Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Prologue/Q12

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search



Latin English
ƿ [QUAESTIO XII UTRUM HABITUS THEOLOGICUS SIT SPECULATIVUS VEL PRACTICUS]
Tertio quaero utrum habirus theologicus sit speculativus vel practicus.
Quod sit speculativus: Videtur, quia secundum Philosophum VI Ethicorum[1], pars animae scientifica - per quam intelligit speculativam - est circa necessaria; ratiocinativa autem - per quam intelligit practicam - est circa contingentia. Sed theologia est circa necessaria. Ergo est speculativa.
Praeterea, omnis notitia speculativa est nobilior omni practica; sed nulla speculativa est nobilior theologia; igitur theologia non est practica, Maior patet, quia quando aliquod commune dividitur per aliqua inferiora, omne contentum sub nobiliori est nobilius omni contento sub ignobiliori. Sed scientia dividitur in speculativam et practicam, et speculativa est nobilior, secundum Philosophum I Metaphysicae[2]. Igitur quaelibet speculativa est nobilior omni practica.
Praeterea, multae veritates theologicae sunt etiam metaphysicae; sed veritas metaphysica est speculativa; igitur etc.
ƿ Ad oppositum: Illa notitia quae est directiva operationis voluntariae est practica; theologia est huiusmodi, quia viator indiget aliquo directivo in divinis mandatis implendis; sed tale directivum non est nisi theologia; igitur etc.
[OPINIO HENRICI, ROBERTI COWTON, GUILLELMI DE ALNWICK ET ALIORUM]
Circa istam quaestionem sunt diversae opiniones. Una est quae ponit quod est simpliciter speculativa[3], quia sicut moralis, licet “ speculetur verum, quia tamen non nisi ad operandum bonum ideo non dicitur speculativa sed practica, sic ista, quia non est in ea labor operis nisi propter speculationem - sicut omnes practicae ordinantur ad speculativam et vita activa ad contemplativam ideo debet dici pure speculativa, non practica. Licet, ut in pluribus, possit dici practica, non sapientia, propter considerationem operabilium; tamen simpliciter debet dici sapientia speculativa propter considerationem aeternorum ad quae temporalia diriguntur.
Haec conclusio probatur ab aliis[4], primo sic: dilectio vel actus amoris quo voluntas se unit Deo non est praxis; igitur propter extensionem ad illum actum amoris non dicetur aliqua notitia practica. Sed ad illum actum solum extenditur theologia; igitur etc.
ƿ Quod autem ille actus non sit praxis, probatur primo auctoritate Philosophi XII Metaphysicae[5], ubi dicit quod primum movens movet sicut amatum et desideratum; igitur caelum movetur sicut amans et desiderans ut sic assimiletur primo moventi. Et accipit caelum prout sibi coniungitur intelligentia movens ipsum. Sed assimilatio maxime fit per actum beatificum quod est diligere. Sed, secundum ipsum[6], beatitudo consistit in speculatione, ergo actus amoris erit speculatio et non praxis, sicut actus beatificus est speculatio et non praxis.
Item, secundum Commentatorem X Ethicorum[7], felix per intellectum est cognatus Deo, per extensionem ad eius dilectionem. Sed felicitas consistit in speculatione, ergo etc.
Item, felicitas ultima est speculativa et non practica, et tamen comprehendit tam actum voluntatis quam intellectus.
Item, Augustinus XII De Trinitate, cap. 3 et 4[8], distinguit inter diversas portiones animae, quarum una dicitur portio superior in qua ponitur sapientia et imago Trinitatis, secundum ipsum, et tantum est pars contemplativa, secundum eum. Ex quo ƿ arguitur sic: portio superior, secundum Augustinum, est pars contemplativa; sed in ipsa portione est memoria, intellectus et voluntas quae sunt partes imaginis; ergo fruitio et dilectio pertinent ad partem contemplativam.
Praeterea, si dilectio Dei esset praxis, igitur metaphysica esset practica, quia ratio terminandi dilectionem in Deo est ratio essentialis, non personalis; sed metaphysicus magis considerat essentialia quam theologia nostra notionalia; ergo si theologia nostra sit practica, multo magis metaphysica.
Item, metaphysica considerat de Deo rationem bonitatis, et per consequens rationem diligibilitatis; ergo si ex extensione ad diligibilitatem sit scientia practica, metaphysica erit practica. Item, Deus invenitur in triplici genere causae, scilicet formalis, efficientis et finis. Igitur movet sicut amatum, igitur finis metaphysici sic movet, igitur metaphysica erit practica.
Item, sicut theologia nostra est directiva circa dilectionem Dei per aliquid supernaturale, ita possibile est hominem adquirere scientiam circa dilectionem Dei naturaliter, qualem habuerunt philosophi. Illa non potest esse practica, quia tunc aliqua scientia practica naturaliter adquisita esset nobilior omni scientia adquisita naturaliter, quod est contra Philosophum I et X Ethicorum[9] et I Metaphysicae[10]. Consequentia patet, quia sicut dilectio Dei supernaturalis est nobilior quam cognitio Dei supernaturalis, ƿ sicut caritas est nobilior fide, ita et dilectio naturalis est nobilior quam cognitio naturalis, et per consequens habitus qui dirigit circa dilectionem Dei erit nobihor habitu speculativo.
Item, theologia non est de obiecto agibili nec factibili, ergo etc.
Item, omnis habitus practicus perficit intellectum practicum; sed intellectus practicus est tantum contingentium aliter se habere, theologia autem non est huiusmodi; ergo etc.
[IMPROBATIO OPINIONIS HENRICI ET ALIORUM]
Contra istam opinionem. De veritate simpliciter practica potest esse notitia simpliciter practica; sed multae veritates theologicae sunt simpliciter practicae, ergo de eis potest esse notitia simpliciter practica; sed nonnisi theologia. igitur theologia est simpliciter practica. Maior patet, quia sicut notitia speculativa ad veritatem speculativam, ita notitia practica ad veritatem practicam; sed respectu cuiuslibet veritatis speculativae potest esse notitia speculativa; ergo respectu veritatis practicae potest esse notitia practica.
Similiter, secundum istos[11], notitia dicitur practica vel ab obiecto vel a fine. Sed sive sic sive sic, sequitur quod respectu veritatis practicae potest esse notitia practica. Quia si dicatur practica ab obiecto, sequitur quod respectu veritatis practicae potest esse notitia practica ex quo obiectum est practicum. Si a fine, sequitur idem, quia respectu veritatis practicae potest esse aliqua notitia directiva praxis, ergo etc. Minor patet, quia ista est veritas ƿ practica 'Deus est tali modo colendus’ vel 'subveniendum est proximo propter Deum' et sic de multis aliis quae sunt pure theologicae. Ergo de istis potest esse notitia practica, et nonnisi theologia, quia nulla scientia naturaliter inventa potest esse de illis, igitur etc.
Si dicatur quod ista consideratio de talibus operibus non est nisi propter contemplationem aeternorum ad quam ista ordinantur, et ita cum illa sit speculativa, ista erit speculativa, maxime cum theologia sit una scientia:
Contra: probo quod non sit una scientia quia, sicut argutum est prius[12], respectu distinctarum veritatum quarum una potest sciri alia ignota, sunt distinctae scientiae. Sed possibile est, et ita est frequenter, quod aliquis sciat aliquam veritatem theologicam et tamen nunquam cogitaverit de alia, ergo sunt distinctae notitiae.
Si dicatur quod talis habitus theologicus est unus numero,. non tamen est una qualitas numero homogenea sed heterogenea. et de tali non est inconveniens quod una adquiratur ante aliam, vel quod aliquid stet cum una parte et repugnet alteri:
Hoc non valet, quia nunquam est aliquid heterogeneum nisi ubi est distinctio specifica, vel saltem sunt aliqua alterius et alterius rationis. De primo patet exemplum in homine et aliis animalibus quae non dicuntur heterogenea nisi propter distinctionem accidentium sperificam in diversis partibus; et hoc si organa non distinguantur per diversas formas substantiales alterius et alterius rationis. Exemplum secundi patet accipiendo compositum ex ƿ materia et forma substantiali non ultima: illud improprie dicitur heterogeneum. Sicut ignis, quia continet partes alterius rationis, quamvis illa materia et illa forma non distinguantur specie proprie quia non sunt proprie et per se nec in genere nec in specie; sed tale vere est homogeneum secundum Philosophum[13], Aliud exemplum[14] verum esset de homine si organa distinguerentur per formas substantiales alterius rationis.
Si igitur ista scientia sit qualitas una numero heterogenea, aut ergo primo modo aut secundo modo. Non primo modo, quia tunc informaretur aliquibus accidentibus distinctis specie, sicut animal informatur accidentibus distinctis specie in distinctis organis. Sed hoc est impossibile, quia illa accidentia non possunt esse respectiva, quia non essent nisi quidam respectus ad distinctas conclusiones. Sed hoc est impossibile, tum quia ad conclusionem, cum non sit nisi ens rationis, |§ secundum eos[15], §| quia verum et falsum sunt in anima, VI Metaphysicae[16], ad ipsas non potest esse respectus realis. Tum quia respectus realis non potest adquiri alicui de novo nisi per adquisitionem alicuius absoluti, vel per motum localem; sed nullum tale potest dici in proposito, patet discurrendo. Tum quia error respectu alicuius conclusionis est aliquid absolutum, ergo illud quod sibi proprie contrariatur est aliquid absolutum, quia contraria sunt in eodem genere; igitur illa distincta specie non sunt praecise quidam respectus, ergo sunt aliqua absoluta. ƿ Aut ergo habitus aut actus. Non actus, quia manent destructis actibus, igitur sunt habitus, et per consequens habetur propositum quod respectu distinctarum veritatum sunt distincti habitus specie.
