Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Book I/D2/Q8
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Scriptum in libros sententiarum | Book I | D2
Jump to navigationJump to search
- QUAESTIO VIII Utrum universale univocum sit aliquid reale exsistens alicubi subiective
- DIVERSAE OPINIONES
- CONTRA PRIMAM OPINIONEM
- OPINIO SECUNDA
- CONTRA SECUNDAM OPINIONEM
- OPINIO TERTIA
- CONTRA TERTIAM OPINIONEM
- CONCORDANTIA ISTARUM TRIUM OPINIONUM
- QUARTA OPINIO
- CONTRA QUARTAM OPINIONEM
- OPINIO AB AUCTORE OLIM PROPOSITA
- DUBIA CONTRA ISTAM OPINIONEM
- RESPONSIONES AD ISTA DUBIA
- OPINIO POSTERIOR AUCTORIS
- AD ARGUMENTUM PRINCIPALE
Latin | English |
---|---|
[QUAESTIO VIII] [UTRUM UNIVERSALE UNIVOCUM SIT ALIQUID REALE EXSISTENS ALICUBI SUBIECTIVE] | |
1 Quinto quaero utrum universale univocum sit aliquid reale exsistens alicubi subiective[1]. Quod sic: | |
2 Quia universale primo movet intellectum; sed illud quod primo movet intellectum est aliquid reale; igitur etc. | |
3 Ad oppositum: Omne reale est singulare; sed universale non est singulare, sicut declaratum est[2]; ergo etc. | |
4 ƿ [DIVERSAE OPINIONES] | |
5 Ad istam quaestionem possent esse diversae opiniones[3], quarum multas reputo simpliciter falsas, quarum tamen quamlibet anteponerem quam aliquam improbatam in praecedentibus quaestionibus[4]. | |
6 [Opinio prima] | |
7 Prima opinio posset esse quod universale est conceptus mentis, et quod ille conceptus est realiter ipsa intellectio[5], ita quod tunc ƿ universale non esset nisi intellectio confusa rei, quae intellectio, quia ipsa non plus intelligitur unum singulare quam reliquum, ipsa esset indifferens et communis ad omnia singularia; et ita, secundum quod esset magis confusa et minus confusa, esset magis universale vel minus universale. | |
8 [CONTRA PRIMAM OPINIONEM] | |
9 Contra istam opinionem potest argui: quia omni intellectione aliquid intelligitur, igitur tali intellectione aliquid intelligitur; et non aliquid singulare extra animam, quia non plus unum quam alterum, nec plus illud quod non est quam illud quod est; igitur vel nihil tale vel quodlibet tale intelligitur illa intellectione; et non quidlibet, (§ quia tunc infinita intelligentur illa intellectione; §) igitur nihil. | |
10 Praeterea, hoc secundum omnes vocatur conceptus mentis quod terminat actum intelligendi[6]; sed talis intellectio non terminat se ipsam primo, quia non est maior ratio quod una intellectio terminet se ipsam quam alia; et ita cum intellectio Sortis non terminet se ipsam primo, igitur nec ista intellectio terminat se ipsam primo; igitur conceptus non est ipsa intellectio. | |
11 ƿ [OPINIO SECUNDA] | |
12 Secunda opinio posset esse quod universale est species aliqua quae, quia aequaliter respicit omne singulare, dicitur universale[7]; et ita est universale in repraesentando et tamen singulare in essendo. | |
13 [CONTRA SECUNDAM OPINIONEM] | |
14 Sed ista opinio videtur esse falsa, quia, sicut alias declarabitur[8], talis species non est necessaria. | |
15 Secundo, quia universale ponitur illud quod intelligitur per abstractionem intellectus; sed illa species non sic intelligitur, quia aut intelligitur in se et tunc, sicut alias patebit[9], necessario primo intelligitur intuitive, aut intelligitur in alio, et per consequens, sicut alias patebit[10], illud aliud est universale respectu illius, et tunc quaero de illo sicut prius; et ita vel erit processus in infinitum vel species non erit universalis. Praeterea, tunc universale non abstrahitur sed vere generatur, quia esset vera qualitas generata in intellectu. | |
16 [OPINIO TERTIA] | |
17 Alia posset esse opinio quod est aliqua vera res, sequens actum inteilectus, quae esset similitudo rei, et propter hoc esset universalis quia aequaliter omnia respiceret[11]. | |
18 ƿ [CONTRA TERTIAM OPINIONEM] | |
19 Sed haec opinio non videtur vera, quia nulla talis est ponenda, quia omne quod est in intellectu vel est actus vel passio vel habitus[12]; sed nullum istorum posset poni illa res. | |
20 [CONCORDANTIA ISTARUM TRIUM OPINIONUM] | |
21 Istae opiniones concordarent in hac conclusionc, quod universale esset in se vera res singularis et una numero; respectu tamen rerum extra esset universalis et communis et indifferens ad res singulares et quasi naturalis similitudo illarum rerum, et propter hoc posset supponere pro re extra. Et esset aliquo modo de isto universah sicut de statua respectu simillimorum: illa enim esset in se singularis et una numero, et tamen indifferens ad illa simillima, nec plus duceret in notitiam unius quam alterius. Similiter, secundum hoc qui poneret quod praeter intellectionem esset species in anima vel habitus, non plus haberet dicere quod intellectio esset realiter universale quam species vel habitus, nec e converso, quia quodlibet istorum esset indifferens ad omnia singularia. — Istae opiniones non possunt faciliter improbari, nec sunt ita improbabiles nec ita evidentem falsitatem continent sicut opiniones improbatae in aliis quaestionibus[13]. | |
22 ƿ [QUARTA OPINIO] | |
