Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Prologue/Q3

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
[QUAESTIO III UTRUM PASSIO SCIBILIS DE ALIQUO SCIENTIA PROPRIE DICTA DIFFERAT AB EO REALITER]
Ad evidentiam aliquorum dictorum in praecedenti quaestione quaeram aliquas breves quaestiones.
Primo quaero utrum passio scibilis de aliquo scientia proprie dicta differat ab eo realiter.
Quod sic: VI Metaphysicae[1]: “ Substantiae non est demonstratio “. Ergo demonstrabile de aliquo non est idem realiter cum eo. Ergo distinguitur ab eo realiter.
ƿ Ad oppositum: tunc de Deo non esset scientia proprie dicta.
[OPINIO IOANNIS DE READING]
Circa istam quaestionem est una opinio[2] quod passio quaecumque est eadem realiter cum subiecto. Et arguunt sic: “illud quod scitur necessario inesse alicui subiecto, ita quod oppositum includit contradictionem, est realiter idem cum illo subiecto; sed in demonstratione simpliciter necessaria scitur praedicatum, quod est passio, necessario inesse subiecto; igitur talis passio non distinguitur realiter a subiecto. Probatio maioris: prius naturaliter alio potest esse sine eo absque contradictione, et hoc si distinguitur realiter ab illo”; et per consequens non scitur necessario inesse illi subiecto.
Ideo dicitur quod aliquid esse proprie scibile de aliquo subiecto potest intelligi tripliciter. Primo, quia “distinguitur formaliter a parte rei, ita tamen quod non sit de intellectu eius quidditativo, et ideo dicatur passio eius, sicut est de unitate respectu entis”. Secundo, quod “non distinguatur nec realiter nec formaliter sed tantum per intellectum”, sicut creativum et talia respectu Dei quae important respectus rationis, “quae praedicantur de Deo seƿcundo modo dicendi per se, et per consequens sunt proprie scibilia”. Tertio, quod “non distinguatur nec realiter nec formaliter nec per intellectum facientem, sicut intellectus facit relationes rationis”. Sed potest “essentia divina causare in intellectu sibi proportionato conceptum suum quidditativum” et similiter conceptum denominativum et respectivum, sicut 'creativum' qui “non dicit aliud a deitate nec realiter nec formaliter”. “Nec dicit respectum rationis, quia ex quo est respectus realis, expressus ab obiecto naturaliter, non est aliquid factum per intellectum comparantem et negotiantem”.
Et ita de eadem formalitate potest haberi conceptus realis quidditativus et alius conceptus realis denominativus, scilicet respectivus non quidditativus, “ et idem in re secundum alium et alium conceptum habet rationem subiecti et passionis”. Hoc patet, quia “ risibilitas ut dicit aptitudinem ad ridendum necessario inest homini ut subiecto”, et non dicit aliam rem absolutam, nec respectum accidentalem, nec respectum rationis, “quia homo exprimens conceptum suum in intellectu potest exprimere conceptum risibilitatis antequam negotietur “. Similiter, relatio rationis non est passio realis.
[CONTRA OPINIONEM IOANNIS DE READING]
Contra istam opinionem: quod passio demonstrabilis de subiecto non sit idem realiter cum subiecto et distinctum formaliter. Tum quia, sicut probabitur post[3], non est distinctio talis nisi inter essentiam divinam et relationes, ubi unum non est passio alterius.
ƿ Tum quia si hoc esset possibile, adhuc unum non demonstraretur de reliquo, quia propositio composita ex eis esset immediata; et similiter illa esset per se nota intellectui apprehendenti terminos in particulari, propter identitatem realem. Tum quia quaecumque sunt unum et idem realiter, faciunt per se unum, et per consequens utrumque est de per se intellectu alicuius unius per se. Et ita unum non est passio alterius, non plus quam coloritas est passio albedinis, secundum istos, vel relatio in divinis passio divinae essentiae, quia tunc persona componeretur ex subiecto et passione.
Si dicatur, sicut dicunt, quod coloritas est de intellectu albedinis, ideo non est passio sua, contra: si coloritas sit de per se intellectu albedinis et tamen distinguatur ab ea formaliter, oportet quod in albedine sit aliquid de cuius intellectu non est coloritas; et per consequens coloritas erit passio illius vel e converso. Quod manifeste falsum est, et contra eos.
