Authors/Ockham/Summa Logicae/Book II/Chapter 19

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[2.19 DE PROPOSITIONIBUS IN QUIBUS PONUNTUR HAEC VERBA 'INCIPIT' ET 'DESINIT']
Omnis propositio in qua ponitur aliquod istorum verborum 'incipit', 'desinit' habet duas exponentes, quia quaelibet aequivalet uni copulativae. Tamen ab aliquibus diversimode assignantur exponentes respectu diversorum. Unde dicunt quod aliter exponuntur respectu successivorum et respectu permanentium.
Sed quamvis sic posset esse ad voluntatem utentium, non tamen videtur multum rationabile.
Ideo dico quod respectu cuiuslibet possunt habere easdem exponentes, sed aliae sunt ubi ponitur hoc verbum 'incipit' et ubi ponitur hoc verbum 'desinit'. Unde propositio ubi ponitur hoc verbum 'incipit' habet duas exponentes, quarum una est de praesenti affirmativa et alia de praeterito negativa; sicut exponentes istius 'Sortes incipit esse albus' sunt istae 'Sortes est albus' et 'Sortes non fuit immediate ante albus'. Non enim exponens sua negativa de praeterito est talis 'Sortes non fuit albus', quia talis propositio in qua ponitur 'incipit' potest esse vera et illa negativa de praeterito falsa; sicut si Sortes sit primo albus et postea niger et tertio fiat albus, tunc in aliquo instanti est haec vera 'Sortes incipit esse albus' et tamen haec est falsa 'Sortes non fuit albus', quia positum est quod prius fuit albus. Sic etiam dicimus quod haec arbor incipit modo florere, et tamen floruit anno praecedenti.
Verumtamen sciendum quod hoc verbum 'incipit' dupliciter accipi potest, scilicet stricte et proprie, et sic exponitur sicut dictum est. Aliter potest accipi large et improprie, et tunc sic exponitur 'sic est, et non diu ante fuit'. Sicut dicimus quod haec arbor incipit florere, quando nunc floret, et non multum ante, isto anno floruit, et tamen heri floruit; sicut etiam dicimus uulgariter 'iste incipit missam', quamvis dixerit Introitum. Et ista est distinctio similis illi quam ponit Philosophus, IV Physicorum, de 'nunc', quod potest accipi pro indivisibili et potest accipi pro tempore paruo, propinquo praesenti.
Intelligendum est etiam quod quamvis propositio talis secundum veritatem sermonis habeat tales exponentes, tamen aliquando secundum usum loquentium non habet tales exponentes, sed ponitur pro alia, quae talibus exponentibus caret. Et tunc est talis propositio distinguenda secundum amphiboliam.
Et per hoc potest videri quid dicendum sit de talibus propositionibus 'Deus incipit beatificare omnem hominem beatum quem beatificat', 'Deus incipit punire omnem hominem quem punit', 'Deus incipit beatificare istas', demonstratis aliquibus quorum unum ante beatificavit et alium non ante beatificavit. Nam tales secundum proprietatem sermonis et lacutionis, hoc est secundum regulas generales per quas tales et consimiles iudicari debent, concedi passunt. Sicut ista 'Deus incipit beatificare istos' concedi potest, quia utraque istarum est vera 'Deus beatificat istas' et 'Deus non immediate ante beatificavit istos'. Tamen alium sensum habere potest, ut istae sint expanentes 'Deus beatificat istos' et 'nullum istorum prius beatificavit', et iste sensus falsus est. Similiter unus sensus istius 'Deus incipit beatificare omnem quem nunc beatificat' est iste 'Deus beatificat omnem quem nunc beatificat et Deus non prius immediate beatificavit omnem quem nunc beatificat'; et iste sensus verus est.
