Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 17
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-3
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
CAP. 17. DE REGULIS DESERVIENTIBUS CONSEQUENTIIS IN QUIBUS ALIQUIS TERMINUS SUPPONIT SIMPLICITER VEL MATERIALITER. ET PRIMO DE REGULIS QUIBUS CONSTRUITUR VEL DESTRUITUR PROBLEMA DE ACCIDENTE. | |
Postquam visum est de aliquibus regulis deservientibus consequentiis ex propositionibus in quibus omnes termini supponunt personaliter et ƿ significative, nunc videndum est de consequentiis compositis ex propositionibus in quibus aliquis terminus supponit simpliciter vel materialiter. Et sunt consequentiae inferentes tales conclusiones `album est accidens Sortis', `homo est species talis generis', `risibile est passio hominis', `substantia animata sensibilis est definitio animalis', `canis est aequivocum' et huiusmodi. Primo autem dicendum est de regulis quibus construitur vel destruitur problema de accidente. | |
Et quia fere tota ista materia patere potest ex praedictis, ideo est brevius transeundum. Est igitur regula generalis talis: illud verificatur contingenter de aliquo, igitur est accidens illius; sicut sequitur `album contingenter verificatur de homine, igitur album est accidens hominis'. Intelligendum est quod ista regula tenet quando talis propositio potest esse vera et falsa, stante propositione vera in qua enuntiatur esse de eodem subiecto. Oportet etiam scire quod hic non accipitur accidens pro illo quod realiter inhaeret alteri et informat ipsum, sed accipitur pro praedicabili de aliquo, cui tamen non inhaeret nec informat ipsum. Et sic accipiendo accidens, potest concedi quod `creans' est accidens Dei; sicut consimile concedit Anselmus, Monologion, 25. Et similiter `ridens' est accidens hominis. Alia regula est: hoc verificatur de hoc, et non est proprium ipsius, nec genus, nec differentia, nec species, nec definitio, nec aliquid commune omnibus, igitur est accidens eius. Alia quae necessaria sunt sciri de accidente, elici possunt ex prioribus et praecipue ex illis quae dicta sunt in primo tractatu de accidente, ideo ista ad praesens sufficiant. |