Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Prologue/Q2A1
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Scriptum in libros sententiarum | Prologue
Jump to navigationJump to search
- ART. I: QUAE PROPOSITIO EST SCIBILIS SCIENTIA PROPRIE DICTA?
- INSTANTIAE CONTRA SECUNDAM ET TERTIAM CONDICIONEM
- RESPONSIO AD INSTANTIAS
Latin | English |
---|---|
[QUAESTIO II UTRUM NOTITIA EVIDENS VERITATUM THEOLOGIAE SIT SCIENTIA PROPRIE DICTA] | |
Supposito ex quaestione praecedenti quod per potentiam divinam multae veritates pure theologicae possint evidenter cognosci, quaero utrum notitia evidens illarum veritatum theologicarum sit scientia proprie dicta. | |
Quod non. Primo sic: omnis scientia proprie dicta est per causam, quia “scire est per causam cognoscere”, I Posteriorum[1]. Sed nihil praedicabile de Deo, cum sit realiter ipse Deus, habet causam. Igitur nihil tale potest sciri de Deo scientia proprie dicta. | |
Secundo sic: omnis scientia est effectus demonstrationis, demonstratio autem est per definitionem tamquam per medium. Sed Deus non habet definitionem, cum sit simpliciter simplex. Ergo nihil potest de Deo demonstrari, nec per consequens sciri scientia proprie dicta. | |
Tertio sic: omnis propositio scita scientia proprie dicta est per se secundo modo dicendi per se, quia praedicatur passio ƿ de subiecto. Sed nihil praedicatur de Deo secundo modo dicendi per se, quia non habet passionem, cum passio differat realiter a subiecto, et nihil tale praedicatur de Deo. Ergo etc. Ad oppositum: Si non, hoc non esset nisi propter identitatem praedicati ad subiectum. Sed hoc non obstat, quia de ente est scientia proprie dicta, puta metaphysica, et tamen nihil realiter differt ab ente, quia tunc esset non-ens. Igitur etc. Circa istam quaestionem primo videndum est quae propositio est scibilis scientia proprie dicta; secundo, quid est scientia proprie dicta; tertio, ad quaestionem. | |
[ART. I: QUAE PROPOSITIO EST SCIBILIS SCIENTIA PROPRIE DICTA?] | |
Circa primum dico quod propositio scibilis scientia proprie dicta est propositio necessaria, dubitabilis, nata fieri evidens per propositiones necessarias evidentes, per discursum syllogisticum applicatas ad ipsam[2]. Prima condicio, quod sit 'necessaria propositio', patet: per hoc enim excluditur propositio contingens quae quamvis possit esse evidenter nota, quia tamen non est necessaria sed potest esse falsa ideo non est scibilis scientia proprie dicta. Secunda condicio, quod sit 'propositio dubitabilis', patet: quia per hoc excluditur propositio per se nota quae quamvis sit necessaria et possit esse evidenter nota, quia tamen non est ƿ dubitabilis ideo non est scibilis scientia proprie dicta. Hoc etiam patet per Lincolniensem I Posteriorum, cap. 1[3], ubi dicit sic: “ Scientia principiorum non est adquisita per doctrinam, quia non docemur nec addiscimus nisi illud quod cum primo concipimus est nobis dubium vel apparet falsum; et post dubitationem vel contrariam opinionem manifestatur nobis veritas eius”. Et sicut patet ibidem, ipse loquitur de conclusione scibili secundum quod distinguitur contra principia. Igitur omnis propositio scibilis est primo dubia vel apparet falsa, et postea per principia manifestatur veritas eius. | |
Non est intelligendum quod necesse sit propositionem proprie scibilem esse primo dubiam vel apparere falsam cuicumque addiscenti eam, sed possibile est quod sit dubitabilis ab addiscente vel quod possit ab aliquo dubitari, vel apparere falsa, et quod postea per discursum syllogisticum possit fieri nota. Et sic distinguitur a propositionibus per se notis et a principiis primis. | |