Alius sensus est iste 'Deus beatificat omnem quem nunc beatificat et nullum quem nunc beatificat prius immediate beatificavit'; et iste sensus falsus est. Et consimiliter potest dici de ista 'Deus incipit punire hominem quem nunc punit'. Similiter debet dici de talibus 'Petrus incipit esse talis qualis est Paulus', ponatur quod uterque sit primo infidelis et postea uterque fiat fidelis. Tunc ista propositio 'Petrus incipit esse talis qualis est Paulus' patest simpliciter concedi, quia nunc primo est talis qualis est Paulus et ante non fuit talis qualis est Paulus. Tamen haec est falsa de virtute sermonis 'Petrus incipit esse similis Paulo', quia prius erat similis Paulo. Improprie tamen accipi potest sub hoc sensu 'Petrus est simiiis Paulo, et non erat similis Paulo secundum aliquam qualitatem secundum quam est nunc similis'.
Sic igitur patet quod propositio in qua ponitur hoc verbum 'incipit' habet duas exponentes, et per consequens aequivalet uni copulativae.
Et similiter propositio in qua ponitur hoc verbum 'desinit' habet duas exponentes. Una exponens est una propositio de praesenti affirmativa et alia est una negativa de futuro, non qualiscumque sed cum hoc addito 'non erit immediate post'. Sicut ista 'Sortes desinit esse albus' habet istas exponentes 'Sartes est albus' et 'immediate post non erit albus'. Et sicut dictum est de propositionibus in quibus ponitur hoc verbum 'incipit', quod quandoque possunt distingui secundum amphiboliam, eo quod possunt accipi proprie et improprie, ita possunt multae propositiones in quibus ponitur hoc verbum 'desinit' distingui secundum amphiboliam, eo quod possunt accipi proprie et improprie.
Circa suppositiones terminorum in talibus propositionibus est sciendum quod subiectum talium propositionum eodem modo supponit sicut in suis praeiacentibus, sed difficultas est de suppositione praedicati.
Et est dicendum quod praedicatum in tali propositione universali affirmativa supponit confuse tantum, quia non contingit descendere nec copulative nec disiunctive. Non enim sequitur 'omnis homo desinit esse albus, ergo omnis homo desinit esse hoc album, vel omnis homo desinit esse illud album'; nec per consequens contingit descendere copulative. Similiter etiam in universali negativa stat confuse et distributive, sed in propasitione non universali stat determinate.
Verumtamen duo sunt hic scienda. Primum est quod suppositio determinata, et similiter confusa et distributiva, duplex est. Una, quando contingit descendere ad illa pro quibus terminus supponit, vel supponere potest, per pronomina demonstrativa praecise, sicut in ista 'homo currit' li homo supponit pro hoc homine et pro illo, et sic de aliis; et bene sequitur 'homo currit, igitur hoc currit', demonstrando istum hominem, 'uel illud currit', demonstrando illum hominem, et sic de aliis. Aliquando autem contingit descendere non praecise per pronomina demonstrativa sola, sed per pronomina demonstrativa sumpta simul cum illo termino communi sub quo debet esse descensus.
Primo modo non supponit praedicatum in propositione ubi ponitur 'incipit' vel 'desinit' determinate. Non enim sequitur 'Sortes incipit esse albus, igitur Sortes incipit esse hoc vel incipit esse illud', quocumque demonstrato. Nam si Sortes mutetur a nigredine in albedinem, haec est vera 'Sortes incipit esse albus', et tamen quocumque demonstrato haec est falsa 'Sortes incipit esse hoc', quia altera istarum est falsa 'Sortes est hoc' et 'Sortes non prius fuit hoc'. Secundo modo praedicatum supponit determinate, nam bene sequitur 'Sortes incipit esse albus, igitur incipit esse hoc album vel incipit esse illud album', et sic de aliis. Unde haec est vera 'Sortes incipit esse hoc album', demonstrando Sortem, quia Sortes modo est hoc album et numquam prius fuit hoc album.
Nec valet 'Sortes incipit esse hoc album, igitur Sortes incipit esse hoc', demonstrando semper idem, sed est fallacia figurae dictionis, commutando 'quale quid' in 'hoc aliquid'. Nam in talibus arguendo frequenter ab aliquo termino connotativo, sive sit praedicatum totale sive sumptum cum pronomine demonstrativo, ad pronomen demonstrativum per se sumptum est fallacia figurae dictionis.
