Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 34

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 34. QUOMODO SINGULARES DE MODO IN SENSU COMPOSITIONIS SE HABENT AD UNIVERSALES DE MODO IN SENSU COMPOSITIONIS.
His visis videndum est quomodo singulares de modo sumptae in sensu compositionis et eis aequivalentes se habent ad universales de modo sumptas in sensu compositionis et eis aequivalentes.
Et quia aliter est de diversis, ideo dicendum est de eis separatim. Et primo circa illas de necessario. Et est sciendum quod non semper singulares de necessario tales inferunt tales universales de necessario, nisi in singularibus subiciantur pronomina demonstrativa sumpta cum subiecto propositionis universalis. Unde posito quod quaelibet persona divina assumpsisset naturam humanam et quod nullus alius homo esset exsistens, ista consequentia non valeret `istum esse Deum est necessarium, demonstrando Patrem, qui in rei veritate esset homo; et illum esse Deum est necessarium, demonstrando Filium; et illum esse Deum est necessarium, demonstrando Spiritum Sanctum; igitur omnem hominem esse Deum est necessarium', quia antecedens esset verum, illo casu posito, et consequens falsum.
Et tamen, illo posito, ista consequentia esset bona `istum hominem esse Deum est necessarium', denotando Patrem; `et illum hominem esse Deum est necessarium', denotando Filium; `et illum hominem esse Deum est necessarium', denotando Spiritum Sanctum; `igitur omnem hominem esse Deum est necessarium', ex inductione.
Et hoc, si non possent esse plures homines.
Quandocumque enim possunt plura contineri sub subiecto universalis quam continentur in inductione, non valet talis consequentia virtute talis inductionis. Sic igitur patet quod raro vel numquam singulares de necessario, habentes praecise pronomina demonstrativa pro subiectis, sumptae in sensu compositionis, inferunt universalem sumptam in sensu compositionis. Et hoc, quia ista regula non est generaliter vera `omnes singulares sunt necessariae, igitur universalis est necessaria'.
Similiter, talis universalis de necessario non infert tales singulares; et hoc, quia ista regula non est generalis `universalis est necessaria, igitur singulares sunt necessariae'. Unde ista universalis est necessaria `omne verum contingens est verum', et tamen nulla singularis est necessaria, immo quaelibet est contingens, ƿ quia quocumque vero contingenti demonstrato haec est contingens `hoc verum contingens est verum', quia eo ipso quod est verum contingens, potest esse falsum, et per consequens potest non esse verum, et ita non est illa prima necessaria.
Similiter, secundum intentionem Philosophi, haec est necessaria `omne album est coloratum', et tamen quaelibet singularis est contingens; quocumque enim demonstrato haec est contingens `hoc album est coloratum', quia poterit esse falsa illo destructo.
Tamen sciendum est quod aliqualis diversitas est inter universalem affirmativam et negativam, nam ex hoc quod universalis affirmativa est necessaria non potest inferri quod singulares, sive de subiectis quae sunt pronomina demonstrativa sive aliae, sint necessariae.
Sed si universalis negativa sit necessaria, quamvis non oporteat quod illae singulares quae habent pro subiectis pronomina demonstrativa tantum vel nomina propria sint necessariae, tamen oportet quod illae singulares quae habent pro subiectis pronomina demonstrativa sumpta cum subiecto propositionis universalis sint necessariae.
Sicut haec est necessaria `nullum album est nigrum', et tamen nulla talis singularis est necessaria `hoc non est nigrum', denotato quocumque albo, nec aliqua talis `Sortes non est niger', `Plato non est niger'; sed quaelibet talis est necessaria `hoc album non est nigrum', `illud album non est nigrum', et sic de aliis.

Notes