Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 20
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-3
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
CAP. 20. DE REGULIS PER QUAS INFERTUR ALIQUID ESSE VEL NON ESSE PROPRIUM ALICUIUS. | |
Istis visis ponendae sunt aliquae regulae quibus potest probari aliquid esse proprium vel non esse proprium alicuius. Et primo ad probandum proprium de aliquo, accipiendo proprium pro illo quod convenit omni et soli et semper et distinguitur ab omni genere, differentia et definitione et accidente et composito ex his; secundo circa proprium quod componitur ex genere et differentia etc.. | |
Est igitur una regula ad probandum aliquid non esse proprium alicuius, talis: quod non est convertibile cum aliquo, non est proprium illius; sicut sequitur `posse movere se non est convertibile cum homine, igitur posse movere se non est proprium hominis'. | |
Sciendum quod in isto consequente `posse movere se non est proprium hominis' subiectum non supponit personaliter, sed supponit pro uno praedicabili, sive illud sit intentio animae sive vox vel aliud signum ad placitum institutum, ideo vel supponit simpliciter vel materialiter. | |
Potest tamen inferri ex antecedente in quo omnes termini supponunt personaliter et significative, sic `aliud ab homine potest movere se, igitur ƿ posse movere se non est proprium hominis'; et sic `non omnis homo potest movere se, igitur posse movere se non est proprium hominis'. | |
Et etiam potest inferri ex antecedente in quo idem supponit simpliciter vel materialiter, sicut dictum est, <sic> `posse movere se non est convertibile cum homine, igitur posse movere se non est proprium hominis'. | |
Et tenet quaelibet praedictarum consequentiarum per istam regulam `quod non est convertibile cum aliquo, non est proprium ipsius'. Et sicut est de ista regula, ita est de omnibus aliis circa proprium, quod quaelibet potest deservire uni consequentiae in qua omnes termini antecedentis supponunt personaliter et significative, et alteri in qua idem termini supponunt simpliciter vel materialiter in consequente sicut in antecedente. | |
Alia regula est: illud quod significat vel consignificat vel connotat pauciora non est proprium illius quod significat vel connotat plura; sicut sequitur `homo connotat vel significat pauciora quam risibile, igitur homo non est proprium risibilis'. | |
Ratio istius regulae est quod semper proprium magis natum est praedicari de illo cuius est proprium quam e converso et est magis propria praedicatio illa quam e converso. Nunc autem illud quod pauciora significat, --- accipiendo `significare' communiter, scilicet pro significare principaliter vel connotare vel consignificare ---, magis natum est subici quam illud quod plura significat. | |
Et ideo illud quod pauciora significat numquam est proprium illius quod plura significat; et propter hoc `creativum' est proprium Dei, `creabile' est proprium creaturae, et sic de aliis. Alia quae sunt necessaria in scientiis specialibus circa naturam proprii sciri possunt per illas regulas quae dictae sunt, ubi dictum est de regulis deservientibus consequentiis in quibus omnes termini suppoƿnunt personaliter et significative. | |
Ideo ista ad praesens de proprio, isto modo dicto, sufficiant ad probandum aliquid non esse proprium alicuius. Sed ad probandum aliquid esse proprium sufficit probare quod propositio in qua praedicatur de subiecto sit necessaria, et quod non sit per se primo modo dicendi per se, et quod sit convertibile cum subiecto, et quod praedicatum importet plura quam subiectum. | |
Ut sic ista possit esse descriptio proprii: proprium est praedicabile necessario de subiecto per se secundo modo, plura importans quam subiectum convertibile cum eodem. Per primam particulam excluditur accidens, quod vocatur contingenter praedicabile; per secundam excluditur tam genus quam differentia; per tertiam excluditur quodlibet subiectum respectu proprii; per quartam excluditur proprium communioris. | |
Et est notandum quod proprium hic definitum et propria passio convertuntur, et tamen proprium alicuius et passio eiusdem non convertuntur. Unde aliquid est passio hominis, et tamen non est proprium hominis; sicut propria passio animalis est etiam passio hominis, et tamen non est proprium hominis. | |
