Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Prologue/Q11
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Scriptum in libros sententiarum | Prologue
Jump to navigationJump to search
- OPINIO HENRICI GANDAVENSIS
- CONTRA OPINIONEM HENRICI GANDAVENSIS
- OPINIO AUCTORIS DE CAUSA FINALI SCIENTIARUM
- RESPONSIO AUCTORIS AD QUAESTIONEM
- QUAEDAM DUBIA CIRCA SOLUTIONEM
- RESPONSIO AD FORMAM QUAESTIONIS
- RESPONSIO AD RATIONES HENRICI GANDAVENSIS
- RESPONSIO AD ARGUMENTUM PRINCIPALE
Latin | English |
---|---|
[QUAESTIO XI UTRUM NOTITIA PRACTICA ET SPECULATIVA DISTINGUANTUR PER FINES VEL PER OBIECTA] | |
Secundo quaero utrum notitia practica et speculativa distinguantur per fines vel per obiecta. | |
Quod per fines: Quia II Metaphysicae[1]: “Finis speculativae veritas, practicae autem opus”. Igitur etc. | |
Contra: Avicenna, I Metaphysicae[2], dicit quod scientiae practicae sunt de operibus nostris, non autem speculativae. | |
ƿ [OPINIO HENRICI GANDAVENSIS] | |
Dicitur[4] igitur quod scientia practica distinguitur a speculativa penes finem scientiae per se et principalem, quia finis ille est opus, finis autem speculativae est veritas. Hoc probatur: quia unusquisque effectus distinguitur per suam causam nobiliorem. Sed inter omnes causas causa finalis ƿ est nobilissima, cum sit causa causarum, secundum Avicennam[5]. Igitur notitia practica habet distingui ab alia penes finem suum | |
Praeterea, una scientia distinguitur ab alia vel per subiectum vel per finem. Sed notitia practica non distinguitur a speculativa per subiectum, quia de eodem subiecto possunt esse et scientia speculativa et practica. Ergo penes fines. | |
Praeterea, “sicut principium in speculabilibus, ita finis in operabilibus”, II Physicorum[6]: sed scientia speculativa distinguitur ab alia per sua principia; ergo etc. Hoc patet per Philosophum: II Metaphysicae[7] et II De anima[8], ubi dicit: “Differt autem a speculativo fine”; similiter dicit[9]: “Intellectus qui propter aliquid ratiocinatur practicus est”. | |
[CONTRA OPINIONEM HENRICI GANDAVENSIS] | |
Contra istam opinionem ostendo quod practica non distinguitur a speculativa fine, id est per causam finalem, ita scilicet quod habeat distinctam causam finalem a causa finali speculativae, sed idem simpliciter potest esse causa finalis utriusque. | |
Hoc probo primo sic: idem est finis scientiae et scientis; sed idem potest esse finis scientis propter quem adquirit scientiam tam speculativam quam practicam; igitur etc. Minor patet, quia idem est finis agentis, |§ hoc est intentus ab agente, §| et actionis suae, ƿ |§ seu formae factae, §| quia omnis finis cuiuscumque actionis est finis intentus. Aut ergo ab isto agente aut a superiori dirigente illud agens inferius, sicut in naturalibus idem est finis agentium inferiorum et intelligentiae dirigentis. Et a quocumque intendatur, sequitur quod idem sit finis agentis, |§ hoc est intentus ab agente, §| et actionis suae. | |
Praeterea, finis nunquam respicit formam nec materiam nisi mediante agente, in quantum scilicet movet efficiens ad agendum, |§ hoc est in quantum intenditur ab agente. §| Ergo non est causa finalis nisi quia intenditur ab agente. Ergo non est alius finis agentis, |§scilicet intentus, §| et formae. | |
Praeterea, illud non est causa essentialis alicuius rei a quo non dependet nec in esse nec in fieri; sed a tali quod non movet efficiens ad agendum non dependet res quocumque modo. Quod non in esse, patet, quia sine illo est in rerum natura; quod non in fieri, patet, quia nihilominus erit res. | |
Praeterea, illud a quo res dependet essentialiter, ita quod sine illo res non haberet esse reale, videtur esse causa essentialis illius rei. Sed a fine scientis dependet ipsa scientia realiter et essentialiter, quia sine illo simpliciter non foret. Sicut ponatur quod aliquis non addisceret scientiam speculativam nisi propter lucrum vel propter aliquid tale: nisi ille tunc hoc intenderet simpliciter nihil foret illa scientia. Igitur illud habet rationem causae, et nonnisi rationem causae finalis; ergo etc. | |
ƿ Praeterea, per quod contingit respondere ad quaestionem factam per 'quid’ habet rationem causae[10]; sed per finem scientis contingit respondere ad quaestionem factam per 'quid’ Sicut si quaeratur propter quid est ista scientia, contingit respondere per finem scientis. Ergo etc. | |
