Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Book I/D2/Q7

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search



Latin English
[QUAESTIO VII]
1 [UTRUM UNIVERSALE ET COMMUNE UNIVOCUM SIT QUOMODOCUMQUE REALITER A PARTE REI EXTRA ANIMAM]
2 Quarto quaero utrum illud quod est universale et commune univocum sit quomodocumque realiter a parte rei extra animam. Quod sic:
3 Secundum Commentatorem VII Metaphysicae, commento 11[1]: “Definitio est idem cum substantia rei”; igitur est aliquo modo extra animam, et per consequens omnes partes suae sunt aliquo modo extra animam; sed definitio componitur ex universalibus; igitur etc.
4 Ad oppositum:
5 Opposita non possunt competere eidem; sed omnis res extra animam est simpliciter singularis; igitur nulla est aliquo modo universalis.
6 [OPINIO COMMUNIS]
7 In conclusione istius quaestionis omnes quos vidi concordant, dicentes quod natura, quae est aliquo modo universalis, saltem in potentia et incomplete[2], est realiter in individuo, quamvis aliqui ƿ dicant quod distinguitur realiter, aliqui quod tantum formaliter, aliqui quod nullo modo ex natura rei sed secundum rationem tantum vel per considerationem intellectus.
8 [PRIMUS MODUS PONENDI OPINIONEM COMMUNEM]
9 Unde dicunt aliqui[3] quod in creaturis est quaedam forma, quae secundum rem et naturam nullam unitatem habet in se omnino, sed in se est naturaliter divisa et habet solum unitatem secundum intellectum rationis, ita quod in primitate illius unitatis absque alicuius formalis positivi adiectione in nullo individuo subsistit, ut est forma generis, quae in rerum natura non est nisi divisa per formas specierum. Alia est forma quae secundum rem et naturam in se sic est una et individua et ab alia divisa, ut in suppositis, nullo formali sibi addito, subsistit, ut est forma cuiuslibet speciei specialissimae, cuius unitas non est nisi secundum ƿ rationem; indivisa, dico, quantum est ex se quoad partes subiectivas. — Vult igitur ista opinio quod forma generis non est una simplex ex se, sed ex se est divisa; sed forma speciei ex se est una simplex, et ut sic est universalis, sed ipsa forma ut signata in hoc supposito est particularis; ita quod ista opinio ponit quod tam forma generis quam speciei subsistit in ipsis singularibus quamvis aliter et aliter.
10 [SECUNDUS MODUS PONENDI OPINIONEM COMMUNEM]
11 Alii[4] autem ponunt quod res secundum esse suum in effectu est singularis, et eadem res secundum esse suum in intellectu est universalis, ita quod eadem res secundum unum esse vel secundum unam considerationem est universalis, et secundum aliud esse vel secundum aliam considerationem est singularis.
12 [OPINIO HENRICI DE HARCLAY]
13 Aliqui autem moderni[5] ponunt quod eadem res sub uno conceptu est universalis et sub alio conceptu est singularis. Unde ƿ dicunt sic: “Superioritas et inferioritas convenit rei tantum in comparatione ad intellectum, nam, secundum Avicennam I Metaphysicae[6], una et eadem res sub uno intellectu vel conceptu est singularis et sub alio est universalis. Hoc modo dico quod omnis res posita extra animam eo ipso est singularis; et haec res singularis est apta nata movere intellectum ad concipiendum ipsam confuse et ad concipiendum ipsam distincte. Et voco conceptum confusum illum conceptum quo intellectus non distinguit hanc rem ab alia; et sic Sortes movet intellectum ad concipiendum ipsum esse hominem, et per illum conceptum non distinguit intellectus nec distincte cognoscit Sortem a Platone. Modo dico quod superius ad Sortem, puta homo vel animal, non significat rem aliam nisi rem quae est Sortes, ut tamen concipitur confuse et ut movet intellectum ad concipicndum ipsum, modo tamen confuso. Et sic dico quod haec ‘Sortes est homo’ est praedicatio superioris de inferiori, quod non est aliud nisi quod Sortes est Sortes, et Sortes est absolute homo ut confuse conceptus. Unde in rei veritate Sortes est homo, animal, corpus; ista omnia sunt unum realiter, nec est superius et inferius nisi secundum intellectum considerantem modo dicto”.
14 ƿ Sic ergo omnes istae opiniones ponunt quod universale et singulare sunt eadem res realiter, nec differunt nisi secundum rationem; et in hoc discrepant a tribus opinionibus recitatis in tribus quaestionibus praecedentibus[7]; omnes tamen in hoc conveniunt quod universalia sunt aliquo modo a parte rei, ita quod universalia sunt realiter in ipsis singularibus.
15 [RATIONES PRO OPINIONE COMMUNI]
16 Pro ista conclusione communi potest argui multipliciter[8]:
17 Primo sic: illud quod realiter dividitur in veras res est vera res; sed forma generis, et Similiter forma speciei, realiter dividitur in veras res tamquam in partes suas subiectivas, et eodem modo universale omne dividitur in partes reales suas subiectivas; igitur omne tale est vera res extra animam.
18 Secundo sic: omne quod est vere essentia alicuius rei et includitur essentialiter in intellectu quidditativo alicuius rei extra animam est vera res extra animam; sed omne genus, omnis species, et universaliter omne universale praedicabile in quid de vera re extra animam, est de essentia inferioris et includitur essentialiter in intellectu quidditativo cuiuslibet per se inferioris; igitur etc.
19 ƿ Confirmatur, quia omnis res extra animam potest vere et perfecte et distincte intelligi sine illo quod non est aliquo modo vera res nec intrinseca sibi; sed nullum individuum potest vere intelligi, nec distincte, non intellecto per se superiori, sicut Sortes non potest intelligi non intellecto animali vel homine vel quocumque superiori; igitur quodcumque superius ad Sortem est de essentia Sortis et per consequens vera res extra animam, quia nullum ens rationis est de essentia rei exsistentis extra animam.
20 Tertio sic: in rerum natura est aliquid per identitatem communicabile pluribus; sed tale non est nisi universale; igitur universale est aliquid realiter exsistens in rerum natura.
21 Quarto: quia omnia quae sunt in linea praedicamentali sunt verae res et non tantum entia rationis; sed in linea praedicamentali ponuntur tam genera quam species; igitur tam genera quam species sunt verae res extra animam. Maior est manifesta: tum quia genus praedicatur in quid et univoce de omnibus per se contentis sub illo genere; sed nihil praedicatur univoce de ente reali et de ente rationis; igitur omnia quae sunt per se in genere praedicamentali vel sunt entia realia vel sunt entia rationis; et certum est quod non omnia sunt entia rationis, igitur omnia sunt entia realia. Tum quia nihil per se contentum sub altero immediate dividentium aliquod commune per se continetur sub aliquo contento sub altero dividentium. Sicut si substantia dividatur per substantiam corpoream et incorpoream, nihil per se contentum sub substantia corporea continetur per se sub aliquo contento sub substantia incorporea. Sed ens prima divisione dividitur ƿ in ens extra animam et ens rationis[9]; igitur nullum ens rationis potest contineri sub aliquo praedicamento, quia ens reale extra animam dividitur in decem praedicamenta; igitur cum genera et species contineantur sub substantia quae est unum praedicamentum, non poterunt contineri sub ente rationis, et per consequens non sunt entia rationis sed realia. Tum quia si genera et species essent entia rationis, igitur cum entia rationis varientur ad variationem intellectuum, sequitur quod genera et species varientur secundum variationem intellectuum, et ita quot sunt intellectus tot erunt genera substantiae.
22 Praeterea, aliqua distinctio est inter suppositum et naturam, alioquin ita esset haec vera ‘homo est humanitas’ sicut haec ‘homo est homo’; sed suppositum est a parte rei, et Similiter natura, quia aliter in re nulla esset distinctio; igitur universale est aliquo modo a parte rei.
23 Praeterea, per auctoritates: Boethius[10] dicit quod species est totum esse individuorum; igitur species est eadem res cum individuis, igitur est a parte rei.
24 Praeterea, Auctor Sex Principiorum[11] quaerit istam quaestionem: utrum universalia fiant a natura vel ab arte. Et respondet quod fiunt a natura. Sed natura occulte operatur in universalibus, nam producendo singularia producit universalia. Omnis igitur ƿ communitas, ut dicit, a singularitate procedit. Ex hoc arguitur sic: illud quod fit a natura habet esse extra animam; sed universale fit a natura; igitur etc.
25 Item, IV Topicorum[12]: Interempto genere, interimitur species et individuum; sed nunquam ad interemptionem entis in anima sequitur interemptio entis extra animam; igitur genus est extra animam.