Confirmatur: quia non est maior ratio quod aliqua distincta formaliter et unum realiter, quorum neutrum est de intellectu alterius, se habeant sicut subiectum et passio vel non faciant per se unum quam alia, cum aequaliter distinguantur. Et ita, rationabiliter loquendo, hoc ponendum est de omnibus vel de nullis sic distinctis.
Contra secundum[4] alias patebit, quando probabitur quod 'creativum', omnipotens' et huiusmodi non important respectum rationis[5].
ƿ Contra tertium[6]: primo, videtur repugnare secundo. Quia omnis conceptus respectivus necessario importat aliquem respectum, sicut conceptus absolutus importat aliquid absolutum; ergo si 'creativum' est conceptus respectivus, importat aliquem respectum, et non realem, secundum eos[7], ergo respectum rationis. Antecedens patet: quia si ‘creativum' dicit conceptum respectivum, igitur haec vox 'creativum' est respectiva, ergo importat aliquem respectum; ergo et conceptus.
Praeterea, probatum est prius[8] quod de eadem re simplici, sine omni distinctione, non possunt esse duo conceptus, scilicet quidditativus et denominativus, importantes praecise eandem rem. Et ita una res ante omnem conceptum alterius rei nullo modo potest exprimere tales duos conceptus.
[SOLUTIO AUCTORIS]
Ideo ad quaestionem istam dico quod passio potest accipi multipliciter[9]. Uno modo pro aliqua re quae dicitur alicui rei competere. Alio modo accipitur passio pro illo quod praedicatur de aliquo secundo modo dicendi per se.
Primo modo dico quod passio universaliter distinguitur realiter a subiecto, quia sic nihil est passio nisi aliquod accidens vel aliqua forma alicui inhaerens realiter tamquam subiecto. Sed isto modo non accipitur passio communiter in scientiis. Secundo modo ƿ dico quod universaliter passio non est idem realiter cum subiecto, quia passio isto modo tantum est quidam conceptus praedicabilis de aliquo pro re, non pro se; et universaliter conceptus nunquam est idem realiter cum illo cuius est.
Quod autem passio praedicabilis secundo modo sit quidam conceptus, patet, quia res extra animam esse non potest, cum non sit extra nisi tantum res singularis, sicut post patebit[10]. Sed res singularis nulla praedicatur in tali propositione. Verbi gratia in ista ‘omnis homo est risibilis' non potest praedicari res singularis, quia non est maior ratio de una quam de alia, et per consequens quaelibet ibi praedicaretur. Quod est manifeste falsum, quia nihil praedicatur in propositione nisi quod est cognitum ab habente propositionem. Sed non quodlibet cognoscitur a tali; ergo praecise praedicatur conceptus et non res.
Praeterea, secundum Boethium, libro Perihermeneias[11], propositio habet triplex esse, scilicet in mente, in voce et in scripto. Igitur semper distinctis propositionibus in voce correspondent distinctae propositiones in mente. Ergo sicut istae propositiones 'Sortes est risibilis', 'Plato est risibilis' distinguuntur in voce, ita proportionaliter in mente. Sed in voce habent idem praedicatum simpliciter, ergo et in mente. Sed nulla eadem res indistincta praedicatur de Sorte et Platone, igitur nulla res talis praedicatur in illis propositionibus in mente; ergo conceptus qui in una verificatur pro una re, et in alia pro alia.
Sciendum tamen quod quamvis passio non sit eadem realiter cum subiecto, et secundum unam opinionem[12] ponentem
ƿ quod conceptus tantum habet esse obiectivum non distinguitur realiter a subiecto, tamen non possunt aliqua se habere sicut subiectum et passio realis nisi propter distinctionem realem aliquo modo importatam per illa; quia scilicet passio quamvis posset supponere pro subiecto, tamen aliquo modo importat aliam rem a subiecto. Verbi gratia, quamvis risibile supponat pro homine in ista propositione 'omnis homo est risibilis', tamen importat aliquo modo actum ridendi, - sive primario sive secundario, non curo ad praesens et propter hoc potest unum esse passio alterius. Eodem modo est dicendum de creativo respectu Dei, et universaliter de omnibus talibus quae - secundum unam opinionem[13] dicuntur passiones respectivae et de omnibus concretis quibus correspondent abstracta alias res importantia, sicut est de calido et huiusmodi, secundum intentionem Philosophi[14].