23 Quarta posset esse opinio quod nihil est universale ex natura sua sed tantum ex institutione, illo modo quo vox est universalis[14], quia nulla res habet ex natura sua supponere pro alia re, nec vere praedicari de alia re sicut nec vox, sed tantum ex institutione voluntaria, et ideo sicut voces sunt universales per institutionem et praedicabiles de rebus, ita omnia universalia. | |
24 [CONTRA QUARTAM OPINIONEM] | |
25 Sed haec non videtur vera, quia tunc nihil ex natura sua esset species vel genus nec e converso, et tunc aequaliter posset Deus et substantia extra animam esse universale sicut quidquid quod est in anima, quod non videtur verum. | |
26 [OPINIO AB AUCTORE OLIM PROPOSITA] | |
27 Ideo potest aliter dici[15] probabiliter quod universale non est aliquid reale habens esse subiectivum, nec in anima nec extra animam, sed tantum habet esse obiectivum in anima, et est quodƿ dam fictum habens esse tale in esse obiectivo quale habet res extra in esse subiectivo. Et hoc per istum modum quod intellectus videns aliquam rem extra animam fingit consimilem rem in mente, ita quod si haberet virtutem productivam sicut habet virtutem fictivam, talem rem in esse subiectivo - numero distinctam a priori - produceret extra. Et esset consimiliter - proportionabiliter - sicut est de artifice. Sicut enim artifex videns domum vel aedificium aliquod extra, fingit in anima sua consimilem domum et postea consimilem producit extra, et est solo numero distincta a priori, ita in proposito, illud fictum in mente ex visione alicuius rei extra esset unum exemplar. Ita enim sicut domus ficta, si fingens haberet virtutem productivam realem, est exemplar ipsi artifici, ita illud fictum esset exemplar respectu sic fingentis. Et illud potest vocari universale, quia est exemplar et indifferenter respiciens omnia singularia extra, et propter istam similitudinem in esse obiectivo potest supponere pro rebus extra quae habent consimile esse extra intellectum. Et ita isto modo universale non est per generationem sed per abstractionem, quae non est nisi fictio quaedam. | |
28 ƿ Primo igitur faciam aliqua argumenta ad probandum quod est aliquid in anima habens tantum esse obiectivum sine esse subiectivo. Hoc primo patet, quia secundum philosophos[16] ens primaria divisione dividitur in ens in anima et ens extra animam, et ens extra animam dividitur in decem praedicamenta. Tunc quaero, quomodo accipitur hic ens in anima: aut pro illo quod tantum habet esse obiectivum, et habetur propositum; aut pro illo quod habet esse subiectivum, et hoc non est possibile, quia illud quod habet verum esse subiectivum in anima continetur sub ente quod praecise dividitur in decem praedicamenta, quia sub qualitate. Intellectio enim, et universaliter omne accidens informans animam, est vera qualitas sicut calor vel albedo, et ita non continetur sub illo membro quod dividitur contra ens quod dividitur in decem praedicamenta. | |
29 Praeterea, figmenta habent esse in anima et non subiectivum, quia tunc essent verae res, et ita chimera et hircocervus et huiusmodi essent vera res; igitur sunt aliqua quae tantum habent esse obiectivum. | |
30 Similiter, propositiones, syllogismi et huiusmodi, de quibus est logica, non habent esse subiectivum; igitur tantum habent esse obiectivum, ita quod eorum esse est eorum cognosci; igitur sunt talia entia habentia tantum esse obiectivum. | |
31 ƿ Similiter, artificialia in mente artificis non videntur habere esse subiectivum, sicut nec creaturae in mente divina ante creationem. | |
32 Similiter, respectus rationis communiter ponuntur a Doctoribus[17]; tunc quaero: aut tantum habent esse subiectivum, et tunc erunt verae res et reales; aut tantum esse obiectivum, et habetur propositum. | |
33 Similiter, secundum istos aliter opinantes[18], ens dicit conceptum univocum, et tamen nullam aliam rem. | |
34 Similiter, omnes quasi distinguunt intentiones secundas ab intentionibus primis[19], (§ non vocando intentiones secundas aliquas qualitates reales in anima; igitur cum non sint realiter extra, non poterunt esse nisi obiective in anima. §) | |
35 Secundo, diceret ista opinio quod illud fictum est illud quod primo et immediate denominatur ab intentione universalitatis et habet rationem obiecti, et est illud quod immediate terminat actum intelligendi quando nullum singulare intelligitur; quod quidem, quoniam est tale in esse obiectivo quale est singulare in esse subiectivo, ideo ex natura sua potest supponere pro ipsis singularibus quorum est aliquo modo similitudo. De illo etiam verificantur aliqua praedicata veras res importantia, non tamen pro se sed pro rebus. Et illud est illud unum quod praedicatur de pluribus, ƿ ita quod ipsum non est variatum, alioquin nullum genus vere praedicaretur de pluribus speciebus, sed necessario esset aliud et aliud, et essent tot genera quot sunt species; immo nullo modo posset differre genus a specie, nec genus esset in plus quam species. Quia si sic[20], quaero quomodo genus differt a specie: aut a parte rei, et hoc est prius improbatum[21]. Similiter, hoc dato quod a parte rei distinguitur, tunc quaero: aut illud genus non variatum praedicatur de pluribus speciebus, aut non. Si sic, habeo propositum quod aliquid non variatum