Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Prologue/Q2A2

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
[ART. II: QUID EST SCIENTIA?]
Circa secundum: quid est scientia ? Dico quod scientia, secundum quod distinguitur contra alios habitus intellectuales de quibus loquitur Philosoplius VI Ethicorum[1], est notitia evidens ƿ veri necessarii, nata causari per praemissas applicatas ad ipsum per discursum syllogisticum[2].
Per primam condicionem excluditur et opinio et suspicio et fides et huiusmodi, quia nulla illarum est evidens. Per secundam excluditur evidens notitia contingentium quae non est scientia proprie dicta, quia non est veri necessarii. Per tertiam condicionem excluditur notitia evidens primorum principiorum, quia illa non potest haberi per discursum syllogisticum. Dico autem 'nata causari’, quia non est necessarium quod de facto causetur per tales praemissas, quia potest per experientiam causari. Potest enim aliquis sine syllogismo evidenter scire quod 'luna est eclipsabilis' per solam experientiam, sine omni syllogismo, ponendo quod ista sit conclusio demonstrabilis[3].
Quod autem ista sit scientia proprie dicta, potest probari, quia ista scientia est habitus veridicus. Sed secundum Philoƿsophum VI Ethicorum[4], non sunt nisi quinque habitus veridici, scilicet intellectus, sapientia, scientia, ars et prudentia. Et certum est quod non est intellectus nec sapientia nec ars nec prudentia. igitur relinquitur quod sit scientia.
[INSTANTIAE CONTRA ULTIMAM CONDICIONEM]
Contra tamen istam ultimam condicionem potest instari:
Primo, quia non est similis modus adquirendi notitiam principiorum et conclusionum, sed notitia aliquorum principiorum, sicut dictum est[5], accipitur per experientiam, sine demonstratione. Igitur notitia conclusionum, quae est scientia proprie dicta, non potest accipi per experientiam sine demonstratione.
Secundo: aut ista notitia est eiusdem speciei cum notitia adquisita per demonstrationem eiusdem conclusionis, aut alterius. Non primo modo, quia plus differunt scientia adquisita per demonstrationem et scientia adquisita per experientiam quam scientia quia et scientia propter quid. Sed scientia quia et propter quid differunt specie, I Posteriorum[6], igitur etc. — Potest confirmari: quia distinctae causae causant distinctos effectus; sed scientiae quarum una habetur per experientiam et alia per demonstrationem causantur per distinctas causas specie; igitur distinguuntur specie. Maior patet, quia ad multiplicationem prioris sequitur multiplicatio posterioris, quamvis non e converso. — Nec potest ƿ dari secundum, quia in eodem intellectu respectu eiusdem complexi non possunt esse duae notitiae abstractivae distinctae specie.
[SOLUTIO INSTANTIARUM]
Ad primum istorum dicendum quod potest esse consimilis modus adquirendi notitiam aliquorum principiorum et aliquarum conclusionum. Sed praeter istum modum communem est unus proprius notitiae conclusionum, scilicet per demonstrationem, quae nullo modo potest competere notitiae principiorum primorum quorumcumque.
Ad secundum potest dici quod notitia conclusionis adquisita per experientiam et notitia eiusdem adquisita per demonstrationem sunt eiusdem speciei, quia non est inconveniens distinctas causas specie habere eosdem effectus specie. Sicut sol et ignis producunt eundem calorem specie, et utraque sine altera est causa sufficiens respectu caloris. Ita est in proposito, quod notitia intuitiva aliquorum terminorum |§ vel significatorum per terminos, §| virtute cuius accipitur notitia evidens alicuius veritatis contingentis de aliquo singulari intuitive cognito, est causa saltem mediata et partialis respectu notitiae alicuius conclusionis demonstrabilis. Sicut si virtute notitiae intuitivae accipiatur notitia evidens istius veritatis contingentis 'ista herba sanat talem infirmitatem', illa est causa mediata partialis notitiae istius conclusionis demonstrabilis ƿ 'omnis talis herba sanat’. Est autem ista notitia intuitiva causa partialis tantum, quia ista notitia non sufficit nisi evidenter sciatur quod omnia individua eiusdem rationis sunt nata habere effectus eiusdem rationis in passo eiusdem rationis et aequaliter disposito[7].
Et praeter istam causam notitia praemissarum potest esse causa sufficiens ad causandum notitiam eiusdem speciei respectu eiusdem conclusionis. Et si primo sciatur conclusio per experientiam et post eadem conclusio sciatur per demonstrationem non causabitur nova scientia distincta specie, sed fiet unum ex gradu praecedente et sequente; sicut si primo in ligno producatur calor per solem et post intendatur per ignem.
