Authors/Ockham/Summa Logicae/Book II/Chapter 17
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book II
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
[2.17 DE PROPOSITIONIBUS EXCLUSIVIS] | |
Circa propositiones exclusivas est primo sciendum quid facit propositionem exclusivam; secundo, quid requiritur ad veritatem exclusivae; tertio, quomodo termini supponuiit in prapositionibus exclusivis; quarto, dandae sunt regulae quaedam. | |
Circa primum sciendum est quod istae dictiones 'tantum' et 'solus' faciunt propositiones exclusivas. Sciendum est tamen quod haec dictio 'solus' aliquando tenetur syncategorematice, et tunc est dictio exclusiva; aliquando tenetur categorematice, et tunc non est dictio exclusiva, sed tunc impartat illud quod importatur per terminum additum sibi esse solitarium; sicut dicitur quod 'iste est solus', hoc est 'solitarius', quia in loco illo non est cum alio. Similiter si dicatur sic 'solus Sortes currit', si li solus teneatur categorematice, significat quod Sortes, qui est solitarius, currat; et hoc poterit esse verum, quamvis multi alii currant. Si autem teneatur syncategorematice, tunc denotatur quod nullus alius a Sorte currat. | |
Secundo sciendum quod quando istae duae dictiones 'tantum' et 'solus' possunt addi eidem, nihil refert addere unam dictionem vel aliam, dummodo li solus teneatur syncategorematice, quia tales propositiones aequivalent; sicut istae propositiones aequivalent 'tantum homo currit' et 'solus homo currit'. | |
Circa secundum sciendum est quod aliquando dictio exclusiva ponitur a parte subiecti, et aliquando a parte praedicati, sive a parte compositionis, ita quod est determinatio compositionis. Et ideo primo est videndum quando dictio exclusiva ponitur a parte subiecti. | |
Et est primo sciendum quod sicut aliquando dictio categorematica significat unum primaria institutione et aliud ex translatione et secundaria institutione, sicut 'homo' primo significat idem quod 'compositum ex corpore et anima intellectiva', secundario significat statuam vel imaginem talis campositi, sic est de dictione exclusiva et alia dictione syncategorematica quod aliquando significat vel habet unum officium ex primaria institutione et aliud ex secundaria, et ita est de dictione exclusiva. Et ideo primo videndum est de eius primaria institutione, secundo de secundaria. | |
Circa primum sciendum quod quandocumque dictio exclusiva tenetur secundum suam primariam institutionem et ponitur a parte subiecti, semper denotatur quod praedicatum vere praedicatur de subiecto, et quod removetur ab omni illo de quo non vere praedicatur suum subiectum; et hoc si sit propositio affirmativa. Et idea quaelibet propositio exclusiva habet duas exponentes: unam affirmativam et aliam negativam. Sicut ista 'tantum homo est animal' habet istas exponentes 'homo est animal' et 'nihil aliud ab homine est animal' Si autem sit negativa, denotatur quod praedicatum vere removetur a subiecto et quod inest omni illi a quo vere removetur subiectum; et ita habet duas exponentes, scilicet suam praeiacentem negativam et aliam affirmativam. Sicut ista 'tantum homo non est asinus' habet istas duas exponentes 'homo non est asinus' et 'omne aliud ab homine est asinus'. | |
Per praedicta patet quod omnes tales sunt falsae et includeiites contradictionem, accipiendo dictionem exclusivam secundum suam primariam institutionem: 'tantum homo est albus', 'tantum aer est hic intus', 'tantum animal est', 'tantum pater est', 'tantum individuum est' et huiusmodi, quia ex illis sequitur praedicata verificari de partibus, a quibus tamen tota vel nomina totorum removentur, et ita omnes tales contradictionem includunt. | |
Similiter tales falsae sunt 'solus Pater est Deus', 'solus Pater spirat Spiritum Sanctum', 'solus Pater creat', 'solus Pater est bonus' et huiusmodi. Similiter tales sunt falsae 'tantum omnis homo est rationalis', 'tantum omne animal est sensibile', quia istae exponentes non stant simul, si sint plures homines et plura animalia: 'omnis homo est rationalis' et 'nihil aliud ab omni homine est rationale', quia si nihil aliud ab omni homine est rationale, et iste homo est aliud ab omni homine, igitur iste homo non est rationalis, quae repugnat isti 'omnis homo est rationalis' Et eodem modo est de ista 'tantum omne animal est sensibile'. | |
