Authors/John of Salisbury/Metalogicon/Liber 2
From The Logic Museum
< Authors | John of Salisbury | Metalogicon
Jump to navigationJump to search
Chapter 1
Latin | English |
---|---|
LIBER SECUNDUS. | |
[0857] | |
[0857A] Superioris libri serie, satis arbitror expeditum, grammaticam non esse inutilem: et quod sine illa, non modo eloquentia perfecta non constat, sed nec ad alias philosophiae professiones, eo tendentibus aliqua patet via, pro ea quoque mitius interpretandum est: eo quod non modo naturae obnoxia subiacet, sed voluntati hominum acquiescit. | It has been sufficiently proved in the preceding book, I believe, that grammar is not useless. I feel that we have adequately demonstrated that, in the absence of grammar, not only is perfect eloquence precluded, but also the gateway to other philosophical pursuits is blocked to those who would engage in them. Attention has also been called to the fact that grammar is to be judged leniently, since it is subject both to nature and to the will of man. |
Nam et leges civium, ab humana constitutione plerumque vigorem sumunt: et quod publicae utilitati creditur expedire, naturali iustitiae coaequatur. Nondum tamen absoluta est logica, quam, etsi mutilus sit, et amplius mutilandus, Cornificius parietem solidum caecati more palpans, impudenter attentat et impudentius criminatur. Utique veritatis amatori non placent iurgia, et ultro, nedum sponte, se subtrahit [0857B] contentioni, quisquis amplectitur charitatem. | In like manner, civil laws frequently derive their force from human constitution while what is deemed expedient for the common welfare is considered equivalent to natural justice. But they [the Cornificians] are still not silenced, and refuse to acquit logic. Though maimed, and destined to be yet further mutilated, Cornificius, beating against a solid wall like a blind man, rashly brings to trial, and still more brazenly accuses logic. One who [really] loves the truth hates wrangling, whereas one who is charitable instinctively and spontaneously withdraws from contention. |
Sit, aut non sit, grammatica pars logices, non contendo; constat enim, quod in sermonibus vertitur, eosque ministrat, etsi non omnes sermonum examinet rationes. Tu vero cui de re constat, de nomine iudicabis, eamque cunctis applicabis sermonibus; aut circa rationum duntaxat instantiam coarctabis. Non formido iudicium, qui et de aequitate causae, et iudicis peritia, et sinceritate, confido. Respiciamus ergo an rationalis, utilis sit, et vires eius, reluctante aemulo, metiamur. In quo quidem, tanto minus laboris meo incumbit officio, quanto, favorem suum etiam citra persuasionem, facilius impendit auditor. Omnes enim se esse logicos gloriantur, [0857C] non modo qui scientiam aliquibus superaverunt blanditiis, sed et illi, qui eam nondum salutaverunt a lumine. | I will pass over the question whether grammar is a part of logic, although logic certainly treats and serves words, despite the fact that it does not, of course, discuss them from every angle. I will leave it to you, who are informed on this matter, to judge the extension of the term [logic], and to decide whether logic includes all speech, or is limited to the critical evaluation of reasoning. I have no misgivings as to your decision. For I have confidence in both the equity of my cause, and the capability and fairness of my judge. Let us pass over the question whether what relates to reasoning is useful, and let us consider the power of logic, notwithstanding the unwillingness of our opponent. My task here will be lightened, since my reader is favorably disposed and does not need persuasion. For all take pride in being logicians: not only those who have become engaged to the science with a few sweet pleasantries, but even those who have not yet made her acquaintance. |
CAP. I. Quod logica, eo quod verum quaerit, ad totam proficit philosophiam. | |
Ut itaque nominis significatio contrahatur, logica est ratio disserendi, per quam totius prudentiae agitatio solidatur. Cum enim omnium expetibilium prima sit sapientia, ipsiusque fructus in amore boni et virtutum cultu consistat, mentem necesse est in illius investigatione versari, et res, plena inquisitione discutere, ut ei de singulis esse possit purum incorruptumque iudicium. | |
Constat ergo exercitatio eius in scrutinio veritatis, quae, sicut Cic. in lib. De officiis auctor est, materia est virtutis primitivae, [0857D] quam prudentiam vocant; reliquis enim tribus utilitates necessitatesque subiectae sunt. Prudentia vero tota consistit in perspicientia veri et quadam solertia illud examinandi: porro iustitia illud amplectitur, fortitudo tuetur, temperantia virtutum praecedentium exercitia moderatur. | |
Unde liquet prudentiam, virtutum omnium esse radicem; quae si praecidatur, caeterae, velut rami naturae beneficio destituti, marcida quadam ariditate evanescunt. [0858A] Quis enim amplectetur aut colet quod ignorat? At veritas, materia est prudentiae et virtutum fons; quam, qui plene noverit, sapiens est; qui amaverit, bonus, et beatus qui tenuerit eam. Unde nostrorum doctissimus poetarum, vitae beatae monstrans originem, ait: | |
Felix qui potuit rerum cognoscere causas: | |
Atque metus omnes, et inexorabile fatum, | |
Subiecit pedibus, strepitumque Acherontis avari (VIRG. Georg. II, 490.) Et alius fide et notitia veritatis praestantior: “Felix qui potuit boni fontem visere lucidum, felix qui potuit gravis terrae solvere vincula,” ac si aliis verbis dicant, sed eodem sensu: “felix cui rerum collata est intelligentia,” quia quo familiarius [0858B] fluida et ad momentum transeuntia, innotescunt, eo amplius, apud mentem sui compotem, peritura vilescunt. Nec iugo premitur vitiorum, quem de servitute veritas in libertatem vindicat et educit. “Impossibile enim est, ut diligat et colat vanitatem, quisquis ex toto corde quaerit et amplectitur veritatem.” |
Chapter 2
Latin | English |
---|---|
CAP. II. De secta Peripateticorum, et ortu logices, et eius auctore. | |
Peripateticorum hinc orta est secta, quae in cognitione veri, summum bonum vitae humanae esse constituit. Omnium ergo rerum naturas scrutati sunt, ut scirent, quid in omnibus rebus fugiendum, tanquam malum, quid contemnendum, tanquam non [0858C] bonum, quid petendum, ut simpliciter bonum, quid praeferendum, ut magis bonum, qui ex casu boni nomen sortiatur, aut mali. Natae sunt ergo duae partes philosophiae, naturalis et moralis, quae, aliis nominibus, physica et ethica appellantur. Sed quia per imperitiam disserendi, multa inconvenientia colligebant, sicuti Epicurus qui ex atomis et inani, mundum, sine auctore Deo, constituit, et stoici, qui materiam Deo fingebant coaeternam, et omnia peccata aequalia: necesse fuit investigari et promulgari scientiam, quae discretionem faceret vocum et intellectuum, et fallaciarum nubeculas dissiparet. | |
Et hic quidem, sicut Boetius in commento secundo super Porphyrium asserit, est ortus logicae disciplinae. Oportuit enim esse scientiam, quae verum a falso [0858D] discerneret et doceret quae ratiocinatio veram teneat semitam disputandi, quae verisimilem, et quae ficta sit, et quae debeat esse suspecta: alioquin veritas, per ratiocinantis operam, non poterat inveniri. Et licet Parmenides Aegyptius in rupe vitam egerit, ut rationes logices inveniret, tot et tantos studii habuit successores, ut ei inventionis suae, totam fere praeripuerint gloriam. | |
Tradunt ergo Apuleius, Augustinus et Isidorus, quod Plato philosophiam perfecisse [0859A] laudatur, physicae, quam Pythagoras, et ethicae, quam Isocrates plene docuerat, adiiciens logicam, per quam discussis rerum morumque causis, vim penderet rationum, non tamen hanc in artis redegit peritiam, praeerat tamen usus et exercitatio, quae, sicut in aliis, ita et hic praecepta antecessit. Deinde Aristoteles artis regulas deprehendit et tradidit. Hic est Peripateticorum princeps, quem ars ista praecipuum laudat auctorem, et qui alias disciplinas communes habet cum auctoribus suis, sed hanc suo iure vindicans, a possessione illius exclusit caeteros. Et licet alibi de eo plenius scripserim, nequaquam hic silendum credidi, quid de eo dicat Quintilianus: “Quid Aristotelem memorem, quem scientia rerum, dubito, an scriptorum [0859B] copia, an eloquendi usu, an suavitate eloquii, an inventionum acumine, an varietate operum, clariorem putem?” |
Chapter 3
Latin | English |
---|---|
CAP. III. Quod logica philosophantibus praelegenda est, et de differentia demonstrativae, itemque probabilis, logicae, et sophisticae. | |
Videntes itaque Peripatetici, quod opus in usum, usus transire potest in artem, quod vagum fuerat et licentiosum, certis regulis subiecerunt: excludentes mendacia, supplentes imperfecta, resecantes superflua, et in omnibus praecepta congrua praescribentes. Profecta igitur hinc est, et sic perfecta, scientia disserendi, quae disputandi modos et rationes probationum aperit, procedentibus viam parat, qua quid in dictis verum, quid falsum, quid [0859C] necessarium, quid impossibile sit, innotescit: aliis philosophicis disciplinis posterior tempore, sed ordine prima. Inchoantibus enim philosophiam, praelegenda est, eo quod vocum et intellectuum interpres est, sine quibus nullus philosophiae articulus recte procedit in lucem. | |
Qui vero sine logica philosophiam doceri putat, idem a sapientiae cultu, omnium rerum exterminet rationes, quia eis logica praesidet. Ut divertamus ad fabulas, frovnhsin sororem alethiae, nec sterilem, reputavit antiquitas, sed egregiam eius sobolem, castis Mercurii iunxit amplexibus, est enim soror veritatis prudentia, et amorem rationis, et scientiae, per eloquentiam fecundat et illustrat. Siquidem hoc est philologiam Mercurio [0859D] copulari: pro eo namque logica dicta est, quod rationalis, id est rationum ministratoria et examinatrix est. Divisit eam Plato in dialecticam et rhetoricam; sed qui efficaciam eius altius metiuntur, ei plura attribuunt. Siquidem ei demonstrativa, probabilis et sophistica subiiciuntur, videlicet demonstrativa a disciplinalibus viget principiis, et ad eorum consecutiva progreditur: necessitate gaudet, et quid cui videatur, dum tamen ita esse oporteat, non multum attendit. Decet hoc philosophicam recte docentium maiestatem, quae suo, citra auditorum assensum, roboratur arbitrio. Probabilis autem versatur in his, quae videntur omnibus, aut pluribus, aut sapientibus: et his, vel omnibus, vel pluribus, vel maxime notis et probabilibus, aut consecutivis [0860A] eorum. Haec quidem dialecticam et rhetoricam continet, quoniam dialecticus et orator persuadere nitentes, alter adversario, alter iudici, non multum referre arbitrantur, vera an falsa sint argumenta eorum, dummodo veri similitudinem teneant. At sophistica, quae apparens et non assistens sapientia est, probabilitatis aut necessitatis affectat imaginem: parum curans quid sit hoc aut illud, dum phantasticis imaginibus et velut umbris fallacibus, involvat eum, cum quo sermo conseritur. Profecto, quam, prae caeteris, omnes ambiunt, sed pauci, meo iudicio, assequuntur, dialectica est, quae nec ad docentium aspirat gravitatem, nec undis civilibus mergitur, nec seducit, fallaciis, sed prompta et mediocri probabilitate verum [0860B] examinat. |
Chapter 4
Latin | English |
---|---|
CAP. IV. Quid dialectica, et unde dicatur. | |
Est autem dialectica, ut Augustino placet, bene disputandi scientia: quod quidem ita accipiendum est, ut vis habeatur in verbis; ne scilicet dialectici credantur, quos casus iuvat artis beneficio destitutos. Item non bene disputat, qui, id quod intendit, vere et probabiliter nequaquam probat. Pace dixerim demonstratoris et sophistae, quorum neuter bene procedit ad propositum dialectici, si altor probabilitatem non habet, alter deserit veritatem: uterque tamen, si suum metiatur officium, bene probat, dum non omittit quidquam ex contingentibus suae facultatis. | |