nec multiplicatum praedicatur de pluribus, et non in re, - nisi secundum opinionem recitatam in prima quaestione[22] -, igitur tantum in mente. Si autem nihil non variatum nec multiplicatum praedicatur de pluribus, igitur genus non est in plus quam species vel individuum, quia certe species variata praedicatur de pluribus, et individuum variatum et multiplicatum praedicatur vere de pluribus. Si autem genus distinguitur a specie in conceptu mentis, aut idem conceptus praedicatur de pluribus, aut non, sed tantum conceptus variatus et multiplicatus. Si sic, habeo propositum quod idem conceptus non variatus nec multiplicatus praedicatur de pluribus, sed non pro se, quia tunc illa plura essent unum non variatum, quod est impossibile. Si non, non potest dari distinctio inter genus et speciem, et maxime quantum ad maiorem communitatem et minorem. Sic igitur aliquid idem non variatum nec multiplicatum praedicatur de pluribus, et illud voco conceptum sic fictum modo praedicto. | |
36 ƿ Similiter, idem est subiectum in propositione universali et particulari, non tantum in propositionibus in voce sed etiam in propositionibus in mente, quae nullius linguae sunt; et in illis non subicitur aliqua res, igitur tantum quidam conceptus. Posset igitur dici quod sicut vox est universalis et genus et species, sed tantum per institutionem[23], ita conceptus sic fictus et abstractus a rebus singularibus praecognitis est universalis ex natura sua. | |
37 Et potest aliquis uti isto modo loquendi, vocando conceptum et universale sic fictum, quia iste videtur [esse] modus loquendi beati Augustini, et posset alicui videri esse intentio sua qui melius sensit de ista materia. Hoc patet per ipsum, VIII De Trinitate, cap. 6, ubi dicit sic[24]: “Necesse est cum aliqua corporalia lecta vel audita, quae non videmus, credimus, fingat sibi animus aliquid in lineamentis formisque corporum, sicut occurrit cogitanti, quod aut verum non sit, aut etiam si verum est, quod rarissime accidere potest”. Et subdit: “Quis enim legentium aut audientium quae scribit Apostolus Paulus, vel quae de illo scripta sunt, non fingat animo et ipsius Apostoli faciem et omnium quorum ibi nomina commemorantur”? Et post: “Et ipsius facies ƿ dominicae carnis innumerabilium cogitationum diversitate variatur et fingitur, quae tamen una erat”. | |
38 Ex ista auctoritate potest argui sic: non minus potest intellectus ex aliquo viso aliquid totaliter consimile fingere quam ex visis aliquid consimile alicui prius non viso; sed aliquis ex multis faciebus visis potest fingere aliquid consimile faciei Apostoli vel Christi vel alicuius alterius quem nunquam vidit; igitur non est inconveniens quin ex aliquo individuo viso vel intuitive cognito fingat animus aliquid consimile, et illud sic fictum non erit ens reale sed tantum cognitum. Et sicut secundum beatum Augustinum per tale fictum aliquid aliud insinuatur, ita per fictum ex aliquo viso insinuantur quasi et significantur quasi omnia consimilia illi prius viso. Et hoc non est aliud quam affirmare et negare aliquid de sic ficto, non pro se sed pro re ex qua fingitur vel fingi potest. Verbi gratia, aliquis videns albedinem singularem fingit consimilem in anima sua, sicut artifex ex domo visa vel pictura fingit consimilem in mente sua, et de illa albedine praedicat tales passiones: albedo est color, albedo est disgregativa visus[25], et sic de aliis. Et non intendit quod illud sic fictum sit color vel disgregativum visus, sed quod quaelibet albedo ex qua potest fingi sit color vel disgregativa visus. Unde quia non potest omnem albedinem extra cogitare, utitur illo ficto pro omni albedine. | |
39 ƿ Praeterea, Augustinus, cap. 7, VIII, dicit sic[26]: “Neque in fide nostra quam de Domino Iesu Christo habemus illud salubre est quod animus sibi fingit, longe fortasse aliter quam se res habet, sed illud quod secundum speciem de homine cogitamus. Habemus enim quasi regulariter infixam naturae humanae notitiam, secundum quam quidquid tale aspicimus, statim hominem esse cognoscimus”. Ex hoc patet quod quamvis propter diversitatem figurae et colorum et aliorum accidentium in diversis hominibus possimus fingere diversa quae non sunt similia cuilibet homini, vel forte nulli, tamen possumus habere notitiam alicuius ficti quod aequaliter se habet ad omnes homines, secundum quod nos possumus iudicare de quolibet si est homo vel non. | |
40 Quod etiam possim fingere aliquid consimile prius viso, [ita] quod si haberem virtutem productivam, non tantum fictivam, possem tale realiter producere, patet per beatum Augustinum, eodem libro, cap. 10, ubi dicit sic[27]: “Cum a multis audissem et credidissem magnam esse illam urbem, sicut mihi narrari potuit, finxi animo imaginem eius quam potui”. Et post[28]: “Quam imaginem si ex animo meo proferre possem ad oculos hominum qui Alexandriam noverunt, profecto aut omnes dicerent ‘non est ipsa’; aut si dicerent ‘ipsa est’ multum mirarer, atque ipsam intuens animo ƿ meo, id est imaginem quasi picturam eius, ipsam tamen esse nescirem”. | |