26 Item, Philosophus I Posteriorum[13]: Demonstrationes sunt de perpetuis et incorruptibilibus. Et Lincolniensis dicit ibidem[14] quod “manifestum est quod demonstratio fit de universalibus repertis in singularibus”; igitur universalia sunt vere extra animam.
27 Item, Philosophus, cap. 18[15]: Universale semper et ubique est. Et Lincolniensis dicit ibidem[16] sic: “Si intelligamus universalia - per modum Aristotelis - formas repertas in quidditatibus singularium seu particularium a quibus sunt res particulares iilud quod sunt, tunc universale esse ubique nihil aliud est quam ipsum esse in quolibet particulari. Ubique enim esse est esse in quolibet suorum locorum. Loca autem ipsorum universalium sunt ipsa singularia in quibus sunt ipsa universalia”.
28 ƿ Item, Philosophus, I Physicorum[17], dicit quod confusa sunt nobis magis nota; sed entia in anima non sunt nobis magis nota; igitur universalia non sunt praecise entia in anima.
29 Item, Commentator, I Physicorum, commento 4[18]; “Intendit per universalia universalissima quae possunt inveniri in istis rebus rerum naturalium”; igitur universalia sunt in singularibus.
30 Item, ibidem, commento 13[19]: “Intentiones de quibus dicitur hoc nomen ‘ens’ scilicet universale et individuum, multum differunt”; igitur universale est vere ens. Item, ibidem, commento 15[20]: “Hoc nomen ‘ens’ dicitur de intentione universali et particulari, scilicet individuo”.
31 Item, III Metaphysicae[21]: “Dicimus singulare unum numero, universale vero quod in his”.
32 Item, V Metaphysicae, cap. ‘De eodem’[22]: “Socrates non in multis est, propter quod non ‘omnis Socrates’ dicitur”.
33 Item, VII Metaphysicae[23]: Ens significat quod quid est et individuum. Igitur utrumque est ens reale.
34 Et similiter, ibidem, Commentator, commento 1[24]: “Manifestum est quod primum de quo dicitur hoc nomen ‘ens’ ƿ simpliciter et principaliter est illud quod dicitur in responsione ad ‘quid est hoc individuum demonstratum exsistens per se’; et ista interrogatio est de substantia”. Ex hoc potest argui sic: illud quod est principalius ens quam aliquod accidens, est ens extra animam; sed universale est huiusmodi secundum Commentatorem.
35 Similiter, illud per quod respondetur ad ‘quid est’ de substantia non est tantum ens in anima, quia illud non est de quidditate rei extra; sed per universale substantiae respondetur ad ‘quid est individuum’, non per individuum; igitur etc. Similiter, dicit[25] quod “ista interrogatio est de substantia”; sed ista interrogatio est de universali, sicut et responsio est per universale, igitur etc. Item, commento 3[26]: “Ista, scilicet quidditates, sunt substantiae, quia sunt partes substantiarum quae sunt substantiae in rei veritate, scilicet particularium”.
36 Item, commento 4[27]: “Signum eius quod substantia apud nos est manifestior accidentibus, scilicet universalia substantiae quam universalia accidentium, est quod scire individuum substantiae per sua universalia substantialia est perfectius quam scire illud per universalia accidentium”.
37 Item, commento 10[28]: “Consideremus de hac substantia quam significat definitio”; igitur metaphysicus considerat de substantia ^ quam significat definitio; sed non considerat de aliquo individuo; igitur etc.
38 ƿ Item, commento 11, in principio[29]: “Substantia rei est illud quod dicitur in responsione ad ‘quid est hoc individuum substantiae’. Et ideo descripsimus illam substantiam descriptione dialectica, quod est illud quod significat sermo qui dat essentiam rei quae est definitio. Et est illud quod dicitur per se, id est, quod praedicatur essentialiter. Et innuit primum modum praedicabilium essentialium, scilicet definitionem”. Ex ista auctoritate patet quod definitio significat substantiam quae praedicatur essentialiter et primo modo; sed tale praedicatum non praedicatur nisi de pluribus; igitur etc.
39 Item, commento 40[30]: “Declaratum est ibi quid est substantia quae est quidditas et quomodo ista substantia est praedicabilis de illo quod est substantia, et quod hoc est ei secundum quod est universalis”. Igitur substantia aliqua est praedicabilis secundum quod est universalis.
40 [CONTRA OPINIONEM COMMUNEM]
41 Contra istam opinionem. Primo, contra conclusionem: non videtur quod aliqua res extra animam quae sit substantia sit universalis nisi forte per voluntariam institutionem. Primo, quia illa quae sunt opposita requirunt distincta quibus primo conveniant; sed universalitas et singularitas sunt huiusmodi secundum ƿ omnes istos[31]; igitur illa quae primo et immediate denominantur ab istis distinguuntur. Aut igitur distinguuntur formaliter, quod est prius improbatum[32]; aut distinguuntur sicut res et res, et per consequens redit prima[33] vel secunda opinio[34] improbata in primis quaestionibus; aut distinguuntur sicut ens rationis et ens rationis, aut sicut ens reale et ens rationis. Et certum est quod illud quod est singulare primo et immediate non est ens rationis; igitur illud quod primo et immediate denominatur universale est tantum ens in anima, et per consequens non est in re. Secundo sic: aut eadem res realiter et formaliter est singularis et universalis, aut non. Non potest dici quod non, sicut probatum est in tribus quaestionibus praecedentibus[35]. Si sic, contra: illa res quae est singularis non est praedicabilis de pluribus; sed illud quod est universale est praedicabile de pluribus; igitur non est idem. Et hoc est sic arguere: impossibile est contradictoria de eodem primo verificari; sed praedicabile de pluribus et non praedicabile de pluribus verificantur de singulari et universali; igitur non sunt idem.
42 Si dicatur quod universale non praedicatur de pluribus nisi per actum intellectus componentis, et ideo res quae de se non praedicatur de pluribus potest per actum intellectus componentis praedicari de pluribus:
43 Hoc non valet, quia non tantum praedicari de pluribus et non praedicari de pluribus contradicunt, sed praedicabile de ƿ pluribus et non praedicabile de pluribus contradicunt. Similiter, posse praedicari de pluribus et non posse praedicari de pluribus contradicunt; sed ante actum intellectus universale potest praedicari de pluribus et singulare non est praedicabile nec potest praedicari de pluribus; igitur sine omni actu intellectus universale non est singulare.
44 Praeterea, arguo per rationes Philosophi[36], per quas nititur demonstrare istam conclusionem, quod nullum universale est substantia, sic: Substantia rei est propria illi cuius est substantia; sed universale nulli est proprium sed commune; igitur universale non est substantia.
45 Si dicatur quod Philosophus intendit probare quod universale non est substantia prima vel propria, - unde Commentator arguit sic, commento 45[37]: “Substantia cuiuslibet rei demonstratae est ei propria; universale autem est commune pluribus; igitur universale non est substantia propria” -, et ita non probatur absolute quod non est substantia, sed quod non est substantia propria:
46 Haec responsio non valet, quia intentionis Philosophi est arguere contra eos qui posuerunt universalia esse substantias, sicut fuerunt Platonici. Ipsi autem, sicut ipse[38] imponit eis, non posuerunt universalia esse substantias proprias sed substantias communes. Unde dixerunt quasdam substantias ƿ esse particulares et quasdam communes. Igitur non sufficit sibi probare contra eos quod non sunt substantiae propriae nisi probet quod non sunt substantiae. Unde arguitur sic[39]: Si universale quod est commune pluribus [est substantia], aut est omnium, aut unius. Non autem est possibile quod sit omnium; igitur erit substantia unius, et per consequens omnia quibus est commune erunt illud unum, quod est impossibile.
47 Item, arguit sic[40]: Universale est quod praedicatur de aliquo subiecto; sed substantia in rei veritate non praedicatur de aliquo subiecto; igitur universale non est substantia.
48 Tertio arguit sic[41]: Sicut impossibile est individuum componi ex qualitatibus, quia tunc qualitas esset prior individuo substantiae, ita impossibile est individuum componi ex non ‘hoc aliquid’. Igitur nullum universale est pars substantiae, et per consequens, cum non sit per se exsistens, non erit substantia aliquo modo.
49 Quarto[42], quia nihil fit ex duobus in actu; igitur quando aliqua distinguuntur (§ et faciunt unum per se, §) oportet quod unum sit potentia et aliud actus. Et per consequens, si universale esset substantia et aliquid esset sibi additum, oporteret quod se haberent sicut actus et potentia; quod est inconveniens.
