Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Book I/D1/Q2

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[QUAESTIO II UTRUM FRUI SIT ACTUS SOLIUS VOLUNTATIS]
Secundo quaero de frui. Et primo, utrum frui sit actus solius voluntatis.
Quod non: Quia actus optimus et delectabilissimus est in potentia nobilissima. Sed iste actus est optimus et delectabilissimus, et intellectus est potentia nobilissima, secundum Philosophum X Ethicorum[1] quia in ea ponit felicitatem. Ergo fruitio est in potentia intellectiva.
Secundo sic: fruitio est formaliter beatitudo, quia dicitur a fructu quod est ultimum[2], cuiusmodi est beatitudo. Sed beatitudo est operatio intellectus, secundum Philosophum X et I Ethicorum[3]. Ergo fruitio erit operatio intellectus.
Confirmatur, quia in eadem potentia debet poni beatitudo naturalis et supernaturalis; sed beatitudo naturalis ponitur in intellectu, secundum Philosophum[4]; ergo et beatitudo supernaturalis.
ƿAd oppositum: Secundum beatum Augustinum[5] “frui est amore inhaerere alicui propter se”; sed solius voluntatis est amare; ergo etc.
Circa istam quaestionem primo ostendendum est quod frui est actus solius voluntatis; secundo videndum est quomodo voluntas se habet ad istum actum.
[FRUI EST ACTUS SOLIUS VOLUNTATIS]
Primum probari sufficienter non potest, cum voces sint ad placitum et ideo utendum est eis sicut utuntur auctores, sed auctores volunt quod frui sit actus solius voluntatis.
Hoc patet, quia secundum eos[6] 'frui' dicitur a fructu; sed fructus est ultimum, igitur frui erit ultimus actus; sed actus voluntatis est ultimus.
Item, actus solius voluntatis est maxime quietativus; sed frui est actus maxime quictativus; ergo etc. Maior patet, quia ille actus qui est vel delectatio vel immediata causa delectationis maxime quietat. Sed huiusmodi est actus solius voluntatis, quia si delectatio est in alia potentia vel sine actu voluntatis, ergo stante aequali actu alterius potentiae staret aequalis delectatio vel saltem staret aliqua delectatio. Consequens falsum. Patet per experientiam quod si aliquis intense intelligat aliquid, si non diligat illud non delectatur in illo; et si odit, magis tristatur.
ƿConfirmatur, quia tristitia est solius voluntatis, quia secundum beatum Augustinum[7] est de his rebus quae nobis nolentibus accidunt; ergo delectatio sibi contraria erit solius voluntatis, cum contraria sint in eodem subiecto; igitur etc.
Hoc patet etiam per beatum Augustinum De doctrina christiana[8]: “Frui est alicui amore inhaerere propter se”; sed ad solam voluntatem pertinet inhaerere alicui per amorem; igitur etc. Item, X De Trinitate, cap. 10[9]: “Fruimur cognitis, in quibus voluntas delectata conquiescit”.
(§ Tamen intelligendum est quod quando dicitur quod fruitio” est actus solius voluntatis, non intendo negare quod proprie et de virtute sermonis loquendo fruitio non sit actus intellectus, quia, sicut alias[10] ostendetur, intellectus et voluntas sunt omnino idem, et ideo quidquid est in intellectu est in voluntate et e converso. Et ita fruitio est in intellectu et est actus intellectus ex quo est actus voluntatis. Sed intendo dicere quod fruitio non est intelligere nec scire et sic de aliis actibus qui dicuntur actus quocumque modo cognitivi. Et isto modo, conformando me modo loquendi aliorum, intelligo quando dico fruitionem esse actum non intellectus sed voluntatis et similia. §)
[QUOMODO SE HABET VOLUNTAS AD ACTUM FRUENDI?]