Est autem disputare, aliquid eorum, quae dubia sunt, aut in contradictione [0860C] posita, aut quae sic vel sic proponuntur, ratione supposita, probare vel improbare; quod quidem quisquis ex arte probabiliter facit, ad dialectici pertingit metam. Hoc autem ei nomen Aristoteles auctor suus imposuit, eo quod in ipsa, et per ipsam, de dictis disputatur: ut enim grammatica de dictionibus et in dictionibus, teste Remigio, sic ista, de dictis et in dictis est. Illa verba sensuum principaliter; sed haec examinat sensus verborum; nam lektovn, Graeco eloquio, sicut ait Isidorus, dictum appellatur. | |
Sive autem dicatur a Graeco levxiû, quod locutio interpretatur, sicut Quintiliano in praeexercitaminibus placet, sive a lektovn, quod dictum nuncupatur, non multum refert: cum [0860D] examinare locutionis vim, et eius, quod dicitur, veritatem, et sensum, idem, aut fere idem, sit; vis enim verbi, sensus est; quo si destituatur, sermo cassus et inutilis est, et, ut sic dixerim, mortuus: ut quodammodo, sicut corpus ad vitam vegetatur ab anima, sic ad vitam quamdam verbi sensus proficiat. Qui enim sine sensu sermonem profert, utique non loquitur, sed aerem verberat. |
Chapter 5
Latin | English |
---|---|
CAP. V. De partibus dialecticae et fine logicorum. | |
Verum ut a specie redeamus ad genus, quoniam quaedam adhuc videntur dicenda, communiter logicam diviserunt auctores in scientiam inveniendi, et scientiam iudicandi; eamdemque totam in divisionibus, definitionibus collectionibusque versari [0861A] docuerunt: siquidem inveniendi et iudicandi magistra est, et dividendi, definiendique, et argumentandi peritum habet, imo facit opificem. Inter caeteras itaque philosophiae partes, privilegio duplici insignita est: quia et principalis membri decoratur honore, et in toto philosophiae corpore, efficacis instrumenti exercet officium. Physicus enim, et ethicus, in suis assertionibus non procedunt, nisi probationibus a logico mutuatis. Nemo eorum recte definit aut dividit, nisi eis artis suae logicus gratiam faciat: alioquin successus eorum, non scientia, sed casus promovet. | |
Rationalis enim est, ut constet ex nomine, quis ei sit in philosophia processus, qui rationis expers est: licet enim quis perspicacem habeat rationem, animae [0861B] virtutem dico, in philosophiae tamen negotiis ad multa subsistit offendicula, si non habeat rationem propositi faciendi: quae quidem est methodus, id est ratio compendiaria, propositi pariens et expediens facultatem. Versantur autem in his et quae dictae sunt pertinentes ad logicam disciplinae. Nam demonstrativa, et probabilis, et sophistica, omnes quidem consistunt in inventione et iudicio, et itidem dividentes, definientes et colligentes, domesticis rationibus utuntur, etsi materia, aut fine aut modo agendi, dissimiles sint. | |
Cum vero ratio multipliciter dicatur, latissime patet hic officium nominis; neque enim coarctatur ad id duntaxat, quod ratio est, sed ad id protenditur etiam, quod videtur. Nam ut alias taceam nominis significationes, [0861C] dicunt hoc nomen grammatici absolutum, quod ad intelligentiam sui, non indiget adiectione, ut Deus: nisi forte causa significantiae, ut cum dicitur Deus omnipotens, ad differentiam idolorum, quae nihil, aut daemoniorum, quae minimum possunt. Sic ratio necessaria aut vera, ad differentiam eius, quae casu potest, vel mendacio vitari. Est autem hic, ut opinor, ratio, quidquid adducitur, vel adduci potest, ad statuendam opinionem, vel sententiam roborandam. | |
Opinio enim plerumque labitur; et sententia semper assidet veritati. Ita quidem, si recte sermonibus utimur; usurpatur tamen alterum pro altero. | |
Ergo et sophistica sic rationalis est; et, quamvis fallat, sibi [0861D] inter partes philosophiae locum vindicat. Suas enim rationes inducit, et nunc se demonstrativam simulat, nunc dialecticam mentitur: nec se ipsam profitetur alicubi, sed ubique habitum induit alienum. Apparens namque sapientia est, et inducit ad statuendam opinionem plerumque, non quod verum aut verisimile, sed quod alterutrum videatur. Interdum autem utitur et iis; cavillatrix enim est, et saepe a veris et manifestis per minutas interrogationes, aliasve doli sui insidias, ad dubia et falsa progreditur. Transfigurat enim se in ministram lucis, et Neptuni more quem in devia abducit, aut periculis exponit, aut risui. Philosophus autem, demonstrativa utens, negotiatur ad veritatem; dialecticus ad opinionem: siquidem probabilitate [0862A] contentus est. Sophistae autem sufficit, si vel videatur esse probabile. | |
Unde non facile dixerim, eam esse inutilem scitu, quae non mediocriter exercet ingenia, et ignaris rerum efficacius nocet, si sit ignota. Dolus enim scienti non infertur: sibique imputet, qui casum declinare noluit, quem praevidit. Qui autem demonstrativam et probabilem, non amplectitur, utique non diligit veritatem; sed nec probabilium quaerit habere notitiam. Plane nec virtutem quis sine veritate, assequitur; et qui probabilia contemnit, non probatur. |
Chapter 6
Latin | English |
---|---|
CAP. VI. Quod omnes logicam appetunt, sed non omnes assequuntur. | |
Ex praemissis itaque magnum aliquid videtur logica polliceri, quae inventionis et iudicii copiam [0862B] praestat: dividendi, definiendi et convincendi, ministrat facultatem; et sic philosophiae pars insignis est, ut per omnia membra eius quadam spiritus vice discurrat; iners enim est omnis philosophia, quae ad logicam non disponitur. Merito ergo ad eam tantus undique est cursus populorum, ut sola plures teneat occupatos, quam omnes aliae officinae illius, quae actus humanos disponit, et verba, certe et cogitatus si recte processerunt. Philosophiam loquor, sine qua, quidquid est, insulsum et insipidum est, et plane erroneum, et bonis moribus displicens. Clamant omnes ad invicem, Occupet extremum scabies, et qui non accedit ad logicam, continuis et perennibus versetur in sordibus. | |
Ergo et mihi turpe relinqui est, probrosum et periculosum. [0862C] Vellem videre lumen, quod solis istis praeconibus revelatum est: accedo, et humili supplicatione deposco, ut me doceant, et si fieri potest, similem sui faciant. Promittunt grandia; sed interim Pythagoreorum silentium mihi indicunt, quod ad arcana Minervae, quae sibi credita, esse iactitant. Permittunt tamen, imo et praecipiunt, ut congarriam eis: hoc siquidem talibus est disputare. | |
Tandem, cum ex longa familiaritate benignius audior, diligentius insto, vehementius pulso, affectuosius peto, mihi ostium artis aperiri. A definitione ergo incipimus. Docet me paucis, quidquid voluero definire; iubet enim ut eius, de quo agitur, genus praemittam, eique aggregem differentias substantiales, donec ad [0862D] convertentiam propositi coaequentur. Suprema enim, quia genere, et infima quia differentiis carent, definiri non possunt. Eis tamen descriptio applicatur quae fit ex proprietatibus, quarum alibi non reperitur collectio. Substantialis enim definitio, sine genere propositi, et aliqua substantialium differentiarum, esse non potest. Ecce sic artem definiendi edoctus sum; iubetque me quodlibet propositorum commode definire, vel saltem describere. | |
Progredimur ad dividendi scientiam, et genus in species, aut per differentias, aut per affirmationem et negationem, sufficienter dividere moneor. Totum integrum in eas partes resolvendum est, ex quibus integraliter constat: universale, in subiecta et in potentias virtuales. Si vocis est divisio facienda, [0863A] aut significationes illius enumerentur, aut modi. Accidens in subiecta dividere doceor admonitusque quae illius susceptibilia sint aperire, subiectum quoque in accidentia, cum eorum, quae ei accidunt, diversitatem contingit assignare; sed et accidentis in coaccidentia; cum pro subiectorum varietate, excedentia esse docentur, et excessa. Compendiose itaque institutus sum, duas partes exercitii huius. Restat tertia quidem magis necessaria, si haberetur, et longe verbosior, ut doceretur, ars scilicet colligendi: quae ad adversarium convincendum proficit, vel in philosophia, ad veritatem demonstrandam, quidquid sentiant auditores. | |
Eius itaque proponuntur pauca praecepta, et quae ego, compendii gratia, paucioribus disseram. Est itaque [0863B] diligenter observandum, ut ad faciendam fidem eius, de quo agitur, aliquid praemittamus, ex quo illud probabiliter inferri possit, aut necessario, quale est genus ad positionem speciei; aut uno contrariorum posito, reliquum tolli. Procedo itaque, quoniam homo obtusioris ingenii sum, et cui fides est ex auditu; et qui vix, et raro, intelligere possum audita, vel scripta. | |
Quoniam ergo regulae innotescunt, sollicito doctores, et qui nihil nescire dignantur, ut deductis exemplis librorum, me illarum doceant usum. Non enim magnum est ei, qui artem definiendi habet, si in definitionibus pridem scriptis, aliena inventa recenseat. Siquidem, si logica definitiva est, eo quod aliquas habeat definitiones; et multae disciplinae, quia pluribus abundant [0863C] definitionibus, magis definitivae erunt. Indignantur ergo puri philosophi, et qui omnia, praeter logicam dedignantur, aeque grammaticae, ut physicae expertes, et ethicae, et me improbum, obtusum et caudicem, aut lapidem criminantur. Sufficere enim debuerat, ad artis triplicem facultatem, quod praedictum est. Urgent etiam ad solutionem promissae mercedis. Quod si excipio, iuxta illud ethicum: “Mercedem appellas, quid enim scio?” Continuo replicant, iuxta eumdem: “Culpa docentis scilicet arguitur, cum in laeva parte mamillae nil salit Arcadico iuveni.” Sic, sic, inquiunt, “nosse volunt omnes, mercedem solvere nemo;” quia itaque vereor ingratitudinis notam, doctrinam pro doctrina, [0863D] necessariam pro necessaria, eis rependo. Regularum trado compendium, indicens eis, ut earum sibi comparent usum: et quia tres artes accepi, easque utiles, tres itidem doceo, sed utiliores. Sit ergo prima militaris, secunda medicinalis, tertia iuris civilis, et decretorum, et totius ethicae perfectionem absolvat. | |
Quoties ergo cum hoste congrediendum est, caute provideas ne te hostis laedat in aliquo; et tu in primo conflictu totus insurgas in eum, et illaesus vulneri vulnus infligas, donec ille aut te fateatur esse victorem, aut exanimis, tibi iudicio publico victoriam cedat. In physica vero ante omnia causam aegritudinis praevide: eamque cura, et amove: et exinde tamdiu reparativis et conservativis aegrum erige et fove, donec plenissime [0864A] convalescat. Porro in civilibus, usquequaque iustitiam sequere, te amabilem omnibus facito, et iuxta comicum, sine invidia laudem invenias, et amicos pares. | |
Quid multa? In omnibus indue charitatem; nam et mihi in promptu est usus horum, sicut eis exercitium praemissorum. Eo ergo miserabiliores sunt, quo miseriam suam non agnoscunt; dum se ipsos fallunt, id agentes in studio veritatis, ut nihil sciant; neque enim a fideli, nisi humilitatis via, quaeritur veritas. Sic Pilatus veritatis audita mentione, quid esset interrogavit; sed infidelitas quaerentis egit, ut docentem ante tumidus declinaret auditor, quam sacrae responsionis instrueretur oraculo. |
Chapter 7
Latin | English |
---|---|
CAP. VII. Quoa nugiloquos ventilatores dedoceri oportet, ut sciant. [0864B] | |
Non tamen, ut in logicam invehar, haec propono (scientia enim iucunda est et fructuosa) sed ut illis eam liqueat non adesse, qui clamant in compitis et in triviis docent, et in ea, quam solam profitentur, non decennium aut vicennium, sed totam consumpserunt aetatem. Nam et cum senectus ingruit, corpus enervat, sensuum retundit acumina, et praecedentes comprimit voluptates, sola haec in ore volvitur, versatur in manibus et aliis omnibus studiis praeripit locum. Fiunt itaque in puerilibus Academici senes, omnem dictorum aut scriptorum excutiunt syllabam, imo et litteram; dubitantes ad omnia, quaerentes semper, sed nunquam ad [0864C] scientiam pervenientes: et tandem convertuntur ad vaniloquium, ac nescientes quid loquantur, aut de quibus asserant, errores condunt novos, et antiquorum aut nesciunt, aut dedignantur sententias imitari. | |