Et si dicatur quod tunc divisio universalium non est sufficiens in genus, differentiam, speciem, proprium et accidens, quia aliquid est praedicabile de homine quod neque est accidens homini, neque proprium, neque genus, neque species, neque differentia ipsius: Dicendum quod ista divisio bene intellecta est sufficiens. | |
Unde omne praedicabile de homine, commune omnibus hominibus, est genus vel differentia vel species vel proprium vel accidens; non tamen ex hoc sequitur quod omne tale sit genus hominis vel species hominis vel differentia hominis vel proprium hominis vel accidens hominis, quia proprium animalis praedicatur de homine, et est proprium, quamvis non sit proprium hominis, est tamen passio hominis. | |
Et ita proprium et passio convertuntur, et tamen proprium hominis et passio hominis non ƿ convertuntur. Aliter potest dici quod ibi accipitur proprium large pro passione praedicabili per se secundo modo. | |
Ex praedictis potest patere quod omnia talia sunt propria Dei `creativum', `gubernativum', | |
'redemptivum', `beatificativum' et huiusmodi. Similiter omnia talia `posse peccare', `posse mereri', `posse recipere beatitudinem', `posse damnari' et huiusmodi sunt propria creaturae rationalis. | |
Est autem notandum quod ista non dicuntur propria rerum extra, sed sunt propria intentionum seu conceptuum animae vel vocum seu aliorum signorum ad placitum institutorum, quia cum talibus terminis convertuntur et de eis convertibiliter praedicantur, et de quocumque dicitur unum et reliquum. | |
Et hoc est verum quando omnes termini istarum propositionum supponunt personaliter et significative. Ultimo sciendum quod proprium incomplexum aliquando sumitur large, et tunc non requiritur quod necessario praedicetur de suo subiecto, sed sufficit quod non sit possibile simul esse exsistere verificari de suo subiecto et ipsum negari a suo subiecto. | |
Et sic `creari' potest dici proprium entis ut ens est praecise commune creaturis, quia quamvis haec non sit necessaria `ens creatur', tamen ista non stant simul `ens est' --- accipiendo ens praecise pro creaturis sive aliis a Deo --- et `ens non est creatura'. | |
Sic etiam `maius sua parte' potest dici proprium `totius', quia quamvis haec non sit necessaria `omne totum est maius sua parte', quia si nullum totum esset, --- quod est possibile per potentiam divinam ---, nullum totum esset maius sua parte; tamen ista non stant simul `aliquod totum est' et `totum non est maius sua parte'. | |
Similiter, `habere tres angulos aequales duobus rectis' dicitur esse passio trianguli, et tamen haec non est necessaria `triangulus habet tres' etc.. Unde breviter dicendo: frequenter per tales propositiones quae ponuntur necessariae intelliguntur propositiones condicionales vel propositiones de possibili vel aequivalentes eis, quae necessariae sunt. | |
Aliƿquando autem accipitur proprium stricte, et sic definitur prius, quod est `necessario praedicabile' etc.. Et si quaeratur an proprium sive passio possit esse sine suo subiecto, dicendum est quod de virtute sermonis debet concedi quod subiectum potest esse naturaliter sine sua propria passione et similiter propria passio potest esse sine suo subiecto, quia passio non est nisi intentio sive conceptus animae vel signum ad placitum institutum. | |
Et similiter est de subiecto. | |
Et manifestum est quod haec intentio potest esse sine illa et e converso et similiter hoc signum ad placitum institutum potest esse sine illo et e converso. Sed quod auctores dicunt quod subiectum non potest esse sine sua propria passione nec e converso, debet sic intelligi, quod scilicet propositio non potest esse falsa in qua praedicatur proprium vel passio de suo subiecto, omnibus terminis supponentibus personaliter et significative, si sit passio primo modo dicta. | |
Si autem sit passio secundo modo dicta, tunc non poterit talis propositio esse falsa si esse exsistere verificetur de suo subiecto supponente personaliter. Sicut quamvis haec intentio `rudibilis' possit esse in anima nullo asino exsistente et etiam hac intentione `asinus' non existente in anima et e converso, tamen impossibile est quod haec sit falsa `omnis asinus est rudibilis' dum haec est vera `asinus est'. | |
Et isto modo debent glossari omnes auctoritates quae dicunt quod subiectum non potest esse sine proprio vel sine sua propria passione et e converso. |