Si dicatur quod secundum Aristotelem I Posteriorum[8] necessarium non potest sciri per veritatem contingentem quamvis possit inferri ex ea, igitur ad adquisitionem scientiae proprie dictae nihtl facit notitia veritatis contingentis:
Dico quod intentio Aristotelis est quod necessarium non potest demonstrari per contingens tamquam per aliquam praemissam in demonstratione. Per notitiam tamen evidentem alicuius contingentis et notitiam unius veritatis necessariae, non ordinatas in modo et figura, potest accipi notitia evidens conclusionis demonstrabilis per modum declaratum. Quia scilicet scietur evidenter conclusio necessaria per unam contingentem evidenter notam, ex qua contingente sequitur formaliter conclusio illa demonstrabilis. Sicut sequitur formaliter: haec herba sanat, igitur omnis herba eiusdem speciei sanat. Et tenet ista consequentia non per aliquod medium intrinsecum quo adiuncto esset syllogismus, sed tenet per ƿ medium extrinsecum, scilicet per illud: omnia agentia eiusdem speciei specialissimae sunt effectiva effectuum eiusdem rationis.
Et si dicatur: isto dato sufficeret unum experimentum ad habendum principium artis et scientiae, quia sufficeret scire de uno singulari quod est productivum talis effectus, si illa propositio sit universaliter vera:
Similiter, hoc dato nunquam per experientiam posset accipi principium artis et scientiae nisi de specie specialissima et non de genere. Quia illa propositio 'omnia quae sunt eiusdem generis, sunt productiva effectuum eiusdem rationis vel eiusdem generis' est simpliciter falsa, quia aliquae substantiae producere possunt substantias et aliquae accidentia tantum:
Similiter, ista consequentia non valet 'ista herba est sanativa, igitur omnis herba talis speciei est sanativa', quia potest stare oppositum: quod aliqua talis herba non sit sanativa sed magis infirmativa, quia poterit habere contrarium illius quod est sanativum, et quod est in hac herba:
Ad primum istorum dico quod aliquando suificit unum experimentum ad habendum principium artis et scientiae, et aliquando requiruntur multa experimenta. Si enim in principio primo artis et scientiae subiciatur species specialissima, sufficit unum experimentum. Sicut ad sciendum istam propositionem 'omnis calor est calefactivus', quae est principium primum, sufficit evidenter cognoscere quod iste calor calefacit vel calefecit, et hoc propter causam iam dictam[9]. Si autem subiciatur aliquid commune ƿ ad plures species, tunc requiruntur plura experimenta, quia requiritur experimentum de aliquo singulari cuiuscumque speciei. Sicut ad sciendum evidenter quod omnis actus est generativus habitus, requiritur experimentum quod actus principii est generativus habitus, quod actus conclusionis est generativus habitus, et sic de aliis speciebus.
Et hoc est verum quando tale principium accipitur per experientiam praecise, quia si acciperetur per rationem, non oporteret. Et tunc talis deductio non tenebit per istam propositionem quod 'causae eiusdem generis sunt effectivae effectuum eiusdem generis vel eiusdem rationis', vel per aliquod medium consimile, puta per tale medium 'quidquid competit alicui alicuius generis, competere potest alteri eiusdem generis’, vel consimile; sed tenebit per illud medium 'quando aliquid competit cuilibet contento sub aliquo genere, competit universaliter illi generi'. Et ita tale principium de genere vel de aliquo communi ad plura alterius et alterius rationis accipictur per experientiam et aliquo modo per inductionem, scilicet inferendo unam universalem de genere ex omnibus universalibus, de omnibus speciebus contentis sub genere. Sicut si arguerem sic: omnis homo est augmentabilis, omnis asinus est augmentabilis, omnis leo, et sic de singulis, igitur omne animal est augmentabile. |§ Et propter hoc dicit Philosophus[10] quod aliquando principia prima accipiuntur per inductionem. §|
ƿ Tunc ad argumentum dico quod sufficit scire de uno singulari ad habendum talem propositionem evidenter notam de specie specialissima, non tamen de aliquo communi ad plura diversarum rationum.
Per idem patet ad secundum, quia 'propositio de communi ad plura diversarum rationum’ non accipietur per istam propositionem ‘omnes causae eiusdem generis habent effectus eiusdem generis vel eiusdem rationis', nec per aliquam consimilem, sed per modum iam expositum[11].
Ad tertium dico quod ista non est prima propositio accepta per experientiam 'omnis talis herba est sanativa talis infirmitatis’ nisi ipsa substantia esset ratio producendi talem sanitatem. Si enim aliqua qualitas exsistens in herba sit principium sanandi, tunc illa propositio in qua praedicatur sanativum de communi ad illam qualitatem erit principium primum, et ista 'omnis talis herba est sanativa' erit conclusio demonstrabilis. Sicut hoc est primum principium 'omnis calor est calefactivus', et ista est conclusio omnis ignis est calefactivus', et etiam illud omne calidum est calefactivum’.