Et si dicatur quod 'hoc' et 'hoc album' -- demonstrando idem -- convertuntur, igitur ab uno ad reliquum est consequentia bona, dicendum quod ista regula 'ab uno convertibilium ad reliquum est bona consequentia' habet multas instantias, quando scilicet termini non supponunt personaliter; quandoque etiam quando additur aliquod syncategorema verbo, sicut non sequitur 'homo est per se secundo modo risibilis, igitur homo est per se secundo modo homo'. Maxime autem non valet in multis propositionibus de praeterito et de futuro, quando illa convertibilia sunt convertibilia ut nunc et non simpliciter, qualiter est de istis duobus 'hoc' et 'hoc album', nam quando 'hoc' non est album, tunc non convertuntur.
Secundo sciendum est quod quandoque est suppositio determinata, ita quod contingit descendere ad inferiora et e converso contingit ascendere, aliquando autem non. Unde bene sequitur 'homo currit, ergo iste homo currit vel ille homo currit', et sic de aliis; et e converso bene sequitur 'iste homo currit, ergo homo currit'. Sed non semper sic est de termino supponente determinate a parte praedicati in propositione in qua ponitur 'incipit' vel 'desinit'. Unde bene sequitur 'Sortes incipit esse hoc coloratum, igitur incipit esse albus vel niger', et sic de aliis. Sed non sequitur e converso; non enim sequitur 'Sortes incipit esse albus, igitur Sortes incipit esse coloratus', et hoc quia negativa exponens antecedentis non infert negativam exponentem consequentis; non enim sequitur 'Sortes non fuit albus, ergo Sortes non fuit coloratus'. Et est regula generalis quod quando antecedens et consequens habent exponentes, si una exponens consequentis non sequatur ad aliam exponentem antecedentis, consequentia non valet inter antecedens et consequens.
Ex praedictis colligi potest quod ab inferiori ad superius cum hoc verbo 'incipit' vel 'desinit' non valet consequentia, sicut non sequitur 'Sortes incipit esse albus, ergo Sortes incipit esse coloratusi'. Similiter non sequitur 'Filius Dei incipit esse homo, ergo Filius Dei incipit esse aliquid'. Nec talis discursus valet 'omnis homo est aliquid; Filius Dei incipit esse homo; igitur Filius Dei incipit esse aliquid', sed est fallacia accidentis. Sicut enim semper est fallacia accidentis quando in prima figura maior est affirmativa et minor negativa, ita semper est fallacia accidentis quando in prima figura maior est affirmativa et minor habet aliquam exponentem negativam;
sicut hic 'omnis homo est animal; tantum risibile est homo; igitur tantum risibile est animal'. Sic autem est in proposito, nam ista minor 'Filius Dei incipit esse homo' habet istam negativam exponentem 'Filius Dei non fuit immediate ante homo', et ideo in tali discursu est fallacia accidentis. Similiter potest studioso patere quod ista consequentia non valet 'Filius Dei incipit esse homo, igitur aliquis homo incipit esse Filius Dei'.
Verumtamen sciendum est quod quandoque Sancti talem propositionem concedunt, non accipiendo eam proprie et de virtute sermonis, sed secundum verum intellectum quem ipsi habebant.
Verumtamen advertendum est quod quandocumque aliqua inferiora incompossibilia non possunt verificari successive de aliqua cum verificatione superioris de eodem, semper arguendo a tali inferiori ad tale superius est consequentia bona. Sicut bene sequitur 'Sortes incipit esse homo, igitur incipit esse animal' et hoc quia impossibile est quod aliquid, dum est animal, sit primo homo et postea animal, et postea non sit homo, vel e converso. Similiter, secundum mentem Aristotelis, bene sequitur 'Sortes incipit esse rationalis, igitur Sortes incipit esse sensibilis'. Eodem modo bene sequitur 'asinus incipit esse homo, igitur incipit esse animal' et tamen non sequitur 'asinus incipit esse niger, igitur incipit esse coloratus'.


Notes