Si dicatur quod 'corruptibile’ est passio substantiae compositae, et tamen non importat aliam rem. Similirer, aeternum, infinitum, immortale et huiusmodi sunt passiones Dei, et tamen non important alias res:
Ad primum istorum dico quod corruptibile importat aliam rem, quia saltem partem rei quae est alia a toto cuius est illa passio. Nolo tamen dicere quod talis distinctio partis et totius sufficit ad hoc quod unum sit passio et aliud subiectum. Sed tunc quando etiam importatur negatio unius partis ab alia vel in actu vel in potentia, sicut patet de ‘corruptibili’ per quod importatur
ƿ quod una pars potest ab alia separari et per consequens negari, tunc est possibile quod conceptus importans illam partem sit passio illius quod importat totum.
Ad aliud[15] quod aeternum connotat tempus, quod importat aliam rem distinctam realiter a Deo. Quomodo autem hoc sit, declarabitur in secundo[16]. Similiter, infinitum, immortale et huiusmodi, quae sunt negativa, et universaliter omnis conceptus negativus aliquo modo distinctionem rerum importat, sicut alias habet declarari[17].
[RESPONSIO AD ARGUMENTA IOANNIS DE READING]
Ad primum[18] alterius opinionis: quando dicitur quod si passio non sit idem realiter cum subiecto potest ab eo separari, respondeo quod passio quae est alia res potest separari a subiecto, et ideo non necessario inest subiecto. Sed illa passio non est demonstrabilis de subiecto, et ideo nihil ad propositum de illa. Loquendo autem de passione secundo modo dicta, illa non est eadem realiter, - et secundum unam opinionem[19] - nec est distincta realiter, quia non est res; et ita non demonstratur inesse subiecto realiter sed tantum demonstratur praedicari de subiecto, non pro se sed pro re. Et hoc est possibile sive passio primo modo dicta, quando importatur per passionem secundo modo dictam, inhaereat suo subiecto ƿ sive non. Sed hoc non erit per propositionem pure de praesenti sed per propositionem de possibili vel aequivalentem propositioni de possibili. Et sic est de istis 'omnis homo est risibilis', luna est eclipsabilis' et huiusmodi, quia istae aequivalent istis 'omnis homo potest ridere', 'luna potest eclipsari’, quae semper verae sunt, sive res sint in actu sive non. Et ideo concedo quod quandocumque passio importat aliam rem natam inhaerere subiecto quod nulla propositio pure de inesse et de praesenti est simpliciter necessaria.
Tunc ad formam argumenti: quando accipitur[20] quod 'illud quod scitur necessario inesse alicui subiecto, ita quod oppositum includit contradictionem, est realiter idem cum illo subiecto', dico quod ista propositio est distinguenda. Quia 'inesse' uno modo idem est quod inhaerere realiter, sicut accidens inest subiecto et forma materiae; alio modo idem est quod praedicari. Primo modo est propositio impossibilis propter falsam implicationem, quia implicatur aliquid tale inesse sic alicui subiecto necessario, et tamen quod sit idem realiter; quae formaliter repugnant: quia ex hoc quod sic inest, distinguitur realiter ab illo. Secundo modo dico quod potest esse talis praedicatio, ita quod uterque terminus supponat pro se; et tunc propositio prima est vera, sed minor tunc est falsa, quia illo modo nunquam passio inest necessario subiecto. Si enim in ista propositione 'omnis homo est risibilis' uterque terminus supponeret pro se, ipsa esset simpliciter impossibilis, quia tunc denotaretur quod iste conceptus esset ille
ƿ et quod passio esset subiectum, quod est impossibile. Aliter potest uterque terminus supponere non pro se sed pro re; et tunc est minor vera et maior falsa, quia tunc non oportet quod illud quod praedicatur necessario de aliquo sit idem realiter nec formaliter.
