Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Prologue/Q1B

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
ƿ [ART. I: DE NOTITIA INTUITIVA ET ABSTRACTIVA EIUSDEM DISTlNCTIONES PRAEVIAE]
Ad declarationem primae conclusionis primo praemittam aliquas distinctiones et conclusiones praeambulas; secundo probabo conclusionem principaliter intentam.
Est igitur prima distinctio ista quod inter actus intellectus sunt duo actus quorum unus est apprehensivus, et est respectu cuiuslibet quod potest terminare actum potentiae intellectivae, sive sit complexum sive incomplexum; quia apprehendimus non tantum incomplexa sed etiam propositiones et demonstrationes et impossibilia et necessaria et universaliter omnia quae respiciuntur a potentia intellectiva. Alius actus potest dici iudicativus, quo intellectus non tantum apprehendit obiectum sed etiam illi assentit vel dissentit. Et iste actus est tantum respectu complexi, quia nulli assentimus per intellectum nisi quod verum reputamus, nec dissentimus nisi quod falsum aestimamus. Et sic patet quod respectu complexi potest esse duplex actus, scilicet actus apprehensivus et actus iudicativus.
Hoc probatur: quia aliquis potest apprehendere aliquam propositionem et tamen illi nec assentire nec dissentire, sicut patet de propositionibus neutris quibus intellectus nec assentit nec dissentit, quia aliter non essent sibi neutrae. Similiter laicus nesciens latinum potest audire multas propositiones in latino quibus nec ƿ assentit nec dissentit. |§ Et certum est quod intellectus potest assentire alicui propositioni et dissentire alteri; igitur etc. §| Secunda distinctio est quod sicut respectu complexi est duplex actus, sic respectu complexi est duplex habitus correspondens, scilicet unus inclinans ad actum apprehensivum et alius inclinans ad actum iudicativum. Ista distinctio patet, quia aliquis post multas apprehensiones alicuius propositionis quae est neutra, magis sentit se inclinatum ad apprehendendum et cogitandum de illa propositione quam prius; igitur habet habitum inclinantem ad actus apprehensivos. Quod autem sit habitus inclinans ad actus iudicativos patet per Philosophum VI Ethicorum[1], ubi ponit intellectum et scientiam etc.
[CONCLUSIONES PRAEAMBULAE CONCLUSIO PRIMA]
Prima conclusio praeambula est ista quod actus iudicativus respectu alicuius complexi praesupponit actum apprehensivum respectu eiusdem. Hoc probatur, quia nullus habitus inclinat ad actum alterius habitus nisi mediante actu proprio ad quem primo inclinat. Patet per exemplum: quia habitus principii nunquam inclinat ad actum sciendi aliquam conclusionem nisi mediante actu proprio respectu illius principii ad quem primo inclinat. Sed habitus apprehensivus inclinat ad actum iudicativum, igitur primo inclinat ad actum apprehensivum, et per consequens simul sunt illi actus. Et ille actus apprehensivus potest esse sine iudicativo ƿ et non e converso; igitur est prior naturaliter, et ita alius praesupponit ipsum. Minor principalis rationis patet per experientiam: quia ponatur quod aliquis primo frequenter cogitet de aliqua propositione sibi neutra, ita quod prompte inclinetur ad cogitandum de illa propositione sibi neutra, postea incipiat assentire illi propositioni: iste sentiet se promptum ad assentiendum illi propositioni post primum assensum et ad cogitandum de ea. Sed istam promptitudinem non habet praecise ab aliquo habitu derelicto ex illo unico actu assentiendi, quia si nunquam cogitasset de ea prius, non ita prompte inclinaretur. Igitur illam promptitudinem, saltem partialiter, habet ab habitu prius adquisito ex actibus apprehensivis, igitur tunc inclinat ad actum proprium.