Verumtamen haec est consequentia bona ‘haec herba est sanativa, igitur omnis talis herba est sanativa', quamvis consequens hic illatum esset conclusio et non principium, quia talis consequentia tenet per illud medium necessarium et evidenter notum: quidquid absolutum vel proprietas consequens absolutum competit alicui individuo, cuilibet individuo eiusdem rationis potest aliquid conƿ simile competere. Et ideo ex hoc ipso quod haec herba habet talem qualitatem quae est principium sanandi talem infirmitatem, quaelibet talis herba poterit hoc habere. Et quando dicitur quod aliqua talis herba non est sanativa sed magis inductiva infirmitatis, dico quod stant simul quod sit inductiva talis infirmitatis et tamen sanativa talis infirmitatis. Et hoc quia non est inconveniens quod aliquid sit in potentia ad utrumque contrariorum quae sunt principia contrariorum.
Istud de ista ultima consequentia est verum secundum theologiam[12] et veritatem, quamvis Philosophus et errantes hoc negarent.
Per hoc patet ad primam confirmationem[13], quod non semper distinctae causae specie habent distinctos effectus specie; nec semper ad multiplicationem prioris sequitur multiplicatio posterioris, quia, secundum omnes, multae causae essentiales concurrunt ad eundem effectum producendum.
Ad aliam probationem[14] dico quod scientia quia et propter quid dupliciter accipi possunt. Uno modo pro demonstratione quia et propter quid, alio modo pro notitia causata a praemissis istarum demonstrationum. Si primo modo, sic dico quod distinguuntur specie respectu eiusdem conclusionis, sicut illae demonstrationes respectu eiusdem conclusionis distinguuntur specie, quia aliae praemissae sunt in una demonstratione et in alia. Et isto modo loquitur Philosophus I Posteriorum[15]. Secundo modo, dico quod non distinguuntur specie, quantumcumque notitiae praeƿmissarum quae sunt causae efficientes notitiae conclusioius distinguantur specie.
Si dicatur quod, secundum dicta in priori quaestione[16], illa quae non possunt habere eundem effectum specie, distinguuntur specie. Sed scientia quia quantumcumque intendatur, etiam in infinitum, nunquam faciet scire propter quid; igitur scientia propter quid et quia distinguuntur specie. Et eodem modo potest argui de scientia adquisita per demonstrationem et experientiam:
Respondeo quod scientia quia nunquam facit scire propter quid, quia ad hoc requiritur una alia causa, scilicet notitia praemissarum demonstrationis propter quid; et ideo sequitur quod distinguatur specie a notitia praemissarum illius demonstrationis.
|§ Praedicta opinio de unitate scientiae adquisitae per experientiam et demonstrationem maxime probabilitatem habet si scientia conclusionis distinguatur realiter et totaliter a notitia principiorum. Si autem non distingueretur realiter et totaliter a notitia principiorum, non haberet probabilitatem. §|

Notes

  1. 4 Aristot., Ethica Nicom., VI, c. 3 (1139b 16-17).
  2. 1 Iuxta Aristot, Anal. Poster., I, c. 2, t. 9 (71b 20-22); cf. supra, p. 76, lin. 13-16.
  3. 2 Cod. F in imo f. 8vb totum subnotando addit: “Item, contra hoc quod dicitur ibi: quia sufficit notitia intuitiva experimentalis ad habendam scientiam, ergo non requiritur quod causetur per discursum necessario; et per consequens Deus posset habere scientiam proprie dictam, cuius oppositum dictum est capitulo praecedenti (supra, p. 83, lin. 13-16). — Item, contra hoc quod dicitur in fine marginis (vide supra, p. 80, notam 3): quia sequitur quod de eadem conclusione non possint esse duae scientiae simul. Scilicet in hoc est falsum. Consequentia patet, quia tunc conclusio quantumlibet sciretur primo per unum medium et post per aliud augeretur scientia praecedens et non nova generaretur. Falsitas consequentis patet, quia haec conclusio ‘terra est rotunda' probatur a naturali et a geometria, quae sunt distinctae scientiae, ut patet. Et probatur, quia cum scientia naturali de illa conclusione stat ignorantia geometriae respectu eiusdem conclusionis”.
  4. 1 Aristot.. Ethica Nicom., VI, c. 3 (1139b 16-17).
  5. 2 Supra, pp. 83, lin. 22 - 87, lin. 18.
  6. 3 Aristot., Anal. Poster., I, c. 13, tt. 95-96 (78a 22-30).
  7. 1 Cf. supra, p. 87, lin. 8-10.
  8. 2 Aristot., Anal. Poster., I, c. 6, tt. 44-53 (74b 5 - 75a 37).
  9. 1 Hic supra, lin. 1-2.
  10. 1 Aristot., Ethica Nicom., I, c. 7 (1098b 3-4).
  11. 1 Supra, p. 93, lin. 7-23.
  12. 1 Cf. Sent., I, d. 2, q. 1 D.
  13. 2 Supra, p. 89, lin. 17-22.
  14. 3 Supra, pp. 89, lin. 22 - 90, lin. 2.
  15. 4 Vide supra, p. 89, lin. 16-17.
  16. 1 Supra, pp. 60, lin. 25-61, lin. 17.