Si sit heterogeneum secundo modo, sequeretur quod qualitas vere componeretur ex materia et forma, quia quando sunt aliqua facientia per se unum alterius et alterius rationis, vere unum erit actus et aliud potentia. Sed hoc est inconveniens, quia accidentia non habent materiam ex qua sed tantum in qua, secundum Philosophum VIII Metaphysicae[17].
Si dicatur quod illae partes distinguuntur specie et tamen faciunt unam scientiam numero, contra: illud quod est per se individuum alicuius speciei non potest esse pars essentialis alterius individui alterius speciei. Patet inductive. Similiter, si esset pars, esset potentia vel actus respectu alterius partis alterius rationis, et per consequens non esset individuum per se in genere. Ergo talia distincta specie non faciunt unum numero nisi sicut multi homines faciunt unum regnum vel unum exercitum numero. Et si hoc, habetur propositum.
Praeterea, eadem ratione posset dici quod omnes scientiae essent una qualitas numero heterogenea.
Praeterea, nunquam est aliquid heterogeneum nisi quando sunt aliqua alterius et alterius rationis loco et situ distincta, et hoc secundum communem cursum naturae et in partibus determinatis et in numero determinato secundum communem cursum. Exemplum de animalibus et plantis. Et ideo ignis quamvis componatur ex materia et forma non est heterogeneum. Similiter, quamvis aliquis lapis haberet distincta accidentia in distinctis parƿ tibus, non esset heterogeneum. Sed istae partes illius qualitatis non possunt distingui loco et situ, ergo non faciunt unum heterogeneum. Similiter, tale totum non praedicatur de parte, et per consequens posito habitu unius conclusionis non haberetur una scientia nisi forte monstruosa, sicut si nasceretur homo cum una manu tantum.
Secundo, ex hoc arguo contra dictam responsionem[18], quod ordo talis ad contemplationem non faciat illam scientiam esse speculativam, quia cum secundum eum[19] omnis notitia respectu veritatis practicae primo respiciat opus, quantumcumque opus possit ordinari ad aliud, non minus dicetur practica; ergo illa notitia vere dicetur practica |§ non obstante tali ordinatione ad contemplationem. § |
Confirmatur, quia, secundum eum[20], scientiae practicae ordinantur ad scientias speculativas, et tamen illae scientiae vere sunt practicae, ergo eodem modo ista scientia erit practica, quamvis ordinaretur ad contemplationem aeternorum.
Secundo, probo quod theologia non sit simpliciter speculativa, quia omnis notitia quae est de operibus nostris |§ vel de his quae significant opera nostra§| est practica; sed in theologia considerantur opera nostra quae sunt in potestate nostra; ergo etc.
Item, prius[21] probatum est quod dilectio finis est praxis, ergo notitia quae extenditur ad dilectionem Dei est practica; talis est theologia, secundum eos[22]; ergo etc.
ƿ Praeterea, de illo obiecto circa quod potest voluntas recte et male agere potest esse notitia practica; sed circa Deum potest voluntas se habere bene et male; ergo de Deo potest esse notitia practica. Sed nonnisi de Deo quantum ad actus meritorios vel demeritorios, ergo etc.
[OPINIONES TENENTES THEOLOGIAM ESSE SCIENTIAM PRACTICAM OPINIO PETRI AUREOLI]
Ideo est alia opinio[23] quae ponit quod est simpliciter practica. Hoc declaratur primo a priori “ex obiecto in ordine ad scientem. Ille namque habitus est pure practicus qui est de obiecto attingibili a sciente excellentioribus operationibus et per nobiliores actus quam sit actus illius habitus. Hoc patet, tum quia tale obiectum comparatur ad scientem non ut speculabile tantum sed ut operabile, hoc est operationibus attingibile. Tum quia medicina et omnes practicae ex hoc sunt practicae quia obiectum earum est ab homine operabile et nobiliori modo attingibile quam per solum scire. Melius est enim habere sanitatem et esse sanum quam scire sanitatem et esse aegrotum, et melius est habere virtutes quam scire quid est virtus, secundum Philosophum II Ethicorum[24]. Sed habitus theologicus habet Deum pro obiecto quod est a nobis attingibile excellentioribus operationibus et per nobiliores actus quam sit intelligere credita”, “si illi adhaereatur per fidem et in eum assurgatur per spem et diligatur per caritatem. Et si eius ƿ obediatur consiliis et praeceptis”, nobilioribus operationibus attingitur ; ergo iste habitus vere erit practicus.
“Confirmatur, quia quando obiectum est operabile, habitus transiens super ipsum, qui maxime negotiatur circa opera et docet operationibus ipsum attingi erit practicus”. Theologia est huiusmodi.
Secundo, declaratur hoc a posteriori ex fine, quia “ille habitus qui non solum habet pro fine actum quem elicit immo et actum quem dirigit, est pure practicus”. Theologia est huiusmodi, quia “habet actum quem dirigit, qui est credere, secundum Augustinum IX De Trinitate[25]. Per istum namque habitum fides defenditur” etc, igitur etc.
[OPINIO SCOTI]
Alia est opinio[26] concordans in conclusione, quod est pure practica. Hoc declaratur, quia “extensio cognitionis practicae consistit in conformitate ad praxim et prioritate naturali”: sed theologia est conformis aptitudinaliter praxi, quia dilectioni Dei, et est prior ea naturaliter; igitur etc. Minor patet, “quia primum obiectum theologiae est conforme virtualiter volitioni rectae, quia a ratione eius sumuntur principia rectitudinis in volitione. Ipsum autem determinat intellectum creatum ad notitiam rectitudinis determinatae ipsius praxis quoad omnia theologica necessaria prius naturaliter quam voluntas creata velit, alias non esset necessaria. Ergo ex primo obiecto sequitur tam conformitas quam prioritas ƿ theologiae ad volitionem, et ita extensio ad praxim, a qua extensione ipsa cognitio dicenda sit practica”.
“Confirmatur ista ratio, quia cum primum obiectum theologiae sit finis ultimus, et principia sumpta a fine ultimo sint principia practica, igitur principia theologiae sunt principia pracrica, igitur et conclusiones sunt practicae”.
(IMPUGNATIO OPINIONIS SCOTI]
Contra istam opinionem quae ponit theologiam esse praecise practicam arguo: quia omnis notitia practica est de aliquo opere nostro quod est in potestate nostra, quia, secundum Philosophum VI Metaphysicae[27] et Avicennam I Metaphysicae[28] per hoc distinguitur scientia practica a scientia speculativa. Sed notitia respectu talium propositionum 'Deus est trinus et unus', 'Deus est omnipotens', 'Deus generat', non sunt de operibus nostris nec de aliquo quod est in potestate nostra. Igitur non sunt practicae, et tamen sunt theologicae, ergo theologia non est praecise practica.
Ad istud dicitur[29] concedendo “quod istae veritates sunt practicae, quia ista 'Deus est trinus' includit virtualiter notitiam rectitudinis dilectionis tendentis in tres personas, ita quod si actus eliceretur circa unam solam excludendo aliam, sicut infidelis eliceret, esset actus non rectus. Similiter ista 'Pater generat' includit ƿ notitiam rectitudinis actus qui est circa duas personas quarum una est sic ab alia”.
Contra: si talis virtualis continentia sufficit ad hoc quod notitia de aliquo sit practica, cum de eodem subiecto, secundum istum Doctorem[30], non possit esse scientia speculativa et practica, sequitur quod quaelibet notitia erit practica, quia quodlibet obiectum sic includit notitiam rectitudinis volitionis. Patet inductive, quia homo ex hoc quod est ad imaginem Dei est magis diligendus quam asinus, igitur ista veritas 'homo est ad imaginem Dei’ erit practica; et eadem ratione ista 'angelus est ad imaginem Dei’ erit practica. Similiter ista 'aurum est quid inanimatum' erit practica, quia ex hoc ipso est minus diligendum; et sic de omnibus aliis. Et per consequens quaelibet veritas erit practica.
Confirmatur, quia si ista sit practica 'homo est ad imaginem Dei’ per dicta, igitur de homine potest esse notitia practica, igitur de eo non potest esse notitia speculativa secundum istum Doctorem[31]. Et eadem ratione de anima intellectiva et de substantiis separatis non potest esse notitia speculativa, et ita scientia de anima erit practica. Et similiter metaphysica, saltem quantum ad aliquam partem, illam scilicet quae est de substantiis separatis, |§ erit practica, et per consequens tota erit practica. §|
Praeterea, qua ratione ista est practica 'Deus est trinus' et 'Pater generat', eadem ratione ista erit practica 'Deus est unus', quia includit notitiam rectitudinis dilectionis tendentis in unum ƿ Deum et non in plures, sicut ista 'Deus est trinus' includit notitiam rectitudinis dilectionis tendentis in tres personas, secundum istum[32]. Igitur simpliciter erit practica. Et eadem ratione ista 'Deus est ens infinitum, summum bonum, primum movens' erit practica. Sed istae sunt conclusiones metaphysicae, igitur conclusiones metaphysicae sunt practicae, igitur principia sunt practica, quia secundum istum[33] conclusiones practicae non resolvuntur in principia speculativa, sed tantum practica. Ergo metaphysica et quantum ad principia et quantum ad conclusiones erit practica.
Si dicatur aliter[34] quod Deus est aliquid operabile quia attingibile per operationes nostras, sicut dicit primus opinans, contra: isto modo angelus est operabilis a nobis, et similiter aurum et omnia intelligibilia, ergo de istis erit notitia praecise practica. Et universaliter omnis notitia erit practica, quia omne subiectum est attingile a nobis per actum amoris, igitur etc.