50 Quinto[43], quia tunc esset tertius homo.
51 ƿ Item, X Metaphysicae[44], dicit Philosophus quod impossibile est aliquod universalium esse substantiam. Ubi dicit Commentator, commento 7[45]: “Cum sit declaratum in tractatu de substantia et de generibus entis quoniam impossibile est ut aliquod universalium sit substantia, manifestum est quod unum universale non est substantia”. Et sequitur: “Et cum universalia non sint substantiae, manifestum est quod ens commune non est substantia exsistens extra animam, quemadmodum unum commune non est substantia”. Et sequitur: “Unum et ens praedicata sunt universalia quae non habent esse nisi in anima”. Et sequitur: “Cum universalia non sint substantiae, igitur neque genera sunt substantiae”. Et sequitur: “Neque substantiae sunt genera, quia genera sunt universalia”. Ex ista auctoritate patet quod universalia non habent esse nisi in anima tantum; igitur non sunt in re extra.
52 Similiter, per hoc quod ens et unum sunt universalia probat[46] quod non sunt substantiae; igitur nullum universale est substantia.
53 Item, Commentator, XII Metaphysicae, commento 22[47]: “Unum et ens sunt ex rebus universalibus quae non habent esse extra animam”. Igitur universale non est extra.


54 ƿ Item, commento 28[48]: “Principium universale non exsistit extra animam sed individua”. Et sequitur: “Nullum universale generat aut generatur”. Igitur universale non est in re.
55 Item, commento 29[49]: “De particulari non fit demonstratio, quamvis ipsum tantum sit ens in rei veritate”. Igitur in rei veritate universale non est substantia nec ens extra animam. Hoc idem vult, VII Metaphysicae, commentis 2, et 20, et 21, et 30, et in aliis locis quasi infinitis[50].
56 [CONTRA PRIMUM MODUM OPINIONIS COMMUNIS]
57 Contra primum modum ponendi[51] quaero quomodo distinguuntur natura et designatio naturae? Si nullo modo, igitur non plus est natura universalis quam natura designata. Si aliquo modo: aut secundum rem, aut secundum rationem. Si primum, hoc est prius improbatum[52]. Si secundo modo, sequitur quod unum illorum sit tantum ratio, sicut dictum est in quaestione de attributis[53]; et quod non sit differentia media in creaturis patebit ibidem[54].
58 ƿ [CONTRA SECUNDUM MODUM OPINIONIS COMMUNIS]
59 Contra secundum modum ponendi[55] arguo sic: quando aliquid praecise denominat aliud propter aliquid extrinsecum, cuicumque potest convenire illud extrinsecum et illud denominans ei proportionaliter poterit convenire. Igitur si illa res quae realiter est singularis est universalis secundum esse suum in intellectu, quod non est possibile nisi propter intellectionem, igitur quaelibet res quae potest intelligi consimiliter potest esse universalis eodem modo, et ita Sortes potest esse universalis et communis Platoni secundum esse suum in intellectu. Similiter, essentia divina secundum suum esse in intellectu poterit esse universalis, quamvis ipsa secundum suum esse reale in effectu sit singularissima; quae omnia sunt absurda.


60 Et confirmatur, quia quando aliquid repugnat ex natura rei alteri per nihil extrinsecum potest sibi competere; sed cuilibet rei repugnat ex se quod sit communis alteri rei; igitur nulli rei per aliquid extrinsecum potest communitas convenire. Et ita, sive intelligatur sive non intelligatur illa res quae est singularis, secundum nullum esse suum poterit esse communis seu universalis.
61 [CONTRA OPINIONEM HENRICI DE HARCLAY]
62 Per idem patet quod tertius modus[56] est simpliciter falsus et non intelligibilis, qui ponit quod eadem res confuse concepta ƿ est universalis, quia si res confuse concepta est universalis, quaero: quae est illa res? Et sit a. Igitur a confuse conceptum est universale, et per consequens a confuse conceptum est commune ipsi b. Igitur haec est praedicatio superioris de inferiori: b est a confuse conceptum; et ita Sortes est Plato confuse conceptus, et Deus est creatura confuse concepta.
63 Dicitur[57] ad istud quod non sequitur, quia ista consequentia non valet ‘animal est Sortes confuse conceptus, Plato est animal, ergo Plato est Sortes confuse conceptus’, propter variationem medii, quia de alio animali est sermo in minori et in maiore, quia in re nihil est commune eis; sicut enim ‘animal’ significat Sortem confuse conceptum, ita significat Platonem confuse conceptum:
64 Sed istud non est vere nec logice dictum, quia quando dicitur sic ‘animal est Sortes confuse conceptus’ aut ‘animal’ supponit simpliciter, aut personaliter. Si personaliter, ‘animal’ non tantum est Sortes confuse conceptus, sed animal est Sortes distincte conceptus, quia tunc est una indefinita habens unam singularem veram, scilicet istam ‘hoc animal est Sortes distincte conceptus’, ƿ demonstrando Sortem. Si autem ‘animal’ supponat simpliciter, aut supponit pro aliqua vera re, aut pro ente tantum in anima, aut pro aggregato. Si pro re, igitur aliqua vera res est communis, et per consequens vera res praedicatur vere de alia re. Et ita, sicut haec est vera simpliciter ‘Sortes est anima’ vel ‘asinus est animal’ ita erit haec vera ‘asinus est Sortes conceptus’, quia per te illud commune pro quo supponit ‘animal in ista ‘animal est Sortes confuse conceptus’ est Sortes conceptus, et nullo modo distinguitur a Sorte concepto; igitur de quocumque praedicatur unum et reliquum. Si utrumque supponat personaliter, igitur sicut haec est vera ‘asinus est animal’ secundum quod ‘animal supponit personaliter, ita haec erit vera ‘asinus est Sortes conceptus’, secundum quod praedicatum supponit personaliter.
65 Praeterea, quod dicit[58] ‘quod superioritas et inferioritas convenit rei per comparationem ad intellectum’; illud est simpliciter falsum, quia nulla res qualitercumque consideretur est superior, sicut nulla res qualitercumque consideretur est indifferens.
66 Confirmatur, quia si aliquid extrinsecum faciat Sortem esse album, aliquid in re vere est album, quamvis non ex se sed tantum per causam extrinsecam; igitur eodem modo si intellectus faciat rem superiorem, vere res erit superior et indifferens, quamvis non ex se sed tantum per intellectum confuse rem concipientem; et ita dicuntur contradictoria, dicendo quod eadem res est superior et inferior, et quod nihil in re est commune vel indifferens.
67 ƿ Praeterea, falsum est quod dicitur[59] ‘quod res sub uno conceptu est singularis et sub alio universalis’, quia res de se singularis nullo modo nec sub aliquo conceptu est universalis. Et ratio est ista, quia semper ‘a determinabili[60] sumpto cum aliqua determinatione non distrahente nec diminuente ad ipsum absolute sumptum est formalis consequentia’, et ita sequitur formaliter ‘res sub tali conceptu est universalis, igitur res est universalis’; consequens falsum est, sicut ista est falsa ‘res est indifferens’ per istos[61]; igitur antecedens est simpliciter falsum.
68 Si dicatur quod haec est determinatio distrahens vel diminuens, quia ‘esse intellectum’, ‘esse conceptum’ et huiusmodi sunt determinationes distrahentes vel diminuentes, et ideo sicut non sequitur ‘Caesar opinatus est, igitur Caesar est’, ita non sequitur ‘res sub tali conceptu est universalis vel indifferens, igitur res est universalis vel indifferens’:
69 Similiter, secundum te[62], non sequitur ‘homo in communi vel homo communis est conceptus mentis, igitur homo est conceptus mentis’:
70 Primum istorum non valet, quia istae non sunt determinationes distrahentes nec diminuentes. Cuius ratio est quia determinatio diminuens est cum pars alicuius totius exprimitur denominata ab illa determinatione, sicut patet sic dicendo: Aethiops est albus secundum dentes. Ibi enim exprimitur pars denominata, ƿ et si denominatio talis partis non sufficit ad denominationem totius, tunc est determinatio diminuens. Et tunc est fallacia secundum quid et simpliciter, non arguendo ad determinabile absolute sumptum sed arguendo ad determinationem absolute sumptam, sicut sic arguendo ‘Aethiops est albus secundum dentes, hoc est habens dentes albos, igitur Aethiops est albus’ est fallacia secundum quid et simpliciter. Non est tamen fallacia inferendo determinabile absolute sumptum sic ‘igitur Aethiops est habens dentes’; sed in proposito non exprimitur talis pars cum dicitur ‘universale est Sortes confuse conceptus’; et ideo non est hic determinatio diminuens. Similiter, si esset determinatio diminuens, contingeret inferre determinabile absolute sumptum, inferendo ‘igitur universale est Sortes’; et esset fallacia secundum quid et simpliciter inferendo determinationem absolutam, sic inferendo ‘igitur universale est confuse conceptum’; et ita haberetur propositum.
