Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Prologue/Q4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
[QUAESTIO IV: UTRUM OMNIS PASSIO SIT DEMONSTRABILIS DE SUO SUBIECTO PRIMO A PRIORI]
Secundo quaero utrum omnis passio sit demonstrabilis de suo subiecto primo a priori.
Quod sic: Quia non est maior ratio quod una sit demonstrabilis quam alia; et aliqua est demonstrabilis, certum est; igitur omnis.
ƿ Ad oppositum: Dictum est prius[1] quod esse creativum et huiusmodi non possunt de Deo demonstrari.
[DISTINCTIO PASSIONUM]
Ad istam quaestionem distinguo primo de passionibus[2]: quia quaedam sunt quae important aliquas res absolutas realiter distinctas a suis subiectis et eisdem formaliter inhaerentes, sicut se habent susceptibile disciplinae, calefactibile, et huiusmodi. Aliquae autem important motum vel mutationem, sicut risibile, mobile, alterabile, et sic de aliis. Aliquae autem sunt connotativae et aliquae negativae vel privativae.
[QUAENAM PASSIONES SUNT DEMONSTRABILES? CONCLUSIO PRIMA]
Est igitur prima conclusio quod nulla passio importans aliquam rem absolutam formaliter inhaerentem est demonstrabilis de suo subiecto primo.
Et voco subiectum primum illud cui potest competere[3] omni alio circumscripto, et nulli ipso circumscripto. Verbi gratia: anima intellectiva est primum subiectum respectu 'susceptibilis disciplinae', quia omni alio circumscripto adhuc potest anima suscipere:
ƿ disciplinam, et nihil potest suscipere disciplinam circumscripta anima intellectiva. Sed homo est subiectum illius passionis; non tamen primum sed magis secundarium, quia homine destructo adhuc potest anima suscipere disciplinam. Ita est de aliis accidentibus quae competunt toti mediante aliqua parte.
Haec conclusio probatur: quia propositio immediata non potest demonstrari; sed haec est immediata; ergo ista non potest demonstrari.
Si dicatur quod immediata immediatione subiecti potest demonstrari, quia non est immediata immediatione causae; sicut ista 'omnis triangulus habet tres' est immediata immediatione subiecti, et tamen demonstrabilis. Ita potest esse in proposito: Hoc non valet: quia nulla propositio immediata potest demonstrari, quia, secundum Aristotelem[4], “propositio immediata est illa qua non est altera prior”; et per consequens non potest demonstrari a priori. Et quando dicitur quod potest esse immediata immediatione subiecti quamvis non immediata immediatione causae, dico quod subiectum accipitur dupliciter. Uno modo pro aliquo uno termino de quo natum est aliquid praedicari; alio modo pro omni illo de quo natum est aliquid praedicari. Primo modo possibile est quod aliqua propositio immediata immediatione subiecti sit demonstrabilis, sicut est de ista 'omnis triangulus' etc. Secundo modo non est possibile, quia omne demonstrabile de aliquo necessario prius convenit medio, quod non tantum erit causa sed subiectum. Et ideo dico quod definitio trianguli, si sit medium ad demonstrandam istam 'omnis triangulus habet ƿ tres’ etc, est primum subiectum illius passionis uno modo, et triangulus alio modo.
Aliter potest dici ad instantiam quod talis propositio immediata immediatione subiecti nunquam est demonstrabilis nisi per definitionem exprimentem determinatas partes vel quoad numerum vel quoad essentiam tamquam per medium cui notius inest passio quam subiecto; quia nullo modo inesset subiecto quacumque istarum partium circumscripta, et ita quaelibet est aliquo modo causa quare illa passio inest illi subiecto. Verbi gratia, si de triangulo demonstraretur habere tres, hoc erit per definitionem exprimentem diversas et determinatas partes quoad numerum, puta tres lineas ex quibus componitur triangulus. Similiter, esse corruptibile est demonstrabile de subiecto - scilicet de substantia composita - per definitionem exprimentem partes determinatas quoad essentiam, scilicet materiam et formam, ita quod quacumque illarum circumscripta nullo modo esset substantia corruptibilis.
Sed talis passio quae importat rem absolutam alteri inhaerentem non est demonstrabilis per definitionem aliquam, quia illa definitio aut exprimeret partes eiusdem rationis, aut alterius et alterius rationis. Non primum, quia tunc oporteret quod exprimeret partes determinatas quoad numerum. Sed hoc non est possibile, quia talis passio posset poni quacumque illarum circumscripta. Verbi gratia, 'esse calefactibile’ non potest demonstrari de quocumque per tale medium, quia quacumque parte illius circumscripta adhuc residuum est calefactibile. Nec secundum, quia omne accidens absolutum habet subiectum aeque simplex, ergo tanta simplicitas est in subiecto primo quanta in accidente. Ergo subiectum non plus includit talem distinctionem partium quam accidens, et perƿ consequens non habet talem definitionem. Et haec posset esse secunda ratio pro prima conclusione.