[OPINIO AUCTORIS DE CAUSA FINALI SCIENTIARUM] | |
Ideo aliter dico ad quaestionem. Et primo distinguo de fine, quod dupliciter accipitur: uno modo pro aliquo adquirendo per aliquam operationem, sicut sanitas est finis deambulationis; et iste finis est amatus et desideratus amore concupiscentiae. Alius est finis amatus amore amicitiae, propter quem primus finis producitur; quia enim homo diligit seipsum concupiscit sibi ipsi sanitatem, et ideo ad illam habendam operatur. Similiter, quia aliquis diligit Deum summe propter se, ideo omnia agit propter Deum, et ita Deus est finis omnium actuum suorum. Primus finis est prior in intentione et ultimus in exsecutione, quia realiter est effectus, et communiter est ignobilior illo quod est ad finem, saltem agente qui intendit eum. Sed secundus finis, ut communiter, est praeexsistens ipsi operationi, et si secundum rectam rationem intendatur non est ignobilior illo quod est ad finem, nec est effectus, nec adquiritur proprie loquendo per ipsam operationem. | |
ƿ Secundo, dico quod finis scientiae proprie loquendo est illud quod amatum ab addiscente sive amore amicitiae sive amore concupiscentiae, secundum diversos modos accipiendi finem, movet ipsum ad discendum et ita ad adquirendum scientiam. Et ideo idem est simpliciter finis quae est causa finalis scientis et scientiae; non tamen ita quod causa finalis scientiae sit causa finalis scientis, sed quia illud quod efficiens intendit et amat, propter quod agit ad adquirendum scientiam, est causa finalis ipsius scientiae; non tamen est causa finalis scientis, sed est intentum et amatum a sciente. Verbi gratia, aliquis addiscit scientiam propter amorem amicitiae ad seipsum et concupiscit ipsam scientiam sibi ipsi vel aliquod lucrum attingibile per ipsam scientiam, tunc dico quod ipsemet est causa finalis illius scientiae quia est amatus amore amicitiae, et aliter ipsa scientia non produceretur in effectum. Et ita ipsemet amatus a se ipso est causa finalis scientiae, quia ipsa scientia est cuius esse sequitur ad ipsum sic amatum; et ita ipse habet rationem alicuius causae, quia est ad cuius esse sequitur aliud. Et tamen ipsemet non est causa sui ipsius, quia ipsemet non dependet sic a se ipso. Similiter, ipsum lucrum vel aliquid tale est causa finalis aliquo modo ipsius scientiae, quia est per quod respondetur ad questionem factam [per] 'propter quid’ Si enim aliquis quaerat 'quare iste addiscit' vel 'quare scientia producitur', convenienter respondetur 'propter lucrum per ipsam adquirendum'. Et tamen illud lucrum non est causa finalis ipsius ƿ scientis, quia ipse sciens non dependet ab eo essentialiter, sed tantum est desideratum et concupitum a sciente, propter quod agit ad adquirendum scientiam. | |
Hoc poterit declarari: quia sicut in agentibus naturaliter illud est causa finalis quod intenditur a natura, ita in voluntariis illud est causa finalis quod intenditur a voluntate; sed lucrum vel aliquid tale est intentum a voluntate propter quod producitur scientia; ergo illud vere erit causa finalis. | |
Praeterea, illud quod intenditur a voluntate divina in causando vere habet rationem causae finalis, non Dei sed scientiae vel effectus, igitur eadem ratione illud quod intenditur a voluntate creata. Et per istum modum potest poni quod Deus est causa finalis omnium, quia ipse semper amatur et propter ipsum omnia fiunt saltem a se ipso. Et in naturalibus idem est simpliciter finis agentis naturalis et agentis supremi dirigentis”. | |
Propter tamen communia dicta potest distingui de fine scientiae. Unus, qui simpliciter potest esse causa finalis proprie dicta propter quem ipsa scientia adquiritur et qui movet agens ad agendum; et de illo locutus sum prius[11]. Alius est finis scientiae qui secundum rectam rationem deberet intendi ab agente quod libere agit. Et isto modo finis scientiae practicae est opus vel operari, et finis speculativae est considerare, quia rationabiliter addiscens vel in maiori parte vel semper deberet istos fines intendere. Si tamen de facto non faciat, non erunt causae finales, quia ipsae scientiae in nullo dependebunt ab eis, sed alia intenta erunt causae finales. | |