Compilant omnium opiniones, et ea quae etiam a vilissimis dicta vel scripta sunt, ab inopia iudicii scribunt et referunt; proponunt enim omnia, quia nesciunt praeferre meliora. Tanta est opinionum oppositionumque congeries, ut vix suo nota esse possit auctori. Accidit hoc Didymo, quo nemo plura scripsit, ut cum historiae cuidam, tanquam vanae, repugnaret, ipsius proferretur liber, qui eam continebat. Sed nunc multos invenies Didymos, quorum pleni, imo referti sunt commentarii, [0864D] huiusmodi logicorum impedimentis. Recte autem dicuntur oppositiones, quia melioribus studiis opponuntur; obstant enim profectui. Sed nec Aristoteles, quem solum nugidici ventilatores isti dignantur agnoscere, auditur, dicens quidem fideliter, eleganter et vere; quia “quolibet contraria opinionibus proferente, sollicitum esse stultum est.” Refert Quintilianus Timotheum quemdam, clarum in arte tibiarum, solitum exigere duplas mercedes ab his, quos alius instituisset, quam si traderentur rudes omnino. Duplex enim labor est: alter, in eluenda vitiosa doctrina, quam perceperant; alter, ut vera et recta fideliter imbuantur. Ad haec, qui iam artificis nomen vindicat, non potest leviter humiliari, ut ad minora descendat; sine quibus [0865A] tamen proficere nequit. Timotheus utique sapiebat, quia | |
Quo semel est imbuta recens, servabit odorem | |
Testa diu: (HORAT. Ep. I, II, 69.) et quisque, sui iuris effectus, | |
...currit ad illam, | |
Quam primum rupto praedam gustaverat ovo. |
Chapter 8
Latin | English |
---|---|
CAP. VIII. Quod eos Aristoteles compescuerat, si audiretur | |
Usus tamen aliquis interdum est in malo isto: scilicet, quod qui talibus assuescunt, si tamen modestia instituantur, verborum copiam praeparant, volubilitatem linguae, capacitatem memoriae. Ad hoc enim proficit frequens haec, et de omnibus concertatio; [0865B] quae quartum quoque adiicit, subtilitatem ingenii: continuo siquidem proficit exercitio. Si autem moderatio desit, omnia haec in contrarium cedunt; subtrahitur namque subtilitati utilitas. “Nihil” autem, ut in primo Declamationum ait Seneca, “odibilius subtilitate, ubi nihil aliud est quam subtilitas;” et ad Lucilium: “Nihil est acutius arista. Sed haec, ad quid utilis?” Tale utique est illud ingenium, quod sola subtilitate lasciviens, nulla residet gravitate. Hoc est quod in libro De institutione oratoris praecoquum dicitur, “et non temere pervenit ad frugem.” Laudatur in pueris, sed in senibus contemnitur, et culpatur; pueri enim ex hoc facile parva faciunt, et audacia provecti, [0865C] quidquid possunt, statim ostendunt; possunt autem id demum quod in proximo est. Verba concinnant, et continuant, “haec vultu interrito,” nulla tardati verecundia proferunt. Non multum praestant, sed cito, non subest vera vis, nec penitus immissis radicibus nititur. Ut quae solo summo sparsa sunt semina, celerius se effundunt, et imitatae spicas herbulae, inanibus aristis ante messem flavescunt; sic et ingenia, quae subtilitatem aut copiam affectant, deducta gravitate, placent haec annis comparata, deinde stat profectus, admiratio decrescit, sic et, in visio Flavo, qui referente Seneca, apud Arellium declamabat, aliquid extra eloquentiam commendabat, in puero scilicet eloquentiam lenocinium erat ingenii aetas. Sed nec verborum copia perpetuo [0865D] laudem habet, ut enim ait Sidonius: “Non est maior gloria dixisse quod noveris, quam siluisse quod nescias.” Sed et Cicero verba redarguit, quae sine utilitate, aut voluptate tam dicentis quam audientis inutiliter proferuntur. Obtinet enim illud poeticum: | |
Aut prodesse volunt, aut delectare poetae, | |
Aut simul et iucunda, et idonea dicere vitae: | |
Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci. Et multiloquium peccata comitantur. Linguae autem volubilitas tunc demum prodest, si ad sapientiam disponatur; in udo enim est, et cito labitur. Licet autem sit membrum modicum, rotam humanae nativitatis succendit, conturbat vitam, et totum [0866A] hominem, nisi moderationis vinculo refrenetur agit in praeceps. Quid autem prodest illa in archivis memoriae, recondisse, quorum nullus est usus? | |
Sicut enim de lana caprina contendere inofficiosum est, sic ea quae inutiliter proferuntur, commendare memoriae, ineptum et indiscretum est. Quis unquam inutilia folia, et aristas thesaurizans congessit, ut opibus abundet? Debuerat Aristoteles hanc compescuisse intemperiem eorum, qui indiscretam loquacitatem, dialecticae exercitium putant. Et sane compescuerat, si audiretur. “Non oportet, inquit, omne problema, nec omnem positionem, considerare, sed quam dubitabit aliquis rationis egentium, et poenae, vel sensus. Nam qui dubitant utrum oporteat deos vereri, et parentes honorare, vel non, [0866B] poenae indigent. Qui vero utrum nix alba est, vel non, sensus. Neque vero quorum propinqua est demonstratio, neque quorum valde longe; nam haec quidem non habent dubitationem, illa autem magis quam secundum exercitativam.” Haec ille. Sed illi, eo inconsulto, imo et prohibente, semper, ubique, et de omnibus aeque disputant; forte quia notitiam omnium aeque habent. |
Chapter 9
Latin | English |
---|---|
CAP. IX. Quod inefficax est dialectica, si aliarum disciplinarum destituatur subsidio. | |
Eloquentiam sine sapientia non prodesse, celebre est, et verum: unde ipsam, ut prosit, a sapientia contrahere, manifestum est. | |
Ergo et pro modulo sapientiae, quam quisque adeptus est, eloquentia [0866C] prodest; nocet enim haec, si dissocietur ab illa. Ex quo liquet dialecticam, quae inter ministras eloquentiae expeditissima est et promptissima, unicuique prodesse ad mensuram scientiae suae. Ei enim prodest plurimum, qui habet notitiam plurimorum; et ei, qui pauca novit, minimum prodest. Nam sicut gladius Herculis in manu Pygmaei, aut pumilionis, inefficax est; et idem in manu Achillis aut Hectoris, ad modum fulminis universa prosternit; sic dialectica, si aliarum disciplinarum vigore destituatur, quodammodo manca est et inutilis fere. Si aliarum robore vigeat, potens est omnem destruere falsitatem; et, ut minimum ei ascribam, sufficit de omnibus probabiliter disputare. | |
Neque enim magnum est, si, more nostrorum, iugiter in [0866D] se rotetur, se circumeat, sua rimetur arcana; et in illis duntaxat versetur, quae nec domi, nec militiae, nec in foro, nec in claustro, nec in curia, nec in Ecclesia, imo nusquam, nisi in schola, prosunt: ibi enim teneriori aetati plura indulgentur ad modum et modicum, quae mox magis serius philosophiae tractatus eliminat. Siquidem hic, cum ad maturam scientiae vel vitae venitur aetatem, non modo verba puerilia, et licentioris indulgentiae, sed totos plerumque reiicit libros. | |
Hoc est enim quod sub poetici nube figmenti, in Mercurii et Philologiae docemur nuptiis, deorum omnium auspicio contractis et utiliter hominibus amplectendis. Ibi namque Philologia, postquam coeli templa conscenderat, et purioris status nacta est [0867A] libertatem, librorum copiam, quibus fecunda erat, evomuisse describitur. Est autem cuique opifici facillimum de arte sua loqui; sed ex arte, quod artis est, facere, difficillimum est. | |
Quis est enim medicus, qui non de elementis, et humoribus, et complexionibus, et morbis, et caeteris pertinentibus ad physicam, saepe loquatur, et multum? Sed qui ad hoc convalescit, magis poterat aegrotare. Quis ethicus morum regulis, dum in lingua versatur, non abundat? Sed plane longe difficilius est ut exprimantur in vita. Mechanici opifices, facile singuli loquuntur de artibus suis, sed nemo eorum tam levi opera architectum exercet, aut pugilem. Idem est in reliquis. Sic de definitione, aut argumentis, aut genere, et similibus loqui, facillimum est; sed [0867B] eadem, ad artis explendum officium, in singulis facultatibus invenire, longe difficilius. Ergo qui disciplinarum inopia premitur, copiam quam dialectica pollicetur et praestat, non habebit. |
Chapter 10
Latin | English |
---|---|
CAP. X. Quorum auctoritate praecedentia, et sequentia, constent. | |
Cum primum, adolescens admodum, studiorum causa migrassem in Gallias, anno altero postquam illustris rex Anglorum Henricus, leo iustitiae, rebus excessit humanis, contuli me ad peripateticum palatinum, qui tunc in Monte Sanctae Genovefae clarus doctor, et admirabilis omnibus praesidebat. Ibi, ad pedes eius, prima artis huius rudimenta accepi, et pro modulo ingenioli mei, quidquid excidebat ab ore eius, tota mentis aviditate excipiebam. | |
[0867C] Deinde, post discessum eius, qui mihi praeproperus visus est, adhaesi magistro Alberico, qui inter caeteros opinatissimus dialecticus enitebat, et erat revera nominalis sectae acerrimus impugnator. Sic ferme toto biennio conversatus in Monte, artis huius praeceptoribus usus sum Alberico, et magistro Roberto Meludensi; ut cognomine designetur, quod meruit in scholarum regimine (natione siquidem Angligena est); quorum alter ad omnia scrupulosus, locum quaestionis inveniebat ubique; ut, quamvis polita planities, offendiculo non careret, et, ut aiunt, scirpus ei non esset enodis. | |
Nam et ibi monstrabat quid oporteat enodari. Alter autem, in responsione promptissimus, subterfugii causa propositum [0867D] nunquam declinavit articulum, quin alteram contradictionis partem eligeret, aut determinata multiplicitate sermonis, doceret unam non esse responsionem. Ille ergo in quaestionibus subtilis, et multus; iste in responsionibus perspicax, brevis et commodus. Quae duo, pariter eis, si alicui omnium contigissent, parem utique disputatorem nostra aetate non esset invenire. Ambo enim acuti erant ingenii et studii pervicacis; et, ut reor, magni praeclarique viri in physicis studiis enituissent, si de magno litterarum niterentur fundamento, si tantum institissent vestigiis maiorum, quantum suis applaudebant inventis. Haec pro tempore, quo illis adhaesi. | |
Nam postea unus eorum profectus Bononiam, dedidicit, quod docuerat: siquidem et [0868A] reversus dedocuit. An melius, iudicent qui eum ante et postea audierunt. Porro alter in divinis proficiens litteris, etiam eminentioris philosophiae, et celebrioris nominis assecutus est gloriam. Apud hos, toto exercitatus biennio, sic locis assignandis assuevi, et regulis, et aliis rudimentorum elementis, quibus pueriles animi imbuuntur, et in quibus praefati doctores potentissimi erant, et expeditissimi, ut haec omnia mihi viderer nosse tanquam ungues digitosque meos. | |
Hoc enim plane didiceram, ut iuvenili levitate pluris facerem scientiam meam, quam esset. Videbar mihi sciolus, eo quod in iis quae audieram, promptus eram. Deinde reversus in me, et metiens vires meas, bona praeceptorum meorum gratia, consulto me ad grammaticum de [0868B] Conchis transtuli, ipsumque triennio docentem audivi. Interim legi plura, nec me unquam poenitebit temporis eius. Postmodum vero Ricardum, cognomento episcopum, hominem fere nullius disciplinae expertem, et qui plus pectoris habet quam oris, plus scientiae quam facundiae, veritatis quam vanitatis, virtutis quam ostentationis, secutus sum, et quae ab aliis audieram, ab eo cuncta relegi, et inaudita quaedam, ad quadrivium pertinentia, in quo aliquatenus Teutonicum praeaudieram Hardewinum, didici. Relegi quoque rhetoricam, quam prius cum quibusdam aliis a magistro Theodorico tenuiter auditam, paululum intelligebam. Sed eam postea a Petro Helia plenius accepi. | |
Et quia nobilium liberos, qui mihi, amicorum et cognatorum [0868C] auxiliis destituto, paupertati meae solatiante Deo, alimenta praestabant, instruendos susceperam, ex necessitate officii et instantia iuvenum urgebar quod audieram, ad memoriam crebrius revocare. | |