Secundo videndum est de dictione exclusiva secundum eius secundariaim institutionem. Et est sciendum quod triplex potest esse: una, quando praecise excludit praedicatum ab omni distributo de quo non dicitur subiectum; alia, quando praecise excludit ea quae nec importantur per subiectum nec sunt partes eorum; tertia, quando praecise excludit maiorem pluralitatem quam est expressa per subiectum. | |
Et secundum hoc dantur tres regulae. Una est quod quando dictio exclusiva additur termino communi distributo, quod potest esse exclusio proprie dicta, et tunc excluditur omne illud de quo non verificatur illud cui additur dictio exclusiva. Aliter potest esse exclusio improprie dicta, secundum quod denotatur praedicatum removeri a quolibet alio communi cum signo particulari, de quo non verificatur subiectum; et potest vocari exclusio communis repugnantis cum signo particulari. | |
Unde ista 'tantum omnis homo currit' est distinguenda penes secundum modum aequivocationis, eo quod li tantum potest teneri proprie, et tunc habet istas exponentes 'omnis homo currit' et 'nihil aliud ab omni homine currit'. Vel potest sumi improprie, ut sit exclusio cuiuslibet communis repugnantis cum signo particulari, ut habeat istas exponentes 'omnis homo currit' et 'aliquis bos non currit' et 'aliquis asinus non currit' et 'aliqua capra non currit', et sic de singulis communibus, ut per talem exclusivam -- improprie sumpta dictione exclusiva denotatur praedicatum verificari de termino communi posito in illa propositione cum signo universali et non verificari de quocumque alio communi universaliter sumpto. Et ista distinctio numquam habet Iocum nisi quando dictio exclusiva additur termino communi universaliter sumpto. | |
Iuxta secundam -- impropriam -- acceptionem dictionis exclusivae accipitur una alia regula quae est ista, quod quando dictio exclusiva additur termino importanti aliquid habens plures partes, illa propositio est distinguenda, eo quod potest esse exclusio proprie dicta, et tunc denotatur praedicatum competere subiecto et removeri a quolibet a quo removetur subiectum; vel potest esse exclusio improprie dicta, secundum quod excluditur omne illud de quo non verificatur subiectum nec importans partem subiecti, et potest vocari exclusio cuiuslibet importantis extrinsecum. Et secundum hoc ista propositio est distinguenda 'tantum Sortes est albus', eo quod dictio exclusiva potest suae proprie, et tunc includit contradictionem, quia tunc istae sunt suae exponentes 'Sortes est albus' et 'nihil aliud a Sorte est album', quae duae repugnant, quia inferunt repugnantia. Nam sequitur 'Sortes est albus, igitur aliqua pars corporis Sortis est alba'; et sequitur 'nihil aliud a Sorte est album; quaelibet pars Sortis est alia a Sorte; igitur nulla pars corporis Sortis est alba'; quae conclusiones repugnant. | |
Si autem sumatur dictio exclusiva improprie, ut fiat exclusio praecise cuiuslibet importantis tantum aliquid extrinsecum Sorti, sic est haec possibilis 'tantum Sortes est albus', quia tunc non denotatur nisi quod Sortes sit albus et quod nihil extrinsecum Sorti sit album; quae duae possunt stare simul, ut sint istae suae exponentes 'Sortes est albus' et 'nihil extrinsecum Sorti est album'. Et ista distinctio numquam habet locum nisi quando dictio exclusiva additur termino importanti aliquod totum habens plures partes, sive sit totum proprie dictum sive improprie dictum. | |
Et si dicatur quod tunc omnes tales essent simpliciter includentes contradictionem, secundum utramque acceptionem: '‚”antum corpus est album', 'tantum homo est albus', 'tantum ignis calefacit', 'tantum homo est hic intus', 'tantum quantum est in loco', et ceterae huiusmodi. Nam per primum excluditur superficies, cum non sit aliquid intrinsecum corpori, quia non est pars eius; et propter idem excluderetur per secundum; per tertium exemplum excluderetur calor; per quartum omnia accidentia; per ultimum punctus: | |