Tertio potest hoc argui: quia illa propositio cuius prima notitia non potest accipi nisi per exponentiam, mediante aliqua propositione contingente, non est demonstrabilis; sed quaelibet talis propositio est huiusmodi; ergo etc. Maior est manifesta, quia respectu omnis conclusionis demonstrabilis sufficit notitia aliquarum praemissarum, ergo non requiritur aliqua alia causa nisi quae requiritur ad notitiam pracmissarum. Minor probatur inductive, quia quantumcumque habeatur notitia abstractiva tam de subiecto quam de passione tali, nisi intuitive videatur aliquod contentum sub subiecto et aliquid importatum per talem passionem virtute cuius cognoscatur evidenter quod hoc inest huic nunquam evidenter scietur talis propositio universalis. Sicut si aliquis cognosceret intuitive vel abstractive animam intellectivam, et similiter abstractive vel etiam intuitive cognosceret disciplinam vel scientiam, nisi evidenter cognosceret aliquam talem singularem 'haec anima habet disciplinam vel scientiam' nunquam cognosceret evidenter talem propositionem universalem; vel cognosceret cognitis terminis, et per consequens esset principium et non conclusio. Eodem modo est de aliis, sicut quod ignis potest esse calidus, quod terra potest esse frigida non potest sciri nisi per experientiam, igitur nulla talis est demonstrabilis.
[CONCLUSIO SECUNDA]
Secunda conclusio est quod talis passio potest demonstrari de suo subiecto non primo.
ƿ Sed subiectum non primum potest intelligi multipliciter. Uno modo, quia non est sibi adaequatum secundum praedicationem; et hoc vel quia excedit sicut superius ad subiectum primum, vel quia exceditur sicut quoddam contentum sub primo subiecto. Primo modo se habent isosceles et triangulus, secundo modo figura et triangulus respectu habere tres. Alio modo, quia est totum respectu primi subiecti, sicut homo respectu animae intellectivae ad esse susceptivum disciplinae. Tertio modo, quia est subiectum sustentans primum subiectum, sicut passiones formae et accidentis aliquo modo conveniunt subiecto, unde et ignis dicitur calefactivus. Et forte aliis modis potest contingere.
Primo modo semper talis passio est demonstrabilis de subiecto non primo excedente. Et demonstratio erit particularis, quia semper inferius est medium concludendi aliquid de suo superiori particulariter. Sed si subiectum non primum excedatur a passione adhuc per subiectum primum potest demonstrari, sicut sic arguendo: omnis triangulus habet tres; isosceles est triangulus; igitur etc. Secundo modo semper talis passio est demonstrabilis ƿ de subiecto non primo per primum subiectum tamquam per medium. Similiter dico de tertio modo. Exemplum primi: haec est demonstratio: omne habens animam intellectivam est susceptivum disciplinae; omnis homo est huiusmodi; ergo etc. Exemplum secundi: omne habens calorem est calefactivum; - ponatur quod calefactivum sit primum subiectum calefactionis -; ignis est huiusmodi; ergo etc.
Sciendum tamen quod in istis duobus modis, si fiat demonstratio ex propositionibus simpliciter primis, oportet quod pracmissae sumantur in obliquo et non in recto. Verbi gratia sic arguendo: in quocumque est anima intellectiva illud est susceptivum disciplinae; in homine est anima intellectiva; ergo etc. Eodem modo in aliis oportet arguere per tales propositiones in obliquo, quia arguendo per propositiones simpliciter in recto, oporteret quod vel abstractum importans illam partem vel accidens, vel concretum esset medium. Si primo modo[5], tunc altera praemissarum esset falsa; verbi gratia sic arguendo: omnis anima intellectiva est susceptiva disciplinae; omnis homo est anima intellectiva; ergo etc. Ecce quod minor est falsa. Et ita est de aliis. Si autem concretum fuerit medium, tunc altera praemissarum non erit simpliciter prima; verbi gratia sic arguendo: omne intellectivum est susceptivum disciplinae; omnis homo est intellectivus; igitur etc. ƿ Hic maior non est simpliciter prima, quia ista est prior: omnis anima est susceptiva disciplinae.