[INSTANTIAE CONTRA PRIMAM CONCLUSIONEM]
Contra istam conclusionem potest instari. Primo, quia tunc in eodem intellectu essent simul duo actus intelligendi. Secundo, quod minor principalis rationis sit falsa, quia quando aliquis habitus inclinat ad actum alterius habitus, actus primi habitus est causa sufficiens actus secundi. Patet per exemplum: quia habitus principii inclinat ad actum conclusionis, ideo actus principii est causa sufficiens ad sciendum conclusionem. Si ergo habitus apprehensivus inclinaret ad actum iudicativum, actus apprehensivus esset causa sufficiens actus iudicativi, et ita quicumque apprehenderet aliquam propositionem statim assentiret eidem vel dissentiret, quod est manifeste falsum.
ƿ
Tertio, probatio illius minoris non valet, quia talis qui primo frequenter cogitavit de aliqua propositione sibi neutra et postea assentit illi, virtute habitus primo adquisiti ex actibus apprehensivis non assentiet illi propositioni sed virtute illius virtute cuius primo assensit eidem propositioni: quia modo habet aliquod principium ex quo sequitur illa propositio, quod prius non habuit, ut aliquam auctoritatem vel rationem propter quam nunc primo assentit. Et ita ille habitus primo adquisitus non inclinat ad actum assentiendi, quia si talis non recordaretur de praemissis vel de auctoritate propter quam nunc primo assentit, non inclinaretur ad assentiendum sed tantum ad cogitandum de ea.
[RESPONSIO AD INSTANTIAS]
Ad primum istorum concedo quod in eodem intellectu sunt simul plures actus intelligendi. Et hoc non tantum est verum de actibus ordinatis, sicut se habent actus apprehensivus et iudicativus, sed etiam de actibus disparatis, sicut post dicetur. Istam conclusionem generalem probo: quia omnis actus posterior naturaliter actu amoris distinguitur realiter ab actu priori naturaliter eodem actu amoris. Sed Plato potest diligere Sortem et scire se diligere Sortem; iste actus sciendi terminatus ad istud complexum 'Plato diligit Sortem' est posterior naturaliter isto actu amandi, quia actus amandi iste potest esse sine eo et non e converso, igitur est prior naturaliter, et iste actus sciendi est simul cum isto actu amandi. Sed iste actus amandi praesupponit notitiam incomplexam Sortis, vel aliquam aliam, et est simul cum ea; ergo isti tres actus ƿ sunt simul: duo in intellectu et medius in voluntate. Ideo concedo quod duo actus intelligendi possunt esse simul in intellectu. Ad secundum nego maiorem, quia sufficit quod sit causa partialis. Patet, quia habitus unius praemissae mediante actu proprio inclinat ad actum sciendi conclusionem, et tamen ille actus non est causa sufficiens alterius. Sufficit etiam quod sit causa mediata saltem partialis; patet de habitu respectu termini et de actu respectu conclusionis,
Ad tertium dico quod talis habens habitum adquisitum ex talibus actibus praecedentibus assensum bene assentit postea virtute principii vel auctoritatis virtute cuius primo assentit, non tamen totaliter sed tantum partialiter, quia si talis aequaliter se haberet ad principium vel auctoritatem, et nunquam prius cogitasset de illa propositione, manifestum est quod non ita faciliter nec totiens assentiret illi propositioni sicut post intensum habitum adquisitum ex actibus praecedentibus. Ergo habitus ille aliquid facit. |§ Unde sciendum quod intellectum assentire alicui complexo virtute alicuius potest esse dupliciter: vel quia illud aliud est causa assensus, et sic virtute talis actus apprehensivi intellectus assentit tali complexo etiam immediate, sicut virtute mtellectus vel Dei dicitur assentire tali complexo, quia Deus est causa effectiva illius assensus; et, secundum aliquos[2], etiam intellectus est causa ƿ effectiva ipsius. Aliter potest intellectus assentire alicui complexo virtute alterius tamquam virtute illius cui magis assentit; et sic non assentit virtute actus apprehensivi. Cum hoc tamen stat quod actus apprehensivus sit causa effectiva illius assensus. §|
