Authors/Ockham/Summa Logicae/Book II/Chapter 21

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[2.21 DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM DE INESSE ET DE PRAESENTI]
Postquam dictum est quid requiritur ad veritatem propositionum categoricarum, nunc restat dicere de conversionibus. Et primo dicendum est de conversione prpositionum de inesse, secundo de conversione propositionum madalium.
Circa primum dicendum est primo de conversione propositionum de inesse et de praesenti, secundo de conversione propositionum de inesse de praeterito et de futuro.
Est autem primo sciendum quod conversio est quando de subiecto fit praedicatum et e converso. Aliquando autem fit talis transpositio nulla alia mutatione facta ex parte vocis, aliquando autem fit mutatio ex parte vocis praeter transpositionem terminorum.
Secundo sciendum quod propositio de inesse de praesenti aliquando est propositio in recto, aliquando in abliquo.
Tertio sciendum quod conversio est triplex, scilicet simplex, per accidens et per contrapositionem. Conversio simplex est quando manet eadem [qualitas et] quantitas utriusque propositionis. Potest tamen magis large accipi conversio simplex, ut dicatur conversio simplex quando est mutua conversio, ita quod sicut ratione camplexorum ex convertente sequitur conversa, ita sequitur e Converso. Et ita frequenter accidit, quamvis sit diversa quantitas antecedentis et consequentis, sicut quando singularis convertitur in particularem et e converso.
Conversio per accidens dicitur illa quando non manet eadem quantitas antecedentis et consequentis. Potest tamen aliter vocari conversio per accidens, quando non est canuersio mutua. Sicut bene sequitur 'omnis homo est albus, igitur aliquod album est homo'; sed e converso non sequitur.
Conversio per Cantrapositionem dicitur, quando termini finiti mutantur in terminos infinitos.
Quarto sciendum quod universalis negativa de recto convertitur simpliciter, large accipiendo conversionem simplicem; et hoc nulla mutatione facta ex parte vocis praeter transpositionem terminorum, nisi forte vox mutetur secundum genus grammaticale. Sed stricte accipiendo conversionem simplicem, non semper sic convertitur; sicut non sequitur 'nullus asinus est Sortes, igitur nullus Sortes est asinus', sed sequitur 'igitur Sortes non est asinus'.
Similiter, singularis affirmativa convertitur simpliciter in particularem et indefinitam vel singularem, sicut sequitur 'Sortes est homo, igitur homo est Sortes' et 'aliquis homo est Sortes' et e converso. Similiter sequitur 'Sortes est Plato, igitur Plato est Sortes' et e converso.
Singularis negativa canuertitur simpliciter in universalem negativam vel singularem negativam, sicut sequitur 'Sortes non est albus, igitur nullum album est Sortes' et e converso. Similiter sequitur 'Sortes non est Plato, igitur Plato non est Sortes' et e Converso. Et ita singularis, secundum quod praedicatum est terminus cammunis vel singularis, in diversam propositionem convertitur conversione simplici.
Similiter, tam indefinita quam particularis affirmativa convertitur tam in propositionem particularem quam indefinitam vel singularem, secundum quod habet pro praedicato terminum communem vel singularem. Sicut sequitur 'homo est albus, igitur aliquod album est homo' et 'album est homo'; et sequitur 'aliquis homo est albus, igitur aliquod album est homo' et 'album est homo'. Similiter sequitur 'homo est Sortes, igitur aliquis homo est Sortes, igitur Sortes est homo' et e converso.
Similiter, universalis affirmativa tantum convertitur per accidens, quia non est ibi canuersio mutua; et hoc quando terminus praedicatus est terminus cammunis. Et tunc canuertitur per accidens tam in particularem quam indefinitam. Sicut sequitur 'omnis homo est albus, igitur aliquod album est homo' et 'album est homo', et non e converso. Quando autem habet praedicatum terminum singularem, tunc etiam convertitur per accidens in propositionem singularem; bene enim sequitur 'omnis homo est Sortes, igitur Sortes est homo' et non e converso.
Particularis negativa non Convertitur, nec simpliciter nec per accidens. Non enim sequitur 'aliquod animal non est homo, igitur aliquis homo non est animal', nec sequitur 'ergo nullus homo est animal'. Eodem modo indefinita negativa non convertitur, quia semper particularis et indefinita convertuntur. Et hoc saltem est verum quando subiectum utriusque suppanit personaliter.
Aliquas de praedictis conversionibus probat Philosophus I Priorum quia tamen planae sunt et non indigent magna probatione, idea duxi pertranseundum.
Et si dicatur contra aliqua praedictarum quod secundum Porphyrium et Philosophum species non praedicatur de genere, nec inferius de superiori, et singulare sive individuum non praedicatur nisi de uno solo, ergo tales conversiones non valent 'omnis homo est animal, ergo aliquod animal est homo' et huiusmadi:
Dicendum quad Porphyrius et Philosophus intendunt quad inferius non praedicatur de superiari cammuniari ad plura actualiter quam sit inferius, ipsa superiori universaliter sumpto, et hoc praedicatione vera. Unde non intendunt nisi quad nulla talls sit vera 'omne animal est hamo', 'omnis homo est Sortes' et sic de aliis; quin tamen particulares et indefinitae sint verae non negant.
Praedicta dicta sunt de propositionibus in recto. Sed de prapositionibus in obliquo non est omnino eodem modo dicendum, sed in illis frequenter oportet aliquam mutationem facere ex parte vocis praeter solam transpositionem terminorum. Et hoc addendo frequenter ad praedicatum participium verbi, quod est copula, sicut sic arguendo 'nullus homo est in domo, igitur nullus exsistens in domo est homo'. Similiter sic arguendo 'nullus homo videt asinum, igitur nullus videns asinum est homo'. Et hoc est verum quando obliquitas cadit a parte praedicati; quia si cadat a parte subiecti, non oportet. Unde ista 'omnem hominem videt asinus' debet sic converti 'ergo asiniis videt hominem'; similiter 'Filium generat Pater, igitur Pater generat Filium'.
Circa praedicta est sciendum quad quanda in tali propositione ponitur adverbialis determinatio vel aliqua determinatio aequivalens adverbiali determinationi, illa determinatio in conversa non debet esse determinatia verbi, sed debet esse determinatio participii eiusdem verbi. Et tunc in tali casu, sive propositio convertibilis sit in recto sive in obliquo oportet resoluere verbum in suum participium et in hoc verbum 'est'; et ita oportet aliquam variationem vocis facere praeter transpositianem terminorum. Et idea ista 'alteratum currit velaciter' non debet sic converti 'ergo currens est velaciter alteratum', nam ponatur quad idem tarde alteretur et velociter currat, tunc est antecedens verum et consequens falsum; sed debet sic converti 'igitur velociter currens est alteratum', ita quad li velociter sit determinatia huius participii 'currens' et non huius verbi 'est'. Similiter ista 'creans semper est Deus' non debet sic converti 'igitur Deus est semper creans', sed sic 'igitur aliquid quod semper est Deus, est creans'.


Notes