ƿ Si dicatur quod non est de ratione causae finalis actualiter intendi sed quod sit apta nata intendi, hoc non valet, quia de ratione eius est causare actualiter si effectus erit. Et ita cum non possit causare actualiter nisi actualiter intendatur, non erit causa finalis nisi actualiter intendatur. | |
Si dicatur quod hoc est contra Philosophum III De anima[12] et VI Metaphysicae[13] et I Metaphysicae[14]: Praeterea, unius rei est una causa finalis essentialis, sed si omne tale intentum esset causa finalis, essent plures causae finales, cum talia plura possint intendi: | |
Ad omnes auctoritates respondeo quod procedunt de fine qui secundum rectam rationem - saltem ut in pluribus - deberet intendi si omnia essent convenienter ordinata, et ideo quasi ex natura sua habet quod sit ordinabilis ad talem finem. Si tamen non actualiter intendatur non est vere et proprie causa finalis. | |
Ad aliud respondeo quod sicut non est inconveniens quod eiusdem rei sint plures causae efficientes proprie dictae quarum quaelibet est sufficiens inter causas, sicut calor potest produci ab igne sine sole et a sole sine igne, ita non est inconveniens quod eiusdem rei sint plures causae finales ita quod quaelibet illarum sit sufficiens in illo ordine causandi. Et ita eiusdem scientiae secundum speciem possunt esse plures causae finales. Et eodem modo sicut aliquod efficiens potest esse effectivum plurium effectuum ƿ specie distinctorum, ita eadem causa finalis potest esse causa finalis plurium scientiarum et plurium effectuum specie distinctorum. | |
Tertio, dico quod aliqua distingui per aliqua potest intelligi multipliciter: vel tamquam per aliqua intrinseca, vel tamquam per aliqua extrinseca. Exemplum primi: sicut aliqua, puta homo et asinus, distinguuntur per formas suas substantiales. Secundo modo contingit dupliciter: vel tamquam per aliqua quae sunt causa distinctionis ipsorum, quia sunt causae ipsorum quae sunt distincta; et tunc distinctivum vel est limitatum et proprium vel illimitatum et commune, sicut aliquid est causa illimitata et ali quid limitata. Vel tamquam per aliqua sibi propria, sicut aliqua distinguuntur per suas proprietates vel per sua subiecta, quia scilicet necessario est aliud subiectum unius et alterius, vel per effectus sibi proprios. | |
[RESPONSIO AUCTORIS AD QUAESTIONEM] | |
Ex his respondeo ad quaestionem quod istae scientiae se ipsis distinguuntur intrinsece et formaliter, sed per fines vel per finem distinguuntur causaliter, sicut causaliter distinguuntur per causam efficientem. Sed per subiecta scientiae nullo praedictorum modorum distinguuntur necessario, quia nec formaliter et intrinsece, nec causaliter necessario, nec tamquam per aliqua sibi propria. Sed isto ultimo modo distinguuntur per obiecta, hoc est per conclusiones scitas. | |
ƿ Primum[15] patet, quia istae scientiae sunt formae simplices, sicut alias[16] declarabitur de omnibus accidentibus; sed formae simplices non possunt distingui intrinsece et formaliter nisi se ipsis ; ergo etc. | |
Secundum[17] patet, quia ab eodem causaliter habet res esse et esse distinctum a quocumque alio; igitur cum quaelibet scientia, sicut quaelibet alia res, habeat esse suum a causa finali sua, sequitur quod ab ea habet esse distinctum. Et ideo dico quod posito quod scientia speculativa et practica habeant eandem causam finalem, per illam distinguuntur causaliter, quia illa in illo genere causandi est causa distinctionis earum. Et isto modo omnes res creatae distinguuntur per Deum, quia est causa distinctionis omnium. | |
Et si dicatur quod nulla distinguuntur per illud in quo conveniunt, respondeo quod verum est: tamquam per sibi propria. Tamen causaliter, quando causa est illimitata - vel simpliciter vel secundum quid - non est inconveniens quin per illud distinguantur in quo conveniunt, illo modo quo conveniunt in illo. Verumtamen sciendum quod accipiendo finem pro illo qui secundum rectam rationem deberet esse finis, - modo exposito[18] sic distinguuntur per fines tamquam per aliqua propria, quia alius est finis unius et alterius[19]. Et isto modo intelligit Philosophus ƿ III De anima[20] et II Metaphysicae[21], et ubique ubi dicit eas distingui per fines. Tamen, sicut dictum est[22], istae non sunt semper causae finales proprie dictae. | |