Unde ad magistrum Adam, acutissimi virum ingenii, et quidquid alii sentiant, multarum litterarum, qui Aristoteli prae caeteris incumbebat, familiaritatem contraxi ulteriorem; ut, licet eum doctorem non habuerim, mihi sua benigne communicaret, et se, quod aut nulli faciebat, aut paucis alienis, mihi patentius exponebat. Putabatur enim invidia laborare. Interim Willermum Suessionensem, qui ad expugnandam, ut aiunt sui, logicae vetustatem, et consequentias inopinabiles construendas, et antiquorum [0868D] sententias diruendas, machinam postmodum fecit, prima logices docui elementa, et tandem iam dicto praeceptori apposui. | |
Ibi forte didicit idem esse ex contradictione cum Aristoteles obloquatur, quia idem cum sit, et non sit, non necesse est idem esse. Et item cum aliquid sit, non necesse est idem esse, et non esse. Nihil enim ex contradictione evenit, et contradictionem impossibile est ex aliquo evenire. | |
Unde nec amici machina impellente urgeri potui, ut credam ex uno impossibili omnia impossibilia provenire. Extraxerunt me hinc rei familiaris angustia, sociorum petitio, et consilium amicorum, ut officium docentis aggrederer. Parui. Reversus itaque in fine triennit, reperi magistrum Gilbertum, ipsumque audivi in [0869A] logicis et divinis; sed nimis cito subtractus est. Successit Robertus Pullus, quem vita pariter et scientia commendabant. Deinde me excepit Simon Pexiacensis, fidus lector, sed obtusior disputator. Sed hos duos in solis theologicis habui praeceptores. | |
Sic fere duodecennium mihi elapsum est, diversis studiis occupato. Iucundum itaque visum est, veteres quos reliqueram, et quos adhuc dialectica detinebat in Monte, revisere socios, conferre cum eis super ambiguitatibus pristinis; ut nostrum invicem, ex collatione mutua, commetiremur profectum. Inventi sunt qui fuerant, et ubi; neque enim ad palmam visi sunt processisse ad quaestiones pristinas dirimendas, neque propositiunculam unam adiecerant. Quibus urgebant stimulis, eisdem et [0869B] ipsi urgebantur, profecerant in uno duntaxat, dedicerant modum, modestiam nesciebant; adeo quidem ut de reparatione eorum posset desperari. Expertus itaque sum quod liquido colligi potest, quia sicut dialectica alias expedit disciplinas, sic, si sola fuerit, iacet exsanguis et sterilis, nec ad fructum philosophiae fecundat animam, si aliunde non concipit. |
Chapter 11
Latin | English |
---|---|
CAP. XI. Quid sola dialectica possit. | |
Est tamen quod solitaria pollicetur et praestat, solius grammaticae subnixa praesidio; propositas enim de se expedit quaestiones, sed ad alia non consurgit, quale est: an affirmare sit enuntiare, et an simul exstare possit contradictio. Hoc autem quid ad usum vitae conferat, si non est adminiculans [0869C] alii, quisque diiudicet. Caeterum an voluptas bona sit, an praeeligenda virtus, an in summo bonae habitudines, an sit in indigentia laborandum, purus et simplex dialecticus raro examinat; at in iis vivendi, vel ad beatitudinem, vel ad incolumitatem, versatur utilitas; licet enim logica se ipsam expediat, propter alia tamen magis inventa est. Fere ergo, ut spiritus animalium ea disponit, et vegetat, et humores regit, et fovet ad vitam animalem, ab ipsis tamen humoribus nascitur, et subtilitate sua, et vigore, magnam molem agitat, et ad se disponit, “quantum non noxia tardant corpora;” sic logica ab aliis ducit originem, easque disponit, et movet quantum inertiae et ignorantiae [0869D] nocumento non retardatur. Quod planum est iis, qui et artem disserendi noverunt, et alias disciplinas. |
Chapter 12
Latin | English |
---|---|
CAP. XII. In quibus constet exercitium eius, et quo utatur instrumento. | |
Versatur exercitium dialecticae in omnibus disciplinis, siquidem quaestionem habet materiam; sed eam, quae hypothesis dicitur, id est quae circumstantiis implicatur, relinquit oratori. Sunt autem circumstantiae, quas Boetius in quarto Topicorum enumerat: “Quis, quid, ubi, quibus adminiculis, cur, quomodo, quando.” Thesim vero vindicat sibi, id est quaestionem, a praedictarum circumstantiarum nexibus absolutam. Communiorem enim speculationem aggreditur, nec iure suo descendit ad singula: quod si quando evenit, hospitis more, bonis [0870A] fruitur alienis. Porro instrumentum quo alterutra utitur, proposito suo deserviens, oratio est. Illa enim quae iudicem movet alium a confligentibus, continua utitur oratione, et inductione frequentius; eo quod ad plures est, et plerumque populum captat: haec autem intercisa oratione, et crebrius utitur syllogismis, quia de adversarii pendet iudicio, et ad unum est, cui si fidem fecerit, finem propositi apprehendit. | |
Neque enim sermonem habet ad populum, nec arbitrium legis exspectat. Ipsa quoque ratio, quam oratio vestit, et adminiculo sermonis, ad animam, per aurem, ingrediens, ipsam movet, itidem instrumentum est. Imo haec est, quae facit ut oratio sit instrumentum. Virtus enim orationis est mens atque sententia, sine qua nec vigere, nec movere [0870B] potest oratio. Cum itaque quaestio sit materia, ratio vel oratio instrumentum, artis opera singulariter in eo versatur, ut instrumenti copiam faciat, et doceat usum eius; materiam enim praestant communiter et aliae disciplinae: siquidem undique emergunt quaestiones, sed non undique absolvuntur. |
Chapter 13
Latin | English |
---|---|
CAP. XIII. Quantae utilitatis sit scientia probabilium, et quae simpliciter necessaria non facile innotescant. | |
Tres itaque facultates, naturalis, moralis, et rationalis, materiam praestant, quia singulae suas exponunt quaestiones. Quaerit enim ethica, parentibus magis, an legibus oporteat obedire, si forte dissentiant. Physica, an mundus aeternus sit, aut perpetuus aut initium habuerit, et sit finem habiturus in tempore, [0870C] aut sit nihil horum. Logica, an contrariorum sit eadem disciplina, quoniam eorum idem sensus. Quaerunt ergo singulae, et licet suis muniantur principiis, eis tamen logica methodos suas, compendii scilicet rationes, communiter subministrat, unde non modo ad exercitationem, sed ad obviationes, et ad, secundum philosophiam, disciplinas utilissima est. Nam et de proposito methodum habens, facile argumentatur, et qui multorum opiniones sciens, non ab extraneis, sed a propriis loquitur documentis, commode obviat, immutans quidquid non bene dictum videtur; et qui circumstantes attendit rationes, in singulis verum facilius discernit a falso, et habilior redditur ad intelligendum et docendum, quod philosophantis propositum expetit, et officium [0870D] exigit. | |
Cum autem dialectica inquisitiva sit, ad omnium methodorum principia viam habet; siquidem ars quaelibet suas habet methodos, quas nos figuraliter adviationes vel aditus possumus interpretari, et inquisitioni succedit inventio, nec apprehendit scientiae fructum, cui quaerendi displicet studium. Sed demonstrativa necessarias methodos quaerit, et quae illam rerum inhaerentiam docent, quam impossibile est dissolvi: hoc enim duntaxat necessarium est, quod aliter esse impossibile est. Caeterum quia vires naturae, aut nullus pene scrutatur, aut rarus, et numerum possibilium solus Deus novit de necessariis plerumque non modo incertum, sed et temerarium iudicium est. | |
Quis enim novit penitus, quid [0871A] esse possit aut non possit? Si peperit, cum aliquo concubuit, aut corrupta est, necessarium esse duxerunt saecula multa. Sed tandem in fine temporum non necessarium esse, docuit integerrimae virginis partus. Quod enim simpliciter necesse est, nullo modo aliter esse potest; mutari vero potest, quod a determinatione necesse est. Victorinus in Rhetoricis in explanatione necessarii hoc ipsum docet, et quod ad partum corruptio, non quidem necessario, sed probabiliter consequatur; Augustinus quoque rationes, quae necessariae sunt, esse asserit sempiternas, et nullo modo evacuari posse. Probabilium vero rationes mutari posse palam est, nisi necessariae fuerint. | |
Unde constat quam arduum sit demonstratoris propositum, qui semper necessitatem sequitur, [0871B] et a veritatis quam profitetur, principiis non recedit. Si enim veritatem deprehendere, quae, ut aiunt academici nostri, tanquam in profundo putei latet, magnum est: quantae vivacitatis est, non modo veritatem, sed ipsius necessitatis penetrare arcana, siquidem existentium, quam possibilium, facilior est assignatio? Vacillat itaque in naturalibus plerumque (corporalibus et mutabilibus dico) ratio demonstrandi, sed in mathematicis efficacissime convalescit. Quidquid enim in numeris, proportionibus, figuris, similibusque ab ea colligitur, indubitanter verum est, et aliter esse non potest. Itaque ad demonstrandi scientiam non aspiret, cui probabilia nota non fuerint. Demonstrative ergo principia necessaria [0871C] sunt, dialectice probabilia. | |
Unde et dialecticus ab illis abstinebit, quae nulli videntur, ne habeatur insanus; et a manifestis, ne palpare videatur in tenebris; et iis duntaxat insistet, quae aut omnibus, aut pluribus, aut praecipuis, in unoquoque generum nota erunt. |
Chapter 14
Latin | English |
---|---|
CAP. XIV. Item de eodem. | |
Principia itaque dialecticae probabilia sunt, sicut demonstrativae necessaria. Quod si quid probabile, et necessarium est, ad utraque poterit pertinere, sed aliunde ad alteram. Sola enim probabilitas dialectico sufficit. Unde Cicero, in secundo Tusculanarum: “Nos qui sequimur probabilia, nec ultra quam quod verisimile occurrit, progredi possumus et refellere sine iracundia, et refelli sine pertinacia [0871D] parati sumus.” Idem quoque alibi: “Hanc nobis dat Academia nostra licentiam, ut quidquid probabile occurrit, nostro iure liceat defendere.” Est autem probabile, quod habenti iudicium, etiam a superficie innotescit, sic quidem in omnibus, et semper, aut in paucissimis, et admodum raro, aliter existens. Quod enim semper sic, aut frequentissime, aut probabile est, aut videtur probabile, etsi aliter esse possit. | |
Tanto autem probabilius, quanto habenti iudicium facilius et certius innotescit. Sunt enim quaedam tanta probabilitatis luce conspicua, ut etiam necessaria reputentur. Quaedam autem, eo quod opinioni minus familiaria sint, vix ascribuntur probabilibus. Siquidem si opinio tenuis, iudicio vacillat incerto; si vehemens, transit in fidem et ad [0872A] iudicium certum aspirat. Si autem adhuc eius vehementia invalescat, ut aut non protendi, aut parum possit, licet infra scientiam sit, tamen scientiae, quod ad certitudinem iudicii, coaequatur. | |
Quod quidem palam est, auctore Aristotele, in his, quae sensu solo cognoscuntur, et aliter esse possunt. Ignotum enim erit, cum occiderit sol, si adhuc feratur super terram, an in nostrum sit hemisphaerium reversurus: eo quod tunc cesset sensus, per quem lationis eius habebatur scientia. Fides tamen lationis et reditus tanta est, ut aliquatenus videatur aequis cum scientia passibus ambulare. Si vero sensus scientiam parit eius, quod aliter esse non potest, ut si quis lineam, visu docente, longam sciat, aut superficiem coloratam, cessante visu [0872B] non evanescit quidem scientia, eo quod rem ita esse necesse est. | |
Ergo quod divisim in omnibus, vel in pluribus alicuius generis, invenitur, et universaliter in omnibus statuendum est, aut ferenda instantia in quo non sic. Est autem instantia alicuius, talis obvia positio, collectae universitati praeiudicans. Scientia itaque probabilium copiosa, expeditissimam ad omnia viam parat. |
Chapter 15
Latin | English |
---|---|
CAP. XV. Quae propositio sit dialectica et quid problema. | |