[OPINIO PROPRIA AUCTORIS]
Ideo aliter dico ad quaestionem quod theologia non est una notitia vel scientia[35], sed habet vel continet plures notitias realiter distinctas quarum aliquae sunt practicae simpliciter et aliquae speculativae. Hoc declaratur: quia omnis notitia quae non habet ƿ pro obiecto ipsam praxim, nec aliquid operatum per praxim, est speculativa. Et omnis notitia quae habet pro obiecto totali vel partiali ipsam praxim vel operatum per praxim, |§ hoc est terminum importantem praxim vel operatum per praxim, §| quod de novo habet esse per ipsam praxim quae est magis directiva operis sive dictative sive ostensive solum quam sit notitia incomplexa praxis vel operati per praxim, est practica, quia per hoc distinguitur notitia speculativa a practica, sicut declaratum est[36]. Sed aliquae notitiae theologicae sunt tales, sicut istae sunt speculativae 'Deus creat mundum', 'Deus est trinus et unus’ 'Pater generat’ et huiusmodi, de quibus non potest esse nisi notitia speculativa; et aliquae veritates sunt practicae, sicut "Deus est diligendus ex toto corde' etc, 'sabbatum est sanctificandum', 'orandum est pro loco et tempore’ et huiusmodi. Igitur etc.
Dico igitur quod aliqua pars theologiae est practica, quia est de operibus nostris, accipiendo opera nostra pro omnibus quae sunt in potestate nostra, sive sint operationes sive operata; et aliqua est speculativa, quia non est de talibus.
Hoc confirmatur: quia omnis notitia quae est confesse se habens appetitui recto est practica[37], et illa sola est practica. Sed notitia huius 'Deus est summe diligendus a nobis' est huiusmodi, et ista 'Deus est trinus' non est huiusmodi. Igitur etc.
ƿ
[DUBIA QUINQUE CIRCA QUAESTIONEM]
Sed hic sunt aliqua dubia. Primum[38], quia non videtur quod theologia contineat distinctos habitus, quia “habitus non habens evidentiam ex obiecto non distinguitui secundum distinctionem obiectorum. Tunc enim oporteret ponere duas fides infusas. Sed iste habitus non habet evidentiam ex obiecto, igitur non distinguitur secundum distinctionem obiectorum; ergo non est duo habitus propter distinctionem speculabilium et operabilium”.
“Praeterea, licet hoc probabiliter posset dici de theologia ut tradita est in Scriptura, tamen de theologia in se, cuius obiectum est essentia divina ut est haec essentia, non videtur probabile. Nam de subiecto, cum verissime sit unum cognoscibile, nata est haberi primo aliqua notitia vere una; sed si illa determinat quae non sit de ipso sed de alio primo, illa alia non erit theologia in se. Theologia igitur est unus habitus simpliciter, licet forte cum ipsa in Scriptura possit esse alia notitia quae sit de alio subiecto”.
“Item, ordo scientiarum secundum eminentiam stat ad unum tantum, quia non possunt esse duae primae simpliciter. Illam unam eminentiam et solam dico theologiam quae sola primo est de primo subiecto theologiae”.
Secundum dubium est: quando probatur aliqua conclusio practica per principia speculativa, ibi respectu totius demonƿ strationis potest esse unus habitus sicut et unus actus. Tunc dubium est, an ille habitus sit speculativus vel practicus.
Tertium dubium est de isto habitu practico, an pertineat ad aliquod genus habituum intellectualium de quibus loquitur Philosophus VI Ethicorum[39].
Quartum dubium est[40] an debeat poni iste habitus practicus in intellectu speculativo vel practico.
Quintum dubium est: quis istorum habituum quorum unus est speculativus et alius practicus sit nobilior.
[SOLUTIO PRIMI DUBII]
Ad primum[41] istorum dico quod sunt distincti liabitus, quia, sicut patet per experientiam, unus adquiritur ante alium. Similiter, tanta est distinctio habituum theologiae nunc de facto in viatore quanta esset si sine omni fide infusa adquireretur habitus theologiae. Sed isto posito essent distincti habitus respectu distinctorum scibilium et respectu distinctorum creditorum, sicut sunt distincti habitus respectu distinctarum conclusionum, secundum istum Doctorem[42] qui facit praedicta argumenta; ergo modo de facto sunt distincti habitus adquisiti, de quibus dictum est.
Praeterea, habitus fidei et habitus scientiae distinguuntur; sed theologus, sicut declaratum est prius[43], respectu unius habet habitum scientialem et respectu alterius tantum fidei; ergo etc.
ƿ Ad primum in contrarium[44] dico quod ita distinguitur habitus non habens evidentiam ex obiecto secundum distinctionem obiectorum sicut habitus habens evidentiam ex obiecto. Unde habere evidentiam ex obiecto vel non habere evidentiam ex obiecto nihil facit ad distinctionem vel non distinctionem habitus. Hoc patet, quia haereticus primo credens fide adquisita uni articulo et postea alteri et postea tertio habet distinctos habitus respectu illorum distinctorum articulorum. Quod patet, quia error respectu unius articuli non stat cum fide circa illum articulum et tamen stat cum fide respectu alterius articuli; aliter non posset haereticus habere fidem adquisitam respectu unius articuli nisi haberet fidem respectu alterius, cuius oppositum per experientiam est manifestum. Ergo haereticus respectu distinctorum articulorum habet distinctos habitus, et tamen ille habitus qui est fides adquisita non plus habet evidentiam ex obiecto quam fides adquisita in fideli. Similiter, si illa propositio esset vera, sequeretur quod idem esset habitus fidei omnium articulorum et omnium historiarum et omnium gestorum quae aliquis credit de quibuscumque, quia iste habitus non habet evidentiam ex obiecto, ergo non istinguitur secundum distinctionem obiectorum. Sed hoc est manifeste falsum. Ergo habere evidentiam ex obiecto vel non habere evidentiam ex obiecto nihil facit ad distinctionem habitus vel non distinctionem.
Ad confirmationem[45], quando dicitur quod 'tunc oporteret esse duas fides infusas', dico quod non sequitur, sed bene sequitur quod oporteret ponere duas fides adquisitas. Et causa istius dicetur in tertio[46].
ƿ Ad secundum[47] dico quod nulla est theologia in se ita quod non sit in aliquo intellectu. Si tamen loquatur vocando theologiam in se illam quae habet evidentiam ex obiecto et est habitus evidens ex obiecto, sicut est in beato, dico quod ibi sunt habitus distincti vel saltem possunt esse. Et hoc sufficit mihi. Unde non est contradictio quod aliquis beatus videns essentiam divinam non cognoscat istam 'Deus est incarnatus’ 'Deus est in sacrificio Altaris colendus'; et ita si postea sciat vel credat ista, poterit habere aliquem habitum quem prius non habuit, sicut poterit habere aliquem actum quem prius non habuit. Et ita concedo quod possunt ibi esse distincti io habitus.
Et quando dicitur[48] quod theologiae in se subiectum est essentia divina ut haec essentia, concedo. Sed dico quod de eodem subiecto possunt esse distinctae notitiae propter distinctionem praedicatorum, sicut declaratum est in praecedenti quaestione[49], quia de terra considerat naturalis passiones naturales et de eadem terra considerat agricultura passiones quae important aliqua quae sunt in potestate nostra, ita de Deo possunt sciri diversae passiones, et per consequens poterunt haberi diversi habitus.
Et quando dicitur[50] quod de essentia divina nata est haberi primo aliqua notitia vere una, ista potest concedi si sit aliqua passio quae primo competit essentiae divinae. Sed hoc concesso nihil ad propositum, quia post illam primam notitiam - si sit aliqua prima - poterit haberi una alia quae erit theologia quia est de Deo sicut de subiecto. Verbi gratia, de terra habetur primo ƿ ista notitia, scilicet quod terra est dura vel aliqua consimilis. Ista posita potest adhuc haberi una alia, scilicet quod terra debet arari ferro duro. Et utraque pertinet ad notitiam de terra, et tamen una est prior alia |§ et una est practica et alia speculativa. §| Ita poterit esse in proposito.
Si dicatur contra istam responsionem quod tunc sequeretur quod fides respectu articulorum aliquorum vere posset manere in patria et quantum ad habitum et quantum ad. actum, quia cum quacumque notitia stat ignorantia respectu alterius cum eadem stat fides respectu eiusdem. Ergo si aliquis posset videre divinam essentiam et ignorare Deum esse incarnatum, posset videre divinam essentiam et habere actum fidei respectu istius articuli 'Deus est incarnatus':
Praeterea, hoc posito theologia non erit scientia practica, quia beatus cognoscens quod Deus est summe diligendus a viatore non habet scientiam practicam, quia tunc eadem ratione ego cognoscens quod caelum est movendum ab angelo haberem scientiam practicam:
Praeterea, illa notitia non est theologica quae non est de Deo sicut de subiecto. Sed ista notitia 'Deus est summe diligendus', 'Deus est colendus', 'Deo est obediendum' non est de Deo sicut de subiecto, quia illud dicitur subiectum respectu alicuius passionis cuius significatum vere recipit illud quod importatur per passionem. Sed homo vere et subiective recipit dilectionem quae importatur per istam passionem 'summe diligendum’, et sic de aliis. Ergo ipse homo vere erit subiectum talium veritatum, et per consequens pertinent ad scientiam de homine et non ad scientiam de Deo.
ƿ Ad primum[51] istorum concedo quod non est contradictio quod videns divinam essentiam habeat fidem respectu istius articuli 'Deus est incarnatus' sine omni notitia evidenti respectu eiusdem et non plus sciat evidenter quod Deus est incarnatus quam nos modo scimus. Cuius ratio est quia videns essentiam divinam potest carere notitia intuitiva naturae assumptae, et per consequens non poterit scire evidenter an sit vel non sit, et per consequens an sit unita vel non, et per consequens poterit simpliciter credere quod est unita. Sed an fides maneat in patria de facto respectu aliquorum articulorum, et an cum notitia evidenti possit stare fides sive quantum ad habitum sive quantum ad actum, de hoc dicetur in tertio[52].
Ad secundum[53], supposito quod beatus cognoscens quod Deus est summe diligendus a viatore non haberet scientiam practicam, tamen dico quod beatus cognoscens quod Deus est summe diligendus ab ipso beato habet notitiam practicam et illa erit theologica. Et hoc sufficit in proposito.