Tertium[23] patet: quod enim non distinguantur per subiecta formaliter et intrinsece manifestum est, quia subiectum nec est ipsa scientia nec est de essentia eius. Quod nec distinguantur causaliter per illa patet, quia aliquando et fere semper pro statu isto ƿ ipsum subiectum, cum sit ens rationis |§ secundum unam opinionem[24] §| in nullo genere causae est causa scientiae. Vel saltem possibile est quod Deus sit causa praecisa scientiae, et per consequens subiectum nullo modo causabit. Quod nec distinguantur per subiecta tamquam per aliqua sibi propria patet, quia idem simpliciter potest esse subiectnm notitiae speculativae et notitiae practicae. Nam de omni subiecto quod habet aliquas passiones quae sunt in potestate nostra et aliquas quae non sunt in potestate nostra potest esse notitia speculativa qua sciuntur illae passiones quae non sunt in potestate nostra de illo subiecto, et etiam notitia practica qua sciuntur aliae passiones quae sunt in potestate nostra de illo eodem subiecto. Sed aliquod subiectum est huiusmodi, sicut patet, quia terra habet multas passiones quae non sunt in potestate nostra, sicut: terra est rotunda, frigida, sicca, gravis et huiusmodi; ita quod omnes illae conclusiones, si tamen sint demonstrabiles, sunt simpliciter speculativae et sciuntur scientia naturali. Similiter habet alias passiones quae sunt in potestate nostra, |§ vel significata illarum passionum sunt in potestate nostra, §| sicut quod terra est arabilis, potest sic vel sic coli, et sic de aliis, et de istis est notitia practica, sicut agricultura. Et universaliter ex hoc ipso quod ens naturale est materia formarum artificialium, idem est subiectum notitiae speculativae, quia est ens naturale, et notitiae practicae, quia materia formarum artificialium. Et isto modo de homine et de anima intellectiva et de multis talibus potest esse et notitia ƿ speculativa et notitia practica. Igitur penes subiecta tamquam per aliqua sibi propria non distinguuntur. | |
Si dicatur quod conclusiones practicae non resolvuntur in principia speculativa, ergo de eodem non possunt esse istae duae notitiae, respondeo quod non est inconveniens conclusiones practicas saltem mediate vel partialiter deduci ex principiis speculabilibus. Verbi gratia, ex isto pure speculabili, scilicet 'terra est dura’ accipiuntur multa practica. Propter hoc enim oportet quod aretur vel frangatur aliquo duro ad hoc quod sit apta ad actiones quas agricultor habet exercere circa eam. Similiter quia homo est talis vel talis condicionis, oportet quod ad conservationem sanitatis talis vel talis adhibeatur medicina. Et universaliter, ex hoc ipso quod in potestate nostra est habere operationes circa entia pure speculabilia et secundum rectam rationem secundum variationem ipsorum entium et condicionum suarum sunt operationes nostrae diversimode eliciendae, ideo ex principiis pure speculabilibus contingit inferre multas conclusiones simpliciter practicas. | |
Potest tamen dici quod illa principia sunt aliquo modo virtualiter practica, tamen secundum modum communem loquendi sunt simpliciter speculabilia, quia aliter nullum principium esset pure speculativum, quia nullum penitus est principium quin aliquo modo possit se habere ad praxim. Unde ex isto 'omnis triangulus habet tres' in artibus mechanicis possunt haberi diversae notitiae practicae. Unde etiam invenitur aliquando quod scientia practica subalternatur scientiae speculativae, sicut musica arithmeticae, et ƿ sic de multis; quod non esset verum nisi contingeret resolvere conclusiones practicas in principia speculativa. | |
Quartum, scilicet quod istae notitiae distinguuntur per conclusiones scitas tamquam per propria sibi, ita scilicet quod necessario est alia conclusio scita notitia practica et alia scita notitia speculativa, patet: quia in illa conclusione quae sotur notitia speculativa nihil ponitur operabile a nobis, |§ nec aliquid importans operabile a nobis, §] cum notitia speculativa non sit de operibus nostris. In illa autem conclusione quae scitur notitia practica ponitur aliquid operabile a nobis |§ vel aliquid importans operabile a nobis, §| cum notitia practica sit de operibus nostris, |§ hoc est de his quae significant opera nostra. §| Igitur alia est conclusio