Est autem dialectica propositio, contra quam sic in pluribus se habentem, non est instantia, id est argumentum ad positionem. Qui vero tales propositiones prae mente habet, et si quae sunt positionum [0872C] instantiae, in omni genere controversandi, ad alteram quidem copiosus erit, et etiam, si philosophice secum exerceatur, non modice felix. Potens enim est de omni problemate, ethico scilicet, physico et logico probabiliter disputare. Est autem problema dialecticum, speculatio contendens vel ad electionem et fugam, vel ad veritatem et scientiam, aut ipsum, aut ut adminiculans ad aliquid aliud huiusmodi, de quo aut neutro modo opinantur, aut contrarie, plurimi sapientibus, aut sapientes plurimis, aut utrique iidem eisdem. Auctorem definitionis indicat stylus, et Aristotelem faciunt verba manifestum. Sed et sensus verborum. Neque enim problema dialecticum censuit, quidquid inter affirmationem negationemque deducitur, nec artis suae [0872D] opificem, in illius ventilatione credidit exercendum, quod nec per se, nec per aliud praedictarum disciplinarum alicui prodest. “Nam quod, ait, contendens ad electionem vel fugam,” etsi sint qui ad ethicas duntaxat quaestiones referendum putant, ego etiam ad physicas arbitror pertinere. | |
Sed ad logicas, aut nihil, aut minimum. Siquidem et ibi virtus, et vitium, et similia electioni vel fugae materiam praestant: hic autem sanitas, aegritudo, causae, signa, et circumstantiae singulorum. Porro ad scientiam et veritatem trium disciplinarum quaestiones aeque contendunt. Utrum voluptas eligenda sit, vel non, ethica speculatio, propter se utilis. Utrum mundus aeternus, vel non, speculatio quidem physica est, ad scientiam et veritatem, et forte ad aliud [0873A] prodest: ut scilicet cum creatus innotuerit, tanti operis veneremur auctorem, cum transitoriis, vilescat moribus piis, eo quod vanitati subiectus est totus. An contradictoriarum sit semper altera vera, vel non, logica speculatur, et ad aliud confert veritatis huius habere scientiam. | |
Qui igitur de lana caprina contendunt iugiter, dialectica quidem problemata non exercent, et tam ab artificis materia, quam ab officio remoti sunt: siquidem materia eius thesis, vel positio est. Est autem positio, opinio extranea alicuius notorum secundum philosophiam, ut quoniam omnia moventur, quod Heraclitus, aut unum est ens, quod Melissus statuit. Nullus enim qui mentem habeat, deducet in quaestionem, quod nulli videatur, nec quod omnibus manifestum est, [0873B] aut his, quorum iudicium obtinet. Nam haec non habent dubitationem, illa autem nemo ponet. Quocirca nullam liberalium disciplinarum utiliorem esse crediderim, quam istam, a qua in omnes philosophiae partes facilis et felix est processus; ad nullam enim scientiam invenitur infirmus, cui probabilia innotescunt. |
Chapter 16
Latin | English |
---|---|
CAP. XVI. Quod omnes alii professores huius Aristoteli cedunt. | |
Unde quidem manifestae videtur insaniae, illi detrahere disciplinae, quae omnes alias instruit, et sine cuius beneficio nullus recte investigationibus physicis procedit. Scripserunt de ea quamplures, et hi quidem sicut acutissimi, ita et diligentissimi philosophorum, [0873C] quos omnes reprehendi palam est ab his, qui artem hanc criminantur. Studii namque detractio, auctoris indubitata criminatio est. Unum scio quod Cornificium posteritas illis nequaquam praeferet, nam Aristoteles, Apuleius, Cicero, Porphyrius, Boetius, Augustinus, ut Eudemum, Alexandrum, Theophrastum, et alios expositores taceam (quorum tamen celebris gloria est) omnes artis huius, velut triumphatricis, inter alias grandi praeconio erexere vexillum. Sed cum singuli suis meritis splendeant, omnes se Aristotelis adorare vestigia gloriantur, adeo quidem ut commune omnium philosophorum nomen praeeminentia quadam sibi proprium fecerit. Nam et antonomatice, id est excellenter, philosophus appellatur. | |
[0873D] Hic ergo probabilium rationes redegit in artem, et quasi ab elementis incipiens, usque ad propositi perfectionem evexit. Hoc autem planum est his, qui scrutantur et discutiunt opera eius; voces enim primo significativas, id est sermones incomplexos, de grammatici manu accipiens, differentias et vires eorum diligenter exposuit, ut ad complexionem enuntiationum, et inveniendi iudicandique scientiam facilius accedant. Sed quia ad hunc elementarem librum, magis elementarem quodam modo scripsit Porphyrius, eum ante Aristotelem esse credidit antiquitas praelegendum. Recte quidem si recte doceatur, id est ut tenebras non inducat erudiendis, nec consumat aetatem. Indignum enim est, si in quinque voculis addiscendis quis vitam terat, [0874A] ut ei desit spatium procedendi ad illa, quorum gratia debuerant haec praedoceri. | |
Unde quoniam ad alia introductorius est, nomine Isagogarum inscribitur. Itaque inscriptioni derogant, qui sic versantur in hoc, ut locum principalibus non relinquant, quibus ignotis, non est quod introducentis operae gratia debeatur. |
Chapter 17
Latin | English |
---|---|
CAP. XVII. Quam perniciose doceatur, et quae fuerint de generibus et speciebus opiniones modernorum. | |
Nostri vero ad ostentationem scientiae suae, sic suos instituunt auditores, ut non intelligantur ab eis; et apices singulos secretis Minervae gravidos opinantur. Quidquid unquam ab aliquo dictum aut factum est, excutiunt et teneris ingerunt auribus; [0874B] ut vitio, quod a Cicerone arguitur, “saepe minus intellecti sint ob rerum multitudinem,” quam ob difficultatem. Utile quidem est et obviantibus, sicut ait Aristoteles, nosse opiniones multorum; ut ex earum conflictu ad invicem, quidquid non bene dictum videtur, refelli valeat, aut mutari; “sed nunc non erat his locus,” cum oratio simplex, res brevis, et facilis quantum potest, debeatur introducendis. | |
Adeo quidem, ut et multa in rebus difficilibus, facilius quam earum natura exigat, licentius proponantur: eo quod in puerilibus annis addiscuntur multa, quae serior philosophiae tractatus eliminat. Naturam tamen universalium hic omnes expediunt, et altissimum negotium, et maioris inquisitionis, [0874C] contra mentem auctoris explicare nituntur. Alius ergo consistit in vocibus (licet haec opinio cum Rocelino suo fere omnino iam evanuerit:) alius sermones intuetur et ad illos detorquet, quidquid alicubi de universalibus meminit scriptum. | |
In hac autem opinione deprehensus est peripateticus palatinus Abaelardus noster, qui multos reliquit, et adhuc quidem aliquos habet professionis huius sectatores et testes. Amici mei sunt, licet ita plerumque captivatam detorqueant litteram, ut vel durior animus, miseratione illius movetur. Rem de re praedicari monstrum ducunt, licet Aristoteles monstruositatis huius auctor sit, et rem de re saepissime asserat praedicari: quod palam est, nisi dissimulent, familiaribus eius. Alius versatur in [0874D] intellectibus, et eos duntaxat genera dicit esse, et species. Sumunt enim occasionem a Cicerone et Boetio, qui Aristotelem laudant auctorem, quod haec credi et dici debeant notiones. | |
Est autem, ut aiunt, notio ex ante percepta forma cuiusque rei cognitio, enodatione indigens. Et alibi: Notio est quidam intellectus, et simplex animi conceptio. Eo ergo deflectitur quidquid scriptum est, ut intellectus aut notio, universalium universitatem claudat. | |
Eorum vero, qui rebus inhaerent, multae sunt et diversae opiniones, siquidem hic, ideo quod omne quod unum est, numero est, aut rem universalem, aut unam numero esse, aut omnino non esse concludit. Sed quia impossibile substantialia non esse, existentibus his quorum sunt substantialia, [0875A] denuo colligunt, universalia singularibus, quod ad essentiam, unienda. Partiuntur itaque status duce Gautero de Mauritania, et Platonem, in eo quod Plato est, dicunt individuum; in eo quod homo, speciem: in eo quod animal, genus; sed subalternum: in eo quod substantia, generalissimum. | |
Habuit haec opinio aliquos assertores, sed pridem hanc nullus profitetur. Ille ideas ponit, Platonem aemulatus, et imitans Bernardum Carnotensem, et nihil praeter eas, genus dicit esse vel speciem. Est autem idea, sicut Seneca definit, eorum, quae natura fiunt exemplar aeternum. Et quoniam universalia corruptioni non subiacent, nec motibus alterantur, quibus moventur singularia, et quasi ad momentum, aliis succedentibus, alia defluunt, proprie [0875B] et vere dicuntur esse universalia. | |
Siquidem res singulae verbi substantivi nuncupatione creduntur indignae, cum nequaquam stent et fugiant, nec exspectent appellationem; adeo namque variantur qualitatibus, temporibus, locis et multimodis proprietatibus, ut totum esse eorum non status stabilis, sed mutabilis quidem transitus videatur. | |
Esse autem, inquit Boetius, ea dicimus, quae neque intensione crescunt, neque retractione minuuntur, sed semper suae naturae subnixa subsidiis sese custodiunt. Haec autem sunt quantitates, qualitates, relationes, loca, tempora, habitudines, et quidquid quodammodo adunatum corporibus invenitur. Quae quidem corporibus adiuncta mutari videntur, sed [0875C] in natura sui immutabilia permanent. Sic et rerum species transeuntibus individuis permanent eaedem; quemadmodum praeterfluentibus undis, “motus amnis manet in flumine;” nam et idem dicitur. | |
Unde illud apud Senecam, (alienum tamen) “bis in idem flumen descendimus, et non descendimus.” Hae autem ideae, id est exemplares formae, rerum primaevae omnium rationes sunt, quae nec diminutionem suscipiunt nec augmentum; stabiles et perpetuae; ut, etsi mundus totus corporalis pereat, nequeant interire. Rerum omnium corporalium numerus consistit in his; et, sicut in libro De libero arbitrio videtur astruere Augustinus, quia hae semper sunt, etiamsi temporalia perire contingat, rerum numerus nec minuitur, nec augetur. | |
[0875D] Magnum profecto est et notum philosophis, contemplantibus altiora, quod isti pollicentur; sed, sicut Boetius, et alii multi testantur auctores, a sententia Aristotelis penitus alienum est. Nam et ipse huic sententiae, sicut evidens est in libris eius, saepius adversatur. Egerunt operosius Bernardus Carnotensis, et eius sectatores, ut componerent inter Aristotelem et Platonem, sed eos tarde venisse arbitror, et laborasse in vanum ut reconciliarent mortuos qui, quandiu in vita licuit, dissenserunt. Porro alius, ut Aristotelem exprimat, cum Gilberto episcopo Pictavensi, universalitatem formis nativis attribuit, et in earum conformitate laborat. | |
Est autem forma nativa, originalis exemplum, et quae non in mente Dei consistit, sed rebus creatis inhaeret. [0876A] Haec Graeco eloquio dicitur eißdoû, habens se ad ideam, ut exemplum ad exemplar; sensibilis quidem in re sensibili, sed mente concipitur insensibilis; singularis quoque in singulis, sed in omnibus universalis. Est et alius qui, cum Gausleno Suessionensi episcopo, universalitatem rebus in unum collectis attribuit, et singulis eamdem demit. Exinde, cum ad interpretandas auctoritates ventum est, laborat prae dolore, quia in locis pluribus “rictum litterae indignantis ferre non sustinet.” Est aliquis qui confugiat ad subsidium novae linguae, quia Latinae peritiam non satis habet; nunc enim, cum genus audit, vel species, res quidem dicit intelligendas universales, nunc rerum materiem interpretatur. | |
Hoc autem nomen in quo auctorum invenerit, [0876B] vel hanc distinctionem, incertum habeo; nisi forte in glossematibus, aut modernorum linguis doctorum. Sed et ibi quid significet non video, nisi rerum collectionem cum Gausleno, aut rem universalem, quod tamen fugit materiem dici, nam ad utrumque potest ab interpretatione nomen referri: eo quod materies, rerum numerus aut status, dici potest, in quo talis permanet res. Nec deest qui rerum status attendat, et eos genera dicit esse, et species. |
Chapter 18
Latin | English |
---|---|
CAP. XVIII. Quod posteriores semper priorum opiniones immutant. | |
Longum erit, et a proposito penitus alienum, si singulorum opiniones posuero, vel errores; cum, ut [0876C] verbo comici utar: “Fere quot homines, tot sententiae.” Nam de magistris aut nullus, aut rarus est, qui doctoris sui velit inhaerere vestigiis. Ut sibi faciat nomen, quisque proprium cudit errorem, sicque fit, ut dum se doctorem corrigere promittit, se ipsum corrigendum, aut reprehendendum, tam discipulis quam posteris praebeat. Ego ipse mihi legem hanc non ambigo imminere, ut dum ab aliis dissentio, et dissensum scripto profiteor, me obiicio reprehensionibus plurimorum. Qui enim loquitur iudicatur ab uno, vel a paucis, sed qui scribit, omnium sententias excipit, et totius orbis, et omnis aetatis se exponit iudicio. | |
