Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 56
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-1
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
Cap. 56. De mixtione possibilis et contingentis in tertia figura | |
In tertia figura, si utraque propositionum sumatur in sensu compositionis, non valet mixtio. Sicut non sequitur 'omnem hominem esse Deum est possibile; omnem hominem esse humanitatem est contingens; igitur aliquam humanitatem esse Deum est possibile'. Nec etiam valet si maior sit de contingenti et minor de possibili. Patet per eosdem terƿminos. Et per eosdem patet quod non valet mixtio si altera sumatur in sensu compositionis et altera in sensu divisionis. | |
Si autem utraque sumatur in sensu divisionis, si subiectum illius de possibili supponat pro his quae possunt esse et sit maior, sequitur conclusio de possibili. Sicut sequitur 'omnis homo potest esse humanitas; omnem hominem contingit esse Deum; igitur Deus potest esse humanitas'. Si minor est de possibili similiter sequitur 'omnem hominem contingit esse humanitatem; omnis homo potest esse Deus; igitur Deus potest esse humanitas, subiecto utriusque sumpto praecise pro his quae possunt esse et pro his quae sunt, aliter non valet. |