Ad tertium[54] dico quod posito quod talium veritatum 'Deus est summe diligendus', 'Deus est colendus', 'Deo est obediendum', et sic de huiusmodi, Deus non esset subiectum strictissime sumpto subiecto, quia scilicet non haberent subiectum, quia scilicet non essent propriae, quia non subiceretur quod natum esset subici nec praedicaretur quod natum esset praedicari; sed deberent accipi tales 'homo debet diligere Deum ex toto corde etc,
ƿ 'homo debet obedire deo’ et sic de aliis ; tamen adhuc omnes istae erunt theologicae, quia, sicut declaratum est prius[55], scientia non tantum requirit subiectum sed etiam praedicatum; et ideo sive deus ponatur a parte subiecti sive a parte praedicati, talis veritas erit theologica, maxime cum possit haberi naturaliter.
Et quando dicitur quod pertinebunt ad scientiam de homine, ex quo homo est subiectum in eis[56], dico quod poterunt pertinere et ad scientiam de Deo et ad scientiam de homine, ex quo unum ponitur a parte subiecti et aliud a parte praedicati, sicut ista 'omnis homo est risibilis' pertinet et ad scientiam de homine et ad scientiam de risibili, non tamen quod 'risibile' sit subiectum in ista sed praedicatum. Ita est in proposito, et ita erit veritas theologica.
Ad tertium argumentum Doctoris[57] dico quod posito quod sit status ad unam scientiam simpliciter, scilicet ad notitiam primae conclusionis, adhuc erunt alii habitus theologici, quia non sola illa est theologica sicut nec sola prima conclusio geometriae est geometrica.
[SOLUTIO SECUNDI DUBII]
Ad secundum dubium[58] dico quod quando est unus habitus respectu principii speculativi et conclusionis practicae, ille formaliter non erit nec speculativus nec practicus, secundum quod istae sunt differentiae oppositae, sed erit aequivalenter et speculativus et practicus. Sicut dictum fuit supra[59] quod habitus exsistens ƿ unus respectu principiorum et conclusionis nec est intellectus nec scientia nisi aequivalenter sed est proprie sapientia. Ita iste unus habitus formaliter nec est speculativus nec practicus nisi aequivalenter, sed non habemus vocabulum impositum proprium tali habitui.
Si dicatur: secundum praedicta omnis notitia quae est de opere nostro tamquam de obiecto totali vel partiali est practica; sed talis notitia est de opere nostro saltem tamquam de obiecto partiali; ergo simpliciter erit practica:
Praeterea, omnis notitia quae perfecte et immediate est directiva operis est practica; sed haec est huiusmodi; ergo etc:
Praeterea, ista est immediata divisio scientiae, ita quod nihi sit medium quin omnis scientia sit speculativa vel practica:
Ad primum[60] istorum dico quod omnis notitia habens unum complexum tantum pro obiecto cuius aliqua pars est opus, et est directiva operis, est notitia practica formaliter. Si autem habeat plura complexa pro obiecto totali tunc proprie non est practica sed tantum aequivalenter, quia scilicet tantum valet ad opus exsequendum, et ita perfecte cognoscitur illa notitia sicut notitia proprie practica. Si tamen accipiatur notitia practica pro omni notitia quae est de opere nostro et est directiva operis, sic est practica. Sed tunc speculativum et practicum non sunt differentiae oppositae sed possunt eidem simpliciter competere. Nec aliter tunc opponitur quam productivum herbae et productivum vermis. Et ideo sicut idem sol per eandem virtutem est productiƿ vus vermis et productivus plantae, ita eadem scientia totaliter erit speculativa, quia est notitia qua cognoscitur principium speculabile vel etiam conclusio speculabilis, et erit practica, quia est notjtia qua cognoscitur conclusio simpliciter practica. Sed isto modo non loquuntur philosophi de scientia speculativa et practica sed tantum primo modo.
Per hoc patet ad secundum[61], quod omnis notitia quae perfecte et immediate est directiva operis est practica aequivalenter; et isto secundo modo, non primo modo.
Per idem ad tertium[62], quod est aliquid medium inter scientiam speculativam et practicam, quae sunt differentiae oppositae, quod est aequivalenter utrumque; sicut est aliquid medium inter intellectum, qui est habitus principiorum, et scientiam, quae est habitus conclusionum, quod est aequivalenter utrumque, scilicet sapientia.
[SOLUTIO TERTII DUBII]
Ad tertium dubium[63] dico, distinguendo de habitu theologico practico sicut de habitu theologico speculativo, quod sicut dictum est in una quaestione[64] quidam habitus theologicus speculativus est notitia evidens et quidam non est evidens. Ita est in proposito quod habitus practicus quidam est evidens, sicut ille ƿ quo evidenter cognoscitur quod unicuique reddendum est quod suum est, nulli est pro bono malum reddendum; alius est non evidens, sicut ille quo cognoscitur quod corpus Christi in sacramento Altaris est adorandum, et sic de aliis. Secundus non pertinet ad aliquem habitum de quo loquitur Philosophus VI Ethicorum[65], quia tantum loquitur de habitibus inclinantibus ad actus evidentes. Sed primus habitus pertinet ad aliquem illorum habituum, scilicet vel ad scientiam, si sub scientia ibi comprehendaturtam speculativa quam practica, vel ad prudentiam, si sub scientia non comprehendatur nisi scientia speculativa. Sed hoc magis declarabitur in tertio[66].
[SOLUTIO QUARTI DUBII]
Ad quartum dubium[67] dicitur quod habitus theologicus debet poni in intellectu speculativo, non in intellectu practico. Hoc probatur, quia “nullus habitus procedens ex universalibus et adquisitus per rationem est subiective in intellectu practico cuius obiectum sunt singularia et modus experimentalis. Illi namque habitus qui in intellectu practico subiective adquiruntur sunt experimentales et circa particularia. Ut medici experimentati absque arte, de quibus loquitur Philosophus I Metaphysicae[68], habent habitum per experientiam absque ratione. Sed iste habitus non est experimentativus nec circa singularia, sed est cum ratione et ex universalibus, ergo non est in intellectu practico subiective”.
ƿ Ad cuius intellectum dicitur[69] esse sciendum quod “intellectus practicus et ratio particularis sunt idem, intellectus autem speculativus et ratio universalium sunt idem. Est autem sic quod respectu cuiuscumque obiecti operabilis negotiatur particularis ratio et ratio universalis. Et secundum hoc duo habitus sunt adquisibiles circa quodcumque operabile: unus quidem per expcrientiam et assuefactionem actuum in ratione particulari, alius vero per deductionem universalium in ratione universali sive in intellectu contemplativo. Omne namque operabile his duobus modis est attingibile per intellectum. Et hinc est quod omnis scientia quae est de operabili dividitur in practicam et speculativam, sicut in medicina. Appellatur autem practica illa quae est experimentalis et in intellectu practico subiective, theorica vero illa quae est ratiocinativa et ex universalibus, et est in intellectu contemplativo. Et quia operationes sunt circa singularia, ideo experti absque ratione qui habent primum habitum melius operantur scientibus et habitum secundum habentibus, ut patet I Metaphysicae[70]. Unde medici habentes secundum habitum non bene operantur donec per experientiam adquisierint sibi primum”.
Sed ista opinio quantum ad conclusionem principalem plus est in verbis quam in re, quia voces sunt ad placitum. Et ideo vocando intellectum practicum praecise intellectum respicientem singularia, posset dici quod habitus aliquis practicus est subiective in intellectu speculativo; et eodem modo posset concedi quod in intellectu practico est aliquis habitus speculativus. Et hoc ƿ habet ista opinio concedere. Primo, quia secundum istum[71] intellectus speculativus et ratio universalium sunt simpliciter idem, sicut intellectus practicus et ratio particularis sunt simpliciter idem. Sed intellectus potest habere habitum aliquem respectu alicuius singularis pure speculabilis, sicut quod ista luna tali tempore eclipsabitur. Ergo iste habitus adquisitus est in intellectu practico.
Praeterea, per te[72] habitus adquisitus per experientiam est in intellectu practico; sed aliquis habitus universalium tam speculativus quam practicus adquiritur per experientiam; ergo aliquis habitus universalium tam speculativus quam practicus erit in intellectu practico. Assumptum patet per Philosophum I Metaphysicae[73] et II Posteriorum[74], quod per experientiam adquiritur universale quod est principium artis et scientiae. Hoc etiam patet per experientiam, quia sicut declaratum est prius in aliis quaestionibus[75], multa sunt universalia quae nullo modo possunt sciri nisi per experientiam sensuum et intellectus. Per hoc patet quod dicere[76] quod 'ratio particularis et intellectus practicus sunt idem, et quod intellectus speculativus et ratio universalium sunt idem' non est nisi instituere vocabula ad placitum.
Praeterea, ratio sua per quam probat non valet, quia quando dicitur[77] quod 'nullus habitus procedens ex universalibus et adquisitus per rationem est subiective in intellectu practico', ista est simpliciter falsa. Sed habitus procedens ex universalibus vel singuƿ laribus qui non est directivus operis est in intellectu speculativo, si autem sit directivus operis erit in intellectu practico.
Si dicatur[78] quod Philosophus dicit quod obiectum intellectus practici est singulare et aliquid contingens aliter se habere, hoc non valet, quia Philosophus ibi accipit particulare et contingens aliter se habere non in sua generalitate, quia talia sunt multa naturalia quae non respicit intellectus practicus, sed accipit ibi contingens aliter se habere pro aliquo quod est in potestate nostra, et dicit quod intellectus consiliativus est respectu talium. Unde VI Ethicomm, cap. 2[79], non loquitur de intellectu practico in communi sed de intellectu consiliativo quem vocat ratiocinativum. Unde dicit[80]: “Consiliari et ratiocinari idem”.