41 Ex ista auctoritate patet Primo, quod talia possunt fingi, et multo fortius ex visis in se, sicut declarat immediate ante litteram allegatam[29], quam ex non visis in se sed in aliis visis imperfecte consimilibus. Secundo, quod sic fictum vocatur similitudo vel imago vel pictura rei, et sicut dicit ibidem[30], vocatur verbum rei. Tertio, patet quod illud sic fictum vere est obiectum cognitum ab intellectu. Et propter ista potest esse terminus propositionis, et supponere pro omnibus illis quorum est imago vel similitudo; et hoc est esse universale et comrnune ad illa. | |
42 Item, libro IX, cap. 6[31], tractans ibi quomodo ex rebus visis diversa finguntur et quomodo propter diversitatem illorum corporalium aliqua sic ficta sunt similia illis de quibus fuiguntur, et pro quibus fingens sic utitur fictis, infert in fine capituli dicens; “Itaque de istis secundum illam iudicamus et illam cernimus rationalis mentis intuitu; ista vero aut praesentia sensu corporis tangimus, aut imagines absentium fixas in memoria recordamur, aut ex ea similitudine talia fingimus qualia nos ipsi si vellemus aut possemus etiam moliremur”. Ex quo patet quod talia ficta sunt talia in esse obiectivo qualia sunt alia in esse subiectivo, et si intellectus haberet virtutem productivam, faceret ea esse similia in esse subiectivo. | |
43 ƿ Praeterea, quod mens talia fingat ex prius notis et quod ipsa sunt cognita secundum quae potest intellectus iudicare de aliis, expresse dicit beatus Augustinus, X De Trinitate, cap. 2, ubi dicit sic[32]: “Fingit animo imaginariam formam qua excitetur in amorem. Unde autem fingit, nisi ex his quae iam noverat? Cuius tamen formae in animo figuratae atque in cogitatione notissimae, si eam quae laudabatur dissimilem invenerit, fortasse non amabit”. Et immediate declarat[33] quomodo propter talem similitudinem ipsa singularia in ipsa cognoscuntur et in ipsa aliquo modo amantur, quae omnia non essent vera nisi talia ficta communitatem quandam haberent ad illa et sibi consimilia ex quibus finguntur. Et talem communitatem voco universalitatem (§ secundum istam opinionem, §) nec aliam ponit (§ ista o p in i o §) nisi forte ex institutione, quomodo vox vel aliquod signum ad placitum impositum dicitur universale. | |
44 Et si dicatur ad omnia ista quod non est possibile talia fingere nisi de istis corporalibus compositis, ex hoc scilicet quod partes eorum diversimode coniunguntur per intellectum, non est autem hoc possibile de spiritualibus vel simplicibus talem diversitatem partium non habentibus: | |
45 Contra hoc est ipsemet, cap. 3, De Trinitate[34], ubi vult quod etiam anima de se ipsa potest consimilem fingere, quod ƿ quidem figmentum non erit ipsa anima, sed ipsum vere erit cognitum ab intellectu. Unde dicit sic: “Forte igitur non se amat”, supple mens, “sed quod de se fingit hoc amat, longe fortasse aliud quam ipsa est; aut si mens sui similem fingit, et ideo, cum hoc figmentum amat, se amat antequam noverit, quia illud quod sui simile est intuetur; novit ergo alias mentes ex quibus se fingat et genere ipso sibi nota est”. Ex hoc patet quod etiam tale fictum potest haberi de anima, quae est simplex, et quod hoc fictum est cognitum et genus, hoc est commune; et hoc est propositum. | |
46 Unde (§ secundum istam opinionem est§) sciendum quod illud fictum vocatur a beato Augustino imago, similitudo, phantasma, species; et dicuntur ista ficta a beato Augustino in memoria remanere in absentia sensibilium propter habitum immediate inclinantem ad ista intelligenda, et ita sunt ibi quasi in potentia propinqua pro quanto intellectus potest facere ea in esse sibi convenienti mediante isto derelicto. Non sic autem mediante habitu potest facere corpora extra in esse convenienti sibi, quia esse sibi conveniens est esse reale. | |
47 [DUBIA CONTRA ISTAM OPINIONEM] | |
48 Sed contra praedicta sunt aliqua dubia. Primum, quia non videtur quod aliquid possit habere esse obiectivum quin alicubi habeat esse subiectivum; igitur talia ficta vere habent esse subiectivum, saltem in mente. Confirmatur, quia omne quod est, est substantia vel accidens[35]. | |
49 ƿ Secundum, quia videtur quod talia non sunt similia rebus, quia nullum accidens potest assimilari substantiae; sed illud fictum plus distaret a substantia quam quodcumque accidens; igitur non potest esse similitudo rei extra animam. | |
50 Tertium, quia non videtur quod talia ficta sunt universalia, quia dictum est[36] quod si intellectus haberet virtutem productivam, non tantum fictivam, produceret consimilia extra; sed si producerentur consimilia extra, illa producta non plus essent universalia quam quaecumque alia, quae omnia essent eiusdem rationis numero distincta, sicut patet de domo producta ex tali similitudine et domo prius nota ex qua tale simile fingebatur; igitur eodem modo ista ficta non sunt universalia in esse ficto. | |
51 Quartum dubium est de conceptibus syncategorematicis et connotativis et negativis: unde possunt sumi vel abstrahi? Quia si praecise a rebus, non videtur quomodo possunt distingui ab aliis conceptibus. Quod autem sint tales conceptus patet, quia omni propositioni in voce potest correspondere consimilis in mente, igitur isti propositioni ‘omnis homo est animal’ et isti ‘aliquis homo est animal’ correspondent distinctae propositiones in mente; igitur aliquid correspondet signo in una propositione quod non correspondet in alia. | |