Circa secundum dico quod frui multipliciter accipitur. Uno modo large pro omni actu quo aliquid assumitur in facultatem voƿluntatis propter se tamquam summum, et hoc sive sit praesens sive absens sive sit habitum sive non sit habitum. Et hoc modo dicimur nos frui modo in via quando diligimus Deum propter se tamquam summum et super omnia. Alio modo accipitur stricte pro actu ultimo beatifico, sicut beati dicuntur frui in patria; et isto modo non dicimur modo frui Deo.
Ista distinctione praemissa dico primo quod obiecto fruibili ostenso voluntati per intellectum sive clare sive obscure sive in particulari sive in universali, potest voluntas active elicere actum fruitionis, et hoc ex puris naturalibus, circa illud obiectum. Secundo, quod respectu actus beatifici voluntas nullo modo se habet active sed tantum passive.
[CONCLUSIO PRIMA]
Prima conclusio patet quantum ad primam partem, scilicet quod si obiectum ostendatur obscure et in universali, potest voluntas elicere actum fruitionis, hoc est summe diligere illud et ultra omnia. Patet, quia voluntas potest se conformare recto dictamini rationis; sed intellectus potest recte dictare tale obiectum esse sic diligendum; ergo voluntas potest conformiter talem actum elicere.
Alia pars, quod possit sic in actum fruitionis obiecto clare viso patet, quia non minus potest voluntas in obiectum perfectius cognitum quam in obiectum imperfectius cognitum; sed voluntas potest talem actum elicere circa obiectum obscure cognitum; ergo multo magis circa obiectum clare cognitum.
ƿHoc confirmatur per rationem praecedentem[11], quia voluntas potest se conformare dictamini rationis; sed obiecto clare viso dictatur vel potest dictari illud obiectum esse sic summe diligendum; igitur etc.
Praeterea, omnis potentia libera potest habere aliquem actum circa obiectum sibi ostensum, igitur voluntas potest habere aliquem actum circa Deum clare visum. Et non habet necessario actum inordinatum, igitur ex puris naturalibus potest habere actum ordinatum, quamvis non meritorium; sed non esset actus ordinatus nisi tenderet in Deum propter se; ergo etc.
[CONCLUSIO SECUNDA]
Secunda conclusio, quod actus fruitionis qui est beatificus non sit active a voluntate, potest persuaderi primo sic: quando aliqua sunt ordinata essentialiter et sunt in eodem genere, si primum et imperfectius non sit active ab aliqua creatura nec totaliter nec partialiter sed a solo Deo, supremum et ultimum erit a solo Deo active. Sed visio divinae essentiae et fruitio, qui est actus beatificus, habent talem ordinem et sunt in eodem genere, quia utrumque est supernaturale. Igitur cum visio nuda sit a solo Deo active, fruitio illa erit a solo Deo active.
Quia tamen hoc posset negari de utroque, ideo arguo primo sic[12]: quando aliqua duo sunt supernaturalia, si imperfectius propter ƿsui perfectionem sit a solo Deo creabile, et perfectius erit a solo Deo creabile. Sed habitus caritatis et lumen gloriae - si ponatur sunt supernaturalia et imperfectiores quam actus supernaturales eis correspondentes et sunt a solo Deo active, secundum communiter loquentes[13], igitur multo magis et actus, igitur etc.
Praeterea, specialiter de actu voluntatis arguo sic: omnis potentia libere agens et contingenter, potest de potentia sua absoluta cessare ab actu suo. (§ Et hoc mediate vel immediate; quod dico propter unam instantiam adducendam in alia quaestione[14] contra unam opinionem. §) Sed voluntas respectu cuiuscumque obiecti libere et contingenter agit, igitur simpliciter de potentia sua absoluta potest cessare ab actu suo. Ergo voluntas posset simpliciter facere se non beatam, et ita voluntas beati non esset confirmata in bono sicut nec voluntas viatoris. Maior est manifesta; minor patet, quia voluntas non potest necessitari respectu cuiuscumque.
Praeterea, non minus repugnat voluntati beati recipere actum beatificum a solo Deo quam voluntati damnati recipere actum voluntatis a solo Deo. Sed damnatus non se habet active respectu alicuius actus voluntatis, quia si sic, posset se facere sine illo actu, et per consequens sine tristitia, et per consequens sine poena. De ista ratione patebit in secundo[15].