Si dicatur quod sicut ista omne intellectivum est susceptivum disciplinae' non est simpliciter prima, ita nec ista ‘in quocumque est anima intellectiva' etc, quia ista est simpliciter prima 'omnis anima intellectiva est susceptiva disciplinae':
Respondeo: quamvis ista propositio non sit simpliciter prima, quia est altera prior, tamen ista includit per se - tamquam partem - illam quae est simpliciter prima. Et hoc sufficit ad talem demonstrationem. Et ideo ad hoc quod talis conclusio demonstretur ex propositionibus simpliciter primis, oportet quod altera praemissarum sit hypothetica et non simpliciter categorica; et in illa hypothetica debet aliqua pars esse illa propositio simpliciter prima, |§ vel poterit esse talis ultimate: quia omnis anima est susceptiva disciplinae, si in aliquo sit anima, illud est susceptivum disciplinae. Et consimiliter est de aliis. §|
[CONCLUSIO TERTIA]
Tertia conclusio: quod passiones connotativae quae non requirunt determinatam distinctionem partium non sunt demonstrabiles, aliae autem sunt demonstrabiles, quia illae non possunt sciri nisi per experientiam, istae autem possunt sciri sine experientia. Exemplum primi: sicut quod calor sit calefactivus, vel quod sol possit producere vermem, non potest sciri nisi per experientiam.ƿ Exemplum secundi: sicut quod omnis triangulus habet tres etc.; omnis substantia talis est corruptibilis; et sic de aliis.
[CONCLUSIO QUARTA]
Quarta conclusio est ista quod omnis passio negativa, cuius oppositum potest evidenter sciri de aliquo praedicari tamquam de subiecto suo primo, potest demonstrari. Sed de aliis non est facile dare certam regulam quae sunt demonscrabiles et quae non.
Haec conclusio patet, quia tunc per subiectum suum primum tamquam per medium potest demonstrari talis conclusio, et erit syllogismus in secunda figura. Sicut si sciatur quod triangulus est primum subiectum istius passionis 'habere tres', tunc potest sic argui: omne habens tres angulos etc. est triangulus; nullus quadrangulus est triangulus; ergo nullus quadrangulus habet tres, etc. Non autem contingit demonstrare tales conclusiones praecise per talia subiecta tamquam per media, sed frequenter contingit per ƿ definitionem exprimentem partes definiti tales conclusiones demonstrare. Et hoc maxime contingit in mathematica.
Sic igitur patet ad quaestionem quod non omnis passio est demonstrabilis a priori de suo subiecto primo.
[INSTANTIAE]
Sed contra istam conclusionem potest obici. Primo, quia videtur contra intentionem Philosophi. Quia secundum Philosophum I Posteriorum, cap. De universali[6]: “ Universale autem tunc est cum in quolibet primo demonstratur”. Ergo semper universale demonstratur de suo subiecto primo, sicut exemplificat ibi Philosophus. Item, ibidem subdit Philosophus[7]: “ Quod igitur quodlibet primum quod monstratur duos habere rectos, aut quodcumque aliud, huic primo inest universale, et demonstratio per se huius universaliter est, aliorum autem quodammodo non per se “. Ex hoc et ex toto illo capitulo videtur haberi quod universale semper est demonstrabile per se de suo subiecto primo, de aliis magis secundario.
Item, cap. 9[8]: “ Omnis demonstrativa scientia circa tria. Haec autem sunt genus, cuius per se passionum speculativa est”. Ergo passiones considerantur in demonstrativa scientia. Idem dicit cap. 7[9].
ƿ Item, Philosophus ubique exemplificat de talibus passionibus, sicut de eclipsi, de tonitruo[10].
Item, II Posteriorum[11] docet Philosophus demonstrare per omne genus causae. Ergo omne quod habet causam quare inest alicui subiecto est demonstrabile de eo per illam causam; sed tales sunt huiusmodi, manifestum est; ergo etc.
Item, II Posteriorum[12]: “Scientes quia est, quaerunt propter quid est”. Sed quaestio propter quid, sicut et aliae, quaerit de medio, secundum Philosophum II Posteriorum, cap. 2[13].
[RESPONSIO AD INSTANTIAS]
Ad primum[14] illorum dico quod Philosophus loquitur de universali quod primo competit alicui subiecto, sive sit demonstrabile sive non. Sed quando est demonstrabile tunc primo demonstratur de subiecto suo primo, hoc est cui adaequate convenit secundum praedicationem; quia scilicet nulli convenit nisi de quo praedicatur, et omni de quo praedicatur. De aliis autem demonstratur secundario, sicut praedicatur quasi secundario. Hoc idem dico de toto illo capitulo.