Item, II Posteriorum[4]: “ Quaestiones sunt aequales numero his quae vere scimus”. Igitur omne scibile est quaeribile; sed omne quaeribile est dubitabile; igitur omne scibile scientia proprie dicta est dubitabile. | |
Tertia condicio, quod 'sit nata fieri evidens per propositiones evidentes applicatas ad ipsam per discursum syllogisticum’, patet: quia per illam distinguitur ab aliquibus principiis primis quae non sunt per se nota, et per consequens sunt dubitabilia, quia tamen non possunt fieri nota per discursum syllogisticum ƿ ideo non sunt scibilia scientia proprie dicta. Verbi gratia, ista propositio 'calor est calefactivus' est necessaria et dubitabilis, quia si aliquis intellectus apprehenderet calorem intuitive solum per intellectum et nunquam videret nec sentiret calorem calefacere, puta, si nullum calefactibile esset alicui calori intuitive cognito approximatum, ita posset dubitare an calor posset producere calorem sicut dubitat an albedo possit producere albedinem, et per consequens ista propositio est dubitabilis. Et tamen ista propositio per nullas propositiones necessarias evidentes, applicabiles ad ipsam per discursum syllogisticum, potest de nonevidente fieri evidens, sed tantum fit evidens per experientiam sumptam ex notitia intuitiva, et ideo non est scibilis scientia proprie dicta. | |
[INSTANTIAE CONTRA SECUNDAM ET TERTIAM CONDICIONEM] | |
Sed contra istam descriptionem potest instari: | |
Primo, videtur quod secunda condicio sit falsa: tum quia aliqua propositio per se nota est scibilis scientia proprie dicta, quia est demonstrabilis et tamen non est dubitabilis, igitur etc. Assumptum, quod aliqua propositio per se nota sit demonstrabilis, patet primo per illum Alhazen, in Perspectiva, libro II, cap. 3[5], quia haec est demonstrabilis ‘omne totum est maius sua parte’ et tamen haec est per se nota. Secundo, quia omnis passio est demonstrabilis de suo subiecto, et tamen aliqua talis est per se nota, et per consequens non est dubitabilis. Similiter, omne complexum ƿ posterius primo principio potest demonstrari per ipsum, quia syllogizando per ipsum erit syllogismus ex primis et veris, etc, et per consequens erit demonstratio, et per consequens conclusio erit scibilis scientia proprie dicta; et tamen aliquod complexum posterius primo principio est per se notum, et per consequens non dubitabile. | |
Secundo, argui potest quod illa condicio sit falsa: quia si omnis propositio scibilis scientia proprie dicta est dubitabilis, igitur ille intellectus qui non posset errare non posset scire aliquam propositionem scientia proprie dicta. Consequens est falsum, quia tunc intellectus divinus nullam propositionem sciret scientia proprie dicta. Quod falsum est, quia scientia proprie dicta nullam imperfectionem ponit, igitur lioc non debet negari a divino intellectu[6]. | |
Contra tertiam condicionem: | |
Videtur quod illa sit superflua, quia omnis propositio necessaria quae non est per se nota, est scibilis scientia proprie dicta, et solum talis. Sed omnis propositio necessaria quae non est per se nota est dubitabilis. Igitur omnis propositio dubitabilis est scibilis scientia proprie dicta, igitur posito dubitabili superfluit ƿ ponere aliud. Maior patet per Philosophum I Posteriorum[7], ubi tradens modum accipiendi principia, dicit quod “principia cognoscimus in quantum terminos cognoscimus”. Igitur omnia principia cognoscuntur cognitis terminis; igitur nullum principium est dubitabile. Sed omnis propositio necessaria vel est principium vel conclusio proprie scibilis. Similiter, I Topicorum[8] vult Philosophus quod “demonstratio est ex primis et veris, vel ex his quae per prima et vera fidem sumpserunt”. Igitur in omni demonstratione contingit stare ad per se nota, et per consequens omne principium demonstrationis, quod ita est principium quod non est conclusio, est primo et per se notum, et per consequens non dubitabile[9]. | |
