Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 44

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 44. De mixtione necessarii et possibilis in prima figura
Postquam dictum est de mixtionibus ex propositionibus de inesse et modalibus, dicendum est de mixtione ex propositionibus de necessario et ceteris modalibus. Et primo de mixtione necessarii et possibilis in prima figura; et primo quando utraque sumitur in sensu compositionis.
Et est primo sciendum quod in primo modo et tertio, si maior fuerit de necessario et minor de possibili, sequitur conclusio de possibili in eodem sensu. Sicut sequitur 'omnem hominem esse animal est necessarium; omne album esse hominem est possibile; igitur omne album esse animal est possibile'. Et similiter est de aliis modis. Et tenet talis modus arguendi per istam regulam 'si una praemissarum sit necessaria et alia possibilis, conclusio erit possibilis'. Et sequitur ex istis tribus: 'omne necessarium est possibile'; 'nullum possibile repugnat formaliter necessario'; 'si praemissae sunt possibiles et compossibiles, conclusio est possibilis'. Eodem modo, si maior fuerit de possibili et minor de necessario, sequitur conclusio de possibili per eandem regulam. Sed ex ƿ talibus praemissis non sequitur conclusio de inesse nec de necessario, sicut non sequitur 'nullum hominem esse asinum est necessarium; omne album esse hominem est possibile; igitur nullum album est asinus’. Et ita est de aliis.
Secundo videndum est de ista mixtione quando illa de necessario sumitur in sensu compositionis et illa de possibili in sensu divisionis. Circa quod sciendum est quod si maior sit de necessario et minor de possibili, sequitur conclusio de possibili, sumpta in sensu divisionis, ita tamen quod subiectum conclusionis habeat eandem acceptionem quam habet in minore. Unde iste syllogismus est bonus 'omnem hominem esse animal est necessarium; omne album potest esse homo; igitur omne album potest esse animal'. Similiter iste syllogismus est bonus 'nullum hominem esse asinum est necessarium; omne album potest esse homo; igitur omne album potest non esse asinus’. Sed conclusio de inesse et de necessario non sequitur.
Similiter, si illa de necessario sit minor et maior de possibili, sequitur conclusio de possibili non de inesse nec de necessario, subiecto conclusionis habente eandem suppositionem quam habet subiectum maioris. Sicut sequitur 'omne animal potest esse album; omnem hominem esse animal est necessarium; igitur omnis homo potest esse albus’. Sed si subiectum maioris accipiatur pro his quae sunt praecise et subiectum conclusionis pro his quae possunt esse, non valet. Non enim sequitur 'omne coloratum potest esse musicum; omne album esse coloratum est necessarium; igitur omne, quod potest esse album, potest esse musicum’. Nec sequitur 'omne producens potest esse Deus; omne generans esse producens est necessarium; igitur omne, quod potest esse generans, potest esse Deus', quia posito quod nihil producat aliquid nisi Deus, praemissae sunt verae, si subiectum maioris accipiatur pro eo quod est, et conclusio falsa.
Tertio videndum est de ista mixtione quando illa de necessario sumitur in sensu divisionis et illa de possibili in sensu compositionis. Et est sciendum quod si maior sit de possibili et minor de necessario, non sequitur conclusio nec de necessario nec de inesse, sed de possibili, sumpta ƿ conclusione in sensu compositionis. Sequitur enim 'omnem hominem esse album est possibile; Sortes de necessitate est homo; igitur Sortem esse album est possibile’. Et consimiliter est in alias modis.
Sed si maior sit de necessario et minor de possibili, non valet. Non enim sequitur 'omnis producens de necessitate est Deus; ignem esse producentem est possibile; igitur ignem esse Deum est possibile'. Nec sequitur 'omnis homo de necessitate non est Deus; personam divinam esse hominem est possibile; igitur personam divinam non esse Deum est possibile', nam ante incarnationem fuerunt praemissae verae et conciusio falsa.
Quarto videndum est de ista mixtione utraque praemissa sumpta in sensu divisionis. Circa quod sciendum quod si maior sit de necessario et minor de possibili, non valet, sicut non sequitur omne sciens de necessitate est Deus; omnis homo potest esse sciens; igitur omnis homo potest esse Deus'. Nec sequitur ‘omnis homo de necessitate non est Deus; Filius Dei potest esse homo; igitur Filius Dei potest non esse Deus’. Sed si maior fuerit de possibili et minor de necessario, semper valet et regulatur per dici de omni vel de nullo. Quod patet, quia semper illa de necessario infert illam de inesse. Sed dictum est prius[1] quod maiore exsistente de possibili et minore de inesse, sequitur conclusio de possibili, quamcumque acceptionem habeat subiectum maioris. Oportet tamen quod subiectum conclusionis non accipiatur pro his quae possunt esse, si subiectum maioris accipiatur praecise pro his quae sunt.

Notes

  1. Supra, cap. 34, lin. 26-38.