Ut autem cum doctoribus mitius agam, saepius ad nomen quam ad rem, [0876D] videntur plurimi disputare. Nihil tamen est quod artis huius minus deceat professorem, quoniam modus hic viro gravi inconvenientissimus est. Ut enim ait Aristoteles, omnino verendum dialecticis huiusmodi ad nomen disputare, nisi quis aliter non possit de proposito disputare. Sane in articulis, ubi plurimum dissidere videntur, alter alterius interpretationem admittit, etsi eam contendat esse ineptam. Itaque vicissim ducunt in crimine sermonem, non sensum alienum. |
Chapter 19
Latin | English |
---|---|
CAP. XIX. In quo non sit parcendum doctoribus huiusmodi. | |
Sit ergo quod sententiis parcam, in quibus nec ipsi, si interpretationes invicem supponere liceat, dissident, pauca tamen sunt in quibus eis non arbitror ignoscendum. Primum quod onera importabilia [0877A] teneris auditorum humeris imponunt. Deinde, quod docendi ordine praetermisso, diligentissime cavent, ne | |
Singula quaeque locum teneant, sortita decenter, (HORAT. De Art. poet. 92.) | |
finem enim artis, ut sic dixerim, legunt in titulo, et non modo Topicorum, sed Analyticorum et Elenchorum vim Porphyrius praedocet. Postremo quod quasi ab adverso petentes, veniunt contra mentem auctoris, et ut Aristoteles planior sit, Platonis sententiam docent, aut erroneam opinionem, quae aequo errore deviat a sententia Aristotelis et Platonis. Siquidem omnes Aristotelem profitentur. |
Chapter 20
Latin | English |
---|---|
CAP. XX. Sententia Aristotelis de generibus et speciebus circumvallata rationibus multis, et multarum testimonio scripturarum. [0877B] | |
Porro hic, genera et species non esse, sed intelligi tantum asseruit. Quid ergo ad rem attinet quaerere, quid genus sit, si illud omnino non esse constiterit? In eo enim, quod non est, inepte quaeritur, quid, quantum, aut quale est: si enim substantiam tuleris cuique, nihil ei relinquitur aliorum. | |
Ergo si Aristoteles verus est, qui eis esse tollit, inanis est opera praecedentis investigationis, in inquisitione substantiae, quantitatis, aut qualitatis, aut causae; cum illius quod non est substantia, aut quantitas, aut qualitas nequeat assignari; aut causa propter quam, quod non est, hoc aut [0877C] illud sit, aut tantum aut tale. Quare ab Aristotele recedendum est, concedendo ut universalia sint, aut refragandum opinionibus, quae eadem vocibus, sermonibus, sensibilibus rebus, ideis, formis, naturis, collectionibus aggregant, cum singula horum esse non dubitentur. Qui autem ea esse statuit, Aristoteli adversatur. | |
Nec verendum ut cassus sit intellectus, qui ea perceperit seorsum a singularibus, cum tamen a singularibus seorsum esse non possint. Intellectus enim quandoque rem simpliciter intuetur, velut si hominem per se intueatur, aut lapidem, et ob hoc simplex est: quandoque gradatim suis incedit passibus, ut si hominem albere, vel equum currere contempletur. | |
Et hic quidem dicitur esse compositus. Porro simplex rem [0877D] interdum inspicit ut est, ut si Platonem attendat: interdum alio modo; nunc enim componendo, quae non sunt composita, nunc abstrahendo, quae non possunt esse disiuncta. Qui enim hircocervum cogitat, aut centaurum, ignotam, naturae hominis ad bestiam, aut bestiae ad bestiam, compositionem opinatur. At qui ineam, aut superficiem attendit sine corpore, formam utique contemplationis oculo a materia disiungit, cum tamen sine materia forma esse non possit. | |
Non tamen forma sine materia esse abstrahens hic concipit intellectus (compositus enim esset,) sed simpliciter alterum sine altero, cum tamen sine altero esse non possit, intuetur. Nec hoc quidem simplicitati eius praeiudicat, sed eo simplicior est, quo simpliciora, sine aliorum admistione, [0878A] perspicit singulatim. Hoc autem naturae rerum non adversatur, quae ad sui investigationem hanc potestatem contulit intellectui, ut possit coniuncta disiungere, et disiuncta coniungere. | |
Caeterum componens, qui disiuncta coniungit, inanis est; abstrahens vero fidelis, et quasi quaedam officina omnium artium. Et quidem rebus existendi unus est modus, quem scilicet natura contulit, sed easdem intelligendi aut significandi, non unus est modus. Licet enim esse nequeat homo, qui non sit iste, vel alius homo, intelligi tamen potest et significari: ita quod nec intelligatur, nec significetur iste, vel alius. | |
Ergo ad significationem incomplexorum, per abstrahentem intellectum genera concipiantur, et species; quae tamen, si quis in [0878B] rerum natura, diligentius a sensibilibus remota, quaerat, nihil aget et frustra laborabit; nihil enim tale natura peperit. Ratio autem ea deprehendit, substantialem similitudinem rerum differentium pertractans apud se, desinitque, sicut Boetius ait, generale conceptum suum, quod de hominum conformitate perpendit, sic: “Animal rationale mortale.” Quod utique, nisi in singularibus, esse non potest. Sunt itaque genera et species non quidem res a singularibus actu et naturaliter alienae, sed quaedam naturalium et actualium phantasiae renitentes intellectui, de similitudine actualium, tanquam in speculo nativae puritatis ipsius animae, quas Graeci eInnoivaû sive eiIkonovfanaû appellant, hoc est rerum [0878C] imagines in mente apparentes. Anima enim quasi reverberata acie contemplationis suae, in se ipsa reperit, quod definit; nam et eius exemplar in ipsa est, exemplum vero in actualibus. | |
Sicut enim cum in grammatica dicitur: “Nomina quae sic desinunt, feminina vel neutra sunt,” generalis quaedam praescribitur ratio, quae quasi multorum declinabilium exemplar est, exempla vero in omnibus illius terminationis dictionibus manifesta sunt; sic quaedam exemplaria concipiuntur in mente, quorum exempla natura formavit, et sensibus obiecit. Illa itaque exemplaria, cogitabilia quidem sunt, et sunt quasi phantasiae et umbrae existentium, secundum Aristotelem; quas si quis apprehendere nititur per existentiam, quam habent a singularibus separatam, [0878D] velut somnia elabuntur. Monstra enim sunt, et soli intellectui patent. Quod autem universalia dicuntur esse substantialia singularibus, ad causam cognitionis referendum est, singulariumque naturam: hoc enim in singulis patet, siquidem inferiora, sine superioribus, nec esse, nec intelligi possunt. | |
Homo namque non est, nisi sit animal. Sed nec intelligitur homo, quin cointelligatur animal, quoniam homo est animal tale. Sic in Platone, homo quoniam Plato et est, et intelligitur talis, aut iste homo. Ad hoc autem ut sit homo, exigitur esse animal, nec convertitur, ut animal esse non possit, aut intelligi, si non sit, aut non intelligatur homo; nam in ratione hominis, est animal, sed non in animalis ratione est homo. Quia ergo tale exigit [0879A] tale, et non exigitur a tali, tam ad essentiam quam ad notitiam: ideo hoc illi substantiale dicitur esse. | |
Idem est in individuis, quae exigunt species, et genera, sed nequaquam exiguntur ab eis. Hoc enim nec substantiam habebit, nec in notitiam veniet, nisi sit species aut genus, id est nisi quid sit, aut innotescat tale vel tale. Universalia tamen et res dicuntur esse, et plerumque simpliciter esse, sed non ob hoc, aut moles corporum, aut subtilitas spirituum, aut singularium discreta essentia in eis attendenda est. Nam et ea, quae iacent sub affirmatione et negatione, res dicuntur, et vera saepissime dicuntur esse; nec tamen substantiis vel accidentibus aggregantur, aut nomen suscipiunt Creatoris aut creaturae. Siquidem, ut ait Ulgerius venerabilis [0879B] Andegavorum episcopus in Venalitio disciplinarum, “gratiosum ad invicem debet esse verbi commercium,” nam in philosophantium foro exuberat bonitas, et verba distrahuntur ad gratiam. | |
Itaque detur ut sint universalia, aut etiam ut res sint, si hoc pertinacibus placet, non tamen ob hoc verum erit, rerum numerum augeri vel minui pro eo quod ista non sunt in numero rerum. Si quis autem universalia seorsim recenseat, numero quidem inveniet esse subiecta, sed cui singularium numerus non aggregatur. Sicut enim collegiis aut corporibus non connumerantur capita, aut capitibus corpora, sic nec universalia singularibus, nec singularia numeri accessione universalibus accrescunt; numerus enim duntaxat illa complectitur, quae eiusdem rationis [0879C] sunt, et quae in singulis rerum generibus natura discrevit. | |
Nihil autem universale est, nisi quod in singularibus invenitur. Seorsum tamen a multis quaesitum est, sed tandem nihil invenerunt omnes in manibus suis; quoniam seorsum a singularibus, nihil est, nisi forte qualia sunt vera, aut similia complexorum significata sermonum. Nec moveat quod singularia et corporea, exempla sunt universalium et incorporalium, cum omnis ratio gerendi, ut ait Augustinus, incorporea sit et insensibilis, illud tamen quod geritur, et actus, quo geritur, plerumque sensibilis sit. | |
Ergo quod mens communiter intelligit, et ad singularia multa aeque pertinet: quod vox communiter significat, et aeque de multis verum est, indubitanter universale est. Sed et hoc [0879D] ipsum, scilicet quod intelligitur, quod significatur, benignius interpretandum est, ut nequaquam ad disputandi decurratur angustias, et artis grammaticae subtilitatem, quae ex sui natura, nisi venia licentiae impetrata, demonstrativas dictiones, infinitas esse non patitur; sed nec relativas, vagas esse permittit, quin earum significatio, aut determinatione personae, aut actus, aut activis alterius coarctetur. | |
Siquidem relativa dictio est, quae significat rem, ut de qua praecessit sermo, vel cogitatio. | |
Itaque cum dicitur sapiens est et felix, qui bona novit, et ea fideliter exercet, relativae dictiones, scilicet qui et ea, etiamsi personam non exprimant, actus cognoscendi determinatione, a sua quodammodo infinitate [0880A] arctantur. Necesse tamen est aliquem unum dictionibus subesse, qui et bona noverit, et exerceat, et ex eo sit felix. | |
Nam, ut nihil certum et finitum sit, in quod cadat relatio, non contingit, sine vitio aut figura. | |
Unde si equus promittatur in genere, et dicat stipulator, equus qui mihi promissus est, sanus aut aeger est, cum omnis equus sit aut sanus aut aeger, arguitur nugari, eo quod non est equus, qui sit ei promissus. Non dico, non est, eo quod non existat, nam et illud quod non existit, ut partus Arethusae, in certissimam deducitur obligationem, sed quia species, id est res discreta, obligationem generis non attingit. Cum enim dico, quod promittitur, quod significatur, quod intelligitur, et similia, discretum aliquid promissioni, aut significationi subiectum [0880B] est si tamen propria est ipsa relatio, fiunt tamen relationes in genere quae, salvo intellectu veri, nequeunt revocari ad speciem. | |
Ut cum dicitur: “Mulier quae salvavit, damnavit. Lignum quod mortis et vitae causam dedit, et quas boreas aufert, revehit mitis zephyrus frondes.” Sic et in iis, quae praedixi, relativas dictiones accipiendas arbitror, ut non decurrant ad speciem, id est ad definitum aliquod, quod discernant, sed subsistant in genere. Puta quod significatur hoc nomine homo, species est, quoniam et homo significatur, et homo animalium species est. Quod significatur hoc nomine animal, est genus, nam et animal significatur, et animal genus rerum est: est enim significatum vocis, [0880C] in quod descendit, aut quod animus rationabiliter concipit ex voce audita. | |
Itaque qui audit hanc vocem homo, nec omnes percurrit homines (quoniam hoc infinitum, et vires excedit) nec tenetur in uno, quoniam hoc imperfectum, et ad doctrinam parum. Sic et qui definit animal esse substantiam animatam atque sensibilem, non unum aliquid, nec imperfectum, nec omne definit, ne laboret in infinitum. Singulum enim horum non simpliciter quid significat, aut definit, sed potius quale quid, non enim simpliciter hoc, sed potius quid tale. Simile est quod Galenus in tevcnhé medicinam dicit “scientiam sanorum, aegrorum, et neutrorum.” Non inquit, omnium, quoniam hoc infinitum; non quorumdam, [0880D] quoniam hoc ad artem imperfectum, sed potius quorum qualium. | |
