Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 19
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-3
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
CAP. 19. DE REGULIS PER QUAS INFERTUR ALIQUID ESSE PROPRIUM ALTERIUS. | |
Post haec dicendum est de regulis deservientibus consequentiis per quas infertur aliquid esse proprium alterius. | |
Et primo videndum est de quibusdam distinctionibus proprii, quia aequivoce accipitur hoc nomen `proprium' in diversis locis. Est autem una distinctio talis quod proprium quoddam est per se et quoddam ad aliud. Proprium per se dicitur quod non est respectivum, sicut `immortale', `susceptibile disciplinae' est proprium; proprium ad aliud est aliquid respectivum, sicut `imperativum' est proprium animae respectu corporis. ƿ Alia divisio est quod proprium quoddam est quod semper praedicatur, quoddam quod non semper praedicatur sed quandoque. | |
Alia divisio quod quoddam proprium est per se et semper, quoddam quod non est per se et semper. Proprium per se et semper est quod inest omni contento sub illo cuius est proprium et semper. | |
Quod est intelligendum quando de subiecto verificatur esse exsistere. Alia divisio est quod quoddam proprium est quod soli competit et semper, aliud est proprium per quod evidenter illud cuius est proprium separatur ab omni alio, hoc est per quod tamquam per notius potest inferri distinctio illius ab omni alio. Primum est sicut `risibile'; secundum est sicut `animal rationale susceptibile disciplinae'. Ponatur hoc esse proprium hominis. Alia divisio est quod proprium idem est quod `convertibile', et sic potest vocari definitio proprium. | |
Aliud est proprium quod praedicatur secundo modo dicendi per se de subiecto, et vocatur propria passio subiecti. Aliae distinctiones possent poni, sed ad praesens istae sufficiant. Est autem primo sciendum quod proprium non est aliqua res realiter inhaerens subiecto, sed est quoddam praedicabile de subiecto; et ista est distincta animae intentio vel terminus distinctus a subiecto. Secundo sciendum quod Philosophus in IV Topicorum non accipit proprium pro illo quod distinguitur a definitione, sed in multis locis accipit proprium pro illo per quod evidenter, tamquam per notius, potest inferri illud cuius est proprium distingui ab omni alio, sive tale proprium sit definitio explicans quid nominis sive quid rei, sive sit aliqua oratio includens definitionem et proprias passiones, sive quodcumƿque aliud. | |
Et de tali proprio loquuntur multae considerationes Philosophi. Sciendum tamen quod aliquando proprium accipitur magis stricte, pro oratione scilicet composita ex genere et differentiis accidentalibus, per quam evidenter et sufficienter potest inferri differentia illius cuius est proprium ab omni alio. Et de tali proprio intelliguntur multae considerationes Philosophi in V Topicorum, sicut patebit in prosequendo. |