ƿ [RESPONSIO AD INSTANTIAS] | |
Ad primum istorum dico quod demonstratio potest accipi largissime et impropriissime, et sic omnis syllogismus ex necessariis potest dici demonstratio. Et ideo si propositio necessaria et per se nota syllogizaretur ex propositionibus necessariis non per se notis, ille syllogismus posset dici demonstratio, quia non esset sophisticus nec dialecticus nec falsigraphus, stricte accipiendo. Et ita potest reduci ad demonstrationem, secundum quod syllogismus sufficienter dividitur in litigiosum, dialecticum et demonstrativum[10]. Aliter potest accipi demonstratio large et improprie. Et sic omnis syllogismus ex necessariis et prioribus potest dici demonstratio, sive conclusio sit per se nota sive non. Tertio modo accipitur demonstratio stricte et proprie pro syllogismo faciente scire ex necessariis, ita quod praemissae sint natae causare notitiam conclusionis. Et isto modo loquitur Philosophus[11] de demonstratione, et loquuntur expositores et doctores. | |
Per hoc ad argumentum dico quod propositio per se nota est demonstrabilis primo modo et secundo. Et sic forte intellexit ille auctor[12]. Sed tertio modo non est demonstrabilis, quia propositio per se nota praecise cognoscitur ex notitia terminorum: aliter enim non esset per se nota. Igitur notitia propositionis per se notae non est nata causari ex notitia praemissarum, ƿ et per consequens non est demonstrabilis nec scibilis scientia proprie dicta. | |
Si dicatur quod quamvis talis propositio per se nota sufficienter possit sciri ex notitia terminorum, tamen si notitia terminorum non sufficeret adhuc illae praemissae ex quibus infertur causarent notitiam illius propositionis, et per consequens notitia illarum praemissarum est nata causare notitiam illius per se noti, et per consequens est demonstrabile: | |
Hoc non valet, quia per istam rationem primum principium posset demonstrari, quia si notitia terminorum non sufficeret, posset syllogizari ex aliquibus notis quae causarent notitiam principii primi. | |
Si dicatur quod primum principium si non esset notum nihil aliud esset notum, et ideo non est simile, hoc non valet, quia etiam de facto aliquando aliquid est actualiter notum, et tamen primum principium non est actualiter notum, et ita stat ratio. | |
Ideo dico quod de ratione propositionis scibilis est quod eius notitia possit causari ex notitia principiorum, et ita quod habeat rationem dubitabilis. Unde per rationem praecedentem factam patet quod illo modo quo est scibilis, est dubitabilis. Quia si ideo dicatur scibilis 'quia si non sufficeret notitia terminorum tunc posset causari eius notitia ex praemissis', ita dicetur dubitabilis 'quia si notitia terminorum non sufficeret, posset dubitari de ea’, puta: si propositio illa apprehenderetur sine propositionibus ex quibus deberet sciri. | |
ƿ Ad aliam probationem[13] dico quod non omnis passio est demonstrabilis de suo subiecto, sed aliqua passio non potest sciri inesse suo subiecto nisi praecise per experientiam, et nullo modo per demonstrationem. Et hoc non tantum est verum de propositione per se nota in qua praedicatur passio de suo subiecto, sed etiam de propositione frequenter non per se nota, sicut de ista 'calor est calefactivus', et de similibus. | |