scita una scientia et alia. Ideo dico quod cum notitia practica sit directiva alicuius praxis, oportet quod semper notitia practica habeat praxim |§ vel significans praxim§| vel aliquid operabile a nobis pro obiecto saltem partiali. Et cum notitia practica sit respectu alicuius complexi, oportet quod illa notitia sit magis directiva operis quam notitia incomplexa cuiuscumque termini illius complexi. Et quando sic est, tunc est notitia practica, aliter non. Ex isto sequuntur aliqua. Unum sequitur quod de operibus nostris, |§ hoc est de terminis vel complexis importantibus opera nostra, §| potest esse scientia speculativa, quia de operibus nostris possunt aliqua sciri, et illa notitia non magis dirigit quam notitia incomplexa. Sicut si sciam quod dilectio est qualitas, quod est a Deo dependens, et sic de aliis; istae enim notitiae non magis dirigunt quam notitia incomplexa dilectionis. Et isto modo potest ƿ liber De anima contineri sub scientia speculativa, quamvis quantum ad magnam partem sit de operibus nostris. | |
Aliud sequitur quod logica, rhetorica et grammatica sunt vere notitiae practicae et non speculativae, quia vere dirigunt intellectum in operationibus suis quae sunt mediante voluntate in sua potestate, sicut logica dirigit intellectum in syilogizando, discurrendo, et sic de aliis. | |
Potest tamen distingui de practica, quia quaedam est dictativa et quaedam tantum ostensiva. Prima est illa qua determinate dictatur aliquid esse faciendum vel non faciendum; et sic loquitur Philosophus VI Ethicorum[25] et III De anima[26]. Et isto modo nec logica nec grammatica nec rhetorica est practica, nec etiam ars quaecumque mechanica, quia nulla istarum dictat aliquid esse faciendum vel fugiendum, sicut ars mechanica non dictat quod domus est facienda, sed hoc pertinet ad prudentiam qua scitur quando est facienda et quando non, et quando est operandum et quando non. Secunda notitia practica est tantum ostensiva, quia non dictat aliquid fugiendum aut prosequendum, sed tantum ostendit opus quomodo fieri potest; virtute cuius notitiae, si intellectus dictet illud esse faciendum et voluntas velit, statim potest recte operari. Sicut ars aedificatoria ostendit quod domus componitur ex lignis et lapidibus et ex fundamento tali et talibus parietibus et tali tecto, et sic de aliis, |§ et non dictat quod domus est facienda nec quando est facienda, §| sed ad prudentiam pertinet dictare quod tali tempore est facienda, vel sic est agendum vel sic. Et ƿ eodem modo logica et aliae artes sunt tantum ostensivae et non dictativae. Sunt tamen directivae, habentque tales artes frequenter non praxim pro obiecto sed obiectum praxis, sicut ars aedificatoria habet ipsam domum pro obiecto et non praxim vel operationem quae est in potestate nostra. | |
[QUAEDAM DUBIA CIRCA SOLUTIONEM] | |
Sed tunc est hic unum dubium: quia, secundum praedicta, sequeretur quod omnis habitus practicus praeter istas artes esset prudentia. Consequens falsum. Falsitas consequentis patet, quia tunc liber Ethicorum esset prudentia. Consequens falsum, cum sit de universalibus et prudentia de particularibus. Consequentia patet, quia omnis habitus dictativus est prudentia, quia omnis talis habitus est habitus cum vera ratione activus[27], et per consequens prudentia. | |
Ad istud dicit Scotus[28] quod “definitio prudentiae debet intelligi de habitu activo proximo, qualis est habitus adquisitus ex actibus. Unde sicut ars se habet circa factibilia ad habitum experimenti, ita circa agibilia se habet scientia moralis ad habitum prudentiae, quia habitus artis et scientiae moralis sunt remoti ad dirigendum, quia universales; sed habitus prudentiae et experimenti, quia generati sunt ex actibus, sunt particulares et propinqui ad dirigendum. Ista expositio est necessaria, alioquin nulla esset scientia practica, quia quaecumque est habitus activus vel factivus”. | |
ƿ Sed istud quantum ad hoc quod dicit quod habitus talis non est proximus ad dirigendum, non videtur verum, quia sicut se videtur habere in speculabilibus, ita in agibilibus. Sed quicumque habens propositionem universalem si sumat sub quamcumque singularem statim scitur conclusio. Igitur eodem modo habens propositionem universalem quod sic est agendum pro tali loco et tali tempore et sic secundum alias circumstantias, non oportet nisi quod ostendatur aliquid habens tales condiciones et statim virtute propositionis universalis poterit operari. | |
