Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 66

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 66. De syllogismo facto ex exclusivis
Circa exclusivas est sciendum quod in prima figura ex omnibus exclusivis contingit inferre exclusivam. Sicut sequitur 'tantum homo currit; tantum album est homo; igitur tantum album currit'. Similiter ex maiore exclusive et minore universali non sequitur conclusio, nec particularis nec universalis. Sicut non sequitur 'tantum animal est homo; omnis asinus est animal; igitur aliquis asinus est homo'. Sed ex maiore universali et minore exclusiva sequitur conclusio particularis, sed non conclusio exclusiva.
In secunda figura ex omnibus exclusivis non sequitur exclusiva. Sicut non sequitur 'tantum animal est homo; tantum non-homo non est homo; igitur tantum non-homo non est animal'. Non enim sequitur 'tantum ens est homo; tantum non-homo non est homo; igitur tantum non-homo non est ens', quia infert istam 'non-homo non est ens', cum eius opposita sit vera 'omnis non-homo est ens'.
In tertia figura ex omnibus exclusivis non sequitur exclusiva; quia non sequitur 'tantum animal est homo; tantum animal est asinus; igitur tantum asinus est homo'. Nec sequitur 'igitur asinus est homo', sicut nec ex duabus universalibus affirmativis sequitur conclusio in secunda figura. Si autem maior sit universalis et minor exclusiva, sequitur conclusio particularis. ƿ

Notes