Item Aristoteles: Genera, inquit, et species, circa substantiam, qualitatem determinant: non enim simpliciter quid, sed quodam modo quale quid determinant. Item in Elenchis: Homo et omne commune, non hoc aliquid, sed quale quid, vel ad aliquid aliquo modo, vel huiusmodi quid significat. Et post pauca: Manifestum quoniam non dandum hoc aliquid esse, quod communiter praedicatur de omnibus, sed aut quale, aut ad aliquid, aut quantum, aut talium quid, significare. Profecto quod non est hoc aliquid, significatione expressa non potest explanari quid sit. Existentium enim a natura certus est finis, et singula suis ab invicem propriebitibus [0881A] discreta sunt, sed eorumdem est plerumque minus finita cognitio et quodammodo conceptio vaga. | |
Nec istis praeiudicat, quod fere in omnium ore celebre est, aliud scilicet esse quod appellativa significant, et aliud esse quod nominant. Nominantur singularia, sed universalia significantur. Plane si relationem simplicem, quae fit in genere, quis attendat, praecedentibus nihil obest; si vero discretionem quaerit, forte non palam est; quod discernat. | |
Regulariter proditum est, quia demonstratio, primam, relatio, secundam facit cognitionem. Porro cognitio rem, quatenus novit, sibi, quadam mentis capacitate definiens circumscribit. Ut nec prima, nec secunda possit procedere cognitio, si [0881B] res usquequaque occurrat animo infinita. Omnis enim scientia, sive notitia creaturae finita est, solius autem Dei, quoniam infinitus est, scientia infinita; suo tamen fine scilicet infinito, quamlibet infinita, certissime definit, et immensitatis suae scientia, et sapientia, cuius numerus aut finis non est, circumscribit. | |
Sed nos modulum humanum prosequimur, qui non primam, non secundam, non tertiam, sed nec aliquam rei infinitae, nisi quatenus ignota aut infinita est, sibi scientiae gloriam vindicat. Omnis itaque dictio, quae demonstrative aut relative significat, aut non satis proprie ponitur, aut certo, et sua ratione definito, innititur subiecto, alioquin suo privabuntur officio, cum ratio cognitionis [0881C] certitudinis finem quaerat aut teneat. Frequens tamen est usurpatio, et illicitorum ex causa commoditatis, plerumque multus est usus. Admittitur itaque non modo ad cavillationem eorum, quibus de quavis materia satis est oggarrire, sed etiam ad statuendam in auditoribus bonae fidei, veri intelligentiam, “quia omnis homo diligit se.” | |
Quod si ex relativae dictionis proprietate discutias, incongrue dictum forte causaberis, et falsum: siquidem “nec omnis omnem diligit,” nec aliquis est qui diligatur ab omni, ut sive collective, sive distributive accipiatur, quod dictum est, omnis, pronomen relativum se, quod subiungitur, nec universitati singulorum, nec alicui omnium veraciter aptetur. Est itaque licentiosa relatio, et quasi [0881D] legis suae venia impetrata, fidem universalis de singularium veritate convincit. Quoniam enim in singulis verum est, quia quisque diligat se, et distributiva ratione quadam, de universis in commune affirmatur, “quod omnis homo diligit se,” benignius quidem accepta relatione intelligitur, quam ut, ex angustia grammaticae, vel universitatem colligat, vel aliquod singulorum, ab universitate singulatim excerpat. | |
Unde ex sententia eorum, qui angustiis et subtilitatibus semper insistunt, nec bonae fidei rationem in colloquiis aut lectionibus curant, haec potius enuntiationis forma est, quam regularis formae enuntiatio. Idem quoque asserunt, quoties pronominis fit ad nomen appellativum relatio, eo quod pronomen, quod semper demonstrativum [0882A] aut relativum est, proprii nominis expleat vicem; si tamen primae inventionis causae recte respondeat, nam interdum ex indulgentia latius evagatur. | |
Itaque cum dicitur, “si aliquid est homo, illud est animal,” non tam hypotheticae dictionis consequentia est, quam, in hypothetice dicendis, consequentiae forma. Illud enim quod dicitur, nec refertur ad hominem ex angustia disputandi, nec alio patet certum quid, quo referatur. | |
Unde et importunitates multae, ab his qui rerum ignaros, aut benignioris ingenii homines vexant, cum ipsi inquieti obiurgatores, et pervicaci instantiae insistentes, aut ex ignorantia, aut ex protervitate laborent, aut aviditate comproficiendi. | |
Ergo sicut cognitio certitudinem quaerit, sic demonstrativa, et relativa, [0882B] quae aut primam, aut alteram faciunt cognitionem, certo et definito innituntur subiecto, et illud, si proprie fuerint posita, animo singulariter ostendunt. Sed esto, ut statum aliquem generalem, appellativa significent (non enim contentionibus delector, qui me in his, quae sunt dubitabilia sapienti, academicum esse pridem professus sum,) status ille quid sit, in quo singula uniuntur, et nihil singulorum est, et si aliquo modo somniare possim; tamen quomodo sententiae Aristotelis coaptetur, qui universalia non esse contendit, non perspicuum habeo. | |
Sed et nomina, quae praemisi, incorporeum, et insensibile, universalibus convenire, privativa in eis duntaxat sunt, nec proprietates aliquas, quibus [0882C] natura universalium, discernatur, illis attribuunt: siquidem nihil incorporeum, aut insensibile, universale est. Nam quidquid incorporeum est, aut spiritus est, aut proprietas corporis, aut spiritus. Quod si in rem universalem non cadit, utique non recte incorporei suscipit nomen. Quid est autem incorporeum, quod non sit substantia creata a Deo, vel ipsi concretum? Ita, si universalia incorporea sunt, aut sunt substantiae, corpora scilicet, aut spiritus, aut concreta his, et ex causa suae existentiae, et quodam substantiae contactu, sunt obnoxia Creatori. | |
Valeant autem, imo dispereant universalia, si ei obnoxia non sunt. Omnia per ipsum facta sunt (Ioan. I) : “Utique tam subiecta formarum, quam formae subiectorum;” ut sint, quod a suis [0882D] qualitatibus, vel a suis affectibus dicuntur. Ut substantia ab eo substantia sit, sit quanta, sit qualis, sit ad aliquid, sit alicubi, sit aliquando, et aliquid habeat, aut faciat, aut patiatur, illo auctore, per quem est omnis substantia, omnis proprietas substantiae, et omnis pars, omnis quoque compago partium. Formae quoque tam substantiales quam accidentales, habent ab ipso ut sint et suos in subiectis operentur effectus. | |
Quod itaque ei obnoxium non est, omnino nihil est. Licet enim Stoici Deo ponant materiam coaeternam, et formae dicant nullum exstitisse principium, tria ponentes principia, materiam, formam, et Deum, non Creatorem quidem, sed praedictorum conciliatorem: et alii quidam professione, et affectu philosophi, sed nequaquam [0883A] ad plenum veri notitiam assequentes, plura mentiantur principia: rerum omnium unum principium est, a quo quidquid vero nomine censetur aliquid. Ut enim, ait Augustinus, formatam creavit Deus materiam: siquidem, etsi alicubi dicatur informis, nunquam omnino exstitit sine formis. Investigationi ergo ratio, non actui servit, quoniam uålhn, quae informis nec est, nec esse, sed nec plene intelligi potest, deductis quodammodo exuviis usque ad quamdam nuditatem sui propiumque defectum intellectus prosequitur. Vires enim rationis quodammodo circa rerum principia evanescunt. | |
Inde est quod Boetius, in libro contra Nestorium et Eutychem, naturam definiens, ait illam esse earum rerum quae, cum sint, quoquo modo intellectu capi [0883B] possunt. Exponens autem vim definitionis, quoquo modo, hoc verbum propter Deum et materiam dicit appositum: quia in eorum scrutinio humanus deficit intellectus. Porro materiam Deus fecit ex nihilo ipsique materiae concreta est forma, eo quod simul aeque de nihilo creata; ita tamen, ut sicut discretionis formae, ita privilegium existendi materiae relinquatur. | |
Quodam enim modo, per materiam existit forma, sicut discernitur materia ipsa per formam. Nam nec forma, res per se existens est; nec materia sine formae beneficio, discreta est. Cbaos erit, aut potius mundus sensibilis nihil erit, nisi rerum effigies, formis adhibitis natura componat. Eo spectat illud Boetii in primo De Trinitate: “Omne esse ex forma est,” quod et [0883C] subiectis declarat exemplis. Statua enim, inquit, non habere, quod materia eius est statua, dicitur; sed ab Hectorea vel Achillea forma, quae aeri impressae sunt. Item aes, non a terra, quae eius materia est, aes dicitur, sed a formis quas a natura accepit. | |
Terra quoque ipsa, non aipoú thðû uålhû, quae materia eius est, dicitur terra, sed a siccitate et gravitate, quae formae sunt. Cuilibet ergo, esse quod est, aut quale, aut quantum est, a forma est. Sed, sicut materia habet ut possit hoc esse, aut tantum, aut tale, sic et formae habent a conditore ut possint vel hoc, vel aliquid facere, puta animal, aut lignum, aut tantum, aut tale. Caeterum, etsi mathesis, quae doctrinaliter in abstractionibus versatur, et subtilitate sua, naturaliter coniuncta, disiungit, haec vicissim separatimque [0883D] discutiat, ut natura compositorum fidelius et expressius teneatur; tamen alterum sine altero esse non potest, ut vel materia sit informis, vel forma sine subiecto sit maius. | |
...Alterius sic | |
Altera poscit opem res, et coniurat amice. (HORAT. De art. poet. v. 411.) Unde ab initio creata memorantur coelum et terra, deinde ornatus tam eorum quam illorum quae interiecta sunt media, inter ignem et aquam, quae quasi prima mundani corporis fundamenta iecit Deus: et in ipsa expressione rerum habita est mentio specierum. Non illarum dico, quas logici fingunt non obnoxias Creatori; sed formarum, in quibus res prodierunt primo in essentiam suam, [0884A] et in humanum intellectum demum; nam hoc ipsum quod aliquid coelum, aut terra dicitur, formae effectus est. Item produxit, inquit, terra herbam virentem, et lignum tale vel tale (Gen. I) : ut materiae formas doceret esse concretas, et Deum, sicut herbae, ita et viroris auctorem. | |
Nam sine eo factum est nihil (Ioan. I) ; sed profecto quidquid ab uno principio est, unum numero est, ipsumque bonum, imo et valde bonum, quoniam ab optimo est. Voluit enim Deus cuncta similia sui effici, prout natura cuiusque, ex divinae dispositionis decreto, capax bonitatis esse poterat: et sic facta sunt, approbante Deo, opifice rerum, cuncta quae fecerat, valde bona (Gen. I) . | |
Ergo si genera et species a Deo non sunt, omnino nihil sunt. Quod si unumquodque eorum [0884B] ab ipso est, unum plane, et idem bonum est. Si autem quid unum numero est, protinus et singulare est. Nam quod quidam unum aliquid dicunt, non quod in se, sed quod multa vivat expressa plurium conformitate, articulo praesenti non derogant: illud enim nec statim nec satis unum est, aut utique singulare est. Quantumlibet conformia sint opera Dei, omnia singularia sunt vicissimque discreta, “illo sic disponente, qui omnia creavit in numero, ad distinctionem, et pondere, ad generis dignitatem,” et mensura ad modum quantitatis certae, infinitam sibi reservans in omnibus auctoritatem. Caetera enim omnia finita sunt. | |
Omnis namque substantia, accidentium pluralitate, numero [0884C] subest. Accidens autem omne, et forma quaelibet, itidem numero subiacet; sed non accidentium aut formarum participatione, sed singularitate subiecti. Habet itidem pondus suum, vel pro veneratione formae, si substantia est, vel pro dignitate effectus, si sit forma. Hinc est quod hominem, in substantiis, ex formae reverentia, brutis praeferimus; quoniam rationalis est: et rationalitatem praeponimus colori, eo quod facit rationale. Mensura vero in eo consistit, quod res omnis certa quantitatis lege finitur: ut nec accidens sive forma, rem subiectam; nec res subiecta, accidentis, aut formae modum excedat. Nam et color in toto diffunditur corpore, eiusque termino limitatur; et corpus ad coloris disponitur quantitatem, nec excedit, nec infra subsistit. | |