Ideo dico aliter quod cum intellectus nullo modo distinguatur sed sit simpliciter idem respectu omnium habituum et omnium actuum, intellectus speculativus et intellectus practicus nullam ponunt distinctionem a parte intellectus, sed sunt diversae denominationes acceptae a diversis habitibus qui adduntur ipsi intellectui. Et ideo quia intellectus practicus non est nist intellectus habens habitum practicum vel actum practicum vel saltem natus habere, et intellectus speculativus est intellectus habens actum vel habitum speculativum vel natus habere, de virtute sermonis potest concedi quod habitus practicus est in intellectu speculativo et habitus speculativus est in intellectu practico, quia simpliciter idem est qui est intellectus speculativus et practicus. Et ita ex hoc ipso ƿ quod aliquis habitus est in intellectu speculativo, est in intellectu practico et e converso.
Tamen accipiendo intellectum speculativum et practicum secundum quod dicunt actum et non potentiam tantum, sicut si dicerem lac album et lac dulce et non lac dealbabile et lac dulcorabile, sic loquendo, posito habitu practico, sequitur quod ille habitus est in intellectu practico et non sequitur necessario quod sit in intellectu speculativo. Et eodem modo posito habitu speculativo oportet quod haec sit vera 'iste habitus est in intellectu speculativo’ et non oportet quod haec sit vera 'iste habitus est in intellectu practico'. Verbi gratia ponatur quod aliquis habens habitum speculativum non habeat aliquem habitum practicum. Hoc posito haec est vera ‘iste habitus est in intellectu speculativo' quia valet istam 'iste habitus est in intellectu habente habitum speculativum', et tamen haec est falsa illo posito 'iste habitus est in intellectu practico', propter falsam implicationem, quia valet istam 'iste habitus est in intellectu habente habitum practicum’. Et eodem modo si tantum haberet habitum practicum quemcumque et non habitum speculativum haec esset vera 'iste habitus est in intellectu practico' et haec falsa 'iste habitus est in intellectu speculativo', propter falsam implicationem.
Sed quando intellectus habet habitum speculativum et habitum practicum tunc quicumque habitus est in intellectu speculativo est in intellectu practico et c converso. Sicut quando idem lac est ƿ album et dulce tunc quaecumque albedo est in lacte albo est in lacte dulci, et quaecumque dulcedo est in lacte dulci est in lacte albo, et universaliter quaecumque qualitas est in lacte albo est in lacte dulci et e converso. Si tamen lac esset album et non dulce tunc albedo esset in lacte albo et non in lacte dulci, et si esset dulce et non album, dulcedo esset in lacte dulci et non in lacte albo. Unde dico quod intellectus speculativus et practicus se habent respectu habitus vel actus practici et speculativi sicut lac album et lac dulce respectu albedinis et dulcedinis, vel saltem se habent sicut lac dealbabile et lac dulcorabile. |§ Et accipio hic 'dealbabile' et 'dulcorabile' secundum quod est idem quod aliquid cui non repugnat habere albedinem et dulcedinem. § | Et tunc sicut quidquid est in lacte dealbabili est in lacte dulcorabili et e converso, ita tunc quidquid erit in intellectu speculativo erit in intellectu practico et e converso.
Tamen haec tunc erit vera per se 'habitus speculativus est in intellectu speculativo’, non per se primo modo nec secundo, de quibus loquitur Philosophus I Posteriorum[81], quia non est necessaria, sed dicetur necessaria quia nihil hic ponitur quod significet aliquid quod nec est subiectum nec accidens receptum in subiecto illo. Sed ista erit per accidens 'habitus practicus est in intellectu speculativo', quia hic importatur aliquid per praedicaƿ tum quod nec est subiectum notitiae practicae nec ipsa notitia practica, sed est aliquid sine quo ita potest esse notitia practica in intellectu sicut cum illo, quia praedicatum importat notitiam speculativam quae in nullo requiritur ad notitiam practicam, saltem sicut subiectum, quamvis aliquando sit causa effectiva ipsius. Et ita sicut haec est per se - illo modo quo Philosophus loquitur de praedicatione per se I Posteriorum, in principio capituli De statu praedicatorum[82] - 'lignum est album’ quia scilicet illi quod importatur per subiectum inest immediate albedo; et haec per accidens 'lignum durum vel lignum siccum est album', quia siccitas vel durities importata per partem subiecti non est subiectum albedinis, et tamen haec est vera 'lignum durum vel lignum siccum est album’ Ita haec est per se 'in intellectu practico est habitus practicus’ et haec similiter 'in intellectu speculativo est habitus speculativus', sicut haec est per se primo modo 'in ligno albo est albedo', primo modo loquendo de per se; et haec est per accidens 'in intellectu speculativo est habitus practicus' et tamen vera, sicut haec est per accidens 'lignum siccum est album et tamen vera.
Ad rationem alterius[83], quando accipitur 'nullus habitus procedens ex universalibus et adquisitus per rationem est subiective in intellectu practico', dico quod haec est simpliciter falsa, quia omnis habitus practicus est in intellectu practico.
ƿ Et quando dicitur[84] quod obiectum intellectus practici est singulare, dico quod obiectum intellectus practici aliquod est singulare et aliquod universale.
Et si dicatur: hoc dicit Philosophus[85] quod intellectus practicus est contingentium aliter se habere, dico quod de virtute sermonis debet concedi quod intellectus practicus est necessariorum et pure speculabilium et intellectus speculativus operabilium, quia idem est intellectus et pro eodem supponunt ista subiecta. Tamen intentio Philosophi est quod quando est intellectus practicus ita quod immediate dirigat aliquod operabile, tunc est singularis et alicuius contingentis aliter se habere. Et ratio est quia tunc illud operabile debet cognosci si debet dirigi per intellectum. Et per consequens tunc intellectus practicus est respectu alicuius singularis sed non praecise respectu singularis, sed frequenter et ut in pluribus est tunc etiam respectu universalis. Sic autem non est de intellectu speculativo, quia potest esse simpliciter in actu suo ultimo sine intellectione alicuius singularis. Sed proprie et per se intellectus practicus est respectu operabilis a nobis sive in universali sive in particulari, non sic autem intellectus speculativus mediante illo habituratione cuius denominatur intellectus speculativus.
Ultra, quando dicitur[86] quod omnis habitus exsistens in intellectu practico est experimentalis, hoc potest intelligi dupliciter: vel quod sit habitus alicuius complexi immediate accepti a notitia ƿ intuitiva. Et certe tales habitus multi sunt universales, |§ quia multi universales accipiuntur mediante a notitia intuitiva, secundum quod docet Philosophus I Metaphysicae[87] et II Posteriorum[88], et isto modo aliqui experimentales sunt universales. Sed sic non loquitur ibidem, quia ibidem non vocat talem habitum habitum experimentalem, quamvis dicat eum generari ex notitia intuitiva mediante experimento. Aliter accipitur habitus experimentalis pro habitu qui immediate accipitur a notitia intuitiva, et ille est respectu singularis contingentis. Verumtamen sive accipiatur habitus experimentalis uno modo sive alio, haec est falsa 'omnis habitus exsistens in intellectu practico est experimentalis, §| quia praeter istos possunt esse aliqui habitus deducti ex principiis per se notis qui erunt in intellectu practico ex hoc ipso quod sunt practici.
Si dicatur quod habitus practicus immediate dirigit circa opus, ergo si habitus universalis non immediate est directivus non erit simpliciter practicus, dico quod habitus universalis immediate dirigit, non tamen totaliter sed partialiter tantum, quia praeter habitus universales requiritur notitia rei singularis quae debet dirigi, vel circa quod debet aliqua potentia operari. Et ideo aeque immediate dirigit habitus universalis sicut habitus expenmentalis qui est respectu singularis. Patet in arte, quod aliquis frequenter faciens domum, ibi derelinquuntur quidam habitus generati ex actibus respectu singularium. Ille habitus non est causa ƿ sufficiens ad dirigendum circa domum faciendam, quia nisi habeat notitiam lignorum et lapidum et huiusmodi ex quibus debet fieri domus, iste non posset artificialiter faccre; sed habita notitia illorum, statim virtute habitus praecedentis potest artificialiter operari. Ita habito habitu universali, et habita cognitione rei singularis circa quam debet esse praxis, potest exire in actum operandi.
Ex istis patet quod tota illa deduction[89] de identitate intellectus speculativi et rationis universalis, et de identitate intellectus practici et rationis particularis est simpliciter falsa. Sed de hoc quod dicitur quod experti certius operantur quam artifices, patet quomodo debet intelligi in praecedenti quaestione[90].
Unde dico breviter quod si artifex vel ignoret quod scit expertus, sed scit sive 'quia' sive 'propter quid' omne illud quod scit expertus, et ad opus non requiritur habitus aliquis exsistens in organis corporalibus, quod ita perfecte et ita certitudinaliter operabitur artifex sicut expertus.
Quod innuitur de medicina[91], quod est speculativa et practica et quod primo habetur speculativa et postea practica, dico quod medicina continet aliquam partem quae est pure speculativa, et illa speculabilia pro magna parte sunt principia conclusionum practicarum. Si autem medicina aliquorum universalium practicorum vocetur speculativa quia illa non est sufficiens ad operandum sine aliis, concedatur quod voces sunt ad placitum.
ƿ
[SOLUTIO QUINTI DUBII]
Ad quintum dubium[92] dico quod cum unus habitus non sit nobilior alio nisi vel propter nobilitatem subiecti vel propter certitudinem vel evidentiam, secundum Philosophum et Commentatorem I De anima[93], habitus speculativus theologicus, si sit aecque evidens, erit nobilior habitu practico, sicut scire evidenter quod Deus est infinitus, summum bonum et huiusmodi, est perfectius quam scire quod Deus est diligendus a nobis. Et ita potest concedi quod aliquis habitus theologicus speculativus est nobilior aliquo habitu theologico practico.