52 Quintum dubium est de hoc quod dicitur quod vox est universalis. Hoc videtur falsum, quia tunc vox esset genus et species, et per consequens tota una coordinatio praedicamentalis esset in uno genere subalterno ipsius qualitatis. | |
53 ƿ Similiter, tunc unum accidens numero esset genus ad multas substantias, quia una vox numero. | |
54 Similiter, tunc essent innumerabilia genera generalissima sicut sunt innumerabiles voces. Quae omnia videntur absurda, et multa alia absurda videntur sequi. | |
55 [RESPONSIONES AD ISTA DUBIA] | |
56 Ad primum istorum dicerent sic opinantes quod aliqua sunt entia rationis quae nullum esse subiectivum habent nec habere possunt. Sicut enim ante creationem creaturae nullum esse habebant subiectivum et tamen vere fuerunt cognitae a Deo, ita etiam ab intellectu creato potest aliquid fingi quod nullum esse habet subiectivum. Et quando dicitur ‘quidquid est, est substantia vel accidens’, illud est verum quod quidquid est extra animam est substantia vel accidens, non tamen quidquid est in anima obiective est substantia vel accidens. | |
57 Ad secundum dicerent quod talia ficta non sunt realiter similia, sed magis dissimilantur et distant a substantia quam accidentia; tamen sunt talia in esse obiectivo qualia sunt alia in esse subiectivo; et hoc habet intellectus ex natura sua: posse talia fingere qualia cognoscit extra. Unde sicut potest fingere qualia non cognoscit, et tamen cognoscit multa propter quae potest talia fingere, ita potest fingere qualia cognoscit. | |
58 Ad tertium dicerent quod talia ficta sunt universalia. Si tamen producerentur in esse reali non essent universalia, quia ƿ tunc essent simpliciter eiusdem rationis cum aliis, nec esset maior ratio quod unum esset universale quam reliquum. Sed quia de facto ista non sunt eiusdem rationis, quia illud fictum simpliciter non est animal nec est homo, ideo dicetur unum esse magis universale quam reliquum. | |
59 Si dicatur quod secundum Lincolniensem[37] universale non est figmentum: | |
60 Similiter, tunc tot essent universalia quot sunt intellectus: Ad primum, quod universale non est figmentum tale cui non correspondet aliquid consimile in esse subiectivo quale illud fingitur in esse obiectivo, sicut est de chimera; quia chimera fingitur esse aliquid compositum ex diversis animalibus, et tale non potest esse aliquid in rerum natura. Tale universale est figmentum[38] cui correspondet aliquid consimile in rerum natura, sicut quando fingitur aliquid compositum ex corpore et anima, illud fictum est universale. Similiter, si fingatur domus in mente antequam producatur, illud sic fictum non est figmentum sicut chimera vel aliquid tale. | |
61 Ad secundum, - sive figmentum vel conceptus varietur ad variationem intellectuum sive non, non curo ad praesens -, dicerent quod genus generalissimum substantiae vel est unum ƿ simpliciter non variatum vel est unum per aequivalentiam, per quem modum dicunt alii quod idem praedicatur in istis propositionibus prolatis ‘Sortes est homo’, ‘Plato est homo’ quia realiter est alia vox, sed tamen est eadem per aequivalentiam, ut dicunt et bene, quia ad omnia habenda tantum valeret si proferretur eadem vox numero quae prius sicut si proferatur illa alia quae de facto profertur et e converso. Ita est in proposito: quod sunt tantum decem genera generalissima per aequivalentiam, sive simpliciter sint tantum decem sive non, sive etiam praedicatum varietur (§ vel genus varietur §) sive non. | |
62 Ad quartum dubium dicerent quod conceptus syncategorematici et connotativi et negativi non sunt conceptus abstracti a rebus ex sua natura supponentes pro rebus vel ipsas modo distincto ab aliis conceptibus significantes. Et ideo dicerent quod nullus conceptus syncategorematicus nec connotativus nec negativus, - nisi tantum ex institutione, per quem modum omnia talia per institutionem de ipsa voce et aliis signis praedicantur -, et universaliter nec modi grammaticales nec logicales possunt plus ex se competere istis conceptibus quam illis, sed tantum ad placitum utentium. Possunt autem tales conceptus imponi vel conceptus abstrahi a vocibus, et ita fit de facto vel semper vel communiter. Verbi gratia, isti voci ‘homo’ competit talis modus grammaticalis quod est singularis numeri, nominativi casus, masculini geneƿ ris[39], et sic de aliis; et isti voci ‘hominis’ competunt alii modi grammaticales. Similiter, isti voci ‘homo’ competit quod significet determinate rem per se; isti voci ‘omnis’ non sic compctit, sed quod significet tantum cum alio. Similiter est de ista voce ‘non’ et de istis ‘per se’ ‘in quantum’ ‘si’ et huiusmodi syncategorematicis. Tunc ab istis vocibus sic significantibus abstrahit intellectus conceptus communes praedicabiles de eis, et imponit istos conceptus ad significandum illa eadem quae significant ipsae voces extra. Et eodem modo et de talibus format propositiones consimiles et habentes consimiles proprietates quales habent propositiones prolatae. Et sicut potest instituere tales conceptus ad sic significandum, ita potest instituere ipsos conceptus abstractos a rebus ad significandum sub eisdem modis grammaticalibus sub quibus significant ipsae voces. Hoc tamen fit convenientius per conceptus abstractos a vocibus propter aequivocationem vitandam, quia illi conceptus sunt distincti sicut ipsae voces, quamvis non omnes sint distinctae; conceptus autem ahi non sunt distincti. Et ita quaelibet talis propositio esset distinguenda, puta propositio correspondens tali propositioni ‘homo est homines’, ‘homo est hominis’, et sic de aliis. Et sicut dictum est de istis, sic dicendum est proportionabiliter de omnibus connotativis, negativis, syncategorematicis, qualia sunt verba sicut ‘est’ ‘currit’ et sic de aliis. | |