Ad aliam[14] dico quod non semper complexum necessarium posterius potest demonstrari per principium primum, etiam si ex ipso posset inferri syllogistice, sed cum hoc requiritur quod notitia principii possit causare notitiam posterioris. Et hoc deficit in proposito. | |
Ad secundum[15] concedo quod intellectus divinus non habet scientiam sic stricte sumptam. Nec ista scientia dicit perfectionem simpliciter sed includit imperfectionem, scilicet quod sit nata produci ab alia notitia complexa. | |
Ad aliud, contra tertiam condicionem[16], dico quod illa non superfluit. Ad rationem dico quod non omnis propositio quae non est per se nota est scibilis scientia proprie dicta, quia multa sunt principia prima indemonstrabilia et immediata, et tamen non sunt propositiones per se notae. | |
Unde sciendum quod aliqua conclusio est demonstrabilis per principia per se nota, ita quod ultimata resolutio stat ad principia per se nota, aliqua autem stat ad principia non per se nota sed ad principia nota tantum per experientiam. Sicut multae sunt ƿ passiones quae non possunt esse notae de suis subiectis nisi per experientiam tantum: sicut quod calor est calefactivus, quod gravitas inclinat deorsum. Et tamen ista non sunt per se nota sed dubitabilia; et ideo multa sunt principia prima in nulla priora resolubilia, hoc est, quod ex nullis prioribus possunt inferri et sciri, et tamen non sunt per se nota. | |
Ista est intentio beati Augustini I Retractationum, cap. 8[17], ubi declarat quomodo anima aliquas artes attulit secum et aliquas non. Quia illas artes dicitur attulisse secum de quibus ordinate interrogata recte respondet sine experientia. Et hoc contingit quando ultimata resolutio stat ad principia per se nota. Tunc enim non oportet nisi quod ordinate proponantur conclusiones immediate sequentes ex propositionibus per se notis, et postea aliae immediate sequentes ex illis, et sic semper procedendo usque ad ultimas. Alias autem artes non attulit secum, quae scilicet non resolvuntur ad principia per se nota sed tantum ad principia nota per experientiam. Si enim resolutio staret ad principia per se nota, doctor habens illam scientiam posset proponere discipulo principia per se nota ad quae - certum est - discipulus recte responderet. Secundo posset proponere conclusiones immediate sequentes ad quas discipulus recte responderet, quia videret eas sequi ex propositionibus sibi notis. Tertio posset proponere propositiones immediate sequentes ad quas etiam recte responderet propter eandem rationem. Et sic etiam procedendo usque ad ultimas. | |
Sed manifestum est quod hoc non contingit in omnibus scientiis, quia multae sunt quae non possunt adquiri sine experientia, ƿ quamvis opinio et credulitas de illis scibilibus possit adquiri per doctrinam praecise. Igitur illae scientiae non habent principia per se nota, aliae autem habent. Unde Augustinus postquam explanavit quomodo anima attulit artes secum, subiungit[18]: “Nec sane omnes artes eo modo secum attulit aut secum habet: nam de artibus quae ad sensus corporis pertinent, sicut multae medicinae, sicut astrologiae omnia, nisi quod hic didicit, non potest dicere. Ea vero quae scientia et intelligentia capit, propter id quod dixi, cum vel a se ipsa vel ab alia fuerit bene interrogata et recordata, respondet”. Eandem sententiam ponit libro De Trinitate[19]. | |