Dicendum quod omnia praedicta de praedictis exemplis, praeterquam de tertio, secundum opinionem Aristotelis procedunt ex falsa imaginatione, scilicet quod superficies, linea, punctus sint quaedam res distinctae realiter a corpore et substantia; quod ostensum est esse contra intentionem Aristotelis in libro Praedicamentorum. Sed pro tertio exemplo, supposito quod ignis non possit calefacere nisi per calorem, est aliter dicendum; quia dicendum est quod -- sumpta dictione exclusiva sive proprie sive secundum istam significationem impropriam -- haec includit contradictionem 'tantum ignis calefacit'. Et ideo si debeat saluari, debet accipi dictio exclusiva aliter quam proprie et quam praedictis tribus significationibus, ut scilicet dictio exclusiva praecise excludat illa quae nec important aliquid extrinsecum nec accidens inhaerens formaliter. Et sub ista acceptione potest haec concedi esse possibilis 'tantum ignis calefacit', quia tunc non excluditur calor, cum formaliter inhaereat igni. | |
Iuxta tertiam -- impropriam -- acceptionem dictionis exclusivae potest accipi tertia regula ista, quod quando dictio exclusiva additur termino numerali, sive aequivalenti, vel connotanti numerum vel unitatem, illa propositio est distinguenda, eo quod potest esse exclusia proprie vel improprie. Prima modo excluditur omne illud de quo non verificatur subiectum; seundo modo excluditur maior pluratitas quam illa cui denotatur praedicatum competere; et potest vocari exclusia maioris pluralitatis. Et secundum hoc ista propositia est distinguenda 'tantum quatuor homines sunt hic intus', quia supponatur quod quatuar homines sunt hic intus et non plures, tunc si fiat exclusio proprie accipiendo dictionem exclusivam, denotatur quod quatuor homines sunt hic intus, et quod nulla alia a quatuor hominibus sunt hic intus, et per consequens quod Iapides non sunt hic intus, et quod equi non sunt hic intus, nec asini, nec quod duo homines sunt hic intus, quia duo homines sunt alii a quatuor hominibus. - Si autem fiat exclusio maioris pluralitatis, tunc denotatur quod quatuor homines sunt hic intus et non plures quam quatuor. Et tunc sunt istae eius exponentes 'quatuor homines sunt hic intus' et 'non sunt plures homines hic intus quam quatuar'; et sic est vera, posito priori casu. | |
Et sic solvitur istud sophisma 'tantum unum est', nam proprie accepta dictione exclusiva, ista est vera 'tantum unum est', nam utraque exponens est vera, ista videlicet 'unum est' et 'nihil aliud ab uno est'. Similiter est de ista 'tantum unum animal est homo'. Sed si dictio exclusiva accipiatur improprie, secundum quod est exclusiva maioris pluralitatis, tunc est falsa; et tunc sunt istae suae exponentes 'unum est' et 'non sunt plura quam unum', sicut exponentes istius 'tantum unum animal est homo' sunt istae 'unum animal est homo' et 'non plura animalia quam unum sunt homines'. Similiter est de ista 'tantum alterum istorum est', demonstrando duo entia; nam sumpta dictione exclusiva proprie, vera est, quia utraque exponens est vera si non sunt plura quam illa duo, scilicet Deus et angelus. Si sumatur improprie, falsa est, quia tunc denotatur quod alterum istorum est et non utrumque. | |
Istis igitur modis potest dictio exclusiva accipi improprie; et forte etiam aliis modis potest accipi improprie, sed quia non sunt ita usitati sicut isti, ideo ipsos studiosis relinquo. | |
Dicto de dictione exclusiva quando ponitur a parte subiecti, dicendum est de ipsa quando ponitur a parte praedicati. | |
Et est primo sciendum quod tunc etiam potest accipi proprie et improprie. Si proprie, tunc denotatur quod praedicatum dicitur de subiecto et quad omne illud removetur ab eo de quo non verificatur praedicatum; sicut per istam 'homo est tantum animal' denotatur quod homo sit animal et quod non sit aliud ab animali. Quando autem accipitur improprie et transumptive, tunc additur verbo, et tunc excludit omne aliud verbum a subiecto quod importat actionem vel passionem distinctam. Sicut per istam 'homo tantum videt' denotatur quod homo videt et quod non audit nec percutit, et sic de aliis. Unde ista propositio 'homo tantum currit' est distinguenda penes secundum modum aequivocationis, eo quod dictio exclusiva potest sumi proprie, et tunc sunt istae duae suae exponentes 'homo currit' et 'homo non est aliud a currente', et cum hoc stat quod homo sit videns et percutiens, et sic de aliis. Si autem sumatur improprie, tunc est falsa, quia tunc denotatur quod homo sit currens et non audiens nec videns, et sic de aliis. | |