Et quando dicitur[21] quod 'prius naturaliter alio potest esse sine eo absque contradictione', de ista propositione dico quod est vera de rebus extra animam. Sed sive sit vera sive falsa de entibus in anima, non est ad propositum. Quia ad conclusionem demonstrationis sufficit, cum aliis condicionibus, quod illa conclusio sit necessaria, ita quod nullo modo possit esse falsa, sed si propositio sit, quod ipsa sit necessario vera[22]. Sive autem subiectum possit esse sine praedicato vel e converso sive non, nihil est ad propositum.
Ad aliud quod innuitur[23], quod risibilitas non distinguitur realiter ab homine nec formaliter, nec dicit respectum rationis nec realem, et tamen est passio, respondeo quod risibilitas ƿ dicit aliam rem distinctam realiter ab homine, quia risibilitas, ridere, risus et huiusmodi habent aliquod idem significatum quod primario vel secundario per omnia ista importatur; et propter hoc potest esse passio.
Et si quaeratur de ipsa risibilitate quae est a parte rei: quomodo illa distinguitur ab homine: aut realiter aut formaliter; dico quod omnes tales quaestiones de connotativis procedunt ex falsa imaginatione, quia imaginamur quod talia habeant quid rei, cum tamen habeant quid nominis tantum. Imaginamur enim quod risibilitas sit aliquid unum simpliciter a parte rei et ideo dicatur risibilitas realis sicut homo vel albedo est aliquid unum a parte rei; et ita imaginamur de aliis connotativis. Sed ista imaginatio est falsa. Non enim risibilitas, nec aptitudo, nec aliquid tale dicit aliquid unum a parte rei, nec per se nec per accidens, nisi forte ex consequenti. Sed dicit multa simpliciter, aliquo modo aequivalenter complexo composito ex illis, quia aequivalent alicui complexo; ut 'risibile' aequivalet isti aliquo modo 'aliquid potest ridere', ita hic 'dealbabile' aliquo modo aequivalet isti 'aliquid potest dealbari’; ita quod quidquid importatur per hoc complexum ƿ importatur etiam aliquo modo per illud incomplexum. Et quia in talibus quidquid importatur per concretum importatur etiam per abstractum, ideo tale complexum - et quidquid importatur per quamcumque partem illius complexi - aliquo modo importatur per illud abstractum. Et ideo non debet plus quaeri quid rei de illo abstracto quam de illo complexo, sed tantum quaerendum est quid nominis. Et ideo non quaerendum est quid est risibilitas a parte rei, sed tantum quid risibilitas significat. Et est respondendum quod significat aliquid quod potest ridere. Et ideo, proprie loquendo, de virtute sermonis nihil quod praecise significat aliquid unum et non significat multa - quomodo talia significant multa - est de aliquo tali abstracto praedicabile sed tantum consimilia abstracta. Sicut est de caecitate de qua nihil praecise significans unum potest praedicari; quocumque enim demonstrato, haec est falsa ‘haec est caecitas'.
Si dicatur quod hoc non est positivum sed tantum privatio, respondeo quod privatio - et universaliter negatio dicit praecise aliquas res vel rationes. Et ideo non est imaginandum quod privatio vel negatio sit aliquid conceptibile, distinctum a rebus positivis vel rationibus, sed dicit illas, sicut ‘non homo' dicit aliquid quod non est homo. Eodem modo 'caecitas' dicit oculum non potentem videre; et ideo satis simile est de istis et de aliis.
Potest tamen poni exemplum in aliis. Quia 'creativitas' proprie de nulla una re praedicatur; non enim potest dici quod Deus sit creativitas, nec creatura, quia creativitas non dicit aliquid unum, sed dicit hoc totum quod est aliquid quod potest de nihilo aliquidƿ producere. Eodem modo est de potentialitate materiae: quia potentialitas materiae non dicit aliquid unum, quia nec rem absolutam nec respectivam realem, nec respectum rationis; quia vere materia est in potentia, omni actu intellectus circumscripto, et per consequens sine omni respectu rationis; sed dicit quod materia potest habere formam quam modo non habet.