Haec est etiam intentio Aristotelis in diversis locis. Unde I Metaphysicae[20] et II Posteriorum[21] docens quomodo adquiritur notitia principiorum, dicit quod “ex sensu fit memoria, ex memoria autem fit experimentum, et ex experimento accipitur universaie, quod est principium artis et scientiae”. Et tamen manifestum est quod prima propositio frequenter accepta per experientiam est illa in qua praedicatur passio de suo subiecto et quae est dubitabilis, sicut declarat Philosophus I Metaphysicae[22]. Unde dicit: “Experientia quidem artem fecit, sed inexperientia casum. Fit autem ars cum ex multis experimentalibus conceptionibus una fit, velut de similibus, acceptio. Acceptionem quidem enim ƿ habere quod Calliae et Sorti hac aegritudine laborantibus hoc contulit, et ita multis singularium, experimenti est; quod autem omnibus huiusmodi secundum unam speciem determinatis hac aegritudine laborantibus contulit, ut phlegmaticis aut cholericis aut aestu febricitantibus, artis est”. Ex ista auctoritate habetur quod talis experientia est de dubitabilibus. Et ita prima principia in arte et scientia adquisita per experientiam sunt dubitabilia, et per consequens non sunt per se nota, | |
Hoc etiam patet per Philosophum I Ethicorum, cap. 10[23], dicentem quod “principiorum haec quidem inductione contemplata sunt, haec vero sensu, haec autem consuetudine quadam, et alia autem aliter”. Et Commentator ibidem[24]. | |
Ad primam probationem illius maioris de I Posteriorum[25] potest dici dupliciter: uno modo, quod loquitur de principiis per se notis, quia illa cognoscuntur cognitis terminis; non autem loquitur de principiis aliis quae possunt sciri tantum per experientiam et nullo modo per doctrinam. Aliter potest intelligi illud dictum universaliter de omnibus principiis: quod cognoscuntur cognitis terminis, excludendo alias propositiones necessarias, priores eis, ex quibus syllogistice possunt inferri et per eas sciri. Non tamen sufficit quaecumque notitia terminorum, sicut est de notitia propositionis per se notae, quia ad illam sufficit quaecumque notitia terminorum sive abstractiva sive intuitiva, sed requiritur notitia intuitiva saltem alicuius termini |§ vel alicuius importati per ƿ terminum, §| et forte requiruntur frequenter multae notitiae intuitivae. Sicut ponatur quod hoc sit primum principium 'omnis herba talis speciei confert febricitanti': ista per nullas propositiones notiores potest syllogizari, sed eius notitia accipitur ex notitia intuitiva forte multorum. Quia enim iste vidit quod post comestionem talis herbae sequebatur sanitas in febricitante, et amovit omnes alias causas sanitatis illius, scivit evidenter quod ista herba fuit causa sanitatis; et tunc habet experimentum de singulari, Est autem sibi notum quod omnia individua eiusdem rationis habent effectus eiusdem rationis in passo aequaliter disposito[26], et ideo evidenter accipit tamquam principium quod omnis talis herba confert febricitanti. | |
Ad auctoritatem de I Topicorum[27] dico quod dicit quod “demonstratio est ex primis et veris vel ex his quae per prima et vera fidem sumpserunt”. Et hoc concedo. Sed non dicit quod 'est ex per se notis vel ex his quae [per] per se nota fidem sumpserunt’. Nec sunt idem, sicut dictum est[28], 'principia prima' et 'principia per se nota’. |
Notes
- ↑ 1 Aristot., Anal. Poster., I, c. 2, t. 9 (71 b 20-23).
- ↑ 1 Videsis definitionem scientiae infra, pp. 87, lin. 21 -88, lin. 2. Doctrinam Guillelmi de demonstratione exposuit D. Webering, Theory of Demonstration according to William Ockham (Franciscan Institute Publications, Philosophy series, n. 10. St. Bonaventure, N. Y. 1953).
- ↑ 1 Robertus Grossatesta, In Aristot. Anal Poster,, I, t. 1 (ed. Bononiae 1519, f. 2a).
- ↑ 2 Aristot., Anal. Poster.t II, c. 1, t. 1 (89b 23-24).
- ↑ 1 Alhazen, Opticae thesaurus, II, c. 1, n. 12 (ed. Basileae 1572, p. 32).