Et si dicatur[94] quod habitus practicus est nobilior, quia quanto plura intelliguntur aliquo actu creato, tanto ille actus est perfectior. Sed quando primo intelligitur 'Deus est trinus et unus' et post intelligitur ista propositio 'Deus est summe diligendus a creatura rationali’, ita quod Deus in se intelligatur et non tantum in aliquo conceptu sicut modo intelligimus Deum, quidquid intelligitur in primo actu, intelligitur in secundo actu, quia essentia divina non potest intelligi sine tribus personis, et in secundo actu intelligitur aliquid plus, scilicet creatura. Ergo secundus actus erit simpliciter nobilior quam primus et per consequens eadem ratione habitus erit nobilior primo habitu quo scitur quod Deus est trinus ƿ et unus. Sed secundus habitus est practicus, secundum praedicta, et primus est speculativus; ergo practicus est nobilior:
Ad illud potest dici quod ex nobilitate obiecti, maxime incomplexi, non potest concludi maior nobilitas in habitu speculativo respectu alicuius complexi in quo aliquid de Deo praedicatur quam in habitu practico respectu alicuius complexi in quo aliquid operabile a nobis praedicatur de Deo. Sed forte maior nobilitas est propter maiorem certitudinem propositionis, hoc est propter maiorem necessitatem propositionis. Unde cum in propositionibus necessariis sint gradus, ista est magis necessaria 'Deus est trinus et unus', quia hic non praedicatur aliquid importans aliud a Deo de Deo, quam sit ista 'Deus est summe diligendus a creatura rationali'. Et propter istam maiorem necessitatem sciti potest notitia dici uobilior.
[RESPONSIO AD ARGUMENTA HENRICI ET ALIORUM]
Ad primum argumentum primae opinionis[95] dico quod scientia moralis dupliciter accipitur: uno modo pro scientia quae est praecise de moribus qui sunt in potestate nostra, ita quod in omni scito ponatur aliquid importans aliquid quod est in potestate nostra. Aliter accipitur pro illa scientia secundum quod est tradita ab Aristotele eta philosophis et a Sanctis. Primo modo scientia moralis est simpliciter practica et nullam partem speculativam habet, quia sic nullum complexum ibi habetur nisi quod includit aliquid importans aliquid operabile a nobis cuius notitia est directiva magis quam notitia incomplexa illius operabilis. Et ƿ sic scientia moralis non speculatur aliquod verum nisi simpliciter practicum, Unde isto modo accipiendo scientiam moralem istae veritates 'omne quod est in anima vel est passio vel potentia’ etc, et 'anima dividitur in intellectum practicum' etc, et huiusmodi quae ponuntur in libro Ethicorum[96], non pertinent ad scientiam moralem. Secundo modo tales veritates pertinent ad scientiam moralem, et sic una pars scientiae moralis est simpliciter speculativa et alia simpliciter practica. Et ratio est quia, sicut dictum est prius[97], multae conclusiones practicae dependent ex principiis speculabilibus et sciuntur per ea, et ideo volens tradere notitiam talium conclusionum practicarum oportet quod utatur principiis speculabilibus ex quibus conclusiones illae sequuntur. Et propter hoc in scientia morali tradita a philosophis et a Sanctis inveniuntur multae veritates simpliciter speculativae, sed vocant eam scientiam moralem quia conclusiones practicae morales sunt ultima adquisita in illa scientia.
Si dicatur quod scientia quae est ut boni fiamus est simpliciter practica, sed notitia talium veritatum ex quibus sequuntur conclusiones practicae est ut boni fiamus:
Similiter, illa notitia quae ordinatur ad opus est practica, sed omnia quae ponuntur in scientia ista ordinantur ad opus:
Ad primum istorum dico quod illa notitia quae est ut boni fiamus, ita quod respiciat pro obiecto aliquid quo formaliter sumus boni moraliter, est practica. Si autem sit causa alicuius notitiae immediate dirigentis nos circa aliquid quo sumus moraliter boni, non oportet, quia isto modo quaelibet notitia potest se ƿ habere ad bonitatem moralem vel saltem ad aliquod opus, sicut dictum est in alia quaestione de ista 'omnis triangulus habet tres’ etc.[98] Primo modo talis notitia non est ut boni fiamus, sed tantum secundo modo, et ideo est simpliciter speculativa.
Ad secundum, quod ordinari ad opus est dupliciter: vel sicut immediate directivum, vel sicut aliquid ex quo sequitur tale immediate directivum vel quod est causa talis. Primum est practicum. Secundum non oportet quod sit practicum, quia isto modo geometria ordinatur ad opus. Unde geometria isto modo multum dirigit latomos in operationibus suis; et causa est quia, sicut dictum est[99] et alias forte poterit declarari, aliqua scientia practica est subalternata alicui speculativae. Verumtamen quantum ad propositum non eodem modo ordinantur talia vera speculabilia ad operationes quomodo actiones exteriores ordinantur ad contemplationem, quia illa ordinantur sicut principia ex quibus dependent conclusiones practicae; operationes autem exteriores ordinantur ad contemplationem vel per modum meriti, ut scilicet quis mereatur sibi infundi talem contemplationem, et tunc respectu contemplationis futurae, vel per modum removentis prohibens. Unde multa vitia impediunt contemplationem, sicut gula, luxuria, iracundia et huiusmodi. Et ideo oppositae virtutes aliquo modo ordinantur ad speculationem, tamen hoc non obstante notitia de talibus erit pure practica, aliter scientia quaecumque moralis esset speculativa, quod est absurdum.
Et ista responsio confirmatur, quia habitus principiorum ordinatur aliquo modo ad notitiam conclusionum, et tamen ƿ propter talem ordinationem non dicitur scientia. Ergo quantumcumque aliqua practica ordinctur ad speculationem, non propter hoc dicetur speculativa nec e converso. Ideo dico quod ordinari ad aliam notitiam vel non ordinari nihil facit, sed considerandum est obiectum et totale et partiale et secundum hoc dicenda est notitia speculativa vel practica.
Ad aliud[100] dico quod actus amoris quo voluntas unit se Deo si sit in potestate voluntatis est praxis, si autem non sit in potestate voluntatis, sicut est de intelligentia movente caelum, secundum Philosophum[101], et sicut est de actu beatifico, sicut alias patebit[102], non est praxis. Et ideo notitia respiciens illum actum pro obiecto non est practica, quia non est illius directiva, cum totaliter sit ab extrinseco.
Si tamen teneretur quod actus ille amoris beatificus quem nos ponimus esset in potestate voluntatis et per consequens praxis, adhuc argumentum non valeret, quia diceretur quod beatitudo consistit in speculatione et etiam in praxi, quia consisteret in actu intellectus qui est speculatio et in actu voluntatis qui esset praxis si esset in potestate voluntatis, et ille actus amoris non esset speculatio, sicut actus volendi non est actus intelligendi.
Si dicatur quod si ille actus amoris esset praxis tunc notitia praecedens esset practica quia esset notitia cui conformiter eliceretur praxis, respondeo quod ille actus est praxis, non ƿ tamen notitia praeccdens est practica. Cuius ratio est quia ad habendum actum voluntatis qui est iu potestate sua, et per consequens qui est praxis, sufficit notitia incomplexa illius obiecti quod debet amari, et per consequens non requiritur notitia complexa, nec per consequens notitia practica, cum omnis notitia practica sit complexa. Et ita est ibi praxis sine omni notitia practica. Et quando dicitur[103] quod illi notitiae elicitur conformiter praxis, respondeo quod non elicitur conformiter illi notitiae, quia tunc aliquis actus elicitur conformiter notitiae quando elicitur sicut dictatur eliciendus |§ vel sicut ostenditur posse elici. §| Sed hoc non potest esse nisi ipse actus terminet illum actum saltem partialiter. Sed in proposito sola incomplexa notitia alicuius obiecti diligibilis praecedit actum amoris, et ideo ipse actus amoris non terminat illum actum intelligendi nec totaliter nec partialiter, et ideo non elicitur sibi conformiter, et tamen est praxis quia est in potestate voluntatis.
Per hoc ad aliud[104], quod felicitas consistit in speculatione quantum ad actum intellectus et in uno actu qui nec est speculatio nec praxis, |§ si actus fruitionis sit a solo Deo, §| quia ille actus voluntatis nec est actus intellectus, et ideo non est speculatio, nec est in potestate voluntatis, et ideo non est praxis. Si tamen ille actus esset in potestate voluntatis, consisteret felicitas in speculatione et in praxi.
Ad aliud[105], quod felicitas ultima quae est actus intelligendi est speculativa, sed illa non comprehendit actum voluntatis, non ƿ plus quam actus voluntatis comprehendit actum intellectus. |§ Tamen sciendum quod notitia speculativa dupliciter accipitur. Uno modo pro omni notitia quae non est practica, sive sit complexa sive incomplexa; et sic felicitas est notitia speculativa, quia notitia incomplexa intuitiva deitatis. Aliter accipitur notitia speculativa pro scientia speculativa qua scitur aliquod verum pure speculabile; et sic felicitas non est notitia speculativa. §|
Ad aliud[106], quod beatus Augustinus non accipit ibi partem contemplativam nisi pro actu intelligendi aeterna, ad quam tamen pertinet voluntas non sicut essentialiter inclusa sed sicut una pars pertinet ad aliam cum qua facit unum. Sed quomodo hoc sit intelligendum alias patebit[107].
Ad aliud[108] respondeo quod metaphysica non est practica, quia quamvis de Deo sint aliquae veritates practicae etiam naturaliter inventae, illas tamen non considerat metaphysicus, quia metaphysicus non considerat aliquid de Deo quod sit in potestate nostra sed tantum illa quae non sunt in potestate nostra, sicut quod Deus est incorruptibilis, simplex, perpetuus, causa omnium, et sic de aliis, et ideo metaphysica est simpliciter speculativa. Illa tamen quae considerantur a metaphysica possunt esse principia ad probandum conclusiones practicas de Deo, sicut ex hoc quod Deus est causa omnium est summe diligibilis vel honorandus vel aliquid huiusmodi. Sed illae conclusiones practicae non pertinent ad metaphysicam sed ad aliquam aliam scientiam moralem quae erit practica.