Ad aliud[15], quod Philosophus accipit demonstrativam scientiam pro demonstratione. Et dico quod demonstratio accipit passiones sive sint demonstrabiles sive non, quia possunt esse prin ƿcipia in demonstratione, vel media aliquo modo. Similiter, potest dici quod demonstratio est passionum, sed non sequitur: ergo omnium. Unde in omni scientia aliquae passiones sunt demonstrabiles et aliquae non.
Ad aliud[16] quod demonstrantur tales passiones demonstratione particulari, non universali.
Ad aliud[17], quod per omne genus causae fit demonstratio particularis, non universalis. Ad cuius intellectum sciendum quod demonstratio dicitur particularis uno modo quia non est de primo subiecto. Et sic accipit Philosophus I Posteriorum, 1 cap.[18], ubi comparat demonstrationem universalem ad particularem. Aliter dicitur demonstratio particularis quia conclusio non est 'de omni'[19]; et hoc vel quantum ad universalitatem suppositorum sive singularium, vel quantum ad universalitatem temporis. Unde demonstratio dicitur particularis vel quia praedicatum non concluditur de omnibus contentis sub subiecto, sicut si demonstraretur quod aliqua figura habet tres angulos etc; vel quia, quantum est ex forma conclusionis, non concluditur praedicatum pro semper inesse sed pro aliquo tempore determinato.
Et communiter tales demonstrationes, si sint ex simpliciter necessariis, sunt hypotheticae, condicionales vel temporales, non categoricae. Verbi gratia, per nullam demonstrationem concluditur quod luna est eclipsabilis, quia ista non potest sciri nisi per experientiam, sicut non potest sciri nisi per experientiam quod luna ƿ est illuminabilis a sole. Sed postquam ista est scita per experientiam, demonstratur quod tali tempore vel tali eclipsabitur, sic arguendo: quandocumque terra interponitur inter solem et lunam tunc luna eclipsatur; sed quandocumque sol est in tali situ et luna in tali tunc terra interponitur inter solem et lunam; ergo tunc luna eclipsatur.
Et isto modo fit demonstratio per causam extrinsecam. Et sicut patet consideranti omnia exempla, Philosophus ubique tantum exemplificat de demonstrationibus particularibus. Unde exemplificat ibi de propositionibus de praesenti et de praeterito et de futuro[20]. Et ad hoc est ratio quia causa extrinseca rei est tantum causa rei in esse in effectu, igitur non potest esse medium demonstrandi nisi concludendo aliquam differentiam temporis. Similiter, aliter possent omnia demonstrari per Deum tamquam per medium, quia est causa extrinseca tam efficiens quam finalis omnium. Sed hoc est inconveniens.
Et ideo dico quod demonstratione universali secundo modo dicta et a priori nulla talis passio demonstrabilis est de suo subiecto primo.
Verumtamen intelligendum est quod quando est aliqua passio quae non tantum importat talem rem absolutam alteri inhaerentem sed simul cum hoc connotat aliquam causam determinatam, cum tamen illa res absoluta possit a diversis causis causari in suo subiecto: tunc non est inconveniens quin talis passio demonstretur de subiecto suo primo. Verbi gratia, ponatur quod luna esset illuminabilis a sole et ab alio planeta, tunc istam conclusionem 'luna est illuminabilis' impossibile est demonstrare, sed tantum potest per
ƿ experientiam evidenter cognosci. Sed si poneretur aliquod nomen quod importaret illuminationem lunae et connotaret determinate solem, ita quod si lumen causaretur in luna ab alio planeta et non a sole quod tunc non denominaretur luna tali nomine, tale praedicabile bene posset de luna demonstrari. Quia cognito primo per experientiam quod sol est corpus luminosum a quo potest aliud illuminari, et postea cognito quod ille sol posset directe opponi lunae aliquo tempore quo sibi non directe opponitur alius planeta illuminativus lunae, - quamvis hoc nunquam esset visum-, posset demonstrative concludi quod luna esset illuminabilis a sole.
Ad aliud[21]: scientes 'quia est' particulariter, non universaliter quaerunt ‘propter quid’ et ideo quaerunt de medio in demonstratione particulari. Unde dicit Philosophus[22]: “Cum autem sciamus ipsum 'quia', ipsum 'propter quid' quaerimus: ut scientes quia deficit, et quia movetur terra, propter quid deficit et propter quid terra movetur quaerimus”. Ecce quod istae quaestiones sunt de exsistentia rei.