71 Similiter, istae determinationes non sunt distrahentes, quia determinatio distrahens est quando absolute repugnat rei vel saltem exsistentiae illius cui additur; sed denominat ipsum, quia denominat proprie et vere aliquid quod fuit pars eius, sicut patet de mortuo cum dicitur ‘homo mortuus’, quia impossibile est quod homo sit et tamen quod sit mortuus. Dicitur tamen, secundum communem usum loquendi ‘homo est mortuus’, quia corpus quod fuit pars eius est vere mortuum. Sed patet quod sic non potest dici in proposito; ideo non sunt istae determinationes distrahentes.
72 Per hoc patet ad instantiam, quia hic non est determinatio distrahens nec diminuens: Caesar intellectus. Et ideo absolute ƿ sequitur: Caesar intellectus est, igitur Caesar est. Et similiter sequitur: Caesar in opinione est, igitur Caesar est.
73 Si dicatur quod, secundum Philosophum I Elenchorum[63], haec est fallacia secundum quid et simpliciter; sed talis fallacia est semper quando arguitur ab aliquo sumpto secundum quid ad ipsum sumptum simpliciter vel e converso:
74 Dico quod hic non est fallacia secundum quid et simpliciter ‘Caesar in opinione est, igitur Caesar est’; sed est formalis consequentia. Sed hic est fallacia secundum quid et simpliciter, secundum Aristotelem[64]: Caesar est in opinione, igitur Caesar est. Nec semper est fallacia secundum quid et simpliciter arguendo a determinabili sumpto cum determinatione diminuente ad ipsum sumptum absolute, sed ille modus arguendi est tantum unus modus illius fallaciae. Et alius modus est quando arguitur ab aliqua propositione habente praedicatum ad secundum adiacens, sicut sic arguendo: Sortes est in opinione, igitur Sortes est. Similiter haec: Rosa non exsistente, rosa est intellecta, igitur rosa est. Et similiter haec, secundum Philosophum, ibidem[65]: Album non est homo, igitur album non est. Quod enim hic sit fallacia est manifestum, quia certum est quod consequentia non valet, igitur peccat penes aliquam fallaciam. Sed patet inductive quod penes nullam ƿ aliam, quia maxime videretur quod peccaret penes fallaciam consequentis; quod tamen non est verum, quia nec sequitur sic nec e converso; sicut enim non sequitur ‘Caesar est in opinione, igitur Caesar est’, ita nec e converso.
75 Et idem patet de secundo exemplo[66]. Et ideo semper quando est aliquod praedicatum quod potest aequaliter competere enti et non enti, sive arguatur affirmative sive negative, est semper fallacia secundum quid et simpliciter. Et hoc est quod dicit Philosophus[67] quod non est idem esse quid et esse simpliciter, sicut non est idem esse in opinione et esse; similiter, non est idem non esse quid et non esse simpliciter, sicut non est idem non esse homo et non esse simpliciter. Et tamen esse in opinione non est determinatio diminuens nec distrahens, sicut non esse homo vel esse homo. Tenet igitur illa regula quando arguitur a determinabili sumpto cum determinatione nec diminuente nec distrahente, modo praedicto[68], ad determinabile absolute sumptum, et hoc si determinatio sit affirmativa, non negativa, sicut sequitur: Sortes est homo albus, igitur Sortes est homo. Non tamen sequitur negative: Sortes non est homo albus, igitur Sortes non est homo. Et universaliter: negative non sequitur formaliter, sed affirmative.
76 Ad secundam instantiam[69] dico quod non valet, quia in isto consequente ‘homo est conceptus mentis’ potest subiectum habere suppositionem simplicem vel personalem. Si simplicem, ƿ sic est bona consequentia. Si personalem, consequentia non valet propter variationem suppositionis, quia in prima supponit simpliciter et in secunda personaliter; et ita est fallacia aequivocationis penes tertium modum. Et ideo sicut haec est simpliciter neganda ‘aliquis homo est species vel universale’, quia in ista ly homo non potest habere nisi suppositionem personalem propter signum particulare additum, ita eodem modo est ista neganda simpliciter ‘aliqua res confuse concepta est universalis’. Et ita impossibile est quod eadem res sub uno conceptu est universalis et sub alio singularis. Ex istis patet quod non bene dicuntur talia communia: quod eadem res sub una intentione est singularis et sub alia universalis, vel quod secundum tale esse est homo et secundum aliud esse non est homo sed aliud, et multa talia consimilia, puta si res consideretur sic, tunc est hoc, si aliter consideretur vel sub alia consideratione, est aliud; quia tales propositiones accipientes tales determinationes inferunt propositiones absolute sine illis determinationibus. Aliter enim eadem facilitate possem dicere quod homo secundum unum esse vel sub una consideratione vel intentione est unus asinus et sub alia est unus bos (§ et sub alia est unus leo, §) quod est absurdum. Et ideo tales sunt nimis improprii modi loquendi et abiciendi ab omni modo loquendi scientifico.
77 [RESPONSIO AUCTORIS]
78 Ideo aliter dico ad quaestionem quod nulla res extra animam, nec per se nec per aliquid additum, reale vel rationis, nec qualiterƿ cumque consideretur vel intelligatur, est universalis; ita quod tanta est impossibilitas quod aliqua res extra animam sit quocumque modo universalis - nisi forte per institutionem voluntariam, quomodo ista vox ‘homo’, quae est vox singularis, est universalis - quanta impossibilitas est quod homo per quamcumque considerationem vel secundum quodcumque esse sit asinus; quia quando aliquid competit alicui tantum denominative, sive per aliquid informans sive per aliquid simpliciter extrinsecum, omni illi ad quod illud informans vel extrinsecum se habet uniformiter illi tale denominans aequaliter conveniet. Verbi gratia, si aliquid sit disgregativum visus praecise propter albedinem informantem, quidquid est album aequaliter aequaliter disgregabit; igitur si res per considerationem intellectus, quae est aliquid totaliter extrinsecum ipsi rei, est universalis, quidquid aequaliter intelligitur erit universale, et ita omne intellectum erit universale.
79 Si dicatur quod res non est universalis quocumque modo intellecta sed tantum confuse intellecta, et ideo non omnis res est universalis, - ista est opinio tertia supra recitata[70]: Haec responsio non valet: primo, quia re praecise intellecta distincte, potest formari propositio in qua praedicatur superius de inferiori, sicut si Sortes intuitive videatur et quidquid est in Sorte intuitive videatur, saltem per potentiam divinam, adhuc potest talis intellectus scire quod Sortes est homo, quod ƿ est animal; igitur sine omni intellectione confusa propria alicui liabetur superius, et per consequens universale sive commune.
80 Praeterea, tunc Deus vere esset universale, quia Deus per te[71] potest intelligi confuse; igitur si universale sit res intellecta confuse, Deus vere erit universale, vel Deus intellectus confuse vere erit universalis.
81 Praeterea, visus potest videre aliquid confuse, igitur qua ratione re intellecta confuse habetur universale, eadem ratione re visa confuse habetur universale; quod est absurdum.
82 Praeterea, sicut alias declarabitur[72], nulla res simplex potest intelligi confuse si intelligatur, et tamen respectu simphcium vere est universale.
83 Dico igitur quod per nullam considerationem vel intentionem potest rei aliquid competere nisi denominatione tantum extrinseca, et haec [sunt] praecise talia quae competunt intellectioni vel considerationi primo, et ideo potest dici res intellecta. Potest etiam dici quod res concipitur et quod res est subiectum et quod res est praedicatum (§ secundum unam opinionem[73], §) quia hoc non est aliud quam quod res tali intellectione intelligitur. Et ideo quidquid potest intellectione intelligi potest dici vere subiectum et praedicatum et pars propositionis (§ secundum illam opinionem;§) et sic de aliis: quae omnia ƿ possunt ita praedicari de divina essentia sicut de creatura. Et ideo si aliqua res sit universalis et non alia, hoc non facit intellectus, qui potest uniformiter omnes respicere, sed erit ex natura rei et propter aliquam diversitatem in re, ita quod unum quod est in re ex se aliter se habet ad esse universale quam aliud; et per consequens inter illud quod denominatur ab intentione universalitatis et illud quod denominatur ab intentione singularitatis est in re aliqua distinctio vel non-identitas, cuius oppositum probatum est in praecedentibus quaestionibus[74].
84 Praeterea, arguo sic: Sortes secundum nullum esse vel considerationem est universalis, nec Plato nec iste asinus nec ille, et sic de singulis demonstrando omnes res singulares; igitur nulla res secundum nullum esse vel intentionem vel considerationem est universalis. Consequentia patet arguendo ab omnibus singularibus ad universalem. Antecedens patet, quia non est maior ratio quod una singularis sit vera quam alia; sed haec est vera: Sortes secundum nullum esse vel considerationem vel intentionem vel modum est universalis, quia si sic, eadem ratione possem dicere quod Sortes sub aliquo modo est Plato, et homo sub aliquo modo est asinus et lapis et albedo, quae omnia sunt absurda.