Si dicatur: qua ratione veritas speculativa de Deo supernaturalis et veritas practica de Deo supernaturalis pertinent ad ƿ theologiam supernaturalem, eadem ratione veritas speculativa de Deo naturalis et veritas practica de Deo naturalis pertinebunt ad theologiam naturalem. Sed theologia naturalis est metaphysica, secundum Philosophum VI Metaphysicae[109], ergo illae veritates practicae pertinebunt ad theologiam naturalem, id est ad metaphysicam, et ita metaphysica saltem secundum aliquam sui partem erit practica:
Respondeo quod extendendo nomen theologiae naturalis et nomen metaphysicae potest concedi quod metaphysica secundum aliquam sui partem est practica, quia sic vocando metaphysicam metaphysica secundum aliquam sui partem est moralis, sicut theologia nostra secundum aliquam sui partem est moralis. Tamen proprie accipitur metaphysica secundum quod distinguitur contra totam philosophiam moralem, et sic illae veritates non pertinent ad theologiam naturalem nec ad metaphysicam. Et sic loquuntur philosophi et Sancti de metaphysica.
Ad aliud[110], quod accipiendo rationem bonitatis pro aliquo conceptu absoluto communi Deo et creaturis, scilicet bonitati creaturae quae distinguitur a creatura, sic consideratur a metaphysico. Sed secundum quod convertitur cum ente, sic non consideratur a metaphysico nisi quando concludit conclusionem practicam ex principiis speculativis. Sed alias declarabitur ista distinctio.
Ad aliud[111], quod sive Deus sit finis sive non, hoc habet metaphysicus considerare. Sed non habet considerare quod movet ƿ creaturam rationalem habentem actum in sua potestate, quia non habet considerare an aliqua creatura habeat actum in sua potestate vel non, sed hoc pertinet ad scientiam de anima vel ad scientiam moralem.
Ad aliud[112]: concedo quod scientia naturaliter adquisita circa dilectionem Dei est practica, sed ex hoc non sequitur quod sit nobilior habitu speculativo. Tum quia poterit esse ignobilior propter minorem necessitatem sciti, quia scilicet notum notitia practica est conclusio et notum notitia speculativa est principium, et ita se habent sicut habitus principii et habitus conclusionis; sed habitus principii est nobilior, ideo etc. Tum quia aliquando in noto notitia speculativa est aliquis terminus nobilior praeter terminum communem quam sit terminus per quem distinguitur ab illo quod scitur notitia practica, sicut patet de istis duabus 'Deus est causa efficiens substantiarum separatarum', 'Deus est ab homine “ adorandus'.
Ad aliud[113] patet per praedicta, quod aliqua pars theologiae non est de obiecto agibili nec factibili, et ideo illa pars non est practica sed speculativa. Aliqua autem pars est de obiecto agibili partiali, sicut illa quae est respectu veritatum in quibus attribuuntur Deo aliqua praedicata quae important aliqua opera nostra, et ideo illa est practica.
Ad aliud[114] dico quod theologia quantum ad aliquam sui partem est de illis quae important contingentia aliter se habere, hoc est illa quae sunt in potestate nostra, et ideo illa pars est practica.
ƿ
[RESPONSIO AD ARGUMENTA PETRI AUREOLI]
Adprimum[115] pro secunda opinione respondeo quod habitus qui est de obiecto attingibili a sciente per operationem exsistentem in potestate sua - sive nobiliorem sive ignobiliorem nihil refert - et habet illam operationem pro obiecto saltem partiali, est vere practicus. Si autem aliquis habitus sit de obiecto sic attingibili, et non habet aliquam talem operationem pro obiecto, non erit practicus. Et quia aliqua pars theologiae est de Deo sic attingibili, non tamen habet illam operationem pro obiecto, ideo illa erit speculativa et non practica. Et ideo notitia qua scitur vel cognoscitur quod Deus generat vel quod Deus creat mundum, non est practica sed speculativa, sed illa quae habet Deum pro obiecto et etiam talem operationem exsistentem in potestate operantis seu scientis - sive sit nobilior quam actus sciendi sive non est simpliciter practica notitia. Et ideo notitia qua cognoscitur quod Deo est obediendum, Deus est diligendus, est notitia practica; similiter illa est practica qua cognoscitur quod non est moechandum, quod parentes sunt honorandi propter Deum, et sic de aliis.
Ad primam probationem[116]: concedo quod tale obiectum comparatur ad scientem non tantum ut speculabile sed etiam ut attingibile, sed non ut operabile. Et ideo sciens potest habere de illo obiecto non tantum notitiam speculativam sed etiam practiƿ cam, sicut de auro potest haberi notitia speculativa quia est res naturalis non operabilis a nobis, et de auro habet aurifaber notitiam practicam quia aurum est attingibile mediantibus operationibus nostris.
Ad secundam probationem[117] dico quod non ex hoc solum medicina et omnes practicae dicuntur practicae quia obiectum est attingibile mediantibus operationibus excellentioribus, sed ex hoc quod non tantum considerant talia attingibilia sed quia etiam considerant ipsas operationes quibus attinguuntur. Sed quod operationes sunt nobiliores quam actus sciendi vel ignobiliores nihil refert, quia artifices mechanici habent notitias practicas de rebus naturalibus, quamvis illae operationes sint ignobiliores quam actus illorum sciendi.
Ad confirmationem: concedo quod 'habitus transiens super obiectum et qui negotiatur circa opera' etc, quod ille est practicus. Et ideo concedo quod illa pars theologiae quae docet Deum attingi operationibus et negotiatur circa opera nostra est practica; sed aliqua pars theologiae non est talis, ideo illa pars non est practica. Tamen quod accipitur quod Deus est operabilis, non est verum, quia Deus non est opus, sed attingitur a nobis mediante opere nostro.
Ad secundum[118], quod ille habitus qui habet actum quem elicit et quem dirigit tamquam obiectum saltem partiale, est practicus; ideo aliqua pars theologiae est practica quia aliqua habet talem actum pro obiecto, aliqua non.
ƿ
[RESPONSIO AD ARGUMENTUM SCOTI]
Ad argumentum Subtilis Doctoris[119], pro eadem conclusione, dico quod non quaelibet pars theologiae est conformis dilectioni Dei, quia - sicut dictum est prius[120] - tunc dicitur notitia conformis praxi quando ipsa praxis elicitur vel potest elici sicut dictatur esse elicienda, si illa notitia sit dictativa; si autem sit ostensiva tantum, oportet quod saltem praxis vel terminus praxis sit obiectum illius notitiae. Sed aliqua est pars theologiae quae nihil operabile habet pro obiecto. Si enim omnis notitia quae potest aliquo modo valere ad praxim esset practica, quaelibet veritas esset practica. Unde ista 'ignis est calidus' esset practica; quia enim ignis est calidus ideo valet ad multas operationes humanas exercendas, nec homo multas operationes sciret facere nisi prius sciret quod ignis est calidus. Eodem modo haec esset practica 'sol est calefactivus'; quia enim sol est calefactivus, ideo homo volens se caleficere vadit ad solem, quod non faceret nisi sciret solem esse calefactivum. Et ita a sole, auro, igne, terra et ab aliis rebus naturalibus sumuntur multa principia ad recte operandum et ad praxes recte eliciendas, et tamen de istis non est tantum notitia practica sed etiam speculativa; ita de Deo, non obstante quod sit sic improprie conformis volitioni rectae, de eo poterit esse non tantum notitia practica sed etiam speculativa.
ƿ Per hoc patet ad confirmationem[121], quia ab illo quod est finis sumuntur non tantum principia practica sed etiam speculativa. Et frequenter principia speculativa sunt priora principiis practicis, et principia prima inter practica sunt conclusiones deductae ex speculativis.
[RESPONSIO AD ARGUMENTA PRINCIPALIA]
Ad primum[122] principale concedo quod theologia quantum ad aliquam sui partem est speculativa.
Ad secundum[123] dico quod aliqua speculativa est nobilior aliqua practica et aliqua practica est nobilior aliqua speculativa. Et ideo si unum commune sit nobilius alio, illo modo quo unum commune potest esse nobilius, non oportet quod omne contentum sub nobiliori sit nobilius omni contento sub ignobiliori, sed sufficit quod nobilissimum contentum sub uno sit nobilius nobilissimo sub alio. Et sic est in proposito.
Ad argumentum in oppositum[124]: concedo quod illa pars theologiae quae est directiva operationis voluntariae est practica.


Notes

  1. 1 Aristot., Ethica Nicom., VL c. 2 (1139a 3-15).
  2. 2 Aristot., Metaph., I, c 2 (982a 14-17).
  3. 1 Haec est opinio Henrici Gandavensis, Summa, a. 8, q. 3 (I, ed. Parisiis 1520, f. 65 T); eandem opinionem tenet Robertus Cowton, In I Sent., Prol., q. 7 (cod. Oxon. Merton Coll., 93, ff. 26vb-27ra).
  4. 2 Guillelmus de Alnwick, In I Sent., Prol., q. 2: “Est opinio quarta, quod theologia secundum se considerata est speculativa, quam ad praesens teneo. Praedicta autem opinio videtur esse magistri Alexandri de Alys et non solum magistri Henrici de Gandavo. Dicit enim Alexander in Summa, p. 1, q. 1 (I, ed. Quaraccbi 1924, 2) quod theologia est sui gratia, et per consequens theoretica sive speculativa. Et tamen dicit quod est sapientia, a sapore, movendo ad bonum...” (cod. Assis., Bibl. Comun., 172, ff. 16r-18r).
  5. 1 Aristot., Metaph., XII, c. 7, tt. 36-37 (1072a 23 - b 4).
  6. 2 Aristot., Ethica Nicom., X, cc. 7 et 9 (1177a 12 - b 1; 1179a 22-32).