Et si dicatur quod ex hoc ipso quod requiritur talis ostensio non sufficit cognitio universalis, hoc non valet, quia etiam habitus prudentiae quicumque sine tali ostensione non sufficit, et ita aequaliter diriget habitus universalis |§ respectu alicuius, quamvis non respectu omnium, §| sicut quicumque alius. | |
Praeterea, sicut patet in una alia quaestione[29], ista universalia non possunt evidenter cognosci nisi per experientiam, et per consequens praesupponitur experientia, et ita immediate diriget |§ respectu alicuius. §| | |
Ideo dico quod habitus universalis aliquis ita poterit perfecte dirigere |§ respectu alicuius actus§| quantum est ex parte sui sicut quicumque alius. Et frequenter non potest haberi sine experientia singularium; et posito quod posset, adhuc perfecte dirigeret |§ respectu alicuius. §| | |
Sed istud videtur esse contra Philosophum, I Metaphysicae[30], ubi vult quod ars potest esse sine experimento, et quod experti certius operantur: | |
ƿ Pro intentione Philosophi dico quod dupliciter potest contingere quod experti certius operentur: aliquando propter exercitium organorum exteriorum, quia propter actualem experientiam et exercitium aliquando homo adquirit habituin in ipsis organis, propter quem melius operatur. Sicut aliquis addiscens musicam vel artem citharizandi per exercitium actuale melius operabitur quam alius qui forte omnem habitum intellectualem et circa universalia et circa particularia habet meliorem, quia organa alterius propter defectum exercitii non sunt apta. Sicut aliquis tantum audiendo cantum et huiusmodi potest adquirere habitum intellectualem meliorem; et eodem modo contingere potest in medicina et in aliis ad quorum opera requiruntur opera exteriora. Aliter potest hoc contingere, quia experti habent notitiam aliquorum singularium et aliquorum universalium quorum alii non habent evidentem notitiam. Unde expertus in experiendo adquirit notitiam multarum propositionum universalium quas alius habere non potest, quamvis expertus nesciat eas per causam sed tantum quia; et alius - scilicet artifex - aliquo modo novit causam in universali vel particulari, sicut aliquando contingit in scientia subalternante respectu subalternatae. Et ideo quia tales propositiones universales magis immediate dirigunt quam aliae universaliores, ideo experti certius operantur. | |
Sed tunc est dubium: quomodo artifices habent notitiam evidentem si talia non possunt sciri nisi per experientiam? | |
Respondeo quod sicut in aliis aliqua principia possunt sciri praecise per experientiam, et aliqua sunt principia per se nota, ƿ ita in practicis aliquando sunt principia per se nota, et aliquando tantum nota per experientiam. De primis et de conclusionibus sequentibus ex illis habet artifex notitiam evidentem, et similiter studens in morali philosophia sine exercitio; |§ et frequenter talium non habent experti notitiam evidentem sed ignorant ea vel saltem multa eorum. Alia autem sunt principia per experientiam nota, et etiam aliquando illorum habent artifices notitiam evidentem et non experti, et tamen aliquando notitiam conclusionum quae possunt per experientiam sciri habent experti et non artifices. §| Et ita patet qubmodo possibile est quod artifex sit magis sciens quam expertus et quod expertus certius operetur. Et tamen notitia universalis - non quaecumque sed respectu minimi universalis - ita perfecte dirigat ]§ respectu alicuius actus§| sicut quicumque alius habitus. Et ideo dico quod si aliquis studens in morali philosophia sine omni actu prudentiae vel morali posset adquirere notitiam omnium propositionum universalium quas adquirit alius exercitatus, quod ita perfectum habitum et ita perfecte directivum haberet ipse sicut alius. Sed de facto vel hoc non est possibile, vel cum maxima difficultate. Et propter istam rationem, sicut patebit in tertio[31], non potest prudentia separari (§ in adquisitione ipsius §| a virtute morali. | |
ƿ Sed quomodo tunc distinguuntur scientia moralis et prudentia? Dico quod distinguuntur sicut habitus magis universalis et minus universalis. Quia scientia est de magis universalibus et prudentia de minus universalibus quae cognoscuntur praecise per experientiam et non per deductionem ex magis universalibus. | |