[CONCLUSIO SECUNDA]
Ex istis sequitur secunda conclusio, quod omnis actus iudicativus praesupponit in eadem potentia notitiam incomplexam terminorum, quia praesupponit actum apprehensivum. Et actus apprehensivus respectu alicuius complexi praesupponit notitiam incomplexam terminorum, secundum Commentatorem III De anima, commento 21[3] ubi distinguens duas actiones intellectus, scilicet formationem et fidem, dicit sic: “Res autem in quibus invenitur falsum et verum etc, id est intellecta, cum quibus invenitur veritas et falsitas, est in eis aliqua compositio ab intellectu materiali et intellectu qui primo intelligit singularia”. Et postea subdit[4]: “Intellectus enim intelligit primo ista singularia, deinde componit ea “. Ex istis auctoritatibus patet quod intellectus nullam propositionem potest formare, nec per consequens apprehendere, nisi primo intelligat singularia, id est incomplexa. Idem, commento 22[5], dicit sic: “Quod facit haec intellecta singularia esse unum per compositionem postquam erant multa, est intellectus materialis. Ista enim distinguit intellecta singularia et ƿ componit similia et dividit diversa. Oportet enim ut virtus comprehendens simplicia et composita sit eadem”.
[CONCLUSIO TERTIA]
Tertia conclusio est quod nullus actus partis sensitivae est causa immediata proxima, nec partialis nec totalis, alicuius actus iudicativi ipsius intellectus. Haec conclusio potest persuaderi: quia qua ratione ad aliquem actum iudicativum sufficiunt illa quae sunt in intellectu tamquam causae proximae et immediatae, et ad omnem actum iudicativum. Sed respectu alicuius actus iudicativi sufficiunt ea quae sunt in intellectu, scilicet respectu conclusionis, quia si sit in intellectu actus sciendi praemissas, statim scitur conclusio omni alio circumscripto. Ergo ad omnem actum iudicativum sufficiunt ea quae sunt in intellectu tamquam causae proximae. Praeterea, ex quo causae quae sunt in parte intellectiva sufficere possunt, frustra ponuntur aliae causae.
[PROBATIO PRIMAE CONCLUSIONIS RATIO PRIMA]
His praemissis probo primo primam conclusionem sic: omnis notitia incomplexa aliquorum terminorum quae potest esse causa notitiae evidentis respectu propositionis compositae ex illis terminis distinguitur secundum speciem a notitia incomplexa illorum, quae quantumcumque intendatur non potest esse causa notitiae evidentis rescpectu propositionis eiusdem. Hoc patet, quia illa quae sunt eiusdem rationis et aeque perfecta possunt in eodem passo ƿ aequaliter disposito habere effectus eiusdem rationis, VII Topicorum[6]. Sed certum est quod intellectus potest habere notitiam incomplexam tam de Sorte quam de albedine, cuius virtute non potest evidenter cognoscere an sit albus vel non, sicut per experientiam patet; et praeter istam potest habere notitiam incomplexam virtute cuius potest evidenter cognoscere quod Sortes est albus, si sit albus. Igitur de istis potest habere duas notitias incomplexas quarum una potest esse causa notitiae evidentis illius propositionis contingentis et alia, quantumcumque intendatur, non; igitur specie distinguuntur.
Confirmatur per Philosophum II Priorum[7], ubi dicit quod nullum sensibilium, cum extra sensum sit, scimus. Similiter VI Ethicorum, cap. 4[8]: “Contingentia autem aliter se habere cum extra speculari fiant latent si sunt vel non sunt”. Ex istis auctoritatibus patet quod de sensibili etiam pro statu isto, de quo loquitur Philosophus, est possibilis aliqua notitia incomplexa, virtute cuius potest sciri evidenter si sit vel non sit. Et tamen certum est quod de sensibili et de contingenti aliter se habere quando est extra sensum et extra speculari est possibilis intellectui aliqua notitia incomplexa, virtute cuius non potest sciri evidenter an sit vel non sit; igitur etc.