Consimilis distinctio posset poni de talibus 'homo est tantum albus', 'lac est tantum dulce', 'ignis est tantum calidus', 'terra est tantum frigida', et sic de aliis, quia si sumatur dictio exclusiva proprie, tunc est quaelibet illarum vera, quia tunc istae sunt exponentes 'homo est albus' et 'homo non est aliud ab albo'; 'lac est dulce' et 'lac non est aliud a dulci', et sic de aliis. Si autem dictio exclusiva sumatur improprie, tunc excluduntur omnia praedicabilia importantia accidentia distincta ab illo accidente quod importatur per praedicatum. Sicut per istam 'homo est tantum albus' denotatur quod homo sit albus et quod nullum praedicabile importans accidens distinctum ab albedine praedicatur de homine; et ita denotatur quod homo non sit calidus nec humidus nec siccus nec frigidus nec lucidus, et sic de aliis. Et sicut dictum est de ista propositione, ita uniformiter dicendum est de aliis. | |
Circa tertium principale, [scilicet] qualiter termini supponunt in propositionibus exclusivis, est sciendum quod quando dictio exclusiva ponitur a parte subiecti et subiectum sumitur sine distributione, si subiectum sit terminus communis, ipsum supponit confuse tantum, quia sicut dictum est prius, suppositio confusa tantum est quando non contingit descendere ad inferiora nec per disiunctivam nec per copulativam. Nunc autem non sequitur 'tantum homo currit, igitur tantum iste homo currit vel tantum ille homo currit', et sic de singulis aliis. Nec etiam sequitur 'tantum homo currit, igitur tantum iste homo currit et tantum ille homo currit', et sic de singulis. Et ita terminus subiectus in tali propositione supponit confuse tantum, sed praedicatum supponit confuse et distributive, nam contingit descendere ad inferiora per copulativam. Unde bene sequitur 'tantum homo currit, igitur tantum homo est hoc currens', quocumque curreinte demonstrato; nam sequitur 'tantum homo currit, igitur nihil aliud ab homine currit', et ultra 'ergo nullum currens est aliud ab homine', et ultra 'ergo hoc currens non est aliud ab homine'. Et manifestum est quod si currit, est aliquid, igitur est homo, et per consequens homo est hoc currens, igitur tantum homo est hoc currens; quia quando praedicatum est pronomen demonstrativum vel aequivalens, ab indefinita ad exclusivam respectu eiusdem praedicati est bona consequentia. | |
[Immo, qualecumque sit praedicatum consequentia est bona ab indefinita seu particulari ad exclusivam. Nam ista consequentia est bona 'homo tantum est risibilis, igitur tantum animal est risibile', nam tenet per regulam illam 'ab inferiori ad superius sine distributione, sive illud superius supponat confuse tantum sive determinate, est consequentia bona'; sicut sequitur 'omnis homo est homo, igitur omnis homo est animal']. | |
Secundo sciendum est quod quando exclusiva est negativa, subiectum supponit sicut in exclusiva affirmativa, et praedicatum similiter, quia sequitur 'tantum substantia non est accidens, igitur tantum substantia non est hoc accidens'. | |
Tertio sciendum est de suppositione terminorum in exclusiva quando dictio exclusiva ponitur a parte praedicati. Et est dicendum quad subiectum supponit in tali sicut supponit in sua praeiacente; et idem est de praedicato. Et ratio est quia idem de eodem non potest vere affirmari et negari, et ideo semper ex praeiacente sequitur exclusiva quando dictio exclusiva ponitur a parte praedicati. | |
Quod est intelligendum si sit propositio de recto; nam si sit propositio de obliquo, tunc non est universaliter verum. Immo, si sit propositio de obliquo et dictio exclusiva sit determinatio praedicati et non determinatio compositionis, tunc praedicatum stat confuse tantum. Nam ponatur quod Sortes videatur a multis hominibus et a nullo alio animali quam ab homine, tunc ista propositio est vera 'Sortes videtur a solo homine', quia istae exponentes sunt verae 'Sortes videtur ab homine' et 'Sortes videtur a nullo alio quam ab homine', et tamen non sequitur 'Sortes videtur a solo homine, igitur Sortes videtur a solo isto homine vel a solo illo homine'; immo etiam nec sequitur 'Sortes videtur a solo homine, igitur Sortes videtur ab isto homine'. Et ideo non stat nec confuse et distributive, nec determinate, sed confuse tantum. | |