Sed quo modo est tunc prudentia circa particularia? Respondeo quod est circa particularia in adquirendo de facto et virtualiter. Sed de hoc et de multiplicatione prudentiae patebit in tertio[32]. | |
[RESPONSIO AD FORMAM QUAESTIONIS] | |
|§ Ex praedictis respondeo ad formam quaestionis, quod scientia speculativa et practica distinguuntur per fines vel finem causaliter, quia semper fines vel finis est causa distinctionis istarum scientiarum sicut est causa istarum scientiarum. Accipiendo autem finem non proprie sed pro illo quod secundum rectam rationem deberet esse finis, sic distinguuntur per fines tamquam per aliqua sibi propria, hoc est distinctarum scientiarum sunt distincti tales fines. Sed scientiae neutro modo distinguuntur per subiecta, sed secundo modo distinguuntur per obiecta. | |
[RESPONSIO AD RATIONES HENRICI GANDAVENSIS] | |
Ad rationes alterius opinionis patet per dicta. Ad primam[33] patet quod scientia speculativa distinguitur a practica causaliter ƿ per finem tamquam per causam, et hoc sive sit idem finis sive alius. Sed per distinctum finem secundo modo dictum distinguitur tamquam per aliquid sibi proprium. | |
Ad secundam patet, quia scientia speculativa et practica distinguuntur per obiecta, hoc est per conclusiones scitas. | |
Ad tertiam, quod scientiae speculativae distinguuntur per se ipsas, tamen per principia sua distinguuntur tamquam per propria. Et quantum ad hoc non est simile de principiis respectu conclusionum speculabilium et de fine respectu conclusionum practicarum, et hoc maxime accipiendo finem proprie pro causa finali proprie dicta. | |
Ad auctoritates Aristotelis patet prius[34], quia Philosophus loquitur de fine qui secundum rectam rationem deberet intendi; et tunc scientiam practicam distingui a speculativa fine non est aliud nisi quod scientia practica habet alium finem talem quam scientia speculativa. | |
Unde sciendum quod proprie loquendo nihil distinguitur ab alio nisi per se ipsum vel per aliquid sibi intrinsecum, quia sicut unumquodque se ipso est unum et non per aliquid sibi additum, nec per aliquid sibi extrinsecum, ita unumquodque se ipso vel per sibi intrinsecum distinguitur a quocumque distinguitur. Tamen aliquid dicitur distingui per aliquid ab aliquo quando illud est proprium uni et non potest competere alteri, ita scilicet quod ex ƿ distinctione aliquorum contingit inferre distinctionem aliorum. Sicut sequitur 'qualitas corporalis et spiritualis distinguuntur, igitur subiecta earum distinguuntur', ita non sequitur 'albedo et dulcedo distinguuntur, ergo subiecta earum distinguuntur'. Et ita improprie potest dici quod substantia spiritualis distinguitur a substantia corporea per qualitatem suam, et tamen lac non distinguitur a cigno per albedinem. | |
[RESPONSIO AD ARGUMENTUM PRINCIPALE] | |
Ad argumentum principale[35] patet quod finis practicae qui secundum rectam rationem deberet intendi est opus natum dirigi per scientiam practicam, non tamen semper tale opus est causa finalis proprie dicta. Tamen pro intentione Philosophi sciendum quod finis - qui debet secundum rectam rationem intendi[36] scientiae practicae est veritas, sicut est finis scientiae speculativae. Sed finis ultimus scientiae speculativae est veritas, finis autem ultimus scientiae practicae non est veritas sed opus. §| |
|
Notes
- ↑ 3 Aristot., Metaph., II, c. 1, t. 3 (993b 20-21).
- ↑ 4 Avicenna, Metaph., I, c. 1 (ed. Venetiis 1508, f. 70ra).
- ↑ 1 Haec est opinio Henrici Gandavensis, Summa, a. 36, q. 4, ad 2 (I, ed. Parisiis 1520, ff. 235v Z - 236r Z); auctoritates tamen Aristotelis infra citandas apud Henricum non invenimus.
- ↑ 2 A Henrico Gandavensi, loco cit. (f. 234v Q-R).
- ↑ 1 Avicenna, Metaph., VI, c. 5 (ed. Venetiis 1508, f. 94v).
- ↑ 2 Aristot., Physica, II, c. 9, t. 89 (200a 15-24); vide supra, p. 291, notam 1.
- ↑ 3 Aristot, Metaph., II, c. 1, t. 3 (993b 20-23).
- ↑ 4 Aristot., De anima, III, c. 10, t. 49 (433a 14-17).
- ↑ 5 Ibidem.
- ↑ 1 Aristot., Metaph., VII, c. 17, t. 59 (1041a 11-33).
- ↑ 1 Supra, pp. 307, lin. 1 - 308, lin. 15.
- ↑ 1 Aristot., De anima, III, c. 10, t. 49 (433a 15-16).