Nec valet dicere quod notitia incomplexa istorum terminorum non sufficit ad notitiam evidentem illius veritatis contingentis sed requiritur aliqua alia notitia, quia manifestum est quod ista propositio 'ista albedo est' non dependet nec praesupponit aliquam ƿ aliam mihi notiorem virtute cuius possum scire istam: Quia illa aut esset necessaria aut contingens: non necessaria, quia ex necessario non sequitur contingens; nec contingens, quia eadem ratione illa dependeret ex sola notitia terminorum, vel esset processus in infinitum. Et ita oportet dare quod respectu alicuius veritatis contingentis sufficit sola notitia incomplexa alicuius vel aliquorum terminorum. Et tamen manifestum est quod de eisdem potest haberi notitia incomplexa, et tamen veritas illa ignorari; ergo respectu illorum terminorum est duplex notitia incomplexa specie distincta.
[INSTANTIA CONTRA PRIMAM RATIONEM]
Contra istam rationem potest instari quod non valet, quia non probat nisi quod de extremis propositionis contingentis, |§ vel de aliquibus importatis per extrema §| potest a nobis haberi talis duplex notitia; sed quod utraque illarum sit intellectiva et subiective in intellectu non probatur, quia sufficit quod una sit sensitiva virtute cuius potest sciri talis veritas contingens, et alia sit intellectiva virtute cuius non potest evidenter sciri. Hoc patet, quia quando extrema |§ vel importata seu significata per extrema§| sensibiliter cognoscuntur tunc potest evidenter cognosci talis veritas contingens; quando autem non cognoscuntur sensibiliter sed tantum per imaginationem vel intellectum, non potest sciri evidenter. Et de tali duplici notitia, quarum una sit per sensum exteriorem alia per intellectum vel imaginationem, loquuntur auctoƿritates adductac. Hoc confirmatur per Philosophum VII metaphysicae[9], et Commentatorem, commento 53[10], ubi volunt quod ista particularia non sunt manifesta cum a sensu recedunt. Unde dicit idem Commentator: “Quando sensatum 5 recesserit a sensu, remanebit sua informatio in anima, non ita quod sit certus ipsum esse quando recedit a sensu. Et ideo sensibilia non habent definitionem nec demonstrationem, quia postquam recedunt, non habent nisi aestimationem”. Similiter Commentator VI Ethicorum, commento 24[11]: “Contingentia tunc esse suspicamur cum in operationem veniant et videantur sensibiliter ut praesentia”.
Ex istis patet quod ista sensibilia per solam notitiam sensitivam fiunt manifesta quantum ad veritates contingentes de eis.
[RESPONSIO AD INSTANTIAM]
Ista instantia non valet: quia ad notitiam alicuius veritatis contingentis non sufficit notitia intuitiva sensitiva, sed oportet ponere praeter illam etiam notitiam intuitivam intellectivam. Et ideo si intellectus habens notitiam incomplexam extremorum, |§ vel significatorum per extrema,§| illius veritatis, assentit illi quando extrema, |§ vel significata extremorum, §| sentiuntur, et ƿ quando non sentiuntur non assentit, oportet quod aliam notitiam incomplexam habeat de illis quando sentiuntur quam quando non sentiuntur. Hoc patet ex conclusionibus praeambulis, quia dictum est prius[12] quod formatio propositionis praesupponit in intellectu notitiam incomplexam terminorum, secundum Commentatorem, igitur eadem ratione notitia evidens talis veritatis praesupponit notitiam intuitivam in se, et non sufficit sola notitia intuitiva sensitiva, sicut nec ad formationem propositionis sufficit sola notitia intuitiva sensitiva terminorum |§ vel significatorum per terminos. §|
Similiter patet prius[13] quod nullus actus partis sensitivae est causa proxima et immediata respectu alicuius actus iudicativi. Igitur si intellectus potest iudicare rem esse vel non esse quando sensibiliter sentitur sensibile, et ante non potuit, oportet quod aliquid in se habeat, praevium illi iudicio, quod prius non habuit; et illud non potest esse nisi aliqua notitia quam prius non habuit et modo habet; ergo etc.