85 Similiter, si eadem res esset realiter universalis et singularis, in omni praedicatione superioris de inferiori esset praedicatio eiusdem de se, quia praedicaretur universale de particulari quae sunt eadem res per te[75], quod est absurdum.
86 ƿ Ideo dico quod universale non est in re ipsa cui est universale nec realiter nec subiective, non plus quam haec vox ‘homo’ quae est una vera qualitas, est in Sorte vel in illo quod significat. Nec universale est pars singularis respectu cuius est universale, non plus quam vox est pars sui significati. Sicut tamen ipsa vox vere et sine omni distinctione praedicatur de suo significato, non pro se sed pro suo significato, ita universale praedicatur vere de singulari suo, non pro se sed pro singulari.
87 Et ista est intentio Philosophi et Commentatoris, immo omnium philosophorum recte sentientium de universali. Unde dicit Commentator, VII Metaphysicae, commento 44 [76]: “Cum declaraverit - scilicet Aristoteles- quod illa quae significant definitiones sunt substantiae rerum, et definitiones componuntur ex universalibus quae praedicantur de particularibus, incoepit perscrutari de universalibus utrum sint substantiae rerum [aut non], sed tantum sunt substantiae particularium de quibus praedicantur illa universalia. Et hoc est necessarium in declarando quod formae individuorum substantiae sunt substantiae, et quod in individuo non est substantia nisi materia et forma particularis ex quibus componitur”.
88 Ex ista auctoritate habentur aliqua dicta in hac quaestione et in praecedentibus. Primo, quod definitiones non sunt substantiae rerum, sed quod significant substantias rerum, quia dicit ‘illa sunt substantiae rerum quae significant definitiones’, ita quod definitiones sunt signa, et substantiae rerum sunt signata, et signum ƿ non est signatum. Secundo, quod definitiones non significant universalia, et ita cum significent substantias rerum singularium, significabunt aliqua singularia, quia dicit quod ‘definitiones componuntur ex universalibus’; igitur ipsa universalia non sunt significata per definitiones sed sunt signa et partes definitionis significantes ipsa particularia, quia inter particulare et universale nihil est medium. Tertio, habetur quod universalia vere praedicantur de particularibus; non tamen sunt in particularibus, quia in particulari individuo non sunt nisi materia et forma particularis. Et si dicatur quod non est aliqua substantia prima nisi materia et forma particularis; est tamen in individuo substantia secunda quae nec est materia nec forma particularis;


89 Hoc est contra intentionem Philosophi et Commentatoris[77], quia eadem ratione deberet dici quod in individuo non est nisi universale, quia nulla est ibi substantia secunda nisi universalis. Similiter, si Philosophus et Commentator tantum probant quod universalia non sunt substantiae primae, et ideo probant quod non sunt substantiae, eadem ratione deberent probare quod particularia non sunt substantiae quia non sunt substantiae secundae. Si enim animal dividitur per hominem et asinum, aequaliter deberet probari quod homo non est animal quia non est asinus qua ratione probaretur quod asinus non est animal quia non est homo.
90 Quarto, habetur quod universalia non sunt substantiae, nec ex eis componuntur particularia.
91 ƿ Item, commento 45[78]: “Dicamus igitur quod impossibile est ut aliquod illorum quae dicuntur universalia sit substantia alicuius rei, etsi declarent substantias rerum”. Igitur universalia non sunt substantiae, nec de substantia alicuius rei, sed tantum declarant substantias rerum sicut signa.
92 Item, commento 47[79]: “Cum sit declaratum quod universalia intellecta sunt dispositiones substantiarum, - et vocat dispositiones substantiarum, sicut in praecedenti commento, praedicabilia de substantiis impossibile est ut ista sint partes substantiarum exsistentium per se”.
93 Et si dicatur quod Philosophus et Commentator non probant quod universalia non sunt substantiae absolute sed quod non sunt substantiae separatae a sensibilibus, sicut ponit Plato:
94 Contra hoc est processus Philosophi, quia primo probat quod universalia non sunt substantiae, secundo quod non sunt talia exemplaria qualia posuit Plato.
95 Item, Commentator, VIII Metaphysicae, commento 2, dicit sic[80]: “Determinatum est quod forma et partes eius sunt substantiae et quod universale non est substantia neque genus quia est aliquod universale. Deinde dixit 'de exemplaribus vero’, etc, et intendit quod de hoc non est perscrutatus in tractatu praeceƿ denti, et post perscrutabitur de hoc, quoniam quidam dicunt quod sunt substantiae separatae aliae a substantiis sensibilibus”. Igitur de intentione Commentatoris est quod Philosophus VII Metaphysicae probat simpliciter quod universalia non sunt substantiae, et post ostendit quod non sunt tales substantiae separatae.
96 [CONTRA ARGUMENTA PRO OPINIONE COMMUNI]
97 Ad primum alterius opinionis[81] dico quod illud quod dividitur in veras res sicut vere compositum in suas partes essentialiter inclusas in illo, est vera res; isto modo corpus dividitur in suas partes integrales et totum in suas partes essentiales; et fit talis divisio realiter extra animam. Sed quando aliquid dividitur in veras res tamquam signum in sua signata non oportet, non plus quam quod illud quod dividitur in substantias sit substantia, quomodo aliqua vox dividitur in substantias tamquam in sua signata. Isto secundo modo dividitur species et similiter genus, quia in nullo penitus variatur species vel genus vel quodcumque universale propter talem divisionem, nec illa in quae dividitur plus sunt partes realiter quam plura significata sunt partes vocis significantis.
98 Ad secundum[82] dico quod universaliter nunquam superius est de essentia inferioris, nec includitur essentialiter in inferiori ƿ nec in intellectu eius quidditativo; praedicatur tamen essentialiter de inferiori, quia declarat essentiam inferioris vel declarat ipsummet inferius (§ vel rem importatam per inferius; §) et hoc est praedicari in quid vel per se primo modo et essentialiter. Unde sicut secundum aliquos[83] ens dicit unum conceptum qui non est de essentia Dei nec pars sua essentialis, quia tunc aliquid reale esset univocum Deo et creaturae, quod negant, et tamen praedicatur in quid et per se primo modo de Deo et de creatura, ita dico in proposito quod nihil a parte rei est univocum quibuscumque individuis, et tamen est aliquid praedicabile in quid de individuis. Similiter, sicut ipsi dicunt[84] quod universale quod est unum obiectum numero, praedicabile de quolibet supposito praedicatione dicente ‘hoc est hoc’, non est in re, quia nihil in re est sic praedicabile, et tamen ipsa praedicatio vocatur essentialis et in quid et per se primo modo, ita dico quod universaliter praedicatio superioris de inferiori non est praedicatio alicuius quod quocumque modo sit in re extra animam, et per consequens illud quod praedicatur non est pars rei nec est de essentia rei, et tamen praedicatur in quid de rebus. Et causa est quia non praedicatur pro se sed pro rebus ipsis de quibus praedicatur.
99 Et si dicatur quod tunc esset idem dicere ‘Sortes est homo’ et ‘Sortes est Sortes’, respondeo quod non sequitur, quia quamvis homo in prima supponat pro Sorte nec possit verificari nisi pro Sorte, aliud tamen est illud quod praedicatur; et ƿ ideo quamvis aliquid idem sit pro quo fit praedicatio in utraque, quia tamen aliud est quod praedicatur, ideo non est eadem propositio. Similiter, quamvis in ista ‘Sortes est homo’, ly homo supponat pro Sorte, non tamen praecise pro Sorte, quia potentialiter - secundum modum loquendi Logicorum - supponit pro quolibet homine, quia infertur ex quolibet, et terminus semper in talibus supponit pro eisdem, quia pro omnibus de quibus verificatur. Non tamen verificatur ista ‘Sortes est homo’ nisi pro Sorte, et ideo non est idem dicere ‘Sortes est homo’ et ‘Sortes est Sortes’.
100 Ad confirmationem[85] dico et concedo, sicut post patebit[86], quod res potest intelligi non tantum confuse sed etiam perfecte et distincte, nullo superiori intellecto. Et quando dicitur ‘Sortes non potest intelligi, non intellecto animali’, dico quod ista potest distingui, - sive de virtute sermonis sive non, non curo quia ly animali potest supponere simpliciter et tunc est falsa, quia tunc denotatur quod Sortes non potest intelligi, non intellecto hoc communi animali, et hoc est simpliciter falsum; vel potest supponere pro re et personaliter, et sic concedo. Isto enim modo Sortes non potest currere nisi animah currente, quia necessario sequitur ‘Sortes currit, igitur animai currit’; non tamen oportet quod illud commune currat. Isto modo homo non potest intelligi ente non intellecto, et tamen homo potest intelligi hoc communi ƿ ente non intellecto, secundum eos, maxime si illud commune non sit aliquid reale, sicut ipsi dicunt[87].