Et ideo in multis argumentis est fallacia figurae dictionis, sub nomine simpliciter absoluto accipiendo nomen connotativum. Sicut sic arguendo: quidquid potest Deus mediante causa secunda, potest immediate per se; sed actum meritorium potest producere mediante actu voluntatis; ergo sine ea. Et sic de aliis multis, in quibus semper est fallacia figurae dictionis, quia commutatur 'quid' in 'ad aliquid', secundum unum modum loquendi, vel in connotativum, secundum alium modum loquendi.
|§Tamen sciendum quod 'risibilitas', 'aptitudo' et huiusmodi abstracta multa apud philosophos aequivoce accipiuntur. Nam aliquando accipiuntur et supponunt pro eodem pro quo supponunt sua concreta. Et sic esset concedendum quod 'risibilitas est homo’ Aliquando supponunt pro uno aggregato ex omnibus quae importantur sive primario sive secundario per ipsum. Aliquando supponunt praecise pro ipsis concretis. §|
Ex istis patet quod conceptus talis denominativus, praedicabilis secundo modo, non causatur praecise a re de qua praedicatur ante omnem conceptum alterius, sed praesupponit conceptum alterius, quia praesupponit conceptum cuiuslibet quod importaturƿ per ipsum. Et ideo iste conceptus 'creativum' non potest haberi nisi cognito aliquo quod non est Deus. Patet etiam quod non est dicendum quod eadem res sub uno conceptu est subiectum et sub alio conceptu est passio, quia ipsa res nec sub uno conceptu nec sub alio est passio, sed ipse conceptus est passio.
Contra tamen praedicta videtur esse Aristoteles I Topicorum[24], quia, per eum, proprium differt a definitione per hoc quod definitio dicit 'quid' et proprium 'accidens':
Similiter, secundum Lincolniensem I Posteriorum, cap. De per se[25], in primo modo quidditas subiecti egreditur a quidditate praedicati, in secundo autem e converso; igitur in primo modo subiectum distinguitur realiter a praedicato. Confirmatur: quia secundum eum, ibidem, non est aliquis modus praedicandi per se nisi subiectum sit causa praedicati vel e converso:
Ad primum istorum dico quod Philosophus intelligit per 'accidens' omne extrinsecum rei; et ideo 'proprium', quia importat semper aliquid quod est extrinsecum rei, ideo dicitur dicere accidens rei, ita tamen quod sit convertibile. Quia accipit ibi accidens tale ut distinguitur contra 'quid'. Et ideo vere possumus dicere quod creativum' est proprium Deo, quia convertitur cum Deo et importat creaturam quae realiter distinguitur a Deo, quamvis non dicat aliquod accidens Dei.
Ad secundum dico quod non oportet quod praedicatum distinguatur a subiecto nec quod sit effectus realis subiecti, sed
ƿ sufficit quod sit causa alicuius quod importatur per praedicatum. Et, ut communius vel semper, quando propositio est vere affirmativa et praedicatio propria et per se secundo modo, subiectum vel aliquid importatum per subiectum est causa alicuius importati per praedicatum. Et hoc extendendo causam ad partes integrales, quae aliquo modo dicuntur causae totius. Per hoc patet ad confirmationem.
[RESPONSIO AD ARGUMENTUM PRINCIPALE]
Ad primum principale[26]: nego istam consequentiam 'demonstrabile de aliquo non est idem realiter cum eo, ergo distinguitur realiter ab eo’. Patet instantia, quia ens rationis nec est idem realiter cum re nec distinguitur realiter. |§ Et hoc secundum opinionem quae ponit entia rationis obiective in anima. §|


Notes

  1. 2 Aristot., Metaph., VI, c. 15, t. 35: “ Propter hoc autem et substantiarum sensibilium singularium nec definitio nec demonstratio est, quia habent materiam, cuius natura talis est ut contingat et esse et non esse (1039b 27-31).