Hoc confirmatur per Commentatorem III De anima, commento 22[14], in principio, ubi dicit sic: “ Si illa singularia intellecta fuerint rerum quae innatae sunt esse aut in praeterito tempore aut in futuro, tunc intellectus intelligit cum illis rebus tempus in quo sunt, et postea componet ipsum cum eis, et iudiƿcabit quod illae res fuerunt aut erunt, sicut iudicat quod diametrum est assymetrum costae”. Et post subdit[15]: “Et veritas et falsitas non accidunt compositioni solum in propositionibus in quibus praedicatum est nomen, sed in eis in quibus pracdicatum est verbum”. Ex istis auctoritatibus videtur quod sola notitia intellectiva sufficit ad iudicium tamquam causa proxima, et quod intellectus ita habet cognoscere tempus et huiusmodi sicut sensus. Sed hoc non potest esse sine notitia intuitiva, sicut alias declarabitur[16]; igitur etc.
Per hoc patet ad omnes auctoritates[17] quod tales veritates contingentes non possunt sciri de istis sensibilibus nisi quando sunt sub sensu, quia notitia intuitiva intellectiva istorum sensibilium pro statu isto non potest haberi sine notitia intuitiva sensitiva eorum. Et ideo sensitiva non superfluit, quamvis sola notitia intuitiva intellectiva sufficeret, si esset possibile eam esse naturaliter pro statu isto sine notitia intuitiva sensitiva, sicut est in angelis et in anima separata, ubi ad notitiam evidentem talium veritatum non requiritur aliqua notitia intuitiva sensitiva, sicut post dicetur[18].
Si dicatur quod notitia intuitiva intellectiva non destruitur ad cessationem alicuius sensationis exterioris, et ita per consequens posset aliqua veritas contingens esse evidenter nota de aliquo sensibili sine sensatione illius sensibilis, dico quod sicut non est inconveniens ad aliquam transmutationem corporalem, puta infirƿmitatem vel somnum, cessare omnem actum intellectus, ita non est inconveniens ad cessationem alicuius sensationis sensus exterioris cessare notitiam intuitivam intellectivam eiusdem.
[RATIO SECUNDA PRO PRIMA CONCLUSIONE]
Secundo arguo principaliter sic: omne intelligibile quod est s a solo intellectu apprehensibile et nullo modo sensibile, cuius aliqua notitia incomplexa sufficit ad notitiam evidentem alicuius veritatis contingentis de eo et aliqua notitia incomplexa eiusdem non sufficit, potest cognosci ab intellectu duabus cognitionibus specie distinctis. Sed intellectiones, affectiones, delectationes, tristitiae et huiusmodi sunt intelligibiles et nullo modo sensibiles, et aliqua notitia incomplexa earum sufficit ad notitiam evidentem utrum sint vel non sint, et utrum sint in tali subiecto vel non, et aliqua notitia earundem non sufficit; igitur etc. Minor quantum ad primam partem patet, quia quilibet experitur in se quod intelligit, diligit, delectatur, tristatur; et ista notitia, cum sit respectu contingentis, non potest accipi ex propositionibus necessariis. Igitur oportet quod accipiatur vel a notitia incomplexa terminorum vel |§ rerum vel§| ab aliqua contingente quae accipitur a notitia incomplexa terminorum vel |§ rerum importatarum, vel§| erit processus in infinitum in talibus contingentibus. Tertium est impossibile, quia est ponere statum in talibus. Si detur secundum: vel igitur ista contingens habet aliquem terminum qui potest accipi ab aliquo sensibili vel nullum. Primum non potest dari, quia nulla est propositio.de aliquo sensibili ex qua sequatur necessario dilectionem
ƿ esse in voluntate, sicut alias patebit[19], |§ et per consequens nulla est; talis propositio contingens virtute cuius potest evidenter cognosci quod iste diligit. § | Si detur secundum, habetur propositum, quod sola notitia incomplexa terminorum mere intelligibilium sufficit ad notitiam evidentem talis veritatis contingentis. Si detur primum, habetur propositum. Secunda pars illius minoris patet, quia non est inconveniens quod aliquis de aliquo intelligibili ignoret utrum sit vel non sit, et tamen quod habeat notitiam incomplexam de illo, non plus quam de aliquo sensibili. Unde si intellectus primo videret dilectionem alterius et esset ita certus de dilectione alterius sicut de dilectione propria, non esset inconveniens quin post dilectionem eandem intelligeret et tamen ignoraret ipsam esse, quamvis esset, sicut est de aliquo sensibili primo viso et post intellecto.