101 Ad tertium[88] dico quod nihil est communicabile rebus per identitatem nisi sola essentia divina tribus suppositis quibus est eadem realiter; et ideo non debet proprie concedi quod natura communicatur supposito nisi forte dicatur quod natura humana communicatur Verbo, et tunc non communicatur sibi per identitatem, sed debet magis proprie dici quod natura est suppositum, sicut post ostendetur[89]. Unde sicut ipsi[90] habent dicere quod ens quod est commune univocum Deo et creaturae non est communicabile cuicumque per identitatem, quia tunc aliquid reale esset univocum Deo et creaturae, sicut secundum eos aliquid reale est univocum Sorti et Platoni, ita dico universaliter quod nullum univocum est communicabile univocatis per identitatem.
102 Ad quartum[91] dico quod non omnia quae sunt in linea praedicamentali, continente per se ordinata secundum superius et inferius, sunt verae res extra animam, sed aliqua talia sunt entia tantum in anima.
103 Ad primam probationem[92] concedo quod genus praedicatur in quid et univoce de omnibus suis inferioribus. Et ƿ concedo quod aliquid praedicatur univoce et in quid et per se primo modo de ente reali (§ sive de pronomine demonstrante ens reale§) et de ente rationis, non tamen pro ente rationis sed pro re, quia illud ens rationis non habebit suppositionem simplicem sed personalem. Et ideo genus praedicatur de specie, non pro specie, quia non debet sic exerceri ille actus ‘species est genus’, sed praedicatur de specie pro re, et ideo debet sic exerceri iste actus signatus ‘homo est animal, ita quod uterque terminus stet pro re et personaliter. Ita habent alii[93] dicere quod de sapientia in communi praedicatur per se primo modo ens et Similiter de ente reali, et tamen sapientia in communi non est aliquid reale (§ extra animam, §) quia tunc esset aliquid reale commune univocum Deo et creaturae. Igitur ens, quod est praecise univocum entibus realibus, univoce et in quid praedicatur de ente reali et de ente rationis, sed tunc illud ens rationis non supponit pro se sed pro re. Unde quando dicitur sic ‘omnis sapientia est ens reale’, haec est praedicatio in quid, et ad hoc non requiritur nisi quod haec sapientia, quae Deus est, sit ens reale, et non requiritur quod illud commune univocum sit ens reale. Ita dico quod ad veritatem istius ‘omnis homo est animal sufficit quod iste homo sit animal, et quod ille homo sit animal, et sic de aliis rebus singularibus, et non requiritur quod illud univocum istis hominibus sit animal. Et sic de istis: omne animal est substantia; omne corpus est substantia; omnis color est qualitas; omnis intentio est qualitas, et huiusmodi.
104 ƿ Ad secundam probationem[94] per idem, quod procedit de dividentibus de quorum utroque supponente pro re verificatur divisum; sed quando illud divisum non stat pro re sed pro aliquo alio, non oportet. Unde si genera et species essent substantiae, nullo modo possent esse entia rationis, sed in rei veritate non sunt substantiae. Dico igitur quod aliquid esse vel contineri sub aliquo genere potest intelligi dupliciter. Vel quia est illud de quo pro se ipso (§ vel de pronomine demonstrante §) ipsum genus verificatur; et isto modo tantum singularia continentur in genere, quia sola singularia sunt substantiae et sola singularia sunt qualitates, et nec species nec genera continentur isto modo sub gencre substantiae. Alio modo est aliquid in genere, quia est illud de quo, non pro se, vere ipsum genus praedicatur; et isto modo genera et species sunt in genere. De contentis primo modo est propositio accepta vera, non de secundo modo contentis.
105 Ad tertiam probationem[95] patebit in sequenti quaestione.
106 Ad quintum[96] dico quod inter naturam et suppositum aliquando est distinctio etiam realis, sicut inter suppositum Verbi et naturam assumptam; aliquando autem nulla penitus est distinctio a parte rei. Tamen isti conceptus, scilicet suppositum et natura, distinguuntur; et ideo potest de aliquo verificari quod sit natura non tamen suppositum, quod tamen prius fuit suppositum, sed hoc nunquam est possibile nisi vel per corruptionem vel per realem ƿ assumptionem, de quo alias dicetur[97]. Et quando dicitur quod tunc haec esset vera ‘homo est humanitas’, dico quod nisi aliquis modus syncategorematicus importatus secundum usum loquentium in hoc nornine ‘humanitas’ impediat, quod haec est concedenda de virtute sermonis; haec tamen est contingens ‘homo est humanitas’ etiam sine corruptione humanitatis.
107 Ad sextum[98] dico quod non est intentionis Boethii quod species sit totum esse individuorum, sed quod dicit totum esse individuorum, sicut quodammodo signum quod non est signatum. Et hoc est universaliter verum de specie specialissima, non est autem universaliter verum de genere. Qualiter tamen hoc sit intelligendum distinctione octava patebit[99].
108 Ad septimum[100] dico quod natura occulte operatur in universalibus, non quod producat ipsa universalia extra animam tamquam aliqua realia, sed quia producendo cognitionem suam in anima, quasi occulte - saltem (§ immediate vel §) mediate producit illa universalia, illo modo quo nata sunt produci. Et ideo omnis communitas isto modo est naturalis, et a singularitate procedit, nec oportet illud quod isto modo fit a natura esse extra animam, sed potest esse in anima.
109 Ad octavum[101] dico quod ‘interempto genere’ etc, hoc est sic intelligendum quod a quocumque vere negatur genus, ab eodem vere negatur species et individuum, puta si lapis non est ƿ animal, non est homo, non est asinus, non est Sortes. Non tamen oportet quod si per possibile vel impossibile illud quod est genus non esset, quod individuum non esset.
110 Ad nonum[102] dico quod Philosophus vult quod demonstratio est de perpetuis et incorruptibilibus, hoc est de propositionibus necessariis. — Ad Lincolniensem, qui vult salvarc eum, potest dicere quod intelligit quod demonstratio est de universalibus repertis in singularibus, quia ipsa universalia sunt vere praedicabilia de singularibus, ita quod sunt in singularibus per praedicationem.
111 Ad decimum[103], quod universale non est ubique et semper, nisi quia esse alicubi praedicatur de universali non pro se sed pro re quandocumque praedicatur de singulari, et universaliter quidquid praedicatur de singulari sive de pronomine demonstrante singulare, praedicatur de universali sumpto particulariter. — Ad Lincolniensem, quod ipse intendit hoc idem, si non recedit a sententia Philosoph i et a veritate.
112 Ad undecimum[104], quod universalia dicuntur magis nota, non quia sint prius nota quam singularia notitia incomplexa, sed quia communius et in pluribus, et a pluribus sciuntur proprietates communes de communibus, supponentibus non pro se sed pro rebus, quam sciantur proprietates speciales de specialibus, sicut post dicetur[105].
113 ƿ Ad duodecimum[106], quod secundum Damascenum ‘esse in’ uno modo est idem quod ‘dici de’; et sic intelligit ibi Commentator quod ‘sunt in rebus’, quia dicuntur de rebus particularibus.
114 Ad decimum tertium[107] et decimum quartum[108] dico quod ens reale dicitur de individuo et universali non secundum quod universale supponit vel stat pro se sed pro particulari.
115 Ad decimum quintum[109], quod dicimus quod universale est in his, per praedicationem. Ad decimum sextum[110], per idem, quod Socrates non est in multis, hoc est non dicitur de multis.
116 Ad decimum septimum[111], quod significat ‘quod quid est’, secundum quod ‘quod quid’ dicitur universale, sicut superius significat omnia sua inferiora qualitercumque sint inferiora, sive primo modo sive secundo, (§ et hoc ordine quodam, §) de quibus dictum est supra[112].
117 Ad Commentatorem[113], per idem, quod ista universalia vere dicuntur principalius ens, quia de eis verificatur ens dignius et nobilius et prius, non secundum quod supponunt simpliciter, sed secundum quod supponunt personaliter; et ita per tales propositiones intelliguntur actus signati. Eodem modo respondeo ad omnes illas auctoritates.
118 ƿ Si dicatur quod illud quod declarat quidditatem individui substantiae est substantia[114]; sed illud est universale; igitur etc:
119 Dico quod ibi intelligit per iliam propositionem unum actum signatum, scilicet quod de tali praedicatur substantia sicut genus praedicatur de specie, et tamen species non est genus. Alibi autem, ubi dicit quod talia non sunt substantiae, intelligit de virtute sermonis. Et ita ibi, quia non contradicit sibi ipsi, exponit quomodo propositiones priores, quae videntur contradicere, intellexit.
