est, efficacius operatur, acceptatur gratius et clarius enitescit; nam in prolixitate omnium maius dispendium. | |
Quod si non [0913D] potest accelerari propositum, novitate rerum, quae tamen praeter rem non videantur, purganda est mora; quoniam, ut ait Aristoteles, quisquis unam orationem multo tempore interrogat, male inquirit; nam si respondente interrogato quod interrogatur, palam quoniam multas interrogationes interrogat, aut frequenter easdem. Quare aut venatur, aut non habet syllogismus; nam ex paucis omnis syllogismus; si vero non respondente, quoniam non increpat, vel recedit. Contingit autem multiplicare interrogationes, ut reprehensionis detur occasio, et undecunque iustae increpationis ansas eliciat; et hoc [0914A] plerumque laudabile, interdum vero defectus indicium est, eo quod non est propositum certum, aut ei via non patet ad processum, qui easdem replicat orbitas, et auras eadem circinat, et movetur iugiter, nec promovetur. | |
Heschelinus faber [(34) [0913] Cod. ms. Cantab. habet faber Conchis, sed magister Willelmus de Conchis, magis placeret.] , sicut magister Willelmus referebat, illorum morem sequebatur, qui nihil in disputationibus certum appetunt, et sic rem fabrilem, sicut hi expediunt dialecticam, exercebat. Praestolabatur enim non ab arte, sed fortuna, operis finem. Dum enim coctam massam volveret in incude, eamque formaret ad ictum mallei; si forte interrogaretur quid fieret, non certum quid respondebat, sed multa disiunctim, puta cultrum, aut falcem, aut vomerem, aut aliud ad quod materiam casus induceret: [0914B] non enim quod volebat, sed quod poterat, producebatur. Nihil autem minus peritum decet artificem, quam sequi casum, non arbitrium rationis: proinde rationum undecunque, ad statuendum vel destituendum positionem, conquirenda est copia, ut urgendi instandique facultas comparetur. | |
Et si adversarius deest, secum quisque experiatur quae, quot, et quanta propositae quaestionis articulum muniant aut impugnent; sic enim facile erit quisque idoneus ad cogendum et reluctandum, et sive agonizandum, seu suadendum, seu philosophandum fuerit, urgentias instantiasque habens aut superabit, aut evadet cum gloria, aut decenter sibi, et sine ignominia superabitur. Fuit antiquitus haec in re militari disciplina Romanorum ut qui armis [0914C] fuerant exercendi, ab ineunte aetate assuescerent militiae imaginariae, et ludentes in eo iugiter versarentur adolescentes, unde postmodum in necessitatibus reipublicae feliciter triumpharent. Telorum quisque noverat usum, et qualiter equitem, qualiter peditem, nunc instare, nunc fugere, nunc caesim, nunc punctim ferire oporteat, domi praediscebatur. | |
Sic suorum instrumentorum necesse est logicam expeditam habere facultatem, ut scilicet principia noverit, probabilibus abundet, syllogizandi et inducendi omnes ad manum habeat rationes. Vires quoque adversarii metiatur; quoniam et ex hoc plerumque negotii pendet eventus. Non est enim satis in altero tantum bene finire commune opus; siquidem sicut interrogantis aut docentis imperitia, [0914D] sic plerumque tarditas auditoris, aut rei difficultas, eum qui agit ex arte, voti compotem esse non sinit. Est autem, ut ait Palladius, magna pars prudentiae, eius cum quo agitur aestimare personam. In iure quoque cautum est, quia nemo debet esse ignarus conditionis eius, cum quo contrahit. | |
Ergo et aliter cum erudito, aliter agendum est cum eo, quem rudem nosti; nam eruditus syllogisticis, rudis urgendus est rationibus inductivis. Caeterum ut quis veniat ad profectum, sicut studium exercitii, ita et venam laudabilis necesse est subesse ingenii. Ingenium vero bonum est, quod vero facile acquiescit, [0915A] et falsum aspernatur; hoc autem primum a natura oritur, per fomitem innatae rationis; deinde affectione boni, et usu, vivacius convalescit. Usus quidem exercitium roborat, paritque facultatem probandi et examinandi veri; facilius tamen, et expeditius, si artis praeceptorumque compendio solidetur. Sed licet nunc ad alterum contingat utiliter exerceri, collatio meditatione videtur utilior. Ut enim ferrum ferro acuitur, sic ad vocem alterius, contingit animum colloquentis acutius et efficacius excitari; sed maxime si cum sapiente aut modesto sermo conseritur, alioquin os stulti, quod ebullit stultitiam, et protervus, qui modestiam nescit, non tam facile ingenia adolescentium, qui aliis per imitationem appetunt conformari, erudiunt, quam pervertunt; [0915B] non informant ad vitam, nec instruunt ad scientiam, sed infatuant animam, et toxicant linguam. | |
Itaque licet nihil magis mutua collatione prosit, non est tamen cum omni disputandum, neque contra quemlibet exercitandum. Necesse est enim, ut ait Aristoteles, contra aliquos pravas fieri orationes. Nam contra eum, qui omnino tentat videri perfugere, iustum quidem omnino tentare syllogismum facere; non pulchrum autem, eo quod non oportet consistere statim contra quoslibet; necesse est enim laboriosum sermonem accidere; nam qui exercitati sunt, non possunt abstinere a disputatione certatoria. Sed nec ubique, nec semper, nec de quolibet disputandum. Sunt enim plura, quae disputationem non admittunt; sunt quae humanas [0915C] excedunt rationes, et tantum fidei consecrantur. Sunt et quae interrogante aeque ac respondente [0916A] videntur indigna, et eos, qui in talibus dimicant, aut desipere, aut non sapuisse convincunt. Haec autem sunt, quae scita non conferunt, et ignorata non laedunt: iis operam dare, ad philosophiam non tam accessum praeparat, quam recessum; neque enim proficientis, sed difficientis ingenii indicium est. | |
Unde eleganter beatus Ambrosius: “Libenter fateor me nescire quod nescio, imo quod scire nihil prodest.” Porro probabilium investigatio, ex quibus fere scientia est humana, quodammodo manat a fonte topicorum; quae rerum sermonumque adiunctione deprehensa, parant copiam rationum; ut si quis in eis sufficienter instructus fuerit, illud Pythagoricum verum esse cognoscat, quia de omni re potest in utramque partem probabiliter disputari; [0916B] ipsam vero, sicuti est, deprehendere veritatem, divinae vel angelicae perfectionis est; ad quam tanto quisque familiarius accedit, quanto verum quaerit avidius, amat ardentius, examinat fidelius, et in contemplatione eius iucundius delectatur. Haec summatim excepta, ad instantiam provocantis retexui; non quidem quod utilitatem aut conceptionem praecedentium librorum plene descripserim (hoc enim supra vires meas est, et a proposito alienum), sed ut articulos, qui proponebantur, et criminabantur inutiles, officiosos esse monstrarem. Idem quoque in sequentibus propositum est: scilicet ut potius aemulo occurratur, quam ut in artes, quas omnes docent, aut discunt, commentarii scribantur a nobis. Cui ista non placent, doceat [0916C] potiora. |