63 ƿ Ad quintum, quod ipsa vox vere est universalis, quamvis non ex natura sua sed tantum ad placitum instituentis. Et similiter concederent quod vox est genus et species et genus generalissimum, et sic de aliis; nec est plus inconveniens talia attribuere voci propter placitum instituentis quam attribuere voci prolatac complexae quod sit vera et falsa, necessaria et impossibilis. Et tamen vere dicitur quod ipsa vox est vera et quod ipsa vox est falsa, quia nullus nisi insanus potest negare quin multa falsa et mendacia dicantur, et similiter multa vera et necessaria narrantur. Et eodem modo haec est vera per se primo modo ‘homo est animal’; et similiter ista est per se secundo modo etiam in voce ‘homo est risibilis’; et haec propositio prolata ‘homo est asinus’ est impossibilis; et eodem modo in ista ‘homo est animal subicitur terminus communis et praedicatur similiter; et similiter praedicatur genus de specie. | |
64 Si dicatur quod propositio prolata non est vera vel falsa nisi quia est signum propositionis in mente verae vel falsae, igitur similiter non erit aliqua vox prolata genus vel species nisi quia signum generis vel speciei: Similiter, tunc idem terminus posset esse genus et species, quia unus potest imponere eandem vocem ad significandum omnia talia individua et alius ad significandum alia, igitur etc: | |
65 Ad primum istorum: potest concedi quod aliqua propositio est vera in voce quamvis non sit signum alicuius propositionis ƿ in mente; de facto tamen quaelibet potest esse signum propositionis in mente. Et eodem modo concedo quod quaelibet vox quae est genus vel species potest esse signum generis vel speciei in mente, et est etiam signum ordinatum cuiuslibet talis de facto. | |
66 Secundum est puerile; tamen de virtute sermonis debet concedi quod propter diversas impositiones eadem vox numero est genus et species. Nec hoc est plus inconveniens quam concedere quod eadem vox numero est aequivoca et univoca, et quod eadem propositio numero est necessaria et impossibilis. (§ Quae omnia debent concedi nisi vocetur propositio vera praecise illa quae significat verum et non falsum, et sic de aliis. §) Nam haec vox ‘homo’ apud latinos est simpliciter univoca, et eadem vox posset a graecis vel aliis imponi ad significandum plura aeque primo, et apud eos esset simpliciter aequivoca. Eodem modo haec est simpliciter vera ‘omnis canis est animal’, et est simpliciter falsa, quia habet unum sensum verum et alium falsum, et ideo ista eadem numero significat verum et falsum, et hoc est eandem propositionem esse veram et falsam. | |
67 Ad secundum inconveniens[40] dico quod non est inconveniens totam unam coordinationem praedicamentalem, quae continet praedicabilia per se primo modo, quantum ad omnia communia esse in uno genere subalterno, ita quod sint res illius praedicamenti, sicut dictum est prius de entibus ƿ rationis[41]; nec est hoc inconveniens nisi exsistimatum a non intelligentibus. | |
68 Ad tertium[42], per idem: quod non est inconveniens unam vocem esse genus ad placitum, sicut nec est inconveniens aliquam vocem praedicari per se primo modo de alia. Unde reputantes ista et similia falsa deberent concedere consequenter quod nullus potest loqui neque verum neque falsum, nec unquam aliquis audivit nec mendacia nec aliqua vera, et eodem modo quod nec vera nec falsa possunt scribi, et alia absurda quae horret omnis communitas humana. | |
69 [OPINIO POSTERIOR AUCTORIS] | |
70 (§ Cui non placet ista opinio de talibus fictis in esse obiectivo potest tenere quod conceptus et quodlibet universale est aliqua qualitas exsistens subiective in mente, quae ex natura sua ita est signum rei extra sicut vox est signum rei ad placitum instituentis. Et tunc potest dici quod per omnem modum sicut voces et signa voluntarie instituta quaedam significant res extra proprie et per se, cuiusmodi sunt categoremata, et quaedam sunt quae non significant sed tantum consignificant cum aliis, cuiusmodi sunt syncategoremata, et quaedam significant uno modo et quaedam alio modo secundum quod sunt diversa accidentia partium grammatiƿ calium, ita sunt quaedam qualitates exsistentes in mente subiective, quibus ex natura competunt talia - proportionabiliter - qualia competunt vocibus per voluntariam institutionem. Nec videtur hoc magis inconveniens in intellectu posse elicere aliquas qualitates quae sunt naturaliter signa rerum, quam quod bruta animalia et homines aliquos sonos naturaliter emittunt quibus naturaliter competit aliqua alia significare. Est tamen in hoc differentia quod bruta et homines tales sonos non emittunt nisi ad significandum aliquas passiones vel aliqua accidentia in ipsis exsistentia, intellectus autem, quia est maioris virtutis quantum ad hoc, potest elicere qualitates ad quaecumque naturaliter significandum. | |