120 Ad aliud[115], sicut dicetur frequenter, Philosophus[116] et Commentator[117] per quidditates substantiarum intelligunt formam quae est altera pars compositi, sicut patet commento 21, et commento 9 et 7, et commento 44, et in multis aliis locis. Et sic concedo quod quidditates substantiarum sunt substantiae, quia istae quidditates sunt particulares partes particularium.
121 Ad decimum nonum[118], quod perfectius est scire per universalia substantialia etc, quia ista sunt praedicabilia in quid, alia autem non.
122 Ad vigesimum[119], quod metaphysicus considerat de substantia quam significat definitio, quia illa substantia est illud pro quo verificantur propositiones multae.
123 ƿ Ad aliud[120], quod definitio significat substantiam quae praedicatur, non quod ipsamet sic praedicetur in se, sed quod signum eius praedicatur, et illud est ipsamet definitio.
124 Ad ultimum[121], per idem, quod ipsa quidditas realis non praedicatur in se sed tantum secundum quod est universalis, hoc est suum universale praedicatur; et hic est modus loquendi Commentatoris, qui non est verus de virtute sermonis, sicut nec multi alii quibus utitur, quamvis sensus eorum verus sit, quem in aliis locis explicat[122].
125 [RESPONSIO AD ARGUMENTUM PRINCIPALE]
126 Ad argumentum principale[123] dico quod de virtute sermonis non debet concedi quod definitio est idem cum substantia rei, nec realiter nec formaliter, sed per ipsam intelligit unum actum signatum, quod de definitione praedicatur esse idem realiter et omnibus modis cum definito; et sic debet exerceri ‘animal rationale est idem omnibus modis cum homine’, et ista est vera.
127 Si dicatur quod isto modo esset haec vera ‘genus est idem omnibus modis cum specie’ et quod ‘passio est idem omnibus modis cum subiecto’, quia haec est vera ‘animal est idem omnibus modis cum homine’; et haec similiter ‘risibile est idem omnibus modis cum homine’:
128 ƿ Respondeo quod Commentator plus adhuc intelligit per illam propositionem, scilicet talem actum signatum qui debet praedicto modo exerceri, et praeter hoc istam propositionem quod nihil significatur per definitionem quod non significatur per definitum et e converso, quamvis aliter et aliter; et illud secundum deficit in instantiis adductis.

Notes

  1. 1 Averroes, In Aristot. Metaph., VII, t. 11 (ed. Iuntina, VIII, f. 76r).
  2. 2 Cf. Thomas Aquinas, Opusc. XXVII, tract. I ‘De universalibus’: “Et tangitur in hoc duplex esse universalis: unum, secundum quod est in rebus, aliud secundum quod est in anima...; quantum vero ad aliud esse est quaedam natura, et non est universale actu, sed potentia, quia potentia habet ut talis natura fiat universalis per actionem intellectus”; Aegidius Romanus, in quaestione: Utrum universalia sint in particularibus, similiter dicit: “Sed idem etiam non est universale nisi in potentia; et ideo non oportet quod universale habeat esse universale antequam intelligatur, nisi in potentia” (apud G.Bruni, “Una incdita ‘Quaestio de universalibus’ di Egidio Romano”, Collezione di testi Filosojici inediti e rari, II, Napoli 1935, 20); Petrus Aureoli, In II Sent., d. 9, a. 3: “Ideo si quaeras, unitas specifica humanitatis in quo est formaliter, dico quod... illa unitas est in re extra in potentia et inchoative” (II, Romae 1605, 109b).
  3. 1 Cf. Thomas Aquinas, ubi supra, p. 225, nota 2; Hervaeus Natalis, In II Sent., d. 3, q. 3 (ed. Parisiis 1647, 111). Verba tamen hic recitata nec apud Thomam nec apud Hervacum occurrunt.
  4. 1 Simile habet auctor anonymus cod. Paris. Nat. lat. 17813: “Et quoniam genera et species... nec possunt esse sine individuis, quia nihil sunt aliud quam individua, sed alio modo considerata. Eadem enim rcs et individuum et species et genus est diversis modis considerata, sicut eadem res et Socrates est et homo et animal” (apud B. Haureau, Notkes et extraits de quelques manuscrits latin de la Bibliotheque Nationale, V, Paris 1892, 296); cf. Durandus, Sent.t II, d. 3, q. 2, n. 14: “Eorum quae sunt idem in quantum huiusmodi, sunt eadem principia, sed natura universalis et individua seu singularis sunt idem secundum rem, differunt autem secundum rationem, quia quod dicit species indeterminate individuum dicit determinate” (ed. Antverpiae 1566, f. 137ra).
  5. 2 Opinio, verbotenus hic recitata, est Henrici de Harclay, Quaestiones disputatae, q. 3 (cod. Vat. Burgh. 171, f. l0va); cf. F. Pelster, “Henrich von Harclay, Kanzler von Oxford, und seine Quaestionen”, Miscellanea F. Ehrle, I, Roma 1924, 307-356; J. Kraus, “Dic Universalienlehrc des Oxforder Kanzlcrs Hcinrich von Harclay in ihrer Mittelstellung zwischen skotistischcm Realismus und ockhamistischcm Nominalismus”, Divns Thomas (Friburgiae), X (1932), 36-58, 475-508; XI (1933), 76-96, 288-314.
  6. 1 Avicenna, Metaph., V, cc. 1 et 2 (ed. Venetiis, 1508, f. 87rb, 87va).
  7. 1 Scilicet in quaestionibus 4-6, supra, pp. 99-225.
  8. 2 Argumenta quae sequuntur apud nullum auctorem simul ac hoc ordinc invenimus, licet nonnulla eorum in scriptis variorum doctorum rccurrant. Per verba ‘potest argui’ Guillelmus, nostro iudicio, insinuat se non argumenta determinati auctoris recitare, sed potius argumenta a se excogitata.
  9. 1 ‘ Cf. Aristot., Metaph., V, c. 7, t. 14 (1017a 22-35).
  10. 2 Boethius, In Porphyrium, III, cap. ‘De specie’ (PL 64, 115 A).
  11. 3 Liber sex principiorum, c. 1, nn. 7-9 (Aristoteles Latinus, I, 6-7, ed. L. Minio-Paluello, 36s.).
  12. 1 Aristot., Topica, IV, c. 4 (124b 11-12).
  13. 2 Aristot., Anal. Poster., I, c. 8, t. 62 (75b 24-25).
  14. 3 Robertus Grossatesta, In Aristot. Anal Poster., c. 7, t. 39 (ed. Bononiae 1519, ff. 9vb-10ra).
  15. 4 Aristot., Anal. Poster., I, c. 31, t. 218 (87b 32-33).
  16. 5 Robertus Grossatesta, In Aristot. Anal. Poster., c. 18, t. 112 (ed. cit., f. 30rb).
  17. 1 Aristot., Physica, I, c. 1, t. 3 (184a 21-23).
  18. 2 Averroes, In Aristot. Physicam, I, t. 4 (ed. Iuntina, IV, f. 3rb).
  19. 3 Averroes, In Aristot. Physicam, I, t. 13 (ed. Iuntina, IV, f. 6vb).
  20. 4 Averroes, In Aristot. Physicam, I, t. 15 (ed. Iuntina, IV, f. 7rb).
  21. 5 Aristot., Metaph., III, c. 4,1.14 (999b 34 – l000a 1).
  22. 6 Aristot., Metaph., IV [=V], c. 9 (1018a 3-4).
  23. 7 Aristot., Metaph., VII, c. 1, t. 2 (1028a 13-15).
  24. 8 Averroes, In Aristot. Metaph., VII, sed potius t. 2 (ed. Iuntina, VIII, f. 72va).
  25. 1 Averroes, ibidem.
  26. 2 Averroes, In Aristot., Metaph., VII, t, 3 (ed. Iuntina, VIII, f. 73ra).
  27. 3 Averroes, ibidem, t. 4 (ed. Inntina, VIII, 73rb).
  28. 4 Averroes, ibidem, t. 10 (ed. Iuntina, VIII, f. 75vb).
  29. 1 Averroes, ibidem, t. 11 (ed. Iuntina, VIII, f. 76rb).
  30. 2 Averroes, ibidem, t. 40 (ed. Iuntina, VIII, f. 90vb).
  31. 1 Scilicet secundum tenentes universalia esse aliquo modo a parte rei in ipsis singularibus.
  32. 2 Quaestione 6, supra pp. 160-224.
  33. 3 Quaestione 4, supra, pp. 99-152.
  34. 4 Quaestione 5, supra, pp. 153-159.
  35. 5 Scilicet quaestionibus 4-6, supra, pp. 99-224.
  36. 1 Aristot., Metaph, VII, c. 13, t. 45 (1038b 10-11).