Istas rationes non adduco tamquam insolubiles, quia postea in diversis quaestionibus dabitur via respondendi ad eas[16]. Teneo ƿtamen istam partem tamquam probabiliorem, quod respectu beatitudinis sive intellectus sive voluntatis solus Deus est causa effectiva, et hoc propter nobilitatem ipsius beatitudinis.
[INSTANTIAE CONTRA SECUNDAM CONCLUSIONEM]
Sed contra praedicta potest argui primo sic: omnis actus voluntatis respectu Dei clare visi est beatificus, quia omnis talis summe quietat; sed concessum est quod obiecto clare viso potest voluntas frui active Deo; igitur active poterit se habere respectu illius fruitionis quae erit beatifica.
Praeterea, nobilius est agere quam pati; igitur hoc potest competere voluntati respectu illius per quod maxime perficitur; sed per actum beatificum maxime perficitur; igitur respectu illius debet se habere active.
Praeterea, praemium correspondet merito, igitur eiusdem et eodem modo est praemiari cuius est mereri; sed voluntas meretur, et active meretur; igitur ipsa praemiabitur, et active praemiabitur.
[RESPONSIO AD INSTANTIAS]
Ad primum istorum dico quod talis videns divinam essentiam potest elicere aliquem actum diligendi Deum, sed ille non erit beatificus nec erit maxime quietativus, quia unus alius perfectior magis quietabit.
Et si dicatur quod tunc beatus semper haberet duos actus fruendi Deo: unum a solo Deo, et alium active a se ipso. Consequens videtur inconveniens. Consequentia patet, quia volunƿtas beati tenetur diligere Deum quantum potest et omnibus modis quibus potest; igitur si potest active se habere ad aliquam fruitionem elicit eam msi impediatur. Sed non impeditur per actum beatificum, quia cum illi actus distinguantur specie et non contrarientur, unus non impediet alium:
Ad illud potest dici concedendo quod conclusio non est inconveniens, quod beatus habeat duos actus respectu Dei: unum a solo Deo, alium a Deo et a se ipso. — Qui autem vult negare, potest dicere quod ille actus non elicietur a voluntate quia Deus non vult sibi coagere ad actum illum.
Ad secundum[17] dico quod quamvis agere in communi sit nobilius quam pati in communi, quia nobilissimum agens est nobilius nobilissimo passo, tamen aliquod pati est nobilius aliquo agere et respectu eiusdem et respectu diversorum. Respectu eiusdem patet, quia si intellectus et sensus essent praecise passivi, adhuc pati illas cognitiones esset nobilius quam agere eas; unde potentia recipiens esset nobilior quam obiectum efficiens, quia ipsa intellectio esset nobilior. Respectu etiam diversorum patet, quia nobilius est recipere intellectionem quam producere unum calorem. Ideo dico quod in nullo repugnat nobilitati voluntatis quod sit praecise passiva respectu actus beatifici.
Si dicatur quod saltem sequitur voluntatem esse imperfectam, respondeo quod voluntas non est simpliciter perfecta quin habeat imperfectionem aliquam.
Ad tertium[18] dico quod argumentum est magis ad oppositum, quia meritum et praemium debent se habere opposito modo ƿad aetivitatem merentis et praemiantis, quia de ratione meriti est quod sit active a merente, sed de ratione praemii est quod sit passive in praemiato magis, quia praemium debet esse active a praemiante. Quod autem sit active a praemiato hoc accidit, immo in hoc non habet rationem praemii, in tantum quod si esset a praemiato totaliter, non haberet rationem praemii. Et ideo dico quod eiusdem est mereri et praemiari, sed merebitur active et praemiabitur magis passive, et praemium erit active ab illo a quo meretur, scilicet a praemiante.