Et si dicatur quod notitia scientifica non est de re exsistente nisi contingenter, quia accidit quod sit in actu:
Similiter, omnes istae propositiones sunt contingentes, igitur non pertinent ad demonstrationem:
ƿ Ad primum: quod non est necessarium quod subiectum scientiae sit in actu, tamen in multis vel in omnibus oportet quod possit esse in actu; et secundum intentionem Philosophi requiritur quod aliquando ponatur in actu. Et ideo non est ista conclusio 'luna deficit', sed 'luna deficit quando sic opponitur soli'. Et ista est necessaria secundum intentionem Philosophi, quamvis non secundum veritatem, loquendo de potentia Dei absoluta. Et ista, secundum eum, est conclusio demonstrationis. Et hoc est quod dicit Lincolniensis I Posteriorum[23], quod illa quae frequenter fiunt, secundum quod veniunt in demonstrationem necessaria sunt. Hoc est, de contingentibus formantur propositiones necessariae hypotheticae, scilicet condicionales vel temporales.
Per hoc patet ad secundum: quia Philosophus per illas propositiones contingentes intelligit proponitiones necessarias, formatas de eisdem terminis.
[RESPONSIO AD ARGUMENTUM PRINCIPALE]
Ad argumentum principale[24] patet quod est maior ratio quod una passio sit demonstrabilis quam alia, quia aliqua passio praesupponit subiectum suum habere partes realiter distinctas sine quibus nullo modo posset sibi competere, et per distinctam notitiam illarum partium devenitur in notitiam passionis de subiecto, et ideo
ƿ illa est demonstrabilis per definitionem exprimentem illas partes tamquam per medium. Aliqua autem passio, quantum est ex se, nullam praesupponit distinctionem partium quin simpliciter potest poni quacumque illarum partium circumscripta, et ideo nihil est exprimens quaecumque intrinseca suo subiecto cui prius vel notius conveniat quam subiecto, et ideo talis non est demonstrabilis.

Notes

  1. 1 In quaestione secunda, supra, pp. 116, lin. 1-117, lin. 13.
  2. 2 Cf. G. Ockham, Summa Logicae, p. I, cc. 10 et 37 (ed. Boehner, pp. 33-36, 96-97); Expositio in librum Porphyrii De Praedicabilibus, c. 5 (ed. Moody, pp. 87-94); videsis etiam D. Webering, Theory of Demonstration according to William of Ockham, pp. 118-142.
  3. 3 Scilicet passio.
  4. 1 Aristot., Anal. Poster., I, c. 2, t. 13 (72a 8).
  5. 1 Scilicet 'si abstractum importans illam partem vel accidens esset medium’.
  6. 1 Aristot., Anal. Poster., I, c. 4, t. 37 (73b 32-33).
  7. 2 Aristot., Anal. Poster.t I, c. 4, t. 37 (73b 39 - 74a 2).
  8. 3 Aristot., Anal. Poster., 1, c. 10, t. 76 (76b 11-13).
  9. 4 Aristot., Anal. Poster. l c. 7,. t. 57 (75a 39-40).
  10. 1 Ex. gr. Anal. Poster., II, cc. 1-3, tt. 1-8 (89b 23 - 90a 36).
  11. 2 Aristot., Anal. Poster.t II, c. 11, t. 48 (94a 20-24).
  12. 3 Aristot., Anal. Poster., II, c. 1, t. 1 (89b 29).
  13. 4 Aristot., Anal. Poster., II, c. 2, t. 2 (89b 37 - 90a 7).
  14. 5 Supra, p. 15.2, lin. 6-17.
  15. 6 Supra, p. 152, lin. 18-21.
  16. 1 Supra, p. 153, lin. 1-2.
  17. 2 Supra, p. 153, lin. 3-6.
  18. 3 Aristot., Anal. Poster., I, c. 4, tt. 36-37 (73b 25 - 74a 4).
  19. 4 cf. Aristot., Anal. Poster., I, c. 24, tt. 160-170 (85a 13 - 86a 30).
  20. l Aristot., Anal. Poster.; II, c. 12, tt. 56-68 (95a 10 - 96a 19).
  21. 1 Supra, p. 153, lin. 7-9.
  22. 2 Aristot., Anal. Poster., II, c. 1,t. 1 (89b 19-31); cf. supra, p. 153, lin. 7-8.
  23. 1 Robertus Grossatesta, In Aristot. Anal. Poster., I, c. 8, t. 41: “Ea quae frequenter fiunt secundum quod veniunt in demonstrationem, veniunt cum condicionibus secundum quas recipiunt veritatem in omni hora” (ed. Bononiae, f. l0va).
  24. 2 Supra, p. 143, lin. 20-21.