Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 33
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-3
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
CAP. 33. DE INDUCTIONE PROPOSITIONUM UNIVERSALIUM DE MODO. | |
Circa inductionem propositionum universalium de modo est primo sciendum quod si propositiones universales accipiuntur in sensu divisionis vel aequivalentes eis, eodem modo inducuntur sicut universales de inesse. Et ideo omnes tales inductiones sunt bonae: iste homo contingenter est animal, et ille homo contingenter est animal, et sic de singulis, igitur omnis homo contingenter est animal; iste homo non de necessitate est animal, ille homo non de necessitate est animal, et sic de singulis, ergo nullus homo de necessitate est animal. | |
Et est aliud intelligendum, quod sicut in illis de inesse, ita in talibus de modo ad veritatem inductionis non refert in singularibus ponere pro subiectis vel pronomina demonstrativa praecise, vel pronomina demonstrativa cum subiecto propositionis universalis, vel nomina propria significatorum illius termini communis. | |
Unde sicut omnes istae tres inductiones sunt bonae: iste homo currit et ille homo currit, et sic de singulis, igitur omnis homo currit; iste currit et ille currit, et sic de singulis, igitur omnis homo currit; Sortes currit, Plato currit, et sic de singulis, igitur omnis homo currit; --- et eodem modo est de quacumque universali de inesse ---; ita omnes tales inductiones sunt bonae: iste contingenter est animal, denotato aliquo homine, et ille contingenter est ƿ animal, et sic de singulis, igitur omnis homo contingenter est animal; iste homo contingenter est animal et ille homo contingenter est animal, et sic de singulis, igitur omnis homo contingenter est animal; Sortes contingenter est animal, Plato contingenter est animal, et sic de singulis, igitur omnis homo contingenter est animal. | |
Ex isto patet quod omnes tales inductiones sunt bonae: hoc per se est animal, demonstrato aliquo albo, et illud per se est animal, et sic de singulis, igitur omne album per se est animal. | |
Et ex isto et ista regula, quae vera est, `quando singulares sufficienter sumptae inferunt aliquam universalem, una singularis per se sumpta infert particularem vel indefinitam illius universalis' sequitur quod omnes tales consequentiae sunt bonae: iste per se aedificat, demonstrato aliquo qui in rei veritate est albus, igitur album per se aedificat; iste, demonstrato Deo, necessario est Deus, igitur creans de necessitate est Deus, et hoc quando Deus est creans; iste, demonstrato Filio Dei, per se est Deus, igitur homo per se est Deus. | |
Immo, generaliter, ex tali singulari in qua subicitur pronomen demonstrativum vel pronomen demonstrativum sumptum cum quocumque termino communi, qui praedicatur de illo pronomine demonstrante illud quod prius, vel etiam in qua subicitur nomen proprium, ad talem particularem est bona consequentia. | |
Et ideo omnes tales consequentiae sunt bonae: haec res per se aedificat, demonstrato aliquo quod in rei veritate est album, igitur album per se aedificat; iste homo non est aggregatum per accidens, demonstrato aliquo homine qui in rei veritate est albus, igitur homo albus non est aggregatum per accidens; iste homo albus est aggregatum per accidens, ergo homo est aggregatum per accidens. | |
Et sic de multis aliis. | |
Hic tamen est advertendum quod tales consequentiae non sunt semper simplices, sed frequenter sunt ut nunc solum. Unde ista consequentia `Sortes per se est animal, igitur album per se est animal' non est consequentia simplex sed tantum ut nunc, quia numquam valet ƿ nisi dum Sortes est albus; quando enim Sortes non est albus, tunc non valet consequentia. Similiter ista consequentia `Filius Dei de necessitate est Deus, igitur homo de necessitate est Deus' est solum bona ut nunc, quia non valet nisi dum Filius Dei est homo. | |
Unde ante incarnationem consequentia non valuit; similiter, si Filius Dei deponeret naturam assumptam, non valeret. | |
Similiter talis consequentia est bona `haec res potest assumi a Verbo, denotando naturam humanam quae est Ioannes, igitur homo potest assumi, immo, igitur suppositum potest assumi', quia per istam `suppositum potest assumi' non plus denotatur nisi quod illa res, quae est modo suppositum, potest assumi. | |
Et hoc est verum, sicut est verum quod `album potest esse nigrum'. Et ideo sicut haec est vera `album potest esse nigrum', non obstante quod haec sit impossibilis `album est nigrum', sic haec est vera `suppositum potest assumi', non obstante quod haec sit impossibilis `suppositum assumitur'; ita si haec sit vera `aedificator per se aedificat', haec est vera `album per se aedificat', si idem sit aedificator et albus, non obstante quod haec esset per se `aedificator aedificat' et haec per accidens `album aedificat'. Aliud etiam est advertendum quod omnes praedictae consequentiae et consimiles sunt verae quando termini accipiuntur personaliter et significative; quia si aliquis terminus acciperetur simpliciter vel materialiter, possent deficere, sicut frequenter dictum est prius de aliis regulis. | |
Et ideo tales consequentiae non valent `iste homo albus significat aggregatum per accidens, igitur homo significat aggregatum per accidens', quia antecedens non est verum nisi sumpto subiecto antecedentis materialiter vel simpliciter. | |
Similiter non sequitur `de isto albo praedicatur per accidens aedificare, igitur de homine vel de aedificatore praedicatur per accidens aedificare'. Et ita est de multis aliis. | |
Et ista de inductione propositionum universalium de modo sumptarum in sensu divisionis et eis aequivalentium ad praesens sufficiant. |