71 Et secundum istam opinionem debet dici quod quodlibet universale, et genus generalissimum, est vere res singularis exsistens res determinati generis; est tamen universalis per praedicationem non pro se sed pro rebus quas significat. Et ita ordo praedicamentalis substantiae est unum compositum seu aggregatum ex multis qualitatibus naturaliter se habentibus secundum superius et inferius, hoc est, quod unum in illo ordine ex natura sua est plurium signum et aliud pauciorum, sicut si fieret talis coordinatio ex vocibus. Esset tamen in hoc differentia quod voces coordinatae secundum superius et inferius non significant illa quae significant nisi per voluntariam institutionem, alia autem significant naturaliter et sunt ex natura sua genera et species. Nec talia argumenta valent contra istam opinionem quod qualitas non praedicatur de substantia, et unum praedicamentum removetur ab omni contento sub alio ƿ praedicamento; nam tales replicae, et multae aliae quae possent adduci, veritatem habent quando termini supponunt personaliter, sicut haec est vera ‘substantia non est qualitas’, si termini supponant personaliter; et tamen si subiectum supponat simpliciter et praedicatum personaliter ipsa est concedenda secundum istam opinionem. Et ita multa talia contra istam opinionem nou valent. | |
72 Verumtamen ista opinio posset diversimode poni: uno modo quod ista qualitas exsistens subiective in anima esset ipsamet intellectio; et posset ista opinio declarari, et possent argumenta solvi contra eam, sicut alibi declaravi[43]. Aliter posset poni quod ista qualitas esset aliquid aliud ab intellectione et posterius ipsa intellectione. Et tunc posset responderi ad motiva pro opinione illa de fictis in esse obiectivo sicut tactum est alibi, ubi magis expressi istam opinionem de intentione animae seu conceptu, ponendo quod sit qualitas mentis[44]. | |
73 Quamlibet istarum trium opinionum reputo probabilem, sed quae earum sit verior relinquo iudicio aliorum. Hoc tamen teneo, quod nullum universale, nisi forte sit universale per voluntariam institutionem, est aliquid exsistens quocumque modo extra animam, sed omne illud quod est universale praedicabile de pluribus ex natura sua est in mente vel subiective vel obiective, et quod nullum universale est de essentia seu quidditate ƿ cuiuscumque substantiae; et sic de aliis conclusionibus negativis, quas dixi in quaestionibus praecedentibus[45]. §) | |
74 [AD ARGUMENTUM PRINCIPALE] | |
75 Ad argumentum principale dico quod illud quod movet intellectum primo non est universale sed singulare, et ideo singulare primo intelligitur primitate generationis, sicut post patebit[46]. |
|
Notes
- ↑ 1 Haec quaestio edita est a Ph. Boehner, “The Text Tradition of Ockham's Ordinatio”, The New Scholasticism, XVI (1942), 203-241.
- ↑ 2 Supra, q. 7 (pp. 235-240).
- ↑ 1 Similes opiniones memorantur a Iacobo de Viterbio, Quodl., I, q. 1: “Circa quod scienduni quod conceptus - secundum quod in intellectualibus accipitur - est quaedam actualitas sive perfectio intellectus secundum quam formaliter dicitur et est intelligens. Et hoc sive sit idem re quod actus intelligendi, ut aliquibus videtur, sive sit aliquid formatum vel constitutum per actum intelligendi, ut ab aliis ponitur... Sunt autem et alii qui dicunt quod conceptus est ipsum obiectum ut cognitum (f. 292ra). Mihi ad praescns tamen videtur magis rationabiliter dici quod conccptus et actus intelligendi dicant eandem rem absolutam... Circa quod sciendum est quod conceptus animae dupliciter potest considerari: uno quidem modo ut perficit intellectum absolute, et hoc modo omnis conceptus intellectus est simplex, quia conceptus huiusmodi est forma quaedam accidentalis pertinens ad praedicamentum qualitatis, ut in commento Praedicamentorum simplicius refert a Porphyrio dictum, quamvis secundum alium modum etiam ad praedicamentum actionis vel passionis pertineat (cod. Paris., Nat. lat. 15,350, ff. 291vb-292ra); cf. etiam Durandus, Sent.t I, d. 19, q. 5 (ed. Antverpiae 1566, ff. 65vb-66va); Petrus Aureoli, Scriptum, I, d. 23, q. unica (ed. Romae 1596, 525-541).
- ↑ 2 Scilicet in quaestionibus 4-7, supra, pp. 99-266
- ↑ 3 Cf. Henricus Gandavensis, QttodL, IV, q. 8; V, q. 14 (ed. Parisiis 1518, ff. 98v, 174r-179v); Godefridus de Fontibus, Quodl., IX, q. 19 (ed. I. Hoffmans, Les Philosophes Belges, IV-2, 270-281), Nota iterum modum loquendi Guillelmi: “opinio posset esse”.
- ↑ 1 Ex. gr. Scotus, Theoremata, theor. VIII, n. 1: “Conceptum dico quod actum intelligendi terminat” (ed. Wadding, III, 273).
- ↑ 1 Cf. Thomas Aquinas, Summa theol., I, q. 85, art. 2-3; Aegidius Romanus, Sent., I, d. 19, q. 1 Resp. (ed. Venetiis 1521, f. 110va).
- ↑ 2 Guillelmus de Ockham, Sent., II, qq. 14-15 Q-T.