  7. 3 Eustratius, In Aristot. Ethicam, X: “Si igitur cognatus noster intellectus Deo, bene rationabile diligere Deum dihgentes et honorantes cognatum ipsi et rebeneficiare” (versio Roberti Grossatesta, cod. Vat. Urbin. lat. 222, f. 218b).
  8. 4 August., De Trinit., XII, c. 14, n. 4 (PL 42, 1000).
  9. 1 Aristot., Ethica Nicom., I, c. 6 (1097b 22 - 1098a 20) et X, cc. 7-8 (1177a 12 - 1177b 1; 1178b 9-33; 1179a 22-32).
  10. 2 Aristot., Metaph., I, c. 2 (982a 14-17).
  11. 1 Cf. Guillelmus de Alnwick, loco cit., f. 23r.
  12. 1 Supra, pp. 260s.
  13. 1 Aristot., De partibus animal., II, c. 1 (646a 8 - 647b 9).
  14. 2 Supra, p. 329, lin. 22-26.
  15. 3 Secundum scilicet tenentes conceptus habere tantum esse obiectivum in anima.
  16. 4 Aristot., Metaph.t VI, c. 4, t. 8 (1027b 25-27).
  17. 1 Aristot., Metaph., VIII, c. 4, t. 12 (1044b 8-10).
  18. 1 Vide supra, p. 325, lin. 8-17.
  19. 2 Cf. Henricus Gandavensis, Summa, a. 8, q. 3 (ed. cit., f. 65 T); Robertus Cowton, In I Sent., Prol., q. 7 (cod. cit., ff. 26vb-27ra).
  20. 3 Iidem, locis cit.
  21. 4 Supra, p. 283.
  22. 5 Cf. Guillelmus de Alnwick, citatus supra, p. 325, lin. 18-21.
  23. 1 Haec opinio est Petri Aureoli, Scriptum, I, Procem., sec, 3, nn. 82-85 (ed. E. Buytaert, I, 243s.), sententiae inter signa citationis positae ad verbum.
  24. 2 Aristot., Ethica Nicom., II, c. 2 (1103b 26-30).
  25. 1 August., De Trinit., XIV, c. 1, n. 3 (PL 42, 1037).
  26. 2 Haec est opinio Scoti, Ordinatio, I, Prol., p. 5, qq. 1-2, n. 314 (ed. Vaticana, I, 207s.).
  27. 1 Aristot., Metaph., VI, c. 1, t. 1 (1025b 18-28).
  28. 2 Avicenna, Metaph., I, c. 1 (ed. Venetiis 1508, f. 70ra).
  29. 3 A Scoto, loco cit., n. 322 (ed. Vaticana, I, 210).
  30. 1 Secundum Scotum, loco cit., n. 303 (ed. Vaticana, I, 200).
  31. 2 Propter rationem hic supra, lin. 4-6 assignatam.
  32. 1 Scotus, Loco cit., n. 322 (ed. Vaticana, I, 210).
  33. 2 Scotus, loco cit., n. 277 (ed. Vaticana, I, 187).
  34. 3 Ut dicit Petrus Aureoli, Scriptum, 1, Prooem., sect. 3, n. 82 (ed. Buytaert, I, 243).
  35. 4 Vide supra, q. 8, p. 207ss.
  36. 1 Supra, pp. 314s.
  37. 2 iuxta Aristotelem, Ethica Nicom., VI, c. 2 (1139a 29-31).
  38. 1 Verbotenus apud Scotum, loco cit., nn. 307-309 (ed. Vaticana, I, 203s.).
  39. 1 Aristot., Ethica Nicom., VI, c. 3 (1139b 15-17).
  40. 2 Hoc dubium est Petri Aureoli, Scriptum, Prol., sec. 3, n. 86 (ed. E. Buytaert, I, 244), qui infra, in solutione huius dubii (p. 348s.) diffuse et verbotenus citatur.
  41. 3 Supra, p. 339, lin. 2-20.
  42. 4 Scilicet secundum Scotum.
  43. 5 Supra, pp. 196, lin. 20 - 197, lin. 15.
  44. 1 Supra, p. 339, lin. 2-5.
  45. 2 Supra, p. 339, lin. 5-6.
  46. 3 Q. 8 K.
  47. 1 Supra, p. 339, lin. 9-16.
  48. 2 Ibidem, lin. 9-11.
  49. 3 Supra, p. 313, lin. 7-20.
  50. 4 Supra, p. 339, lin. l2-13.
  51. 1 Supra, p. 343, lin. 6-13.
  52. 2 Sent, III, q. 8 N-R.
  53. 3 Supra, p. 343, lin. 14-18.
  54. 4 Ibidem, lin. 19-28.
  55. 1 Supra, p. 225, lin. 6-8.
  56. 2 Supra, p. 343, lin. 24-28.
  57. 3 Scilicet Scoti, supra, p. 339, lin. 17-20.
  58. 4 Supra, pp. 339, lin. 21 - 340, lin. 2.
  59. 5 Supra, p. 222, lin. 18-21.
  60. 1 Hic supra, lin. 6-9.
  61. 1 Supra, p. 346, lin. 10-11.
  62. 2 Ibidem, lin. 12-13.
  63. 3 Supra, p. 340, lin. 3-5.
  64. 4 Supra, p. 217, lin. 7-17.
  65. 1 Aristot., Ethica Nicom., VI, c. 3 (1139b 15-17).
  66. 2 Sent., III, q. 12.
  67. 3 Supra, p. 340, lin. 6-7. Verba infra signata sunt Petri Aureoli, loco cit., n. 86 ( I, 244).
  68. 4 Aristot., Metaph., l, c. 1 (981a 12-30).
  69. 1 Ab eodem Petro Aureoli, loco cit., n. 87 (ed. E. Buytaert, I, 244s.).
  70. 2 Aristot., Metaph., I, c. 1 (981a 12-30).
  71. 1 Scilicet secundum Petrum Aureoli. Cf. supra, p. 349, lin. 3-4.
  72. 2 Per eundem, supra, p. 348, lin. 17-19.
  73. 3 Aristot., Metaph., I, c. 1 (981a 3-9).
  74. 4 Aristot., Anal. Poster., II, c. 19, t. 104 (100a 3-9).
  75. 5 Ex. gr. supra, p. 147, lin. 3-23; p. 150, lin. 18-23.
  76. 6 Ut dicit Petrus Aureoli, supra, p. 349, lin. 2-3.
  77. 7 Supra, p. 3-18, lin. 15-16.
  78. 1 Ut dicit idem Petrus Aureoli, loco cit., n. 87 (ed. E. Buytaert, I, 244s.); cf. Aristot., Metaph., I, c. t (981a 12-30).
  79. 2 Aristot., Ethica Nicom., VI, c. 2 (1139a 12-16).
  80. 3 ibidem (1139a 13).
  81. 1 Aristot., Anal. Poster., I, c. 4, tt. 30-33 (73a 34 - 73b 10).
  82. 1 Aristot., Anal Poster., I, c. 4, tt. 30-33 (73a 34 - 73b 10).
  83. 2 Supra, p. 348, lin. 15-16.
  84. 1 Ibidem, lin. 16-17.
  85. 2 Vide supra, p. 324, notam 1.
  86. 3 Supra, p. 348, lin. 17-19.
  87. 1 Aristot., Metaph., I, c. 1 (981a 5-7).
  88. 2 Aristot., Anal. Poster., II, c. 19, t. 104 (l00a 3-9).
  89. 1 Supra, p. 349, lin. 1-19.
  90. 2 Supra, p. 319, lin. 1-22.
  91. 3 Supra, p. 349, lin. 10-19.
  92. 1 Supra, p. 340, lin. 8-9.
  93. 2 Aristot., De anima, l, c. 1, t. 1 (402a 1-4); Averroes, In Aristot., De anima, I, t. 1 (cd. F. S. Crawford, pp. 3s.).
  94. 3 Ut dicit Petrus Aureoli, loco cit., nn. 89-91 (ed. E. Buytaert, I, 246).
  95. 1 Supra, p. 325, lin. 8-17.
  96. 1 Cf. Aristot., Ethica Nicom., II, c. 4; VI, c. 2 (1105b 19-21; 1138b 35 - 1139a 17).
  97. 2 Supra, p. 314, lin. 16-18.
  98. 1 Supra, p. 314, lin. 23-25.
  99. 2 Supra, pp. 314, lin. 25 - 315, lin. 2.
  100. 1 Supra, p. 325, lin. 18-21.
  101. 2 Aristot., Metaph.. XII, c. 7, tt. .36-37 (1072a 23 - b 4).
  102. 3 Sent., IV, q. 13 R.
  103. 1 Supra, p. 362, lin. 21-23.
  104. 2 Supra, p. 326, lin. 10-12.
  105. 3 Ibidem, lin. 22-23.
  106. 1 Supra, pp. 326, lin. 15 - 327, lin. 4.
  107. 2 Sent., II, q. 24 O-P.
  108. 3 Supra, p. 327, lin. 5-9.
  109. 1 Aristot., Metaph., VI, c. 1, t. 2 (1026a 18-19).
  110. 2 Supra, p. 327, lin. 10-12.
  111. 3 Ibidem, lin. 13-15.
  112. 1 Supra, pp. 327, lin. 16 - 328, lin. 3.
  113. 2 Supra, p. 328, lin. 4.
  114. 3 Supra, p. 328, lin. 5-7.
  115. 1 Supra, pp. 333, lin. 9 - 334, lin. 2.
  116. 2 Supra, p. 333, lin. 12-14.
  117. 1 Supra, pp. 333, lin. 14 - 334, lin. 2.
  118. 2 Supra, p. 334, lin. 7-12.
  119. 1 Supra, pp. 334, lin. 16 - 335, lin. 2.
  120. 2 Supra, p. 363, lin. 7-16.
  121. 1 Supra, p. 335, lin. 3-6.
  122. 2 Supra, p. 324, iin. 6-10.
  123. 3 Ibidem, lin. 11-18.
  124. 4 Supra, p 325) lin. 2-5.