[RESPONSIO AD ARGUMENTA PRINCIPALIA]
Ad primum principale[19] concedo quod frui est in potentia nobilissima. Et quando dicitur 'intellectus est potentia nobilissima', concedo; et similiter voluntas est potentia nobilissima, quia illa potentia quae est intellectus et illa quae est voluntas nullo modo distinguuntur a parte rei nec a parte rationis, sicut alias declarabitur[20], quia ista sunt nomina significantia idem, connotando praecise distinctos actus, scilicet intelligendi et volendi.
Si tamen distinguerentur, dicerem quod potentia volitiva esset nobilior. Et hoc dicit Thomas, quamvis alibi dixerit oppositum. Unde libro primo, distinctione prima, quaestione prima dicit sic: “Suprema pars habet intellectum et voluntatem, quorum intellectus est altior secundum ordinem et voluntas secundum perƿfectionem. Et similis ordo est in habitibus et etiam in actibus, scilicet visione et ainore. Fruitio autem nominat altissimam operationem quantum ad sui perfectionem”. Et ita iste, tamquam a veritate coactus, dicit hic fruitionem, quae est actus voluntatis, esse nobiliorem actu intellectus, licet alibi, in multis locis[21], - sequens errores proprii capitis -, dicat oppositum.
Ad secundum[22] dico quod una pars beatitudinis est in intellectu, alia in voluntate. De hoc alias.
Ad confirmationem[23] dico quod beatitudo naturalis, si esset aliqua talis, esset in voluntate sicut in intellectu. Nec Philosophus ponens eam esse in intellectu negat felicitatem esse in voluntate, quia non consistit praecise in uno actu sed in duobus.

Notes

  1. 1 Aristot., Ethica Nicom., X, c. 7 (1177a 12 - 1178a 8).
  2. 2 Cf. Scotus, Ordinatio, I, d. 1, p. 2, q. 1, n. 74 (ed. Vaticana, II, 56); Guillelmus de Ware, Sent., I, d. 1, q. 1 (Vindobonae, Bibl. Status, cod. 1438, f 7va).
  3. 3 Aristot., Ethica Nicom., X, c. 7 (1177a 12 - 1178a 8); I, c. 3 (1095b 14 - 1096a 5).
  4. 4 Aristot., Ethica Nicom., X, c. 7 (1177a 12 - 1178a 8).
  5. 1 August., De doctrina christ., I, c. 4, n. 4 (PL 34, 20).
  6. 2 Vide supra, p. 394, nota 2.
  7. 1 August, De civ. Dei, XIV, c. 6 (PL 41, 409; CSEL 40-2, 11s.).
  8. 2 August., De doctrina christ., I, c. 4, n. 4 (PL 34, 20).
  9. 3 August., De Trinit., X, c. 10, n. 13: “Fruimur enim cognitis in quibus voluntas ipsis propter se ipsa delectata conquiescit” (PL 42, 981).
  10. 4 Sent., II, q. 24 K.
  11. 1 Supra, p. 397, lin. 17-20.
  12. 2 Vide iudicium magistrorum apud J.Koch, “Neue Aktenstiicke” cit., Recherches de Theologie ancienne et medievale, VIII (1936), pp. 187, lin. 17 - 188, lin. 8.
  13. 1 Cf. Thomas Aquinas, Summa theol., I, q. 12, a. 5 Resp.; II—2, q. 24, a. 2.
  14. 2 Infra, p. 492, lin. 15-16.
  15. 3 Sent., II, q. 19 J.
  16. 4 cf. ex. gr. Sent., II, q. 19; “Utrum angelus malus semper sit in actu malo”; IV, q. 14: “Utrum voluntas beata necessario fruatur deo”.
  17. 1 Supra, p. 400, lin. 10-13.
  18. 2 Supra, p. 400, lin. 14-17.
  19. 1 Supra, p. 394, lin. 6-10.
  20. 2 Sent., II, q. 24 K.
  21. 1 Cf Thomas Aquinas, Summa theol., I, q. 82, a. 3; Summa contra gentiles, III, q. 26.
  22. 2 Supra, p. 394, lin. 11-14.
  23. 3 Supra, p. 394, lin. 16-18.