Authors/Ockham/Summa Logicae/Book II/Chapter 22

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[2.22. DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM DE INESSE, QUAE SUNT DE PRAETERITO ET FUTURO]
Circa conversionem propositionum de praeterita et de futuro est primo sciendum quad quaelibet propositio de praeterito et de futuro, in qua subicitur terminus communis, est distinguenda penes tertium modum aequivocationis', eo quod subiectum potest supponere pro eo quod est vel pro eo quod fuit, si sit propositio de praeterito; hoc est eo quod subiectum potest supponere pro eo de quo verificatur subiectum per verbum de praesenti, vel pro eo de quo verificatur subiectum per verbum de praeterito.
Sicut ista 'album fuit Sortes' est distinguenda, eo quod 'album' potest supponere pro eo quod est album vel pro eo quod fuit album. Si autem sit propositio de futuro, tunc est distinguenda, eo quod subiectum potest supponere pro eo quod est vel pro eo quod erit, hoc est pro eo de quo verificatur subiectum per verbum de praesenti vel pro eo de quo verificatur subiectum per verbum de futuro. Et est ista regula intelligenda quando subiectum supponit personaliter, hoc est significative.
Secundo sciendum quod quando subiectum talis propositionis supponit pro eo quod est, tunc illa propositio debet converti in propositionem de praesenti, accepto subiecto cum hoc verbo 'fuit' et hoc pronomine 'qui', et non in propositionem de praeterito. Unde ista consequentia non valet 'nullum album fuit homo, igitur nullus homo fuit albus', si subiectum antecedentis sumatur pro eo quod est. Nam ponatur quod multi homines, tam vivi quam mortui, fuerint albi, et quod multa alia fuerint alba et modo sint, et quod nullus homo sit modo albus, tunc est antecedens verum et consequens falsum, nam haec est vera 'nihil quod est album fuit homo', quia quaelibet singularis est vera, per casum; sed haec est falsa 'nullus homo fuit albus', qualitercumque subiectum accipiatur.
Et ideo non debet praedicto modo converti, sed sic 'nullum album fuit homo, igitur nullus qui fuit homo est albus'. Et eodem modo sequitur e converso 'nullus qui fuit homo est albus, igitur nullum albuni fuit homo', subiecto consequentis supponente pro his quae sunt alba et non pro his quae fuerunt alba. Si autem subiectum in tali propositione accipiatur pro eo quod fuit, sic est simpliciter convertibilis in illam de praeterito et non in illam de praesenti. Bene enim sequitur 'nullum album fuit homo', subiecto accepto pro eo quod fuit, 'igitur nullus homo fuit albus'; et hoc si subiectum consequentis accipiatur pro eo quod fuit. Impossibile enim est quod aliquis homo fuerit albus et tamen quod nihil quod fuerit album fuerit homo.
Si autem talis propositio de praeterito fuerit singularis, in qua subicitur pronomen demanstrativum sine addito vel nomen proprium, tunc convertitur in propositionem singularem vel universalem, sive particularem vel indefinitam, subiecto consequentis accepto pro eo quod fuit. Sicut bene sequitur 'Sortes non fuit albus, igitur nihil quod fuit album fuit Sortes'. Sed subiecto consequentis accepto pro eo quod est, non valet consequentia. Non enim sequitur 'Sortes non fuit albus, igitur nihil quod est album fuit Sortes'; nec etiam sequitur illa de praesenti, scilicet ista 'nullum album est Sortes', nam posito quod Sortes nunc primo sit albus, ista est vera 'Sortes non fuit albus'; et utraque illarum est falsa.
Est etiam notandum quod sicut propositio talis distinguitur quando subiectum est terminus communis, ita etiam potest distingui quando ponitur pronomen demonstrativum cum termino communi. Unde haec est distinguenda 'hoc album fuit Sortes', eo quod potest esse implicatio mediante verbo de praesenti, et tunc est iste sensus 'hoc, quod modo est album, fuit Sortes', vel mediante verbo de praeterito, ut iste sit sensus 'hoc, quod fuit album, fuit Sortes'. Et est talis propositio convertibilis uniformiter propositioni de praeterito in qua subicitur terminus communis.
Illa quae dicta sunt de propositione de praeterita applicanda sunt, proportionaliter, propositioni de futuro, iuxta distinctianem prius datam.
Sciendum est etiam quod, sicut dictum est prius, quod in propositionibus de praesenti adverbialis determinatio addenda est in consequente participio prioris verbi et non verbo; ita est faciendum in illis de praeterito et de futuro.
Per praedicta patet quod tales consequentiae non valent 'Deus non semper fuit creans, igitur creans non fuit semper Deus', nam antecedens est verum, hoc scilicet 'Deus non fuit semper creans', quia non fuit creans ante mundi creationem; sed haec est falsa 'creans non semper fuit Deus', quia hoc creans semper fuit Deus. Sicut enim haec est vera 'album fuit nigrum' et tamen haec numquam fuit vera 'album est nigrum', ita haec est vera 'creans semper fuit Deus' et tamen haec non fuit semper vera 'creans est Deus';
et ideo praedicta consequentia non valet. Sed debet sic converti 'Deus non fuit semper creans, igitur nihil quod fuit semper creans, est Deus', vel 'nihil quod semper fuit creans, fuit Deus'. Et ista est vera, quia habet duas causas veritatis: vel quia nihil semper fuit creans; vel quia aliquid semper fuit creans, quod tamen non est Deus. Et prima causa est vera, quamvis secunda sit falsa. Similiter ista consequentia non valet 'nullus videns fuit caecus, igitur nullus caecus fuit videns', accepto subiecto antecedentis pro eo quod est; sed debet sic converti 'igitur nullus qui fuit caecus, est videns'. Et ita propositio de praeterito, accepto subiecto pro eo quad est, convertitur in unam de praesenti, modo praedicto, sicut quando subiectum accipitur pro eo quod fuit, convertitur in illam de praeterito, subiecto consequentis accepto pro eo quod fuit.
Similiter est de talibus 'nullum impossibile erit verum'; si subiectum accipiatur pro eo quod est, convertitur in unam de praesenti, scilicet sic 'nullum impossibile erit verum, igitur nihil quod erit verum est impossibile'; si subiectum accipiatur pro eo quod erit, convertitur sic 'igitur nullum verum erit impossibile', subiecto consequentis accepto pro eo quod erit.
Sciendum est etiam quod quando talis propositio de praeterito est vel de futuro, si subiectum sit terminus communis vel includens terminum cammunem cum pronomine demonstrativo et praedicatum sit pronomen demonstrativum sine addito vel nomen proprium, tunc si subiectum accipiatur pro eo quod est, convertitur in illam de praesenti, sine omni alia variatione. Sicut sequitur 'album erit Sortes, igitur Sortes est albus', sed non e converso est mutua canuersio, et hoc si sit possibile dare ultimum rei permanentis in esse. Similiter bene sequitur 'aliquod album fuit Sortes', subiecto accepto pro eo quod est, 'igitur Sortes est albus', sed non sequitur e converso, si sit dare primum rei permanentis in esse. Si autem subiectum accipiatur pro eo quod erit vel fuit, convertitur absolute in illam de praeterito vel de futuro, et est mutua conversio.


Notes