- ↑ 2 Aristot., Metaph., VI, c. 1, t. 1 (1025b 22-25).
- ↑ 3 Aristot., Metaph., II, c. 1, t. 3 (993b 20-22); cf. infra, pp. 311, lin. 22 - 312, lin. 2.
- ↑ 1 Scilicet quod 'istae scientiae se ipsis distinguuntur intrinsece et formaliter'.
- ↑ 2 Ex. gr. Sent., I, d, 8, q. 1 D; Summulae in libros Physicorum, p. I, c. 6 (ed. Venetiis 1506, f. 2vb).
- ↑ 3 Nempe quod 'istae scientiae... per fines vel per finem distinguuntur causaliter’.
- ↑ 4 Supra, p. 306, lin. 18-22.
- ↑ 5 Cod. F in imo f. 27v (totum subnotatum) haec habet: “Nota, contra hoc dixit Reading: Quid est finem movere? Scilicet amari ab agente. Verbi gratia, ponendo quod sanitas sit finis propter quem volo ire ad silvam: tunc nihil aliud est quam sanitatem amari a me, propter quam volo ire. Sed nunc est ita quod licet sanitas ametur a me, non propter hoc sanitas illa aliquid causat in me. Et per consequens finalis causa non est movens realiter efficienteni, sed tantum metaphorice. Et si quaeras, secundum quod esse movet, dico quod illo modo quo movet, scilicet metaphorice, non movet secundum esse in anima (mg. F2 et hoc exponendo de intentione finali; quia secundum Commentatorem, XII Metaphysicae, prout habet esse in anima) movet effective, ut patet de balneo. Requiritur tamen quod habeat esse in anima ad hoc quod moveat finaliter; et non movet finaliter secundum quod habet esse extra. Sic enim habet rationem finis. — Dices contra: sic nihil est in re, scilicet ut sic; talis est causa finalis. Respondeo: patet quod non requiritur quod sit aliquid in re ad hoc quod causet finaliter, sed sufficit quod sit amatum vel intentum, quia causam finalem causare non est aliud quam amari ab efficiente, et hoc potest sine hoc quod causet aliquid in emeiente, ut dictum est. — Per hoc patet ad rationem Ockham, quod licet nihil sit, potest esse causa etc. — Sciendum etiam quod aliquid intendi potest esse dupliciter: vel actualiter vel aptitudinaliter. Actualiter dupliciter: vel ab agente primo, et illud semper est finis; vel a secundo agente, et hoc non semper. Aptitudinaliter semper, quia illud quod deberet intendi est finis. Per hoc potest dici ad rationem Ockham, quare faciat contra distinctionem Gandavensis de fine scientis et de fine scientiae”.
- ↑ l Aristot., De anima, III, c. 10, t. 49 (433a 15-16).
- ↑ 2 Aristot., Metaph., II, c. 1, t. 3 (993b 20-21); cf. supra, p. 309, lin. 6-7.
- ↑ 3 Supra, p. 308, lin.16-26.
- ↑ 4 Scilicet quod 'istae scientiae... per subiecta nullo praedictorum modorum distinguuntur necessario’.
- ↑ 1 Cf. supra, p. 30, nota 3.
- ↑ 1 Aristot., Ethica Nicom., VI, c. 1 (1138b 18-29).
- ↑ 2 Aristot., De anima, III, c. 9, t. 46 (432b 26-29).
- ↑ 1 Aristot., Ethica Nicom., VI, c. 5: “Necesse prudentiam habitum esse cum ratione vera circa humana bona operativum” (1140b 20-21).
- ↑ 2 Scotus, Ordinatio, I, Prol., p. 5, qq. 1-2, n. 351 (ed. Vaticana, I, 228).
- ↑ 1 Supra, p. 143, lin. 3-23.
- ↑ 2 Aristot., Metaph., I, c. 1 (981 a 12-24).
- ↑ 1 Sent., III, q. 12.
- ↑ 1 De prudentia in quantum est circa particularia videatur Sent., III, q. 11 U; q. 12 U et RR-SS; de multiplicatione vero prudentiae q. 12 H.
- ↑ 2 Rationes Henrici vide supra, pp. 303s.
- ↑ 1 Auctoritates Aristotelis vide supra, p. 304, lin. 8-13; earum vero expositionem pp. 311, lin. 19-312, lin, 3.
- ↑ 1 Supra, p. 302, lin. 15-16.
- ↑ 2 cf. supra, pp. 311, lin. 19-312, lin. 3 et p. 322, lin. 12-14.