- ↑ 3 Loco cit., T.
- ↑ 4 Ibidem, MM.
- ↑ 5 Cf. Scotus, Super Universalia Porphyrii, q. 4 (ed. Wadding, I, 90).
- ↑ 1 Cf. Aristot, Ethica Nicom., VI, c. 3 (1139b 16-17).
- ↑ 2 Scilicet in quaestionibus 4-7, supra, pp. 99-266.
- ↑ 1 Opinio Roscellini, de qua cf. Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, II, c. 17 (PL 199, 874 B-C); Petrus Abaelardus, De generibus et speciebus (ed. V. Cousin, Paris 1836, 513, 522s.).
- ↑ 2 Cf. Guillelmus de Alnwick, Sent.9 I, q. 10: “Secundo modo est universale quod est ipsa natura et quidditas in quantum considerata ab intellectu secundum eius indiffcrentiam ad omnia supposita; et est universale perfectum, quod est ununi in multis et dicitur de multis... sed universale secundo modo, scilicet secundum indifferentiam consideratum, non est nisi in intellectu possibili obiective et in nullo subiective, nec in aliquo repraesentativo, quia sic est ubique et semper” (cod Assisii, Bibl. Commun. 172, ff. 48v, 49r); videsis etiam Petrum Aureoli, Scriptum, I, d. 9, a. 1 (ed. Romae 1596, 319s.); Henricum de Harclay, Quaestiones disputatae, q. 3 (cod. Vat. Burgh. 171, f. llrb-llva); de modo quo Ockham sententiam suam de natura conceptus mutaverit cf. G. Gal, “Gualteri de Chatton et Guillelmi de Ockham controversia de natura conceptus universalis”, Franciscan Studies, XXVII (1967), 191-212.
- ↑ 1 Cf. Aristot., Metaph., V, c. 7, tt. 13-14 (1017a 7 - b 9); Averroes, in hunc locum (ed. Iuntina, VIII, ff. 55rb-56ra).
- ↑ 1 Cf. Thomas Aquinas, Summa theol., I, q. 28, a. 1 Resp.; Scotus, Quodl., q. 13, nn. 14-15 (ed. Wadding, XII, 320s.).
- ↑ 2 cf. Scotus, Ordinatio, I, d. 8, p. 1, q. 3, nn. 82, 137-150 (ed. Vaticana, IV, 221-227).
- ↑ 3 Cf. Thomas Aquinas, Opusc. XXVIII, tract. II ‘De universalibus’; Scotus, Ordinatio, I, d. 23, q. unica, n. 10 (ed. Vaticana, V, 352s.); Hervaeus Natalis, De secundis intentionibus (ed. Venetiis 1513); Petrus Aureoli, Scriptum, I, d. 23, a. 2 (ed. Romae 1596, 539).
- ↑ 1 Scilicet si genus differt a specie.
- ↑ 2 Supra, q. 6 (pp. 173-192).
- ↑ 3 Quaestione prima de universalibus, quae est quarta, supra, pp. l00s.
- ↑ 1 Seu ‘vox est universalis et vox est species et vox est genus’ ut patebit infra ad quintum dubium (pp. 287s.).
- ↑ 2 August., De Trinit., VIII, c. 4, n. 7 (PL 42, 951), ubi et ea quae sequuntur.
- ↑ 1 Cf. Aristot., Topica, III, c. 5 (119a 30-31).
- ↑ 1 August., De Trinit., VIII, c. 4, 11. 7 (PL 42, 951s.).
- ↑ 2 August., De Trinit, VIII, c. 6, n. 9 (PL 42, 955).
- ↑ 3 Ibidem.
- ↑ 1 Loco cit. (PL 42, 954s.).
- ↑ 2 Loco cit. (PL 42, 955).
- ↑ 3 August., De Trinit, IX, c. 6, n. 11 (PL 42, 967).
- ↑ l August., De Trinit, X, c. 2, n. 4 (PL 42, 974).
- ↑ 2 Loco cit. (PL 42, 975).
- ↑ 3 August., De Trinit., X, c. 3, n. 5 (PL 42, 975).
- ↑ 1 Cf. Aristot., Praedicamentat c. 4 (Ib 25-27).
- ↑ 1 Supra, pp. 271 s.
- ↑ 1 Robertus Grossatesta, In Aristot. AnaL Poster., I, c. 17, t. 95 (ed. Venetiis 1521, f. 26vb).
- ↑ 2 Ita codices pro: ‘Universale est tale figmentum...’.
- ↑ 1 ‘Homo’ de facto est nomen communis generis.
- ↑ 1 Supra, p. 282, lin. 22-25. Sed hoc est potius ‘primum inconveniens’.
- ↑ 1 Supra, p. 273, lin. 1-14.
- ↑ 2 Rectius ‘secundum inconveniens’, supra, p. 283, lin. 1-2.
- ↑ 1 Guillelmus de Ockham, Expositio in Aristot. Perihermenias, prooem. (ed. Bononiae 1496); prooemium editum est a Ph. Boehner, “The Realistic Conceptualism of William Ockham”, Traditio, IV (1946), 307-335.
- ↑ 2 Ibidem. Apud Ph. Boehner, “The Text Tradition” cit. (I opinio), p. 321; ‘ad motiva de fictis’ respondet ibidem, pp. 328s.
- ↑ 1 Scilicet in quaestionibus 4-7 (pp. 99-266).
- ↑ 2 Supra, p. 266, lin. 13-14.