  37. 2 Averroes,In Aristot. Metaph., VII, t. 45 (ed. Iuntina, VIII, f. 93r).
  38. 3 Scilicet Aristoteles, loco cit.
  39. 1 Aristot., loco cit. (1038b 12-15).
  40. 2 Aristot., ibidem, t. 46 (1038b 15-16).
  41. 3 Aristot., ibidem, t. 47 (1038b 23-27).
  42. 4 Aristot., ibidem, t. 49 (1039a 3-11).
  43. 5 Aristot., ibidem, t. 48 (1039a 2-3).
  44. 1 Aristot., Metaph., X, c. 2, t. 6 (1053b 16-17).
  45. 2 Averroes, In Aristot. Metaph., X, sed potius t. 6 (ed. Iuntina, VIII, f. 120rb), ubi et sequentes sententiae in hoc paragrapho citatae.
  46. 3 Scilicet Aristoteles, Metaph., XII, c. 4, t. 21 (1070b 7-9).
  47. 4 Averroes, In Aristot. Metaph., XII, sed potius t. 21 (ed. Iuntina, VIII, f. 144va).
  48. 1 Averroes, ibidem, sed t. 27 (ed. Iuntina, VIII, f. 146va), ubi et sequens.
  49. 2 Averroes, ibidem, sed. t. 28 (ed. Iuntina, VIII, f. 146vb).
  50. 3 Averroes, In Aristot. Metaph., VII, tt. 2-3, 20-21 et (rectius) 28 (ed. Iuntina, VIII, ff. 72ra, 73ra, 80ra, 80vb, 83vb-84rb).
  51. 4 Supra, pp. 226s.
  52. 5 In quaestionibus 4-6, supra, pp. 99-224.
  53. 6 Seu quaestione secunda, supra, p. 65.
  54. 7 Recte dicitur hic ‘patebit’, quia paragraphus ille quaestionis primae (pp. 19s.) additio est.
  55. 1 Supra, p. 227, lin. 9-13.
  56. 2 Supra, pp. 227s.
  57. 1 Henricus de Harclay, in quaestione citata: “Ad secundum argumentum: cum arguitur quod ‘Sortes est Plato ut confuse conceptus’, dico quod non sequitur, sed est fallacia accidentis ex viariatione medii. Quando enim dico animal non est aliud nisi Sortes cum concipitur confuse’ et tu arguis ‘sed Plato est animal, ergo est Sortes conceptus confuse’ medium variatur, nam cum dicitur in minore ‘Plato est anima’ de alio animali est sermo quam in maiori. Non est enim aliquid commune eis. Unde sicut animal significat Sortem confuse intellectum ita animal significat Platonem confuse intellectum, sed non idem a parte rei sed aliud” (cod. cit., f. l0vb).
  58. 1 Henricus de Harclay, supra, p. 228, lin. 1-2.
  59. 1 Supra, p. 228, lin. 2-4.
  60. 2 De hac regula cf. Aristot., de interpretatione, c. 13 (22a 14 - 23a 27); et supra, p. 177, nota 1.
  61. 3 Scilicet secundum Henricum de Harclay, qui dicit: “Omnis res posita extra animam eo ipso est singularis”, supra, p. 228, lin. 4-5.
  62. 4 Videlicet secundum Guillemum de Ockham, qui tenet universale esse conceptum mentis.
  63. 1 Aristot, De sophisticis elenchis, c. 5 (166b 37 - 167a 20); versio Boethii, I, c. 4 (PL 64, 101 ls.).
  64. 2 Cf. Aristot., loco cit. Exemplum utique Aristotelis non est.
  65. 3 Aristot., loco cit.: “Aut rursum quoniam quod est non est, si eorum quae sunt quidpiam non est, ut si non est homo: nam non idem est non esse quidvis, et non esse simpliciter” (167a 2-6); versio Boethii (PL 64, 1012 A).
  66. 1 Supra, p. 244, lin. 13-15.
  67. 2 Aristot., loco cit.
  68. 3 Supra, p. 244s.
  69. 4 Supra, p. 244, lin. 16-18.
  70. 1 Opinio videlicet Henrici de Harclay, recitata supra, pp. 227s.
  71. 1 Cf. supra, p. 228.
  72. 2 infra, a. 3, q. 5 (pp. 459, 476).
  73. 3 cf. infra, d. 2, q. 8 (pp. 289ss.).
  74. 1 Praesertim quaestione 6 (pp. 173-197).
  75. 2 Per Henricum de Harclay, supra, p. 228, lin. 3-4.
  76. 1 Averroes, In Aristot. Metaph., VII, t. 44 (ed. Iimtina, VIII, f. 92vb).
  77. 1 In auctoritate praeallegata.
  78. 1 Averroes, In Aristot. Metaph., VII, t. 45 (ed. Iuntina, VIII, f 93r).
  79. 2 Averroes, ibidem, t. 47 (ed. Iuntina, VIII, f. 93va).
  80. 3 Averroes, In Aristot. Metaph., VIII, t. 2 (ed. Iuntina, VIII, f. 99ra).
  81. 1 Supra, p. 229, lin. 10-14.
  82. 2 Supra, p. 229, lin. 15-20.
  83. 1 Cf. Scotus, Ordinatio, I, d. 8, p. 1, q. 3, nn. 82, 137-150 (ed. Vaticana, IV, 221-227).
  84. 2 Cf. Scotus, Opus Oxoniense, II, d. 3, q. 1, nn. 8-9 (ed. Wadding VI, 360s.).
  85. 1 Supra, p. 230, lin. 1-8.
  86. 2 lnfra, Q. 3, q. 5 (pp. 458ss).
  87. 1 Cf. Henricus de Harclay, Quaestiones disputatae, q. 1: “Dico ad illud quod communitati conceptus non necessario correspondet comnumitas in re, sed ab eadem re simplici onuiino accipitur conceptus communis et confusus vel non differens et conceptus distinctivus et magis particularis” (cod. Vat. Burgh. 171, f. 2ra); videsis etiam Scotum, ubi supra, p. 256, nota 1.
  88. 2 Supra, p. 230, lin. 9-11.
  89. 3 Cf. infra, d. 2, q. 11 (pp. 377s.).
  90. 4 Videsis hic supra, notam 1.
  91. 5 Supra, pp. 230, lin. 12-231, lin. 10.
  92. 6 Supra, p. 230, lin. 16-21.
  93. 1 Scilicet Scotus et Henricus de Harclay, citati supra, p. 258, nota 1.
  94. 1 Supra, p. 230, lin. 21 -231, lin. 6.
  95. 2 Supra, p. 231, lin. 5-10;infra, pp. 274s.
  96. 3 Supra, p. 231, lin. 11-15.
  97. 1 Cf. infra, d. 2, q. 11 (pp. 377s,) et Sent., 111, q. I.
  98. 2 Supra, p. 231, lin. 16-18.
  99. 3 Guillelmus de Ockham, Sent., I, d. 8, q. 3 M.
  100. 4 Supra, pp. 231, lin. 19-232, lin. 3.
  101. 5 Supra, p. 232, lin. 4-7.
  102. 1 Supra, pp. 232, lin. 8-12.
  103. 2 Supra, p. 232, lin. 13-21.
  104. 3 Supra, p. 233, lin. 1-3.
  105. 4 Infra, d. 3, q 6 (p 502)
  106. 1 Supra, p. 233, lin. 4-6.
  107. 2 ibidem, lin. 7-9.
  108. 3 Ibidem, lin. 10-11.
  109. 4 Ibidem, lin. 12-13.
  110. 5 Ibidem, lin. 14-15.
  111. 6 Ibidem, lin. 16-17.
  112. 7 In responsione ad secundum argumentum (pp. 255s.).
  113. 8 Supra, pp. 233, lin. 18 -234, lin. 5.
  114. 1 Ut dicit Averroes, in auctoritate citata supra, p. 254, nota 1.
  115. 2 Supra, p. 234, lin. 6-13.
  116. 3 Aristot., Metaph., VII, cc. 3, 6, 13, tt. 7, 9, 21, 44 (1028b 33 - 1029a 9,1029a 30-34, 1031b 15 - 1032a 11, 1038b 6-15).
  117. 4 Averroes, In Aristot. Metaph., VII, tt. 7, 9, 21, 44 (ed. Iuntina, VIII, ff. 74va, 75va, 81vra, 91va).
  118. 5 Supra, p. 234, lin. 13-18.
  119. 6 Supra, p. 234, lin. 19-22.
  120. 1 Supra, p. 235, lin. 1-10.
  121. 2 Supra, p. 235 lin. 11-15.
  122. 3 Videsis auctoritates Averrois, citatas supra, p. 239s.
  123. 4 Supra, p. 225, lin. 7-11.