Si autem dictio exclusiva sit determinatio compositionis, tunc stat praedicatum sicut in praeiacente. Sicut in ista 'homo videtur tantum ab homine', si li tantum sit determinatio compositionis, tunc habet istas exponentes 'homo videtur ab homine' et 'homo non est aliud quam visum ab homine'. Ex quibus patet quod termini non aliter supponunt in exclusiva quam in sua praeiacente, quia semper talis exclusiva et sua praeiacens convertuntur. Si autem subiectum exclusivae in qua ponitur dictio exclusiva a parte subiecti sumatur cum distributione, tunc subiectum supponit confuse et distributive, tam affirmativae quam negativae, quia includit contradictoria. Ideo de ista non plus ad praesens. | |
Et est notandum quod omnia praedicta intelligenda sunt quando dictio exclusiva proprie accipitur. Quando autem accipitur improprie, non sunt omnia praedicta vera. Sed quae sunt vera et quae non, potest patere leviter inspicienti secundum improprias significationes dictionis exclusivae, de quibus dictum est prius. | |
Ultimo videndae sunt aliquae regulae circa dictiones exclusivas. Una est quod ab exclusiva ad universalem de terminis transpositis est bona consequentia et e converso, quia semper exclusiva et universalis de terminis transpositis convertuntur. Et est ista regula intelligenda quando praeiacens exclusivae et similiter universalis de terminis transpositis sunt convertibiles, ita quod utraque possit proprie converti. Vel si praeiacens exclusivae sit semper convertibilis, nulla mutatione facta circa terminos praeter solam transpositionem vel aliqua alia mutatione, tunc debet consimilis universalis accipi, cum qua convertatur exclusiva. De quibus conversionibus et de quibus modis convertendi dicetur in sequentibus. | |
Per ista, et illa quae dicentur infra de canuersionibus, patet quod tales consequentiae non valent 'sola necessaria sunt necessario vera, igitur omnia vera sunt necessario necessaria', quamvis haec consequentia sit bona 'sola necessaria sunt vera, igitur omnia vera sunt necessaria'. Similiter non sequitur 'tantum homo fuit albus, igitur omne album fuit home'. Et ita de consimilibus, de quibus dicetur in suo loco inferius. | |
Alia regula est quod quaelibet exclusiva habet duas exponentes, unam affirmativam et aliam negativam. Et ideo opposita exclusivae habet duas causas veritatis, quia utriusque exponentis opposita est causa veritatis negationis exclusivae. | |
Alia regula est quod quando dictum propositionis exclusivae ponitur respectu alicuius modi facientis propositionem modalem, illa propositio est distinguenda, sicut ista est distinguenda 'tantum hominem esse Sortem est verum', eo quad li tantum potest continve proferri cum hoc toto 'hominem esse Sortem' vel discontinve. Si discontinve proferatur, sic "tantum 'hominem esse Sortem' est verum", tunc est falsa, quia tunc est iste sensus 'tantum haec est vera', demonstrando istam propositionem 'homo est Sortes'. Si continvetur cum hoc toto 'hominem esse Sortem' et partes dicti continventur, tunc est iste sensus 'tantum hominem esse Sortem, est verum' et aequivalet isti 'haec est vera: tantum homo est Sortes'. Si partes dicti non continventur, tunc non denotatur quod haec sit vera 'tantum homo est Sortes', sed quod de aliquo contento sub homine verificatur 'Sortes' cum dictione exclusiva. | |
Unde simile est de illis et de aliis sumptis sine dictione exclusiva; tamen variatio est quando praedicatum est singulare et quando non. Unde ista 'tantum album currere est passibile', si li 'tantum' cantinvetur cum toto dicto et partes dicti discontinventur, est falsa, quia aliud quam album currere est possibile; si autem continventur, tunc est vera, quia tunc denotatur quod haec sit possibilis 'tantum album currit'. Per aliam autem denotatur quod nulla sit possibilis in qua praedicatur 'currere' de aliquo pronomine demonstrante aliquid quod non est album; quod non est verum. |
|