  2. 1 Haec opinio Ioannis de Reading habetur in secunda quaestione Prologi Commentarii in I Sententiarum, ubi quaeritur: “ Utrum scibile proprie de aliquo subiecto scientiae distinguatur realiter a subiecto “. Iste Commentarius asservatur Florentiae, Bibl. Nat., cod. Conv. D. 4. 95 (pars hic citata f, 11r-v); quaestio ipsa habetur etiam inter quaestiones Petro Aureoli adscriptas Paduae, Bibl. Univ., cod. 1580 (pars hic citata ff. 214c-215a); editio critica huius quaestionis prodibit in Franciscan Studies, anno 1966.
  3. 1 Sent., I, d. 2, q. 1 F.
  4. 1 Supra, pp. 130, lin. 13 - 131, lin. 9.
  5. 2 Sent., II, q. 1 BC; Quodl., VII, q. 3.
  6. 1 Supra, p. 131, lin. 10-19.
  7. 2 Vide supra, p. 130, lin. 17-19.
  8. 3 Supra, pp. 103, lin. 17 - 104, lin. 2.
  9. 4 Cf. G. Ockham, Summa Logicae, p. I, c. 37 (ed. Ph. Boehner, Franciscan Institute Publications, St. Bonaventure N. Y. 1957, pp. 96-98); Expositio in librum Porphyrii De Praedicabilibus, c. 5 (ed. E. A. Moody, St, Bonaventure N. Y. 1965, pp. 87-94).
  10. 1 Sent.t I, d. 2, q. 7 ST.
  11. 2 Boethius, In librum De Interpretatione, cap. De signis (PL 64, 402 et 410-411).
  12. 3 Videsis supra, p. 30, notam 3.
  13. 1 Scilicet secundum opinionem Ioannis de Reading, supra, pp. 131, lin. 10-13 et 133, lin. 1-8.
  14. 2 Aristot., Praedicamenta, c. 8 (9a 28 - 9b 9).
  15. 1 Supra, p. 135, lin. 16-18.
  16. 2 Sent., II, q. 13 G et L.
  17. 3 Sent., I, d. 2, q. 2 F-H.
  18. 4 Supra, p. 130, lin. 4-12.
  19. 5 Secundum opinionem scilicet quae tenet conceptus habere tantum esse obiectivum. Cf. supra, p. 134, lin. 26 et p. 30, nota 3.
  20. 1 Supra, p. 130, lin. 5-7.
  21. 1 Supra, p. 130, lin. 11-12.
  22. 2 Cf. Summa Logicae, p. 2, c. 9: “Tamen de propositione necessaria est sciendum quod propositio non propter hoc dicitur necessaria quia semper sit vera, sed quia est vera si sit, et non potest esse falsa. Sicut haec propositio in mente 'Deus est’ est necessaria non quia semper sit vera, quia si non est, non est vera; sed si sit, est vera et non potest esse falsa” (ed. Boehner, pp. 247s.).
  23. 3 Hic auctor respondet ad argumentum Ioannis de Reading, quod tamen supra non adduxit. Verba Ioannis (locis cit.) sunt haec: “Iste tertius modus potest persuaderi sic: risibilitas, ut dicit aptitudinem ad ridendum, necessario (om. Pad.) inest homini tamquam passio et non distinguitur realiter ab homine, ut patet prius. Nec etiam est aliquid in re aliud ab homine,. quia vel (om. Fl.) non est nisi respectus actualis in re, quod non est verum cum terminus non sit aliquid (aliquis Fl.) exsistens in actu. Igitur risibilitas non est aliquid distinctum in actu ab homine nec realiter nec formaliter. Igitur vel erit (est Pad.) respectus rationis vel erit idem omnino in re homini, sub alio tamen respectu a conceptu hominis quidditativo. Sed non videtur quod oporteat ponere risibilitatem esse respectum rationis...; ergo videtur quod risibilitas, ut est passio realis, non distinguitur realiter nec aliquo modo ab homine nisi sicut (ut Pad.) conceptus eius denominativus vel denominatus (denominativus Ft.) a conceptu quidditativo ipsius (eius Fl.)”.
  24. 1 Aristot., Topic, I, c. 5 (101 b 38-39 et 102a 18-22).
  25. 2 Robertus Grossatesta, In Aristot. Anal. Poster., I, c. 4, t. 19 (ed. Bononiae 1519, f. 5va).
  26. 1 Supra, p. 129, lin. 19-21.