Ista secunda ratio probat quod intellectui est possibilis talis duplex cognitio, et hoc respectu mere intelligibilis. Prima autem ratio probat quod de facto pro statu isto intellectus habet talem duplicem cognitionem |§ etiam respectu sensibilium. §|
Ista secunda ratio posset confirmari per beatum Augustinum XIII De Trinitate, cap. 1[20], ubi dicit sic: “Fidem porro ipsam quam videt unusquisque in corde suo esse si credit, vel non esse si non credit, aliter novimus: non sicut corpora quae videmus oculis corporeis, et per ipsorum imagines quas memoria tenemus etiam absentia cogitamus; nec sicut ea quae non vidimus”. Ex ista auctoritate patet quod ipsa fides quae ad nullum sensum ƿ corporis pertinet, sicut declarat secundo capitulo[21], potest cognosci una notitia quae sufficiens est ad iudicandum an sit vel non, et alia quae non est ad hoc sufficiens. Igitur duae notitiae incomplexae specie distinctae sunt de ea possibiles.

Notes

  1. 1 Aristot., Ethica Nicom., VI, c. 3 (1139b 16-17); supra, p. 6, lin. 5-9.
  2. 1 Cf. Ioannes de Bassolis, Sent., I, Prol., q. 1: “ Circa secundum dico quod notitia evidens ex obiecto est illa cui intellectus assentit ex vi obiecti et vi sua naturali, ad quem assensum nihil facit imperium voluntatis...” (ed. Parisiis 1517, f. 3ra).
  3. 1 Averroes, In Aristot. De anima, III, t. 21 (ed. F. S. Crawford, p. 455).
  4. 2 ibidem.
  5. 3 Ibidem, t. 22.
  6. 1 Aristot., Topic, VII, c. 1 (152a 2-4).
  7. 2 Aristot., Anal. Priora, II, c. 21 (67a 39-b 1).
  8. 3 Aristot., Ethica Nicom., VI, c. 3 (1139b 21-22).
  9. 1 Aristot., Metaph., VII, c. 15, t. 53 (1039b 20- 1040b 4).
  10. 2 Averroes, In Aristot. Metaph., t. 53 (ed. Iuntina, VIII, f. 95rb).
  11. 3 Eustratius, In Aristot. Ethicam, VI, c. 3 (versio Roberti Grossatesta; cod. Vat. Urbin. lat. 222, f. 109vb), ad verbum.
  12. 1 Supra, pp. 21, lin. 6 - 22, lin. 2.
  13. 2 Supra, p. 22, lin. 4-15.
  14. 3 Averroes, In Aristot. De anima, III, t. 22 (ed. F. S. Crawford, p. 456); cf. supra, p. 21, lin. 6 - 22, lin. 2.
  15. 1 Ibidem, p. 457.
  16. 2 Sent.t II, qq. 14-15 M.
  17. 3 Supra, p. 25, lin. 1-11.
  18. 4 Sent., II, qq. 14-15.
  19. 1 Infra, pp. 40, lin. 16-41, lin. 3.
  20. 2 August., De Trinit., XIII, c. 1, n. 3 (PL 42, 1014).
  21. 1 August., De Trinit XIII, c. 2, n. 5 (PL 42, 1016).