Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 16
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-3
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
CAP. 16. DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM DE IMPOSSIBILI. | |
Circa propositiones de impossibili est primo sciendum quod nulla earum est prima, quia quaelibet illarum aequipollet opposito alicuius propositionis de possibili, et ideo de qualibet quaerendum est cui aequipolleat. | |
Et cum dictum sit quod `impossibile' aequivalet isti `non possibile', faciliter potest sciri per praedicta cui aequipollet propositio de impossibili, ponendo `non possibile' loco istius modi `impossibile'. | |
Est igitur sciendum quod quandoque iste modus est affirmatus, ita scilicet quod negatio non negat eum; sicut hic `impossibile est omne animal esse hominem', `impossibile est aliquod animal esse hominem'. | |
Quandoque autem est negatus per aliam negationem, sicut hic `non impossibile est omne animal esse hominem', `non impossibile est omnem hominem currere'. | |
In primo casu, quando scilicet nulla negatio negat modum impossibilitatis, tunc illa de impossibili aequipollet uni de neƿcessario, sicut illa de possibili, in qua modus negatur, aequipollet uni de necessario. | |
Unde ista `impossibile est omne animal esse hominem' aequipollet isti `necesse est aliquod animal non esse hominem'; et ista `impossibile est nullum animal esse hominem' aequipollet isti `necesse est aliquod animal esse hominem'; et ista `impossibile est aliquod animal esse hominem' aequipollet isti `necesse est nullum animal esse hominem'; et ista `impossibile est aliquod animal non esse hominem' aequipollet isti `necesse est omne animal esse hominem'. | |
Si autem modus impossibilitatis sit negatus, tunc mutabitur modus impossibilitatis in modum possibilitatis; sicut ista `non impossibile est omne animal esse hominem' aequipollet isti `possibile est aliquod animal esse hominem'. | |
Ex quo enim modus possibilitatis, quando negatur, debet mutari in modum necessitatis, et modus necessitatis, quando negatur, debet mutari in modum possibilitatis affirmatum, necesse est quod impossibile, quando negatur, mutetur in modum possibilitatis. | |
Per praedicta, et per illam regulam de aequipollentiis propositionum de inesse prae contradic, post contra; prae-post que subalter potest faciliter aequipollentia propositionum modalium sciri. Et ideo ista de aequipollentis earum sufficiant. |