[0884D] Sic et quodlibet accidens, in toto sui subiecto est totaliter, sed totius partialiter, si pro parte. Et quodlibet subiectum accidentis sui limitibus coaequatur. Hoc idem de generibus et speciebus protestari non vereor. Quin mundo reclamante dicam, “quoniam a Deo sunt,” aut omnino nihil sunt. Clamat mecum et Dionysius Areopagita, et numerum, quo discernuntur, pondus quo statuuntur, mensuram, qua diffiniuntur omnia, Dei dicit imaginem: “Siquidem Deus sine numero numerus est, pondus sine pondere, sine quantitate mensura. In quo solo creata sunt omnia, quae facta sunt, in numero, pondere et mensura.” | |
Unde Augustinus: “Invisibiles differentias invisibilium, solus illo ponderare potuit, qui omnia in numero, pondere [0885A] et mensura disposuit, id est in se ipso, qui est mensura, omni rei modum praefigens; et numerus, omni rei speciem praebens; et pondus, omnem rem ad stabilitatem trahens,” id est terminans, et formans, et ordinans omnia. In operibus sex dierum in genere suo bona singula creata memorantur, nec tamen creationis universalium mentio aliqua facta est; nec oportuit quidem, si essentialiter singularibus unita sunt, aut si Platonicum dogma obtineat. Alioquin unde esse habeant aut quando coeperint, nusquam memini me legisse. | |
Ergo duntaxat intelliguntur, secundum Aristotelem, universalia; sed in actu rerum nihil est quod sit universale. A modo enim intelligendi figuralia haec, et licenter quidem, et doctrinaliter, nomina indita sunt. [0885B] Nam omne quod homo est, iste vel ille est, id est res singularis est; sed quia intelligi potest homo, ita quod nec iste intelligatur, nec ille, nec aliquid singularitate essentiae unum; et secundum intellectum illud deliberari potest de re subiecta, id est actualiter exemplificari, ob intellectus communitatem, et tres quae sic intelligi potest, etsi a nullo intelligatur, dicitur esse communis; res enim sibi conformes sunt, ipsamque conformitatem deducta rerum cogitatione, perpendit intellectus. | |
Siquidem homo homini conformis est, in eo quod uterque est homo, etsi personalibus proprietatibus differant. Habet autem commune cum equo (a quo tota specie, id est universa naturae suae forma, et, ut sic [0885C] dixerim, tota facie dissidet) quod vivunt et sentiunt, scilicet quod animalia sunt. Illud itaque in quo conveniunt homines, naturae forma similes, et solo numero (quod hic scilicet unus, et ille alter) differentes, speciei censetur nomine. Quod autem diversarum formarum quasi communis imago est, generis suscepit nomen. | |
Ergo, ex sententia Aristotelis, genera et species, non omnino quid sit, sed quale quid quodammodo concipiuntur; et quasi quaedam sunt figmenta rationis, se ipsam, in rerum inquisitione et doctrina, subtilius exercentis. Et hoc quidem fideliter quia, quoties opus est, agitationis suae manifestum in rebus producit exemplum. Sic et ius civile sua figmenta novit: et disciplina quaelibet ea, per quae ipsius procedat usus, excogitare [0885D] non erubescit, sed propriis quodammodo figmentis gaudet. Gaudeant, inquit Aristoteles, species; monstra enim sunt; vel, secundum novam translationem, cicadationes enim sunt; aut si sunt, nihil ad rationem. | |
Quod etsi de Platonicis ideis possit intelligi, habita tamen ratione aequivocationis, qua ens, vel esse distinguitur, pro diversitate subiectorum, species et genera utrumque non sine ratione, esse dicuntur. Persuadet enim ratio, ut ea dicantur esse, quorum exempla conspiciuntur in singularibus, quae nullus ambigit esse. Non autem sic dicuntur genera et species exemplaria singularium, ut, iuxta Platonici dogmatis sensum, formae sint exemplares, quae in mente divina intelligibiliter constiterint, [0886A] antequam prodirent in corpora sed quoniam, si quis eius, quod communiter concipitur, audito hoc nomine, homo, aut quod definitur, cum dicitur homo esse animal rationale mortale, quaerat exemplum, statim ei Plato aliusve hominum singulorum ostenditur, ut communiter significantis aut definientis ratio solidetur. Possunt et monstra dici, quoniam invicem res singulas monstrant, et monstrantur ab eis, fit enim nunc per priora, nunc per posteriora rerum manifestatio. | |
Quae autem communiora sunt, et priora quidem simpliciter, nam et in aliis intelliguntur; quae vero singularia, posteriora. Sed plerumque quae naturaliter priora sunt, et notitia simpliciter ignotiora sunt nobis. Namque solida, magis familiariora sunt sensibus; [0886B] quae vero subtiliora, longius absunt. Ut enim, ait Aristoteles, punctum prius est linea, et simpliciter evidentius, sic et linea superficie, superficies soliditate, unitas numero, quoniam eius principium est: littera quoque, quam syllaba, et sic in aliis. Nobis tamen econtrario quandoque accidit; nam haec quidem, id est posteriora, magis quolibet: illa autem priora, magis subtili, et abundanti intellectu comprehendere est. | |
Unde, licet per priora melius fiat assignatio posteriorum et disciplinabilius sit hoc ubique tentare; urgente tamen necessitate, ob impotentiam sensuum, priorum saepe fit per posteriora explanatio; ut, cum dicitur punctum lineae, linea superficiei, superficies soliditatis, terminus esse. Item unitas principium numeri, momentum [0886C] temporis, orationis elementum. Sunt itaque genera et species exemplaria singulorum; sed hoc quidem magis ad rationem doctrinae (si Aristoteles verus est) quam ad causam essentiae; procedit et haec monstruosa (ut licentius loquar,) figmentorum speculatio usque ad ventilationem singularium. Et cum quaelibet substantiarum ex proprietatibus constet, quarum collectio eadem non reperitur in alio abstrahentis intellectus opera, per se rem quamlibet contemplatur. | |
Cum enim Plato esse non possit informis, et expers loci, aut temporis, eum ratio quasi nudum, deducio respectu quantitatis, et qualitatis, aliorumque accidentium, simpliciter intuetur, et individuum nominat. Sed [0886D] et hoc utique doctrinalis instantiae, et subtilioris agitationis figmentum est. Nihil enim tale in rebus occurrit, tale quid tamen fideliter intelligitur. Hinc forte est illud in analyticis: “Aristomenes intelligibilis semper est, Aristomenes autem non semper,” quoniam corruptilis est. Et hoc quidem est singulariter individuum, quod solum quidam aiunt posse de aliquo praedicari. Plato enim Aristidis filius; nec quantitate ut atomus, nec soliditate ut adamas, sed nec praedicatione, ut dicunt, individuum est. | |
Ego quidem opinionem hanc vehementer nec impugno, nec propugno; nec enim multum referre arbitror, ob hoc quod illam amplector indifferentiam in vicissitudine sermonum, sine qua non credo quempiam ad mentem auctorum fideliter [0887A] pervenire. Quid obest si, quemadmodum genus de specie verum est, ita et Plato iste sensibilis de filio Aristidis verus sit, si ei solus Plato est filius? Sicut enim homo animal, et ille est Plato. Hoc enim, ex opinione quorumdam, sensisse visus est, Aristoteles in Analyticis, dicens: “Omnium quae sunt, haec quidem sunt talia, ut de nullo alio praedicentur vere universaliter,” ut Cleon et Callias, et quod “singulare et sensibile, de his autem alia; nam et homo et animal uterque eorum est. Illa vero, ipsa quidem, de aliis praedicantur, de his” autem, alia priora non praedicantur. “Alia autem et ipsa de aliis, et de his alia: ut homo de Callia, et de homine animal.” | |
Quoniam ergo quaedam [0887B] eorum quae sunt, de nullo nata sunt dici palam, (nam sensibilium pene unumquodque est huiusmodi, ut de nullo praedicetur, nisi secundum accidens; dicimus enim quandoque album illud Socratem esse, et veniens, Calliam) sane inepta videtur haec distributio, nisi sensibile contingat praedicari, non tamen de alio, nisi secundum accidens. Si enim nec de se, nec de alio, ut secundum accidens, praedicatur, nec dicti veritas, nec ratio constat exempli. Quod si nec subiici res sensibilis potest, Aristotelem nullus esse mentitum ambigit aut nugatum. | |
Itaque hic, sicut et alibi, exsecutus est, quod decet liberalium artium praeceptorem, agens, ut dici solet, Minerva pinguiori, ut intelligeretur; nec in generibus et speciebus hanc statuit difficultatem, [0887C] quam ipsi doctores nequeunt intelligere, nedum sufficiant aliis explanare. Ex hac Minervae pinguedine, dictum est illud in Topicis: Differentiae omnes, aut species, aut individua erunt, siquidem sunt animalia; nam unumquodque animalium, aut species est, aut individuum. | |
Similiter et illud Boetii: “Omnis species est suum genus.” Nam omnis homo animal, omnis albedo color. Quid ergo prohibet, iuxta hanc licentiae rationem, ea quae sunt sensibilia, vel praedicari vel subiici? Nec opinor auctores hanc vim imposuisse sermoni, ut alligatus sit ad unam, in iuncturis omnibus, significationem, sed doctrinaliter sic esse locutos, ut ubique serviant intellectui, qui commodissimus est, et quem ibi haberi prae caeteris ratio exigit. Hoc [0887D] ipsum ergo quod dicitur praedicari, ab adiunctis, plures significandi contrahit modos. Poterit tamen forte ubique aliquam quodammodo convenientiam vel inhaerentiam designare. | |
Nam, cum sermo de sermone iungibilitatem quamdam terminorum verae affirmationis innuit, cum de re sermo dicitur praedicari, ostenditur, quod ei talis nuncupatio aptatur. Rem vero de re praedicari interdum notat, quoniam hoc est hoc, puta [0888A] Plato homo; interdum quoniam hoc participat hoc, utpote subiectum accidente. Nec erubesco confiteri quod res de re praedicetur in propositione, etsi res in propositione non sit; cum hoc in mente mihi versetur, quod res significetur praedicato termino verae affirmationis, cuius subiecto aliqua de re agitur, aut res aliqua significatur. | |
Itaque non adversandum litterae arbitror, sed amicandum, eique mos gerendus est, in admittenda licentioris verbi indifferentia, nec ad omnem translationem, aut usurpationem dyscolae, ut creditur, dictionis, lectorem, vel auditorem decet dentem exercere caninum. | |
Quod male fers, assuesce, feres. Et plane ingratus est, et tam impudentis quam imprudentis ingenii, qui ad omnia, se docentis, verba movetur, [0888B] et ei in aliquo obtemperare detrectat. Sequamur ergo figuras auctorum, et “singula dicta pensemus ex causis dicendi;” inde enim fidelis sumenda est intelligentia. Sed et rei nomen latius pateat, ut possit universalibus convenire, quae sic, auctore Aristotele, intelliguntur abstracta a singularibus, ut tamen esse non habeant, deductis singularibus: hoc enim, sicut ait, illa asserunt, qui genus unum numero esse dicunt. Id autem faciunt, qui formas solas ponunt; ideas scilicet, quas cum auctore suo Platone, quoties datur occasio, vehementer impugnat. | |
Unde, licet Plato coetum philosophorum grandem, et tam Augustinum quam alios plures nostrorum, in statuendis ideis habeat assertores; ipsius [0888C] tamen dogma in scrutinio universalium nequaquam sequimur: eo quod hic Peripateticorum principem Aristotelem, dogmatis huius principem profitemur. Magnum quidem est, et quod Boetius in secundo commento super Porphyrium, minus arduum fatetur, tantorum virorum diiudicare sententias; sed ei qui Peripateticorum libros aggreditur, magis Aristotelis sententia sequenda est; forte non quia verior, sed plane quia his disciplinis magis accommoda est. Ab hac autem longissime videntur abscedere, tam illi, qui genera et species, voces esse constituunt, aut sermones, quam alii, qui praemissis de rerum investigatione opinionibus, distrahuntur. Et quidem omnes ab Aristotele puerilius aut stolidius evagantur, quam Platonici, cuius sententiam [0888D] agnoscere dedignantur. | |
Haec opinor debere sufficere, quod nec fideliter cum Porphyrio, nec utiliter cum introducendis versentur, qui omnium, de generibus et speciebus, recensent opiniones, omnibus obviant, ut tandem suae inventionis erigant titulum: cum hoc a proposito auctoris omnino dissideat, et “retundat ingenia auditorum,” et aliis articulis, aeque necessarius scitu, locum inquisitionis esse non sinat. |