Authors/Ockham/Summa Logicae/Book II/Chapter 18

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[CAP.18. DE PROPOSITIONIBUS EXCEPTIVIS]
Circa propositiones exceptivas est primo videndum quae sunt propositiones exceptivae; secundo, quid requiritur ad veritatem exceptivarum; tertio, de suppositionibus terminorum in exceptivis; quarto, dandae sunt quaedam regulae de propositionibus exceptivis.
Circa primum sciendum quod talia syncategoremata 'praeter', 'nisi' faciunt propositiones in quibus ponuntur esse exceptivas.
Et primo intelligendum est quod 'nisi' aliquando tenetur consecutive, et tunc facit propositionem hypotheticam, sicut patet de ista 'Sortes non potest currere nisi habeat pedes'. Aliquando autem tenetur exceptive, et tunc non facit propositionem hypotheticam, sicut patet hic 'nullus homo currit nisi Sortes'; et tunc haec dictio 'nisi' habet idem officium cum hac dictione 'praeter', quando haec dictio 'praeter' tenetur exceptive.
Est etiam, secundo, sciendum quod haec dictio 'praeter' aliquando tenetur exceptive, aliquando diminutive. Exceptive, sicut hic 'omnis homo praeter Sortem currit'; diminutive, sicut hic 'decem praeter quinque sunt quinque'.
Circa secundum principale est sciendum quod ad veritatem exceptivae requiritur quod praedicatum removeatur a parte extra capta et quod insit cuilibet alii contento sub subiecto, si sit affirmativa; si sit negativa, requiritur e converso. Et ideo quaelibet talis exceptiva habet duas exponentes: scilicet affirmativam et negativam. Sicut ista omnis homo praeter Sortem currit' habet istas 'Sortes non currit' et 'omnis homo alius a Sorte currit'. Et ista 'nullus homo praeter Sortem currit' habet istas 'Sortes currit' et 'nullus homo alius a Sorte currit'. Ita quod impossibile est aliquam exceptivam esse veram nisi utraque sua expanens sit vera, et idea ad falsitatem exponentis sequitur falsitas exceptivae, quamvis non e converso.
Circa tertium principale est sciendum quod praedicatum in exceptiva affirmativa habet suppositionem confusam tantum, quia non contingit descendere ad inferiora nec per disiunctivam nec per copulativam; sed subiectum habet suppositionem canfusam et distributivam.
Tamen distinguendum est de suppositione confusa et distributiva, quia quaedam est absoluta, quando scilicet terminus aequaliter distribuitur pro quolibet suo cantento, ita quod non plus pro uno quam pro alio, et talem suppositionem canfusam et distributivam non habet subiectum in propositione exceptiva. Alia est quasi limitata et arctata, quando scilicet terminus pro aliquo distribuitur et pro alio, ratione alicuius adiuncti, non distribuitur. Et hoc non accidit nisi quando illa propositio categorica aequivalet uni copulativae Compositae ex una affirmativa et alia negativa, quod accidit in propositione exceptiva, sicut dictum est.
Si autem exceptiva fuerit negativa, tunc tam subiectum quam prae dicatum suppanit confuse et distributive sed limitate.
Ex praedictis patet quod tales regulae 'a superiori distributo ad suum inferius est bona cansequentia', 'ab universali ad singulare est bona consequentia' non sunt generaliter verae, sed oportet addere quod illud inferius non sit extra captum vel quod universalis non sit aequivalens uni copulativae compositae ex una affirmativa et alia negativa.
Circa quartum sciendum est quod multae regulae dantur de exceptivis. Una est quod si praeiacens exceptivae sit vera, exceptiva est falsa. Hoc patet per praedicta.
Alia est quod numquam exceptiva est propria nisi cuius praeiacens est universalis. Unde haec est impropria 'homo praeter Sortem currit'; unde talis nec est vera nec est falsa.
Ex ista sequitur alia, scilicet quod non semper ab universali ad suam indefinitam vel particularem est consequentia bona. Unde non sequitur 'omnis homo praeter Sortem currit, igitur aliquis homo praeter Sortem currit', nec sequitur 'igitur homo praeter Sortem currit'.
Alia sequitur, quod non cuilibet propositioni universali contradicit propositio indefinita nec particularis ei correspondens. Non enim istae cantradicunt 'omnis homo praeter Sortem currit', 'aliquis homo praeter Sortem non currit'; nec istae 'nullus homo praeter Sortem currit' et 'aliqlius homo praeter Sortem currit'.
Ex ista sequitur alia, scilicet quod non semper loco istius 'non omnis' licitum est ponere hoc totum 'allquis non'. Istae enim non aequivalent 'non omnis homa praeter Sortem currit', aliquis homo praeter Sortem non currit', quia una est impropria et neque vera neque falsa, et alia est propria et vera vel falsa.
Alia regula sequens est quod sunt aliquae propositiones universales contrariae, quae tamen non habent aliquas propositiones categoricas subcontrarias quae sunt indefinitae vel particulares, habentes subiecta determinata signis particularibus. Hoc patet per praedicta.
Alia regula est quod semper illud quod excipitur in exceptiva, debet esse aliquid contentum sub subiecto. Et ideo quaelibet talis est impropria 'omnis homo praeter animal currit', 'omne animal praeter substantiam est animatum'.
Alia regula est quod quando illud super quod cadit exceptio est commune, ad veritatem talis exceptivae non requiritur quod praedicatum universaliter insit illi super quo cadit exceptio, si sit exceptiva negativa, vel quod removeatur universaliter, si sit exceptiva affirmativa.
Sciendum est etiam quod 'praeter' numquam tenetur diminutive nisi quando additur termino numerali vel termino importanti aliquod totum. Quando autem tenetur diminutive et additur termino numerali, tunc non denotatur praedicatum removeri ab illo cui additur sed magis a subiecto. Sicut per istam 'decem praeter quinque sunt quinque' non denotatur quinque removeri a quinque sed a decem. Similiter etiam per talem non denotatur praedicatum inesse illi cui additur haec dictio 'praeter', sicut per istam 'decem praeter quatuor sunt sex' non denotatur quod quatuor sunt sex, sed quod residua a quatuor sunt sex. Et ita est de aliis. Et ista de exceptivis ad praesens dicta sufficiant.


Notes