- ↑ 1 Cod. F, in imo f. 8ra, totum subnotando, haec addit: “Item, contra secundam condicionem quae ponitur in descriptione propositionis scibilis: aut intelligitur 'est propositio dubitabilis apud omnem intellectum' aut 'apud aliquem et aliquem non'. Si primum, ergo nulla potest esse scibilis, cum nulla sit dubitabilis apud intellectum (!). Et non sequitur idem quod 'posito quod nullus intellectus esset nisi divinus' etc. — Dicitur quod oportet quod in se sit dubitabilis; unde non dicitur dubitabilis quia iste dubitat vel ille, sicut nec dicitur per se nota quia est nota isti vel illi, ut dicitur a Ioanne. — Contra: tunc stant simul quod sit dubitabilis et tamen quod non potest eam dubitare, quod videtur inconveniens, quia sequitur: est dubitabilis, igitur potest dubitare, et per consequens aliquis potest eam dubitare. Pro- batio quod prima stant simul: quia quando aliqua sunt diversa realiter, potest unum poni altero non posito. Sed intellectus et propositio dubitabilis sunt huiusmodi, ergo etc. Et per consequens posito quod nullus intellectus posset esse, adhuc posset esse propositio in scripto, sed illa non est scibilis quia nullus posset eam scire scientia proprie dicta. — Respondeo: hoc non valet”.
- ↑ l Aristot., Anal. Poster., I, c. 3, t. 21 (72b 18-26).
- ↑ 2 Aristot., Topic, I, c. 1 (100a 27-29).
- ↑ 3 Cod. F habet in imo f. 8rb, totum subnotatum: “Contra: illa propositio non est demonstrabilis, nec per consequens scibilis proprie, cuius notitia prima non accipitur nisi per experientiam, per te, alibi. — Contra: cum scientia habita per experientiam stat ignorantia respectu eiusdem obiectum (?) demonstrationi. Stat enim simul quod sciam per experientiam aliquam conclusionem, ut tu concedis, et tamen quod errem in demonstrando eam ex aliquibus praemissis. Et tamen talis error non stat cum scientia causata per demonstrationem respectu eiusdem. Igitur etc.”
- ↑ 1 Cf. Petrus Hispanus, Summulae logicales, tr. 7, n. 1 (ed. Bocherski, p. 65).
- ↑ 2 Vide supra, p. 80, notam 2. Cf. etiam Robertus Grossatesta, In Aristot. Anal Poster., I, c. 2, tt. 7-12 (ed, Bononiae 1519, ff. 3ra-4ra)
- ↑ 3 Scilicet Alhazen, citatus supra, p. 78, lin. 19.
- ↑ 1 Supra, p. 78, lin. 21-23.
- ↑ 2 Supra, pp. 78, lin. 23 - 79, lin. 6.
- ↑ 3 Supra, p. 79, lin. 7-14.
- ↑ 4 Supra, pp. 79, lin. 15 - 80, lin. 12.
- ↑ 1 August., Retract., I, c. 8, n. 2 (PL 32, 594; CSEL 36, 35).
- ↑ 1 August., Retract., I, c. 8, n. 2 (PL 32, 594; CSEL 36, 35), sed Augustinus habet: “ multa medicinae “, “ quae sola intelligentia capit”, “ ab alio”.
- ↑ 2 August., De Trinit., XII, c. 15, n. 24 (PL 42, 101ls).
- ↑ 3 Aristot., Metaph., I, c. 1, t. 10 (980a 27-981a 16).
- ↑ 4 Aristot., Anal. Poster., II, c. 19, t. 104 (100a 4-9).
- ↑ 5 Aristot., Metaph.t I, c. 1, t. 10 (981 a 3-12).
- ↑ 1 Aristot., Ethica Nicom., I, c. 7 (1098b 3-4).
- ↑ 2 Scilicet Eustratius, In Aristot. Ethicam, 1 (ed. P. F. Mercken, p. 112, lin. 98-19).
- ↑ 3 Supra, p. 80, lin. 1-6.
- ↑ 1 Iuxta Aristot., Topic, VII, c. 1 (152a 2-4); cf. supra, pp. 22, lin. 23 - 23, lin. 2.
- ↑ 2 Supra, p. 80, lin. 6-8.
- ↑ 3 Supra, p. 83, lin. 18 - 84, lin. 6.